{"type":"header","work_id":"work:lat:seneca-elder:phi001-perseus-lat1","title":"Controversiae","language":"latin","wing":"latin","grain":"passage","posture":"full_text","rows":668,"text_licenses":["cc-by-sa-4.0"],"license":"CC BY 4.0 (estate-derived fields); included text keeps its per-record source license","license_url":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","attribution":"logoi.health — https://logoi.health/receipts/soul-word-journey-v0","attribution_rule":"Reuse requires the attribution line above (CC BY 4.0). Text records carry their own license_id; only open-display licenses appear in this file.","licensed_material_note":"Licensed lexica and citation-only authorities are excluded from bulk dumps by construction — cite the authority, never reprint it.","generated":"2026-07-09T05:11:48.918Z","source":"production D1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.8","citation":null,"language":"lat","text":"In hac controuersia † et duo tres rei: nouerca enim procuratori coniungitur. itaque a fili parte utique aiebat prius accusandum, quia unum deberet crimen defendere, duo obicere, et adulteri et caedis. Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem sed argumentationem desiderant; itaque ne modum excedam praeteribo. Circa uulnus nouercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas, immo multi ineptas.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":59,"lemmas":["in","hic","controuersia","et","duo","tres","res","noverca","enim","procurator","conjungo","itaque","ab","filis","pars","utique","aio","prior","accuso","quia","unus","debeo","crimen","defendo","duo","obicio","et","adulter","et","caedes","si","qui","sum","ex","uter","pars","difficilis","non","color","sed","argumentatio","desidero","itaque","ne","modus","excedo","praetereo","circe","uulnus","nouerca","quidam","bellus","res","dico","quidam","ineptus","immo","multus","ineptus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.11","citation":null,"language":"lat","text":"aiebat: “solutus apud Philippum fui.” ALBVCI SILI. Exspecta dum Euthycrates aut Lasthenes capiantur. Phidias omnia, Parrhasi, sine tortore fecit. Philippus quoque uendidisse contentus est. Producitur senex nobilis, flens, respiciens patriam: placuit isti uultus; habuit aliquid Promethei simile etiam ante tormenta. Diligenter causam agit, ut Philippus: “ Olynthio non est, ego pecuniam perdidi.” redi ad auctorem. Propter homines Prometheus distortus, propter Promethea homines ne torseris. Philippus sic rogabatur: liceat Olynthios uiuere. Parrhasius aliter rogandus: Olynthiis mori liceat. “Tristem uolo facere.” nemo faciet, si Philippus non fecit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["aio","soluo","apud","philippus","sum","albvci","silis","exspecto","dum","euthycrates","aut","lasthenes","capio","phidias","omnis","parrhasius","sine","tortor","facio","philippus","quoque","vendo","contineo","sum","produco","senex","nobilis","fleo","respicio","patria","placeo","iste","uultus","habeo","aliquis","prometheus","similis","etiam","ante","tormentum","diligenter","causa","ago","ut","philippus","olynthius","non","sum","ego","pecunia","perdo","redeo","ad","auctor","propter","homo","prometheus","distorqueo","propter","prometheus","homo","ne","torqueo","philippus","sic","rogo","licet","olynthii","uiuo","parrhasius","aliter","rogo","olynthius","morior","licet","tristis","uolo","facio","nemo","facio","si","philippus","non","facio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.18","citation":null,"language":"lat","text":"pudebat illum, inquit, quod captus erat; quaerebat aliquod fortunae suae patrocinium; uoluit uideri non culpa sua sed proditione hoc sibi accidisse: itaque nomen adicere non potuit. FVSCVS ARELLIVS dixit alienatum iam suppliciis animum et errantem has uoces effudisse sine argumentis, sine reo. VARIVS GEMINVS omnia complexus est: potest, inquit, propter hoc, potest propter illud; ego uobis idem suadeo:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":58,"lemmas":["pudeo","ille","inquam","qui","capio","sum","quaero","aliqui","fortuna","suus","patrocinium","uolo","uideo","non","culpa","suus","sed","proditio","hic","sui","accido","itaque","nomen","adicio","non","possum","fvscvs","arellivs","dico","alieno","iam","supplicium","animus","et","erro","hic","uox","effundo","sine","argumentum","sine","reor","varivs","geminvs","omnis","complexus","sum","possum","inquam","propter","hic","possum","propter","ille","ego","tu","idem","suadeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.24","citation":null,"language":"lat","text":"Labieni sententiam separaui, quia locuti de illa homines erant: sed ad cotidianum diurnum et mendicantium quaestus recognoscit: “tu hodie minus adtulisti; cedo lora; gaudeo me non omnes emancasse. quid fles? quid rogas? plus retulisses si sic rogasses.” Dixit et illam sententiam: date miseris quod unum percipere gaudium possunt: aliquis ex illis damnatum istum uideat, aliquis audiat. ARTEMON GLYCON dixit, toi=s talaipw/rois xara\\ katale/leiptai.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":66,"lemmas":["labienus","sententia","separo","quia","loquor","de","ille","homo","sum","sed","ad","cottidianus","diurnus","et","mendico","quaestus","recognosco","tu","hodie","paruus","affero","cedo","lorum","gaudeo","ego","non","omnis","emanco","quis","fleo","quis","rogo","multus","retulisses","si","sic","rogo","dico","et","ille","sententia","do","miser","qui","unus","percipio","gaudium","possum","aliquis","ex","ille","damno","iste","uideo","aliquis","audio","artemon","glycon","dico","toi","senatus","talaipw","rois","xara","katal","leiptai"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.24"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.8","citation":null,"language":"lat","text":"Si damnari dementiae aliquis pater, etiam non demens, ob aliquod inprobandum factum potest, an hic possit. hoc in duo diuisit: an etiamsi hoc animo dixit, ut filiam mori uellet, damnandus tamen non sit. hic accusatio filiae contrarias partes patri sequentis, cum illam ipsa natura publicis excepisset malis. Animaduertit Manlius in filium et uictorem, animaduertit Brutus in liberos non factos hostes, sed futuros: uide an sub his exemplis patri fortius tantum loqui liceat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":72,"lemmas":["si","damnaris","dementia","aliquis","pater","etiam","non","demens","ob","aliqui","inprobo","facio","possum","an","hic","possum","hic","in","duo","diuido","an","etiamsi","hic","animus","dico","ut","filia","morior","uolo","damno","tamen","non","sum","hic","accusatio","filia","contrarius","pars","pater","sequor","cum","ille","ipse","natura","publicus","excipio","malus","animaduerto","manlius","in","filius","et","uictor","animaduerto","brutus","in","liber","non","facio","hostis","sed","sum","uideo","an","sub","hic","exemplum","pater","fortis","tantus","loquor","licet"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.8","citation":null,"language":"lat","text":"Divisio. Latro sic diuisit: an in re uis aut necessitas sit. Nulla, inquit, uis est; arma lex et uincula et ultimum periculum conplectitur, quorum nihil fuit in tua persona. Ille ait: uis est et necessitas ubi, uelim nolim, subcumbendum est mihi. fuit autem necesse mihi; non enim poteram habere alterum filium, nisi alterum promisissem. Respondetur: primum non est uis ubi aliquid expediendae rei causa patiendum est, sed pactio: tamquam non possum domum habere, nisi hanc emero; nulla alia uenalis est; hanc occasionem uidit uenditor et premit. non tamen hanc emptionem rescindes, alioqui in infinitum calumnia excedet. Dicit alius: necesse mihi erat. Tibi necesse? carcere primum etiamnum poteras; deinde et alia uia poteras inuenire, sperare alium indicem. an aliter inuenire non poteras? ergo hoc tibi plus praestiti.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":126,"lemmas":["divisio","latro","sic","diuido","an","in","res","uolo","aut","necessitas","sum","nullus","inquam","uolo","sum","arma","lex","et","uinculum","et","ulter","periculum","conplecto","qui","nihil","sum","in","tuus","persono","ille","aio","uolo","sum","et","necessitas","ubi","uolo","nolo","subcumbendum","sum","ego","sum","autem","necesse","ego","non","enim","possum","habeo","alter","filius","nisi","alter","promitto","respondeo","primus","non","sum","uolo","ubi","aliquis","expedio","res","causa","patior","sum","sed","pactio","tamquam","non","possum","domus","habeo","nisi","hic","emo","nullus","alius","uenal","sum","hic","occasio","uideo","vendito","et","premo","non","tamen","hic","emptio","rescindo","alioqui","in","infinitus","calumnia","excedo","dico","alius","necesse","ego","sum","tu","necesse","carcer","primus","etiamnum","possum","deinde","et","alius","uia","possum","inuenio","spero","alius","index","an","aliter","inuenio","non","possum","ergo","hic","tu","multus","praesto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.19","citation":null,"language":"lat","text":"In hac controuersia TRIARIVS dixerat: non scies an exores, nisi ultimus dies uenerit; et tum quamdiu licebit perseuerabo. deinde cum scolasticorum summo fragore: at tu quisquis es carnifex, cum strictam sustuleris securem, antequam ferias, patrem respice. Belle deridebat hoc ASINIVS POLLIO: filius, inquit, ceruicem porrigat, carnifex manum tollat, deinde respiciat ad patrem, et dicat: agon? quod fieri solet uictumis. Sed ioco quoque remoto aiebat rem uerissimam, non posse carnificem uenire nisi eo tempore quo iam exorari pater non posset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["in","hic","controuersia","triarivs","dico","non","scio","an","exoro","nisi","ulter","dies","uenio","et","tum","quamdiu","liceo","perseuero","deinde","cum","scolasticorum","superus","fragor","at","tu","quisquis","sum","carnifex","cum","stringo","tollo","securis","antequam","ferio","pater","respicio","bellus","derideo","hic","asinivs","pollio","filius","inquam","cervix","porrigo","carnifex","manus","tollo","deinde","respicio","ad","pater","et","dico","agon","qui","fio","soleo","uictumis","sed","iocus","quoque","removeo","aio","res","verus","non","possum","carnifex","uenio","nisi","is","tempus","quo","iam","exoraris","pater","non","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.7","citation":null,"language":"lat","text":"CESTIVS aiebat, adulescentis partem diligentius colorandam: facere illum rem non inprobam; nam ita patri non remittere quod a patre ipsi remissum sit. Itaque sic narrauit, ut suam quoque luxuriam imputaret patri. non seueram fuisse disciplinam, non bene institutae domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a uitiis aetatis abducere. “Quodammodo,” inquit, “ad luxuriam a patre praemissus sum unguento canis madentis et commissatorem senem; itaque nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidebatur. Merito in adulescentibus non omnem luxuriam uindicant: cito desinunt. Desii, cum haberem luxuriae istius exemplum. Quaeritis, quae res mihi remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam putabam me non decere.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":102,"lemmas":["cestivs","aio","adulescens","pars","diligo","coloro","facio","ille","res","non","improbus","nam","ita","pater","non","remitto","qui","ab","pater","ipse","remitto","sum","itaque","sic","narro","ut","suus","quoque","luxuria","imputo","pater","non","sero","sum","disciplina","non","bene","instituo","domus","lex","qui","possum","adulescens","mos","formo","et","ab","uitium","aetas","abduco","quodammodo","inquam","ad","luxuria","ab","pater","praemitto","sum","unguentum","canis","madeo","et","commissator","senex","itaque","nullus","nimis","luxuriosus","sed","parum","sanus","uideo","mereo","in","adulescens","non","omnis","luxuria","vindico","cito","desino","desino","cum","habeo","luxuria","iste","exemplum","quaero","qui","res","ego","remedium","sum","aetas","ille","qui","facio","iam","puto","ego","non","decet"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.13","citation":null,"language":"lat","text":"ne quis filium meum uinceret timui; itaque professus sum, ut auctoritate mea deterrerem futuros conpetitores; deinde ipse filio meo cessi. ALBVCIVS hoc colore usus est: aiebant, inquit, alii adulescentem imperatorem fieri debere qualis Scipio fuisset, alii senem qualis Maximus fuit; senem nihil temere facturum. utriusque populo copiam feci. CESTIVS hoc colore usus est: noueram uitia fili mei; sciebam esse acrem adulescentem fortem, sed inconsideratum temerarium. itaque petii et reipublicae causa et fili mei, quem idoneum ad tantum sustinendum onus non putabam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":81,"lemmas":["ne","quis","filius","meus","uinco","timeo","itaque","profiteor","sum","ut","auctoritas","meus","deterreo","sum","conpetitor","deinde","ipse","filius","meus","cedo","albvcivs","hic","color","utor","sum","aio","inquam","alius","adulescens","imperator","fio","debeo","qualis","scipio","sum","alius","senex","qualis","magnus","sum","senex","nihil","temere","facio","uterque","populus","copia","facio","cestivs","hic","color","utor","sum","nosco","uitium","filis","meus","scio","sum","acer","adulescens","fortis","sed","inconsideratus","temerarius","itaque","peto","et","reipublicae","causa","et","filis","meus","qui","idoneus","ad","tantus","sustineo","onus","non","puto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.6","citation":null,"language":"lat","text":"ardet cupiditate uindictae animus. Has manus continere non posset Miltiades quas alligare potuit. Si in hoc soluisti, redde me carceri. Ille Graeciae seruator et uindex Persarum orientisque domitor, cui modo tam insignem triumphum fortuna de hoste detulerat, damnatus est peculatus, ob hoc uidelicet ipsum, ut innocentia eius quae alioqui latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur. damnatus est innocens. quis in ciuitate misericors est? nunc occasio misericordiae uenit: Miltiades redimendus est. Redemi corpus tuum, Miltiade, ne funeri quidem interfuturus, in quod me ipsum inpenderam. Misereor accusatoris mei, non quia perdidit filiam, sed quia habuit. dignus erat Callias tales habere quales redemit. Quod si me in hanc stuprorum patientiam redemisti, matrimonio carcerem praefero. honestius patri alligor quam adultero soluor. Vt audiui esse qui pecuniam numeraret, miratus sum fuisse in ciuitate nostra quemquam qui Cimonem redimere quam Miltiaden maluisset. Ego ne patrem quidem meum, nisi innocens fuisset, redemissem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":144,"lemmas":["ardeo","cupiditas","vindicta","animus","hic","manus","contineo","non","possum","miltiades","qui","alligaris","possum","si","in","hic","solvo","reddo","ego","carcer","ille","graecia","seruator","et","uindex","persaris","orior","domito","qui","modo","tam","insignis","triumphus","fortuna","de","hostis","defero","damno","sum","peculor","ob","hic","uidelicet","ipse","ut","innocens","is","qui","alioqui","lateo","possum","ipse","damnatio","ostendo","damno","sum","innocens","quis","in","ciuitas","misericors","sum","nunc","occasio","misericordia","uenio","miltiades","redimo","sum","redemo","corpus","tuus","miltiades","ne","funus","quidem","intersum","in","qui","ego","ipse","inpenderam","misereo","accusator","meus","non","quia","perdo","filia","sed","quia","habeo","dignus","sum","callias","talis","habeo","qualis","redimo","qui","si","ego","in","hic","stuprum","patientia","reemo","matrimonium","carcer","praefero","honestus","pater","alligo","quam","adultero","soluor","vt","audio","sum","qui","pecunia","numero","miror","sum","sum","in","ciuitas","noster","quisquam","qui","cimon","redimo","quam","miltiades","malo","ego","ne","pater","quidem","meus","nisi","innocens","sum","reemo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.16","citation":null,"language":"lat","text":"Possit accidere quod Atheniensibus bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur: inputabitur hoc tempus feminis, quo uiros non destituunt sed non habent ? quidsi tyrannus uetuisset istam parere intra quinquennium? Et cum hoc uehementer impleuisset et probasset non omnes posse dimitti, si quinquennio non peperissent, tunc illo transiit: an haec posset; et hic etiamnunc non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset. et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, cum quid liceat quaeratur, non quid oporteat? hoc enim, an haec possit, per illa impleo: non potest, quia in tyrannide non conceperat. aliquod tempus immune a legibus miseriae faciunt. Non dico quia torta est, hoc adhuc praetereo et aequitatis tractationi reseruo. set non peperit, quia tu maximae rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":133,"lemmas":["possum","accido","qui","atheniensis","bellum","accido","ut","liber","et","coniunx","in","aliquis","tueor","locus","depono","inputo","hic","tempus","femina","quo","uir","non","destituo","sed","non","habeo","quidsi","tyrannus","uetuisset","iste","pareo","intra","quinquennium","et","cum","hic","uehementer","impleuisset","et","probo","non","omnis","possum","dimitto","si","quinquennium","non","pario","tunc","ille","transeo","an","hic","possum","et","hic","etiamnum","non","hic","quaero","an","debeo","dimitto","sed","an","possum","et","hic","contra","latro","dico","quomodo","iste","quaestio","puto","in","aequitas","tractatio","cado","cum","quis","licet","quaero","non","quis","oportet","hic","enim","an","hic","possum","per","ille","impleo","non","possum","quia","in","tyrannis","non","concapit","aliqui","tempus","immunis","ab","lex","miseria","facio","non","dico","quia","torqueo","sum","hic","adhuc","praetereo","et","aequitas","tractatio","reservo","sed","non","pario","quia","tu","magnus","res","cogitatio","occupo","nihil","de","liber","cogito"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.22","citation":null,"language":"lat","text":"ARGENTARIVS non tamquam frater esset huius consili inuentor, dixit: cogitaui quid facerem; tandem inueni quomodo parricidium uindicarem sine parricidio. PASSIENVS hoc colore usus est: non putaui patrem uelle utique occidi filium. uidebatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognouerat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age si parcere uoluisset, cui tradidisset? Pollio ASINIVS dixit in nouercam; itaque illo colore usus est: cogitaui mecum quid liceret, quid oporteret. Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt ad expiandum saeculum; triumuiris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis priuatum potest esse supplicium quam iudicium. MARCELLVS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam retuli: habes, inquam, frater.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["argentarivs","non","tamquam","frater","sum","hic","consilium","inventor","dico","cogito","quis","facio","tandem","inuenio","quomodo","parricidium","uindicaris","sine","parricidium","passienvs","hic","color","utor","sum","non","puto","pater","uolo","utique","occido","filius","uideo","ego","omnis","misericordia","praeparo","qui","domus","cognosco","qui","inter","suus","frater","inquam","trado","ago","si","parco","uolo","qui","trado","pollio","asinivs","dico","in","noverca","itaque","ille","color","utor","sum","cogito","ego","quis","licet","quis","oportet","si","tantus","inquam","nefas","committo","sum","nullus","meus","pars","sum","ad","expio","saeculis","triumviri","opus","sum","comitium","carnifex","tantus","scelus","non","magis","priuo","possum","sum","supplicium","quam","iudicium","marcellvs","dico","ita","si","iste","parricidium","facio","ideo","et","ego","facio","et","ille","quam","supra","sententia","retulis","habeo","inquam","frater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.22"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.33","citation":null,"language":"lat","text":"OTHO IVNIVS pater solebat difficiles controuersias belle dicere, eas in quibus inter silentium et significationem medio temperamento opus erat. edidit quidem quattuor libros colorum, quos belle GALLIO noster Antiphontis libros uocabat: tantum in illis somniorum est. et hoc uitium ab antiquis, qui artem dicendi tradebant, duxerat; illi enim colores probant, qui non possunt coargui, non ut somnia, set ut non essent aliquo nomine offensui. sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit. non multum interest in causa sua falsum aliquis testem det, an se:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":85,"lemmas":["otho","ivnivs","pater","soleo","difficilis","controversia","bellus","dico","is","in","qui","inter","silentium","et","significatio","medium","temperamentum","opus","sum","edo","quidem","quattuor","liber","color","qui","bellus","gallio","noster","antiphon","liber","uoco","tantus","in","ille","somnium","sum","et","hic","uitium","ab","antiquus","qui","ars","dico","trado","duco","ille","enim","color","probo","qui","non","possum","coarguo","non","ut","somnio","sed","ut","non","sum","aliquis","nomen","offensus","sed","ridiculus","sum","adfectaris","qui","falsus","probaris","non","possum","non","multus","intersum","in","causa","suus","falsus","aliquis","testo","do","an","sui"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.33"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.17","citation":null,"language":"lat","text":"CESTIVS dixit: nominauit priuigni sui sororem. ALBVCIVS dixit: quid habuit quod dubitaret an parceret filiae eius a quo occidebatur, sorori eius quem occiderat? TRIARIVS dixit: quid ergo? mater mentita est? tolle matris nomen: post damnationem nouerca est. BLANDVS dixit: nominabo istam quae patri adfuit, istam quae mortuo fratre fleuit, torta matre non fleuit. SILO POMPEIVS dixit: “filia, inquit, mihi conscia est.” post hoc eundem uultum eius notaui quem uideram moriente priuigno.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":71,"lemmas":["cestivs","dico","nomino","privignus","suus","soror","albvcivs","dico","quis","habeo","qui","dubito","an","parco","filia","is","ab","quo","occaedes","soror","is","qui","occido","triarivs","dico","quis","ergo","mater","mentior","sum","tollo","mater","nomen","post","damnatio","noverca","sum","blandvs","dico","nomino","iste","qui","pater","adsum","iste","qui","mortuus","frater","fleo","torqueo","mater","non","fleo","silus","pompeivs","dico","filia","inquam","ego","conscius","sum","post","hic","idem","uultus","is","noto","qui","uideo","morior","privignus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.20","citation":null,"language":"lat","text":"Plura fortasse de Latrone meo uideor uobis quam audire desiderastis exposuisse; ipse quoque hoc futurum prouideram, ut memoriae eius, quotiens occasio fuisset, difficulter auellerer. nunc his tamen ero contentus; sed quotiens me inuitauerit memoria, libentissime faciam ut illum totum et uos cognoscatis et ego recognoscam. Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum conualuisse. putant enim fortiter quidem sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia uirtus fuit, et subtilitas fuerit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":77,"lemmas":["multus","fortasse","de","latro","meus","uideo","tu","quam","audio","desidero","expono","ipse","quoque","hic","sum","prouideram","ut","memoria","is","quotiens","occasio","sum","difficilis","auellerer","nunc","hic","tamen","sum","contineo","sed","quotiens","ego","invito","memoria","libet","facio","ut","ille","totus","et","tu","cognosco","et","ego","recognosco","ille","unus","non","differo","falsus","opinio","de","ille","in","animus","homo","conualuisse","puto","enim","fortis","quidem","sed","parum","subtilis","is","dico","cum","in","ille","si","qui","alius","uirtus","sum","et","subtilitas","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.9","citation":null,"language":"lat","text":"Latro sic diuisit: an in re iniuria sit. Nulla, inquit, iniuria est. sordidatus sum; quam multi faciunt! Omnia iniuriae genera lege conprehensa sunt: pulsare non licet, conuitium facere contra bonos mores non licet. Hoc loco SCAVRVS dixit: noua formula iniuriarum componitur: “quod ille illi contra bonos mores conuitium fecit.” Etiamsi in re iniuria est, an si non malo animo facit, tutus sit; an malo animo faciat. Hoc Latro in duas quaestiones diuisit: an si credidit ab hoc patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit; deinde: an crediderit. GALLIO illam fecit primam quaestionem: an quod licet cuique facere si facit, iniuriarum non teneatur. Licet, inquit, flere, licet ambulare qua uelis, licet uestem quam uelis sumere. sed nihil, inquit, licet in alienam inuidiam facere. sordidatus es, non queror; sed si sordes tuae inuidiam mihi concitant, queror.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":138,"lemmas":["latro","sic","diuido","an","in","res","iniuria","sum","nullus","inquam","iniuria","sum","sordido","sum","quam","multus","facio","omnis","iniuria","genus","lex","comprehendo","sum","pulsaris","non","licet","conuitium","facio","contra","bonus","mos","non","licet","hic","locus","scavrvs","dico","nouus","formula","iniuriaris","compono","qui","ille","ille","contra","bonus","mos","conuitium","facio","etiamsi","in","res","iniuria","sum","an","si","non","malus","animus","facio","tueor","sum","an","malus","animus","facio","hic","latro","in","duo","quaestio","diuido","an","si","credo","ab","hic","pater","suus","occido","et","propter","hic","sequor","sum","ignosco","ille","sum","deinde","an","credo","gallio","ille","facio","primus","quaestio","an","qui","licet","quisque","facio","si","facio","iniuriaris","non","teneo","licet","inquam","fleo","licet","ambulo","qui","uelum","licet","uestis","quam","uelum","sumo","sed","nihil","inquam","licet","in","alienus","inuidia","facio","sordido","sum","non","queror","sed","si","sordeo","tuus","inuidia","ego","concito","queror"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.4.2","citation":null,"language":"lat","text":"Patri tuo supersunt et oculi et alimenta. Altera pars. CESTI PII. Matrem meam imitari uolo: amare me meos docuit. Vnius uinculis duos alligat. Si matris exemplo pius esse uoluero, etiam oculos patri debeo. ARELLI FVSCI patris. Desertorem tuum aput patrem inuenies. Vari Gemini. Qualis fortuna est! cui uicto, mater, catenas denuntias, uictori ad piratas eundum est. Omnia licet patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem. Quam multi me putant, quia nolo ad patrem redimendum ire, nunc cum matre conludere! FVLVI Sparsi. Matri nihil timeo, si eam apud uos relinquo: patri quid non timeo, si eum apud piratas relinquo? BVTEONIS. Oculos certe eruam mihi, ne plus marito praestiterit uxor.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":107,"lemmas":["pater","tuus","supersum","et","oculus","et","alimentum","alter","pars","cestus","pius","mater","meus","imitor","uolo","amo","ego","meus","doceo","vnius","uinculum","duo","alligo","si","mater","exemplum","pius","sum","uoluero","etiam","oculus","pater","debeo","arelli","fvsci","pater","desertor","tuus","aput","pater","inuenio","varis","geminus","qual","fortuna","sum","qui","vinco","mater","cateno","denuntio","uictor","ad","pirata","eo","sum","omnis","licet","pater","praesto","bonus","tamen","habeo","uxor","quam","multus","ego","puto","quia","nolo","ad","pater","redimo","eo","nunc","cum","mater","conludo","fvlvi","spargo","mater","nihil","timeo","si","is","apud","tu","relinquo","pater","quis","non","timeo","si","is","apud","pirata","relinquo","bvteonis","oculus","certus","eruo","ego","ne","multus","marito","praesto","uxor"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.4.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.4","citation":null,"language":"lat","text":"Ita ex memoria quantum uobis satis sit superest: neque enim de his me interrogatis quos ipsi audistis, sed de his qui ad uos usque non peruenerunt. Fiat quod uultis: mittatur senex in scolas. Illud necesse est inpetrem, ne me quasi certum aliquem ordinem uelitis sequi in contrahendis quae mihi occurrent: necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid obuenerit adprehendam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":63,"lemmas":["ita","ex","memoria","quantus","tu","satis","sum","supersum","neque","enim","de","hic","ego","interrogo","qui","ipse","audio","sed","de","hic","qui","ad","tu","usque","non","peruenio","fio","qui","uolo","mitto","senex","in","scolas","ille","necesse","sum","impetro","ne","ego","quasi","certus","aliquis","ordo","volo","sequor","in","contraho","qui","ego","occurro","necesse","sum","enim","per","omnis","studium","meus","erro","et","passim","quisquis","obvenio","adprehendo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.8","citation":null,"language":"lat","text":"† dicta praetereo milia corruentium inter diuitias suas exemplorum: non refero quoties in iis istam posueritis domum meliores perdentem diuitiis suis liberos? Hoc scio nostros fugisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem cuius paupertas uirtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa minantes pecora sua circumsteterunt lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuuenes, et meum rogando patrem uestrum rogare discite.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":64,"lemmas":["dictum","praetereo","mille","corruo","inter","diuitiae","suus","exemplum","non","refero","quotiens","in","is","iste","pono","domus","bonus","perdo","diuitiae","suus","liber","hic","scio","noster","fugio","magnus","hic","ille","aelius","tubero","qui","paupertas","uirtus","sum","hic","fabricius","samnites","non","accipio","munus","hic","ceterus","pater","noster","qui","apud","aratrum","ipse","mino","pecus","suus","circumsto","lictor","surgo","surgo","miser","iuuenis","et","meus","rogo","pater","uester","rogo","disco"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.3","citation":null,"language":"lat","text":"age, si quis, ne negare posses, ferrum attulit? P. VINICII. Eam sacerdotem facite quae aut honeste maneat quod semper fuit, aut poenam sentiat si esse desierit. Cuius audaciae es, puella? etiamsi nos nobis non timeremus, tu tibi metuere deberes. Aliter deorum numini subiecta uniuscuiusque conscientia est, aliter nostrae aestimationi: nos tantum quae palam feceras uidimus, illi etiam quae secreta sunt. Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar. Praecedens hanc lictor summouebit? huic praetor uia cedet, summum imperium consules cedent? tibi quaecumque meretrix prostabit fugiet? Fas sacerdoti non esset ancillam tibi similem habere: ne fieri sacerdotem talem fas fuerit. nam quod ad sortem pertinet, ne reliquae uirgines contaminarentur, haec segregata est. Castam te putas, quia inuisa meretrix es ? nuda in litore stetit ad fastidium emptoris; omnes partes corporis et inspectae et contrectatae sunt. uultis auctionis exitum audire? uendit pirata, emit leno, excipitur nihil. eo deducta es, ubi tu aliud nihil honestius facere potuisti quam mori. Inpensius stipem rogasti quam sacerdotium rogas. “Fortuna, inquit, haec me coegit pati; misereri debent omnes mei.” et ego misereor tui, puella; sed non facimus miserandas sacerdotes. non est apud nos maximus honor ultimorum malorum solatium.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":190,"lemmas":["ago","si","quis","ne","nego","possum","ferrum","affero","p","vinicii","is","sacerdos","facio","qui","aut","honestus","maneo","qui","semper","sum","aut","poena","sentio","si","sum","desino","qui","audacia","sum","puella","etiamsi","nos","nos","non","timeo","tu","tu","metuo","debeo","aliter","deus","numen","subiectum","uniuscuiusque","conscientia","sum","aliter","noster","aestimatio","nos","tantus","qui","palam","facio","uideo","ille","etiam","qui","secerno","sum","indignus","tu","sacerdotium","dico","si","transeo","per","lupanar","praecedo","hic","lictor","summoveo","hic","praetor","uia","cedo","superus","imperium","consul","cedo","tu","quicumque","meretrix","prosto","fugio","fas","sacerdos","non","sum","ancilla","tu","similis","habeo","ne","fio","sacerdos","talis","fas","sum","nam","qui","ad","sors","pertineo","ne","reliquus","uirgo","contamino","hic","segrego","sum","castus","tu","puto","quia","inuideo","meretrix","sum","nudo","in","litus","sto","ad","fastidium","emptor","omnis","pars","corpus","et","inspicio","et","contrecto","sum","uolo","auctio","exitus","audio","vendo","pirata","emo","leno","excipio","nihil","is","deduco","sum","ubi","tu","alius","nihil","honestus","facio","possum","quam","morior","inpendo","stips","rogo","quam","sacerdotium","rogo","fortuna","inquam","hic","ego","cogo","patior","misereo","debeo","omnis","meus","et","ego","misereo","tuus","puella","sed","non","facio","misero","sacerdos","non","sum","apud","nos","magnus","honor","ulter","malus","solacium"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.4.8","citation":null,"language":"lat","text":"dixitGORGIAS egregie dixitPAMMENES dixitFVSCVS ARELLIVS dixit: maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. ALBVCIVS non narrauit, sed hoc colore egit ab initio usque ad finem: ego me defendere debeo? si quid mihi obiectum erit, aut negabo aut excusabo. si quid exegeris maius uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non fert mare; ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamuis pater ipse militaris sit. non possum occidere. Agedum ipsam legem recita: “liceat et marito, liceat et patri, liceat et filio.” quare tam multos nominat, nisi quod putat aliquos esse qui non possint? Et in descriptione dixit: cum me uocauit pater “hoc,” inquam, “putat supplicium futurum morte grauius, si adulteram filio ostenderit.” Et illud dixit: exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem. SILO hoc colore narrauit: non putaui mihi licere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":136,"lemmas":["dixitgorgias","egregius","dixitpammenes","dixitfvscvs","arellivs","dico","magnus","sum","scelus","qui","impero","quam","qui","deprehendo","albvcivs","non","narro","sed","hic","color","ago","ab","initium","usque","ad","finis","ego","ego","defendo","debeo","si","quis","ego","obicio","sum","aut","nego","aut","excuso","si","quis","exigo","magnus","uis","meus","dico","ignosco","non","possum","ignosco","filius","pater","nauigatio","recuso","si","non","fero","mare","ignosco","non","sequor","castrum","si","non","possum","quamuis","pater","ipse","militaris","sum","non","possum","occaedes","agedum","ipse","lex","recito","licet","et","marito","licet","et","pater","licet","et","filius","quare","tam","multus","nomino","nisi","qui","puto","aliquis","sum","qui","non","possum","et","in","descriptio","dico","cum","ego","voco","pater","hic","inquam","puto","supplicium","sum","mors","grauis","si","adulter","filius","ostendo","et","ille","dico","exeo","adulter","inter","pater","debilis","et","filius","stupeo","silus","hic","color","narro","non","puto","ego","licet"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.4.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.7","citation":null,"language":"lat","text":"Illud tamen, pater, deos testor: diuitem te relinquo. CESTI PII. Tali me operi praeparaueram: uolebam fratres in gratiam reducere. hoc tu obicis? at nisi impetrauero ut boni fratres sint, impetrabo ne mali patres sint. Vterque me amauit, uterque pro me uota fecit: quantum est si dixero: “uterque me aluit?” Quae causa fuerit discordiae nescio; timeo ne iste prior iniuriam fecerit: prior egere coepit. Quid obicis, pater? puto misericordiam; scio quendam in hac ciuitate propter istud crimen adoptatum. “Fratrem,” inquit, “alere noluit.” Inuenisti quod possem defendere. Possum liberos tollere, ut primum hoc illis narrem, auum illorum fame perisse? Non fefellit te qualis essem: sciuisti cum adoptares. Bis abdicatus sum: uolo utramque causam meam agere, neutram per me uolo; adsit mihi altus: semper causa mea habebit aduocatum patrem. Alter alterum amet: uterque me amauit. Vis illum ueras poenas dare? sentiat quam bono fratri iniuriam fecerit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":143,"lemmas":["ille","tamen","pater","deus","testo","dives","tu","relinquo","cestus","pius","tal","ego","operio","praeparaueram","volo","frater","in","gratia","reduco","hic","tu","obicio","at","nisi","impetrauero","ut","bonus","frater","sum","impetro","ne","malus","pater","sum","vterque","ego","amo","uterque","pro","ego","uotum","facio","quantus","sum","si","dico","uterque","ego","alo","qui","causa","sum","discordia","nescio","timeo","ne","iste","prior","iniuria","facio","prior","ago","coepio","quis","obicio","pater","puto","misericordia","scio","quidam","in","hic","ciuitas","propter","iste","crimen","adoptas","frater","inquam","alo","nolo","inuenio","qui","possum","defendo","possum","liber","tollo","ut","primus","hic","ille","narro","auus","ille","fames","pereo","non","fallo","tu","qualis","sum","sciuisti","cum","adoptaris","bis","abdico","sum","uolo","uter","causa","meus","ago","neuter","per","ego","uolo","adsum","ego","altus","semper","causa","meus","habeo","advoco","pater","alter","alter","amo","uterque","ego","amo","volo","ille","verus","poena","do","sentio","quam","bonus","frater","iniuria","facio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.1","citation":null,"language":"lat","text":"Haberemus solatium, si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. Habe nunc illi honorem: fac dotalem, sine dominam custodiat. Sanum putatis esse qui maluit tyrannum imitari quam seruum? Pater noster honestis parentibus natus — qui enim aliter condicionem matris nostrae habere potuisset,","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":40,"lemmas":["habeo","solacium","si","hic","nuptiae","tyrannus","facio","non","pater","habeo","nunc","ille","honor","facio","dotal","sine","domina","custodio","sanus","puto","sum","qui","malo","tyrannus","imitor","quam","seruus","pater","noster","honestus","parens","nascor","qui","enim","aliter","condicio","mater","noster","habeo","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.26","citation":null,"language":"lat","text":"VARIVS GEMINVS ait: in hoc me dimisit, non quia me uolebat saluum esse, sed ad patrocinium suum, ut quia non nunc occiderat, uideretur nec ante uoluisse. Latro dixit: quis porro me uno miserior est qui uitam parricidae debeo? Diocles CARYSTIVS elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente, cum diceret causas se abdicationis non inuenire, luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici, etiam contrario se nomine laborare: fortasse, inquit, queritur, quod captum non redemerim. adiecit: ou)k e)xrh=n lu/trwn: pai=s h)=n. et cum tractaret in ultima parte debere patrem etiam uitia liberorum ferre, utique in unico, adiecit: pepei/rasai, pa/ter, o(/ti kai\\ ponhro\\s e)ni/ote ui(o/s e)stin eu)/xrhstos. ARTEMO in descriptione tempestatis laudatus est et belle accessit ad eam: th\\n tou= eu)ploh/santos a)nagwgh\\n a)/kouson. et cum de ipso nauigio diceret, pulchre coepit: ska/fos e)/rhmon a)no/stou tu/xhs. et ultimam descriptionis sententiam proposuit: nauago\\s a)po\\ lime/nwn a)nh=gen. et ad partem narrationis eleganter transiit: dih/ghsai nu=n, pa/ter, pw=s s' a)pe/lusen o( ou(/tws a)poluqei/s. GLYCON dixit: i)de/a kritou= e(no\\s ou)k a)rkei= *K*A*T*A *M*K*N*E*P*P*N*A*U *T*I AV| *K*N*M*E nau=n e)steqei\\s eu(ri/skei to\\ mhde\\n a)dikei=n tu/xh|.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":248,"lemmas":["varivs","geminvs","aio","in","hic","ego","dimitto","non","quia","ego","uolo","saluus","sum","sed","ad","patrocinium","suus","ut","quia","non","nunc","occido","uideo","neque","ante","uolo","latro","dico","quis","porro","ego","unus","miser","sum","qui","uita","parricida","debeo","diocles","carystivs","elego","sensus","in","prooemium","pono","pro","adulescens","cum","dico","causa","sui","abdicatio","non","inuenio","luxuria","sui","occasio","non","habeo","parricidium","sui","non","obicio","etiam","contrarius","sui","nomen","laboro","fortasse","inquam","queror","qui","capio","non","reemo","adiicio","ou","k","e","xrh","n","lu","trwn","pai","senatus","h","n","et","cum","tracto","in","ulter","pars","debeo","pater","etiam","uitium","liberi","fero","utique","in","unicus","adiicio","pepei","rasai","pa","ter","o","tiberius","kai","ponhro","senatus","e","ni","ote","uis","o","senatus","e","stin","eu","xrhstos","artemo","in","descriptio","tempestas","laudo","sum","et","bellus","accedo","ad","is","th","n","tou","eu","ploh","santos","ab","nagwgh","n","ab","kouson","et","cum","de","ipse","nauigium","dico","pulcher","coepio","ska","fos","e","rhmon","ab","no","stou","tu","xhs","et","ulter","descriptio","sententia","propono","nauago","senatus","ab","other","lime","nwn","ab","nh","gen","et","ad","pars","narratio","eleganter","transeo","dih","ghsai","nu","n","pa","ter","pw","senatus","senatus","ab","pe","lusen","o","ou","tws","ab","poluqei","senatus","glycon","dico","eo","de","ab","kritou","e","no","senatus","ou","k","ab","rkei","k","ab","t","ab","m","k","n","e","p","p","n","ab","quintus","t","eo","av","k","n","m","e","nau","n","e","steqei","senatus","eu","rus","skei","to","mhde","n","ab","dikei","n","tu","xh"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.26"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.3.11","citation":null,"language":"lat","text":"Pastor AIETIVS hanc controuersiam apud Cestium dixit iam senator et hunc colorem optimum putauit: sic ueneficiis corpus induruit, ut saxa reuerberet. Multum CESTIVS hunc corripuit et dixit: hoc est quare ego auditores meos inuitem ad alios audiendos ire? aeque male mihi facit ille qui aut athleta aut phthisicus est. dicebat autem in Albucium, qui illis diebus dixerat in hac controuersia: “durius saxo,” et in Bassum Iulium multa, qui dixerat: “uirgo de sub saxo.” Othonem IVNIVM patrem memini colorem stultum inducere, quod minus ferendum est quod libros colorum edidit. “Fortasse,” inquit, “poenae se praeparauit et ex quo","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":96,"lemmas":["pastor","aietivs","hic","controuersia","apud","cestius","dico","iam","senator","et","hic","color","bonus","puto","sic","ueneficium","corpus","induresco","ut","saxum","reverbero","multus","cestivs","hic","corripio","et","dico","hic","sum","quare","ego","auditor","meus","inuito","ad","alius","audio","eo","aequus","malus","ego","facio","ille","qui","aut","athleta","aut","phthisicus","sum","dico","autem","in","albucius","qui","ille","dies","dico","in","hic","controuersia","durus","saxum","et","in","bassus","julius","multus","qui","dico","uirgo","de","sub","saxum","otho","ivnivm","pater","memini","color","stultus","induco","qui","paruus","fero","sum","qui","liber","color","edo","fortasse","inquam","poena","sui","praeparo","et","ex","quo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.3.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.14","citation":null,"language":"lat","text":"MVSAE. Traditus est frater puniendus mihi potissimum. Quo istud proposito, pater, feceris, apud plerosque disputationem habet: ego si quid mitius illo tempore uoluisti fieri, non intellexi; imposui multum recusantem et insui culleo postulantem. Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est, plus quam debet, alius seuerior quam necesse est, mediis alius adfectibus inter utrumque positus totus in sua potestate est. quidam et accusare et damnare possunt et occidere, quidam tam mites sunt ut non possint in caput ne testimonium quidem dicere. Non possum hominem occidere: hoc uitium et aput piratas inuenitur. Alii uiuere sine reipublicae administratione non possunt, aliis in priuato latere et extra omnem inuidiam secessisse praecipua tranquillitas est, aliis non potest persuaderi ut matrimonio obligentur, aliis ut careant; sunt qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":128,"lemmas":["mvsae","trado","sum","frater","punior","ego","potis","quo","iste","propono","pater","facio","apud","plerus","disputatio","habeo","ego","si","quis","mitis","ille","tempus","uolo","fio","non","intellego","impono","multus","recuso","et","insuo","culleus","postulo","obicio","ego","mollis","animus","alius","mitis","sum","multus","quam","debeo","alius","seuerus","quam","necesse","sum","medius","alius","affectus","inter","uterque","pono","totus","in","suus","potestas","sum","quidam","et","accuso","et","damnaris","possum","et","occaedes","quidam","tam","mitis","sum","ut","non","possum","in","caput","ne","testimonium","quidem","dico","non","possum","homo","occaedes","hic","uitium","et","aput","pirata","invenio","alius","uiuo","sine","reipublicae","administratio","non","possum","alius","in","priuo","lateo","et","extra","omnis","inuidia","secedo","praecipuus","tranquillitas","sum","alius","non","possum","persuadeo","ut","matrimonium","obligo","alius","ut","careo","sum","qui","castrum","timeo","sum","qui","cicatrix","suus","gaudeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.18","citation":null,"language":"lat","text":"Facilius possum paupertatem laudare quam ferre. Quid mihi Phocionem loqueris, quid Aristiden? tunc paupertas erat seculi. Quid loqueris Fabricios, quid Coruncanios? pompae ista exempla, fictiles ubi fuerunt dii. facile est, ubi non noueris diuitias, esse pauperem. Quod uos liberis uestris optatis, ego meo impero.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":44,"lemmas":["facilis","possum","paupertas","laudo","quam","fero","quis","ego","phocio","loquor","quis","aristides","tunc","paupertas","sum","seculis","quis","loquor","fabricius","quis","coruncanius","pompa","iste","exemplum","fictilis","ubi","sum","dius","facilis","sum","ubi","non","nosco","diuitiae","sum","paupero","qui","tu","liber","uester","opto","ego","meus","impero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.9","citation":null,"language":"lat","text":"Colore ergo Latro hoc eodem usus est pro patre, ut diceret ne uiua quidem uxore bene sibi cum socero conuenisse, mortua uero professas inimicitias illum gessisse secum. languente puero uenisse illum cum conuitio, cum uociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem: auctores amicos fuisse ne admitteret hominem non ad officium nepotum sed ad inuidiam et contumeliam generi uenientem, qui ad sanos nepotes numquam dignatus esset accedere; medicos uero suasisse ne ueniret et puerum confunderet et impleret suspicionibus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":76,"lemmas":["color","ergo","latro","hic","idem","utor","sum","pro","pater","ut","dico","ne","uiuus","quidem","uxor","bene","sui","cum","socer","conuenio","morior","uerus","profiteor","inimicitia","ille","gero","sui","langueo","puer","uenio","ille","cum","conuitio","cum","uociferatio","nefarius","et","dico","et","auspico","auctor","amicus","sum","ne","admitto","homo","non","ad","officium","nepos","sed","ad","inuidia","et","contumelia","gener","venio","qui","ad","sanus","nepos","numquam","dignor","sum","accedo","medicus","uerus","suadeo","ne","venio","et","puer","confundo","et","impleo","suspicio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.pr.9","citation":null,"language":"lat","text":"Cum dixisset Albucius in illa de fratre qui fratrem parricidi damnatum in exarmata naue dimisit: imposuit fratrem in culleum ligneum, Cestius eandem dicturus, sic exposuit controuersiam: quidam fratrem domi a patre damnatum nouerca accusante, cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum. Ingens risus omnium secutus est. Sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. et cum a scholasticis non laudaretur, nemo, inquit, inponit hos in culleum ligneum, ut perueniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur? Video quid uelitis: sententias potius audire quam iocos. fiat: audite sententias in hac ipsa controuersia dictas.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":98,"lemmas":["cos","dico","albucius","in","ille","de","frater","qui","frater","parricidium","damno","in","exarmo","nauis","dimitto","impono","frater","in","culleus","ligneus","cestius","idem","dico","sic","expono","controuersia","quidam","frater","domus","ab","pater","damno","noverca","accuso","cum","accipio","ad","supplicium","impono","in","culleus","ligneus","ingens","rideo","omnis","sequor","sum","sed","neque","ipse","bene","cedo","declamatio","paucus","enim","res","bonus","dico","et","cum","ab","scholasticus","non","laudo","nemo","inquam","inpono","hic","in","culleus","ligneus","ut","pervenio","nescio","quo","terra","ubi","calix","frango","spongia","non","frango","video","quis","volo","sententia","potis","audio","quam","iocus","fio","audio","sententia","in","hic","ipse","controuersia","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.pr.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.2","citation":null,"language":"lat","text":"IVNI GALLIONIS. Duos exposui quia alterum eligere non poteram. Periclitor ne qui cum duobus liberis in iudicium ueni sine ullo reuertar; nam quem perdam eligere non possum. causa pacti mei fuit ut haberem filios, consummatio ut perderem. Pro filiis tibi debeo, non filios: pete quantum uis pro disciplinis, inputa quantum uis pro alimentis; licet plus petas, dum ne minus reddas. Maiores nostri uiderunt quam effusa esset indulgentia pro suis timentium, quam parata quicquid posceretur dare; itaque pro patre lex nostra cum educatore pacta est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["ivni","gallio","duo","expono","quia","alter","eligo","non","possum","periclitor","ne","qui","cum","duo","liber","in","iudicium","uenio","sine","ullus","revorto","nam","qui","perdo","eligo","non","possum","causa","paciscor","meus","sum","ut","habeo","filius","consummatio","ut","perdo","pro","filius","tu","debeo","non","filius","peto","quantus","uolo","pro","disciplina","inputo","quantus","uolo","pro","alimentum","licet","multus","peto","dum","ne","paruus","reddo","magnus","noster","uideo","quam","effundo","sum","indulgeo","pro","suus","timeo","quam","paro","quisquis","posco","do","itaque","pro","pater","lex","noster","cum","educator","paciscor","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.3","citation":null,"language":"lat","text":"“Senex luxuriaris.” respondeo tibi: adulescens enim nauigaui. “Ego,” inquit, “iam desii, tu nondum.” non miror si prior desisti; prior coeperas. MENTONIS. Quod gaudium accepisti † uere luxurior. Pompei SILONIS. Si modo emendatus est filius meus — solet enim etiam luxuria dissimulari — suo quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? si nouercam haberes, iam abdicatus esses. VIBI GALLI. Conuiuae certe tui dicunt: bibamus, moriendum est. si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi. Ostendi tibi tua uitia quae in te non uidebas. Adliga me, dum te custodias. P. Asprenatis. Quia nihil proficiebam obiurgando, uolui illi uitam suam ostendere. IVNI OTHONIS. Malam causam haberem, si alium accusatorem haberem; malam causam haberem, si te filium non haberem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["senex","luxuriaris","respondeo","tu","adulescens","enim","navigo","ego","inquam","iam","desino","tu","nondum","non","miro","si","prior","desisto","prior","coepio","mento","qui","gaudium","accipio","uerus","luxurio","pompejus","silo","si","modo","emendo","sum","filius","meus","soleo","enim","etiam","luxuria","dissimularis","suus","quisque","ordo","reus","sum","volo","ego","duco","uxor","si","noverca","habeo","iam","abdico","sum","vibi","gallus","conuiua","certus","tuus","dico","bibo","morior","sum","si","intellego","hic","nullus","magis","in","domus","dico","quam","ego","ostendo","tu","tuus","uitium","qui","in","tu","non","uidebas","adligo","ego","dum","tu","custodio","p","asprenatis","quia","nihil","proficio","objurgo","uolo","ille","uita","suus","ostendo","ivni","otho","malus","causa","habeo","si","alius","accusator","habeo","malus","causa","habeo","si","tu","filius","non","habeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.15","citation":null,"language":"lat","text":"aiebat enim, non habiturum fidem, si negasset iratum fuisse, sed irae causam non dixit quam FVSCVS; transeundas aiebat eas offensas quibus ille gloriaretur; hanc causam posuit, quod relictus esset ab unico filio, quod inuito se nauigasset cum uideret senem orbum iam paene egentem. iam tum illum fugisse ne aleret; et ad preces patrem deduxit et rogauit in epilogo filium. Et SPARSVM hoc colore declamasse memini, hominem inter scolasticos sanum,","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":69,"lemmas":["aio","enim","non","habeo","fides","si","nego","irascor","sum","sed","ira","causa","non","dico","quam","fvscvs","transeo","aio","is","offendo","qui","ille","glorior","hic","causa","pono","qui","relinquo","sum","ab","unicus","filius","qui","inuitus","sui","navigo","cum","video","senex","orbus","iam","paene","egeo","iam","tum","ille","fugio","ne","alo","et","ad","prex","pater","deduco","et","rogo","in","epilogus","filius","et","sparsvm","hic","color","declamo","memini","homo","inter","scolasticos","sanus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.5","citation":null,"language":"lat","text":"VOTIENI MONTANI. “Pereat, inquit, potius.” Cum sit qui tam fortiter loquatur, uix inuentus est qui tyrannum occideret. Fili, fortius, inquam, feri, ne nos colludere tyrannus intellegat. Suspensas leuiter admouebat manus; filius simulabat ictus, pater gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli, quod me non ceciderat. Necessitas magnum humanae inbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres sed occiderint; haec excusat Romanos, quos ad seruilem dilectum Cannensis ruina conpulit; quae quidquid coegit, defendit. Ille quoque mihi non pepercisset, si unicus fuisset. Ille me fratri relinquebat: relinqueret hic tyranno? “Etiamnunc, inquit, in facie tua uulnera apparent.” Fili, nocet tibi quod tam cito occidisti tyrannum. MENTONIS. Quaeritis quis haec fecerit uulnera? ille cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et uiuere contingat et mori, ita oculos meos fili manus operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":138,"lemmas":["votieni","montanus","pereo","inquam","potis","cos","sum","qui","tam","fortis","loquor","uix","inuenio","sum","qui","tyrannus","occaedes","filis","fortis","inquam","ferio","ne","nos","colludo","tyrannus","intellego","suspendo","leuis","admoveo","manus","filius","simulo","iacio","pater","gemitus","si","qui","sum","fides","irascor","filius","extulis","qui","ego","non","caedo","necessitas","magnus","humanus","inbecillitas","patrocinium","sum","hic","excuso","saguntini","quamuis","non","cado","pater","sed","occido","hic","excuso","romanus","qui","ad","seruilis","dilectus","cannensis","ruina","compello","qui","quisquis","cogo","defendo","ille","quoque","ego","non","parco","si","unicus","sum","ille","ego","frater","relinquo","relinquo","hic","tyrannus","etiamnum","inquam","in","facies","tuus","uulnus","appareo","filis","noceo","tu","qui","tam","cito","occido","tyrannus","mento","quaero","quis","hic","facio","uulnus","ille","qui","in","funus","ego","cado","ita","ego","liber","et","uiuo","contingo","et","morior","ita","oculus","meus","filis","manus","operio","ut","ego","inter","liber","meus","fortis","sto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.25","citation":null,"language":"lat","text":"TRIARIVS et ipse quasi sententiam de fratre ferri uoluisset egit et dixit: tandem ad caelum manibus leuatis, “quidquid est,” inquam, “quod terris imperat, quod regnat profundo, quidquid est quod ex sublimi res spectat humanas, inuoco: damnatus alto committitur; di, iudicate post patrem!” Haec sententia dicebatur ex Graeco translata, sed Graeca corruptior est: *po/seidon, a)metrh/twn de/spota buqw=n, th\\n e)na/lion klhrwsa/mene basilei/an, a)na/getai patrokto/nos: meta\\ pate/ra di/kason. A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, sic CESTIVS: poenam, inquit, putauit mihi hanc esse morte grauiorem. Et sic posuit in narratione: rogabam ut occideret; non impetraui.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":108,"lemmas":["triarivs","et","ipse","quasi","sententia","de","frater","fero","uolo","ago","et","dico","tandem","ad","caelum","manus","levo","quisquis","sum","inquam","qui","terra","impero","qui","regno","profundo","quisquis","sum","qui","ex","sublimis","res","specto","humanus","invoco","damno","altus","committo","deus","judico","post","pater","hic","sententia","dico","ex","graecum","transfero","sed","graecum","corrumpo","sum","other","seidon","ab","metrh","twn","de","spota","buqw","n","th","n","e","no","lio","klhrwsa","ego","basilei","an","ab","no","getai","patrokto","nos","meto","pateo","ra","deus","kason","ab","pars","pater","qui","ab","archipirata","dimitto","sum","sic","cestivs","poena","inquam","puto","ego","hic","sum","mors","gravis","et","sic","pono","in","narratio","rogo","ut","occaedes","non","impetro"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.25"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.8.4","citation":null,"language":"lat","text":"IVNI GALLIONIS. Quadam nocte — quid dicam? iam non negare pudet. nox, uinum, error — quid irasceris puella? iam negare non audeo. Non diligenter causa mea acta est: dum nihil timetis, facilius me puellae credidistis. Confitendum est uitium nostrum: nos nuptiis moram fecimus. Siue adhuc esset uitiata siue non esset, uisa digna matrimonio quae hominem non posset occidere. Tibi consulebam, ne dicereris uitiatori nupta. si per te licuisset, honestiorem maritum habuisses. Tu negasti? o hominem inpudentem! ita tu non ante magistratus tribunal, in conspectu populi, in medio foro clamitasti: “ego uirginem rapui.” ? Neminem habere tam obsequentem maritum potes: hic iam nihil negabit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":100,"lemmas":["ivni","gallio","quidam","nox","quis","dico","iam","non","nego","pudeo","nox","uinum","error","quis","irasco","puella","iam","nego","non","audeo","non","diligenter","causa","meus","ago","sum","dum","nihil","timeo","facilis","ego","puella","credo","confiteor","sum","uitium","nos","nos","nuptiae","mora","facio","siue","adhuc","sum","vitio","siue","non","sum","uideo","dignus","matrimonium","qui","homo","non","possum","occaedes","tu","consulo","ne","dico","uitiator","nubo","si","per","tu","licet","honestus","maritus","habeo","tu","nego","o","homo","impudens","ita","tu","non","ante","magistratus","tribunal","in","conspectus","populus","in","medium","forum","clamito","ego","uirgo","rapio","nemo","habeo","tam","obsequor","maritus","possum","hic","iam","nihil","nego"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.8.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.6","citation":null,"language":"lat","text":"de abdicatione? Ego in domum uestram intrabo, tamquam ego uos eiecerim? ego ornamenta uestra occupabo, ut me si illic quid commisero, nec uester nec meus recipiat pater? Quid est quod aut negandum mihi aut excusandum sit? non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio. haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe: madentem unguentis externis, conuulneratum libidinibus, incedentem, ut feminis placeat, femina mollius et cetera quae morbi, non iudicis sunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["de","abdicatio","ego","in","domus","vester","intro","tamquam","ego","tu","eicio","ego","ornamentum","uester","occupo","ut","ego","si","illic","quis","committo","neque","uester","neque","meus","recipio","pater","quis","sum","qui","aut","nego","ego","aut","excuso","sum","non","insanus","dispendium","malus","non","erubesco","amor","neque","luxurio","habitus","neque","potatus","obicio","filius","hic","si","non","possum","aliqui","saltem","ex","commentarius","amicus","tuus","describo","madeo","unguentum","externus","conuulneratum","libido","incedo","ut","femina","placeo","femina","mollis","et","ceterus","qui","morbus","non","judex","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.15","citation":null,"language":"lat","text":"et sic omnia circumiit et comparando defendit. Illam quaestiunculam quae in prima parte tractata erat a quibusdam: an illi utique opus fuisset conscia, sic transcucurrit: aiebat, inquit, tota actione rea: “dic quam consciam habuerim;” ego negabam opus illi fuisse; aiebam: in eadem domo eras, uenenum notum erat nouercae, occasio facilis conuiuenti, non eras suspecta, nemo te timebat propter sororem. Ex altera parte hoc usus est colore: nouercam priuigno uenenum dedisse ut filia sua sola heres esset; eandem illi et consciam fuisse uenefici et causam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["et","sic","omnis","circumeo","et","comparo","defendo","ille","quaestiuncula","qui","in","primus","pars","tracto","sum","ab","quidam","an","ille","utique","opus","sum","conscius","sic","transcurro","aio","inquam","totus","actio","rea","dico","quam","conscio","habeo","ego","nego","opus","ille","sum","aio","in","idem","domus","sum","uenenum","notus","sum","nouerca","occasio","facilis","conuiuenti","non","sum","suspicio","nemo","tu","timeo","propter","soror","ex","alter","pars","hic","utor","sum","color","noverca","privignus","uenenum","do","ut","filia","suus","solus","heres","sum","idem","ille","et","conscio","sum","ueneficus","et","causa"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.2.1","citation":null,"language":"lat","text":"Porci Latronis. Dii immortales, qua debetis prouidentia humanum genus regitis: effecistis ut illud non periculum esset amantis sed experimentum. CESTI PII. Antequam iuraremus diu haec inter nos tacita lex erat. Si abdicata fuerit, non uiuet. hoc illi pater non credit. non est nouum; nec uir credidit. Quaeris quod iusiurandum fuerit? “ita patri placeam.” FVSCI ARELLI patris. Iam, uxor, non nauigabo, non peregrinabor. fides tua me timidum fecit. “Mentitus,” inquit; hoc solemne est amantibus; ideo nisi iurantibus non credimus. Hos diuidere uult socer quos ne mors quidem diuidet? “moriar,” inquit; “habeo et causam et exemplum: quaedam ardentibus rogis se maritorum immiserunt, quaedam uicaria maritorum salutem anima redemerunt. quam magna gloria breui sollicitudine pensata est! 0 te felicem, uxor! inter has uiua numeraris.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":120,"lemmas":["porcius","latro","dius","immortalis","qui","debeo","provideo","humanus","genus","rego","efficio","ut","ille","non","periculum","sum","amo","sed","experimentum","cestus","pius","antequam","juro","diu","hic","inter","nos","taceo","lex","sum","si","abdico","sum","non","vivo","hic","ille","pater","non","credo","non","sum","nouus","neque","uir","credo","quaero","qui","iusiurandum","sum","ita","pater","placeo","fvsci","arelli","pater","iam","uxor","non","nauigo","non","peregrinor","fides","tuus","ego","timidus","facio","mentior","inquam","hic","solo","sum","amo","ideo","nisi","juro","non","credo","hic","divido","uolo","socer","qui","ne","mors","quidem","divido","morior","inquam","habeo","et","causa","et","exemplum","quidam","ardeo","rogus","sui","maritus","immiserunt","quidam","vicarius","maritus","salus","anima","reemo","quam","magnus","gloria","breuis","sollicitudo","penso","sum","tu","felix","uxor","inter","hic","uiuus","numeraris"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.2.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.15","citation":null,"language":"lat","text":"uici te, pater, sed nempe uici tibi. AALBVCIVS hoc colore narrauit: nolui, inquit, uideri per collusionem patri titulum fortissimi uiri contigisse: non cessi ante iudicium, ut in iudicio cederem et feci nihil aliud quam laudaui patrem, uirtutes eius retuli;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":39,"lemmas":["uinco","tu","pater","sed","nempe","uinco","tu","aalbvcivs","hic","color","narro","nolo","inquam","uideo","per","collusio","pater","titulis","fortis","uir","contingo","non","cedo","ante","iudicium","ut","in","iudicium","cedo","et","facio","nihil","alius","quam","laudo","pater","uirtus","is","retulis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.5","citation":null,"language":"lat","text":"Controuersiarum sententias fortasse pluribus locis ponam in una declamatione dictas: non enim dum quaero aliquid inuenio, sed saepe quod quaerenti non comparuit aliud agenti praesto est: quaedam uero quae obuersantia mihi et ex aliqua parte se ostendentia non possum occupare, eadem securo et reposito animo subito emergunt. aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu frustra quaesita intempestiue molesta est. necesse est ergo me ad delicias conponam memoriae meae quae mihi iam olim precario paret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":76,"lemmas":["controuersiaris","sententia","fortasse","multus","locus","pono","in","unus","declamatio","dico","non","enim","dum","quaero","aliquis","inuenio","sed","saepe","qui","quaero","non","compareo","alius","ago","praesto","sum","quidam","uerus","qui","obuersantia","ego","et","ex","aliqui","pars","sui","ostendo","non","possum","occuparis","idem","securus","et","repono","animus","subeo","emergo","aliquando","etiam","seria","res","ago","et","occupo","sententia","diu","frustra","quaero","intempestiuus","molestus","sum","necesse","sum","ergo","ego","ad","deliquia","conpono","memoria","meus","qui","ego","iam","olim","precarius","pareo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.3.7","citation":null,"language":"lat","text":"Si hoc colore dici placet pro adulescente quo dixit Latro, ut nihil mutaret uoces, sed diceret: “mori uolui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem, ut cum maiore tormento positas resumerem, et absolutio mihi uni non finis esset periculi set initium,” incipit praeter coniecturam et illa prima uulgaris in eiusmodi controuersiis et pertrita quaestio incurrere, an uenenum habere in mortem suam liceat. ALBVCIVS illo colore pro adulescente dixit, non fuisse uenenum. Cum putarem, inquit, odio me esse patri meo, uolui experiri adfectum eius, quomodo mentionem mortis meae ferret: itaque palam et ita, ut interueniret pater, tenui. FVSCVS ARELLIVS eodem colore usus est sed aliter; non dixit: experiri patrem uolui, sed:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":114,"lemmas":["si","hic","color","dico","placeo","pro","adulescens","quo","dico","latro","ut","nihil","muto","uox","sed","dico","morior","uolo","taedium","abdicatio","et","infelicitas","assiduus","cum","in","hic","tantus","sordeo","pono","ut","cum","magnus","tormentum","pono","resumo","et","absolutio","ego","unus","non","finis","sum","periculum","sed","initium","incipio","praeter","conicio","et","ille","primus","uulgaris","in","eiusmodi","controversia","et","pertritus","quaestio","incurro","an","uenenum","habeo","in","mors","suus","licet","albvcivs","ille","color","pro","adulescens","dico","non","sum","uenenum","cos","puto","inquam","odium","ego","sum","pater","meus","uolo","experior","afficio","is","quomodo","mentio","mors","meus","fero","itaque","palam","et","ita","ut","interuenio","pater","tenuis","fvscvs","arellivs","idem","color","utor","sum","sed","aliter","non","dico","experior","pater","uolo","sed"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.3.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.2.6","citation":null,"language":"lat","text":"LATRONI contrarium uidebatur onerari iurisiurandi inuidiam, cum extenuari deberet: illud iusiurandum contra fortunam uidetur, hoc etiam contra patrem. CESTIVS contra fecit et ex toto dixit iureiurando illam liberatam illo casu; solutos ipsos uinculo religionis et ideo non futurum periculum uxori, si quid accidisset uiro. SILO POMPEIVS contra dixit illam teneri iureiurando et adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen solui foederis pactionem; “et ideo,” inquit, “honestum morti nostrae titulum uindico, ne si quid acciderit, aut ego pro aliena uxore moriar, aut illa pro alieno uiro.” Hispo ROMANIVS hoc colore usus est:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":91,"lemmas":["latro","contrarius","uideo","oneraris","iurisiurandi","inuidia","cum","extenuaris","debeo","ille","iusiurandum","contra","fortuna","uideo","hic","etiam","contra","pater","cestivs","contra","facio","et","ex","totus","dico","jurejuro","ille","libero","ille","casus","solvo","ipse","vinculum","religio","et","ideo","non","sum","periculum","uxor","si","quis","accido","uir","silus","pompeivs","contra","dico","ille","teneo","jurejuro","et","adiicio","etiamsi","repudio","diduco","sum","non","tamen","soluo","foedo","pactio","et","ideo","inquam","honestus","mors","noster","titulis","vindico","ne","si","quis","accido","aut","ego","pro","alienus","uxor","morior","aut","ille","pro","alienus","uir","hispo","romanivs","hic","color","utor","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.2.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.5","citation":null,"language":"lat","text":"Color orationis antiquae, uigor nouae, cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi uindicare. libertas tanta, ut libertatis nomen excederet et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabies uocaretur. animus inter uitia ingens et ad similitudinem ingeni sui uiolentus, qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset. In hoc primum excogitata est noua poena: effectum est enim per inimicos ut omnes eius libri comburerentur: res noua et inusitata supplicium de studiis sumi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":76,"lemmas":["color","oratio","antiquus","vigor","nouus","cultus","inter","nos","atque","prior","saeculis","medius","ut","ille","possum","uter","pars","sui","uindico","libertas","tantus","ut","libertas","nomen","excedo","et","quia","passim","ordo","homo","lanio","rabio","uoco","animus","inter","uitium","ingens","et","ad","similitudo","ingenium","suus","violentus","qui","pompejani","spiritus","nondum","in","tantus","pax","pono","in","hic","primus","excogito","sum","nouus","poena","efficio","sum","enim","per","inimicus","ut","omnis","is","liber","comburo","res","nouus","et","inusitatus","supplicium","de","studium","sumo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.24","citation":null,"language":"lat","text":"contulit suam causam cum illo. De colore magis quaesitum est, an adulescens debeat in diuitem aliquid dicere. quid enim faciet? dicet in eum qui tantum honoris illi habet et in amicum paternum? non dicet in eum quem fugit? et illi tamen, qui sibi abstinentiam conuitiorum imperauerant, non bene praestiterunt: aliquoius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt subsistere. aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur: nihil enim illos sollicitat, nullum scema, nulla sententia. sic quae malam faciem habent, saepius pudicae sunt: non animus illis deest,","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["confero","suus","causa","cum","ille","de","color","magis","quaero","sum","an","adulescens","debeo","in","dives","aliquis","dico","quis","enim","facio","dico","in","is","qui","tantus","honor","ille","habeo","et","in","amicus","paternus","non","dico","in","is","qui","fugio","et","ille","tamen","qui","sui","abstinentia","conuitiorum","imperauerant","non","bene","praesto","aliquis","sententia","dulcedo","subrepo","qui","non","possum","subsisto","aridus","declamator","fidelis","qui","propono","color","tueor","nihil","enim","ille","sollicito","nullus","scema","nullus","sententia","sic","qui","malus","facies","habeo","saepis","pudicus","sum","non","animus","ille","desum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.24"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.pr.3","citation":null,"language":"lat","text":"Adfectus efficaciter mouit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose. nihil est autem tam inicum quam manifesta praeparatio: apparet enim subesse nescio quid mali. itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non cofessio. Locum beate implebat. non posses de inopia sermonis Latini queri, cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat; numquam se torsit quomodo diceret, sed quid diceret. sufficiebat illi in quantum uoluerat explicandi uis; itaque ipse dicere solebat, cum uellet ostendere non haesitare se in electione uerborum: cum rem animus occupauit, uerba ambiunt. Inde aequalitatem in illo mirari non licebat. splendidissimus erat: idem res dicebat omnium sordidissimas, acetum et puleium et lanternas et psilothrum et spongias; nihil putabat esse quod dici in declamatione non posset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":114,"lemmas":["affectus","efficax","moueo","figuro","egregius","praeparo","suspiciosus","nihil","sum","autem","tam","inicum","quam","manifestus","praeparatio","appareo","enim","subsum","nescio","quis","malus","itaque","moderatio","sum","adhibeo","ut","sum","ille","praeparatio","non","cofessio","locus","beatus","impleo","non","possum","de","inopia","sermo","latinum","queror","cum","ille","audio","tantus","oratio","colo","fluo","numquam","sui","torqueo","quomodo","dico","sed","quis","dico","sufficio","ille","in","quantus","uoluerat","explico","uolo","itaque","ipse","dico","soleo","cum","uolo","ostendo","non","haesitaris","sui","in","electio","uerbum","cum","res","animus","occupo","uerbum","ambiunt","indus","aequalitas","in","ille","miror","non","licet","splendidus","sum","idem","res","dico","omnis","sordidus","acetum","et","puleium","et","lanterna","et","psilothrum","et","spongia","nihil","puto","sum","qui","dico","in","declamatio","non","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.pr.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.3","citation":null,"language":"lat","text":"VIBI GALLI. Intuemini debilia infelicium membra nescio qua tabe consumpta, illi praecisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes. quid exhorrescitis? sic iste miseretur. Tot membra franguntur, ut unum uentrem impleant, et — o nouom monstrum — integer alitur, debiles alunt. ALBVCI SILI. “Perissent,” inquit. ita non infelicius supersunt quam perituri fuerant? “Perissent,” inquit. interroga patres utrum maluerint. Eruantur, inquit, oculi illius, illius praecidantur manus. Quid si aliquis ex istis futurus est uir fortis? futurus est tyrannicida? quid si sacerdos? nec, puto, incredibilia in hac fortuna loquor; certe ex hac turba origo Romanae gentis apparuit. Egregius educator plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert. TRIARI. “Perissent,” inquit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":105,"lemmas":["vibi","gallus","intueor","debilis","infelicium","membrum","nescio","qui","tabeo","consumo","ille","praecido","manus","ille","eruo","oculus","ille","frango","pes","quis","exhorresco","sic","iste","misero","tot","membrum","frango","ut","unus","uenter","impleo","et","o","nouus","monstrum","integer","alo","debilis","alo","albvci","silis","pereo","inquam","ita","non","infelix","supersum","quam","pereo","sum","pereo","inquam","interrogo","pater","utrum","malo","eruo","inquam","oculus","ille","ille","praecido","manus","quis","si","aliquis","ex","iste","sum","sum","uir","fortis","sum","sum","tyrannicida","quis","si","sacerdos","neque","puto","incredibilis","in","hic","fortuna","loquor","certus","ex","hic","turba","origo","romanus","gens","appareo","egregius","educator","multus","accipio","crudelitas","quam","expendo","misericordia","refero","triaris","pereo","inquam"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.24","citation":null,"language":"lat","text":"Schema negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut quod aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim surreperet. summam quidem esse dementiam detorquere orationem cui esse rectam liceret. Sed iam non sustineo diutius uos morari: scio quam odiosa res mihi sit Circensibus pompa. Ab ea controuersia incipiam quam primam Latronem meum declamasse memini admodum iuuenem in Marulli scola, cum iam coepisset diem ducere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":65,"lemmas":["schema","nego","decor","causa","inuenio","sed","subsidium","ut","qui","auris","offendo","sum","si","palam","dico","is","obliquus","et","furtim","surreperet","summa","quidem","sum","dementia","detorqueo","oratio","qui","sum","recingo","licet","sed","iam","non","sustineo","diu","tu","moraris","scio","quam","odiosus","res","ego","sum","circenses","pompa","ab","is","controuersia","incipio","quam","primus","latro","meus","declamo","memini","admodum","iuuenis","in","marullus","scola","cum","iam","coepio","dies","duco"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.24"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.16","citation":null,"language":"lat","text":"MONTANVS VOTIENVS dixit: non est quod putes illam cecidisse irae patris: cui uixerat periit, illi se cui addixit inpendit. et eundem sensum in argumentis, cum dixit etiam morte patri inuidiam quaesisse non propter patrem illam perisse: quid ergo, inquis, propter quem? scis illam unum habuisse pro quo mori posset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":49,"lemmas":["montanvs","votienvs","dico","non","sum","qui","puto","ille","cado","ira","pater","qui","vivo","pereo","ille","sui","qui","addico","inpendo","et","idem","sensus","in","argumentum","cum","dico","etiam","mors","pater","inuidia","quaero","non","propter","pater","ille","pereo","quis","ergo","inquam","propter","qui","scio","ille","unus","habeo","pro","quo","morior","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.16","citation":null,"language":"lat","text":"Omnes declamatores aiebat uoluisse aliquid noui dicere illo loco quo nominabat nouerca filiam consciam. dixit, inquit, HYBREAS: ti/ ou)=n; e)yeu/sato kata\\ th=s i)di/as qugatro/s; ou)/k: a)lla\\ kata\\ th=s e)mh=s. Hanc sententiam FVSCVS ARELLIVS, cum esset ex Asianis, non casu dixit, sed transtulit ad uerbum quidem: quid ergo? inquit, mentita est de filia sua? immo de mea. Modestius hanc sententiam uertit HATERIVS : quid ergo? mentita est? quidni illa mentiretur de accusatoris sui filia?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["omnis","declamator","aio","uolo","aliquis","nouus","dico","ille","locus","quo","nomino","noverca","filia","conscio","dico","inquam","hybreas","tiberius","ou","n","e","yeu","sero","kata","th","senatus","eo","deus","as","qugatro","senatus","ou","k","ab","lla","kata","th","senatus","e","mh","senatus","hic","sententia","fvscvs","arellivs","cum","sum","ex","asianus","non","casus","dico","sed","transfero","ad","uerbum","quidem","quis","ergo","inquam","mentior","sum","de","filia","suus","immo","de","meus","modestus","hic","sententia","uerto","haterivs","quis","ergo","mentior","sum","quis","ille","mentior","de","accusator","suus","filia"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.6","citation":null,"language":"lat","text":"sed silentium uidetur confessio. narrem uirtutes meas? sed illud quoque mihi nouum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non prodest. Processi in aciem coram patre: fortiter, inquit, pugna; turpe est adulescenti uinci a sene. Auidus sum gloriae: hoc si uitium est, paternum est. fortis sum: numquid improbas, pater? at iam abdicabis, si dixero: fortissimus sum. dicam tamen audacter:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":59,"lemmas":["sed","silentium","uideo","confessio","narro","uirtus","meus","sed","ille","quoque","ego","nouus","accido","qui","unus","ego","abdico","is","narro","non","prodo","procedo","in","acies","coram","pater","fortis","inquam","pugno","turpis","sum","adulescens","vinco","ab","seni","auidus","sum","gloria","hic","si","uitium","sum","paternus","sum","fortis","sum","numquid","improbus","pater","at","iam","abdico","si","dico","fortis","sum","dico","tamen","audacter"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.10","citation":null,"language":"lat","text":"Deinde descripsit quanto aliter in foro decolletur. Ascendit praetor tribunal spectante prouincia; noxio pos terga deligantur manus, stat intento ac tristi omnium uultu; fit a praecone silentium; adhibentur deinde legitima uerba; canitur ex altera parte classicum. numquid uobis uideor describere conuiuales iocos? Heu quam dissimiles exitus initiis habes! accusauit te eques Romanus, iudicauerunt te equites Romani, praetor damnatum pronuntiauit, occidit meretrix.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":61,"lemmas":["deinde","describo","quantus","aliter","in","forum","decollo","ascendo","praetor","tribunal","specto","prouincia","noxius","pos","tergum","deligo","manus","sto","intendo","atque","tristis","omnis","uultus","fio","ab","praeco","silentium","adhibeo","deinde","legitimus","uerbum","cano","ex","alter","pars","classicus","numquid","tu","uideo","describo","conuiual","iocus","heu","quam","dissimilis","exitus","initium","habeo","accuso","tu","eques","romanus","judico","tu","eques","romanus","praetor","damno","pronuntio","occido","meretrix"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.3","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. Accipe uitae meae testem, quod magni aestimas, diuitem cui placere difficile est. Vultis scire, quare patrem non relinquam? quia genuit me, quia educauit, quia abdicauit. Diu dubitaui ille amicum temptaret, an hic filium. “Abdico,” inquit. hoc pater uerus? quid ab eo qui adoptabit sperare possum? Narratio CESTI PII. Diues sustulit unum filium: non fuit contentus; quid enim erat diuiti unus? tres sustulit; poterat unum in adoptionem dare: abdicauit unum, alterum, tertium. iam nihil diuiti putatis superesse ? quartum abdicat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":80,"lemmas":["cestus","pius","accipio","uita","meus","testo","qui","magnus","aestimo","dives","qui","placeo","difficilis","sum","volo","scio","quare","pater","non","relinquo","quia","gigno","ego","quia","educo","quia","abdico","diu","dubito","ille","amicus","tento","an","hic","filius","abdico","inquam","hic","pater","uerus","quis","ab","is","qui","adopto","spero","possum","narratio","cestus","pius","diues","tollo","unus","filius","non","sum","contineo","quis","enim","sum","dives","unus","tres","tollo","possum","unus","in","adoptio","do","abdico","unus","alter","tertius","iam","nihil","dives","puto","supersum","quartus","abdico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.8","citation":null,"language":"lat","text":"Male pereas! at ego te putabam unius nouercam. TRIARI. “Filia, inquit, tua conscia est.” Videbatur sibi post hanc uocem uicisse. Amissum fratrem fleuit in funere, totius populi lacrimas suis expressit; itaque illam nouerca peius perire uoluit quam priuignum. “Filia, inquit, conscia est.” Hoc ultimum fuit nouercae ueneficium. Q. Hateri. Succurrite, quaeso, ne cum torta sit quia filium meum occiderat filiam etiam dum torquetur occiderit. liberos effero semper unius mulieris aut mendacio aut ueneno. Non flet quantum reae satis est. quemadmodum illi extorquebo lacrimas? adferte mihi imaginem fratris: uidete subito desiderio fletus concitatos: numquid talem uultum cum mater torqueretur habuit?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":99,"lemmas":["mal","pereo","at","ego","tu","puto","unus","noverca","triaris","filia","inquam","tuus","conscius","sum","video","sui","post","hic","uox","vinco","amitto","frater","fleo","in","funus","totus","populus","lacrima","suus","exprimo","itaque","ille","noverca","malus","pereo","uolo","quam","priuignus","filia","inquam","conscius","sum","hic","ulter","sum","nouerca","veneficium","q","hateri","succurro","quaeso","ne","cum","torqueo","sum","quia","filius","meus","occido","filia","etiam","dum","torqueo","occido","liber","effero","semper","unus","mulier","aut","mendacium","aut","uenenum","non","fleo","quantus","rea","satis","sum","quemadmodum","ille","extorqueo","lacrima","affero","ego","imago","frater","uideo","subeo","desiderium","fletus","concito","numquid","talis","uultus","cum","mater","torqueo","habeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.16","citation":null,"language":"lat","text":"relinquis nocenti nimium, innocenti parum. ne sic quidem satiare se potuit; adiecit: non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere quas aut totas possidere debet aut totas perdere, et plura multo quae memoria non repeto; ex eis quaedam in orationem contulit et alia plura quam dixerat adiecit. Nihil non ex eis bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri obstat. Idem in hac declamatione fecisse eum memini. Erras, inquit, pater, et uehementer erras: quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. deinde: puer iste si inuenitur perit. deinde: quisquis puero fauet ne inueniatur optet. deinde: puer nisi auum sequitur fratres secuturus est; desine quaerere quem si inueneris sic perdes, ut inuenire non possis. et deinde: rapuit istum auos ne raperet nouerca. et deinde: unum tantum pater ex liberis suis quaerit qui saluus est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":136,"lemmas":["relinquo","noceo","nimium","innocens","parum","ne","sic","quidem","satiaris","sui","possum","adiicio","non","possum","filia","tam","angustus","paternus","tabula","adhaereo","qui","aut","totus","possideo","debeo","aut","totus","perdo","et","multus","multus","qui","memoria","non","repeto","ex","is","quidam","in","oratio","confero","et","alius","multus","quam","dico","adiicio","nihil","non","ex","is","bellum","sum","si","solus","sum","nihil","non","rursus","ex","is","alter","obsto","idem","in","hic","declamatio","facio","is","memini","erro","inquam","pater","et","uehementer","erro","qui","perdo","non","quaero","qui","quaero","non","perdo","deinde","puer","iste","si","invenio","pereo","deinde","quisquis","puer","faveo","ne","invenio","opto","deinde","puer","nisi","auus","sequor","frater","sequor","sum","desino","quaero","qui","si","invenio","sic","perdo","ut","inuenio","non","possum","et","deinde","rapio","iste","avus","ne","rapio","noverca","et","deinde","unus","tantus","pater","ex","liber","suus","quaero","qui","salvus","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.3","citation":null,"language":"lat","text":"FVLVI SPARSI. Filia ante limen paternum in cruore suo uolutatur. quid exhorruistis ? paterna satisfactio est. nostis domus nostrae legem: aut uincendum mihi aut moriendum est. Qualis est ista satisfactio qua filia exoratum sibi patrem non sentit? AALBVCI SILI. Vtrae meliores partes essent, soli uidebantur iudicare di posse. “Si uis satisfacere mihi, morere.” Quod ad me adtinet, irascare malo. Si parricidium esset fuisse in diuersis partibus, numquam defendisset aput Caesarem Ligarium Cicero. M. Tulli, quam leue iudicasti crimen de quo confessus es! Dona filiam, si misericors es, deprecanti, si hostis, edicto, si pater, naturae, si iudex, causae, si iratus es, fratri.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":100,"lemmas":["fvlvi","spargo","filia","ante","limen","paternus","in","cruor","suus","voluto","quis","exhorresco","paternus","satisfactio","sum","nosco","domus","noster","lex","aut","vinco","ego","aut","morior","sum","qual","sum","iste","satisfactio","qui","filia","exoro","sui","pater","non","sentio","aalbvci","silis","vtrae","bonus","pars","sum","solus","uideo","iudicaris","deus","possum","si","uolo","satisfacere","ego","morior","qui","ad","ego","adteneo","irascaris","malus","si","parricidium","sum","sum","in","diuorto","pars","numquam","defendo","aput","caesaris","ligarius","cicero","m","tullius","quam","leuis","iudico","crimen","de","quo","confiteor","sum","donum","filia","si","misericors","sum","deprecor","si","hostis","edictum","si","pater","natura","si","iudex","causa","si","irascor","sum","frater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.2","citation":null,"language":"lat","text":"Ex omnibus quae mihi fortuna terra marique priuatim mala publiceque congessit, tyrannum adulterumque et piratas, nihil expertus sum durius quam patrem: tyrannus cum timeret manus meas, non praecidit; iniuria matrimonii nihil abstulit corpori; piratae, quasi beneficio meo uiuerent, gratis miseriti sunt: unum hostem inexorabilem habui. 0 felicem rempublicam quod sublato inimico, non ante tyranni caedem nauigaui! “Genui, inquit, educaui:” nempe istud beneficium et tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per te redimere non potes, rempublicam appella. Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum manibus proiectus est. Magnis sceleribus iura naturae intereunt: non magis tu pater es quam illi fratres. Audite nouam captiui uocem: tutus sum, si pater meus nihil habet. Quidquid habes pro redemptione filii mitte; non est quod timeas: non deerunt tibi alimenta, cum dixeris te tyrannicidae patrem;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":128,"lemmas":["ex","omnis","qui","ego","fortuna","terra","mare","priuatim","malus","publicum","congero","tyrannus","adulter","et","pirata","nihil","experior","sum","durus","quam","pater","tyrannus","cum","timeo","manus","meus","non","praecido","iniuria","matrimonium","nihil","aufero","corpus","pirata","quasi","beneficium","meus","vivo","gratus","misereor","sum","unus","hostis","inexorabilis","habeo","felix","rempublicam","qui","tollo","inimicus","non","ante","tyrannus","caedes","navigo","gigno","inquam","educo","nempe","iste","beneficium","et","tyrannus","praesto","et","adultero","hic","manus","si","per","tu","redimo","non","possum","rempublicam","appello","adulter","cum","manus","sepelio","tyrannus","cum","manus","proicio","sum","magnus","scelus","ius","natura","intereo","non","magis","tu","pater","sum","quam","ille","frater","audio","nouus","captivus","uox","tueor","sum","si","pater","meus","nihil","habeo","quisquis","habeo","pro","redemptio","filius","mitto","non","sum","qui","timeo","non","desum","tu","alimentum","cum","dico","tu","tyrannicida","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.12","citation":null,"language":"lat","text":"an ob hoc perierit. Color a parte accusatoris simplex est: ait patrem durum fuisse, crudelem, bono publico hunc non fuisse partium ducem. Dixit, inquit, eo uultu, ea adfirmatione, ut uideretur non iubere tantum, sed occidere. Hoc loco dixit TVRRINVS CLODIVS : hoc post bellum, immo post edictum? et adiecit: nunc intellegit respublica, imperator, quantum tibi debeat cui sine sanguine satisfactum est. Omnes uirum dixerunt patre nolente illam duxisse.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":67,"lemmas":["an","ob","hic","pereo","color","ab","pars","accusator","simplex","sum","aio","pater","durus","sum","crudelis","bonus","publicus","hic","non","sum","pars","dux","dico","inquam","is","uultus","is","adfirmatio","ut","uideo","non","iubeo","tantus","sed","occaedes","hic","locus","dico","tvrrinvs","clodivs","hic","post","bellum","immo","post","edictum","et","adiicio","nunc","intellego","respublica","imperator","quantus","tu","debeo","qui","sine","sanguis","satisfactum","sum","omnis","uir","dico","pater","nolo","ille","duco"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.20","citation":null,"language":"lat","text":"CESTIVS ex altera parte hoc colore usus est, quia priorem rogasset raptae patrem: suspensum esse nolui, uolui statim illum securum esse de me; queritur quod illum potius cogitare de matrimonio fili quam de periculo uolui. Latro hoc colore usus est: scitis periclitantes alieno arbitrio agere. illi qui circa erant sodales, qui occurrerant amici paterni, aiebant: eamus statim ad raptae patrem; in eiusmodi casu illi rogantur; nam raptorum patres rogant.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":69,"lemmas":["cestivs","ex","alter","pars","hic","color","utor","sum","quia","prior","rogo","rapio","pater","suspendo","sum","nolo","uolo","statim","ille","securus","sum","de","ego","queror","qui","ille","potis","cogito","de","matrimonium","filis","quam","de","periculum","uolo","latro","hic","color","utor","sum","scio","periclitor","alienus","arbitrium","ago","ille","qui","circa","sum","sodal","qui","occurro","amicus","paternus","aio","eo","statim","ad","rapio","pater","in","eiusmodi","casus","ille","rogo","nam","raptor","pater","rogo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.9","citation":null,"language":"lat","text":"Non opus est tibi magna inpensa ad sustinendum patrem: tua mecum alimenta partire. nolo me tam bene alas quam ego te alui; nolo ignoscas mihi: quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar: posce flagella, scinde rugas. ustus es? subice ignes et semimortuam hanc faciem, quae tantum in contumeliam suam spirat, quia extingui non potest exure. si parum est, fac quod ais ne piratas quidem fecisse, manus praecide. exhibeo tibi: hae sunt illae quae quidlibet scribunt. Vbi est gladius tuus? stringe. tyranno licuit uulnere mori; adulter uno ictu breuiter confectus est: pater te pro beneficio similem sortem rogo. ne tu quidem apud piratas famem timuisti. neminem tyrannus sic torsit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":107,"lemmas":["non","opus","sum","tu","magnus","impensa","ad","sustineo","pater","tuus","ego","alimentum","partio","nolo","ego","tam","bene","ala","quam","ego","tu","alo","nolo","ignosco","ego","quisquis","patior","sum","quisquis","timeo","patior","posco","flagello","scindo","ruga","uro","sum","subicio","ignis","et","semimortuus","hic","facies","qui","tantus","in","contumelia","suus","spiro","quia","extingui","non","possum","exuro","si","parum","sum","facio","qui","aio","ne","pirata","quidem","facio","manus","praecido","exhibeo","tu","hic","sum","ille","qui","quis","scribo","vbi","sum","gladius","tuus","stringo","tyrannus","licet","uulnus","morior","adulter","unus","ictus","breuis","conficio","sum","pater","tu","pro","beneficium","similis","sors","rogo","ne","tu","quidem","apud","pirata","fames","timeo","nemo","tyrannus","sic","torqueo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.3","citation":null,"language":"lat","text":"Parentibus meis, cum in cetera odium sit, tantum in meam notam conuenit. O felix spectaculum, si uos in gratiam possum reducere, faciamque, hoc uultus quoque uestri hortantur. surgite patres, adeste iudices: alter mihi ex parentibus seruatus, alter seruandus est. porrigite mutuas in gratiam manus; me foederi medium pignus addite: inter contendentes uos medius elidor. Ergo fame morientem uidebo per cuius cineres iuraturus sum? Omnis instabilis et incerta felicitas est. quis crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum? quid porro? tam longe exempla repetam, quom adsit qui illum uidit? Quid non timendum felicibus putas?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":96,"lemmas":["parens","meus","cum","in","ceterus","odium","sum","tantus","in","meus","nota","conuenio","o","felix","spectaculum","si","tu","in","gratia","possum","reduco","facio","hic","uultus","quoque","vester","hortor","surgo","pater","adsum","iudex","alter","ego","ex","parens","seruatus","alter","servo","sum","porrigo","mutuo","in","gratia","manus","ego","foedus","medius","pignus","addo","inter","contendo","tu","medius","elido","ergo","fames","morior","uideo","per","qui","cinis","juro","sum","omnis","instabilis","et","incertus","felicitas","sum","quis","credo","iaceo","supra","crepido","marius","aut","sum","consul","aut","sum","quis","porro","tam","longus","exemplum","repeto","cum","adsum","qui","ille","uideo","quis","non","timeo","felix","puto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.pr.5","citation":null,"language":"lat","text":"Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem qui primus eques Romanus Romae docuit: ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere. nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. Aput Blandum diutius quam aput Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae causa. Scio futurum, ut auditis eius sententiis cupiatis multas audire. sed nec ille diu declamationibus uacauit et ego tanto minorem natu quam ipse eram audiebam quotiens inciderat, non quotiens uolueram. in hunc ergo libellum quaecumque ab illo dicta teneo conferam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":99,"lemmas":["habeo","et","blandus","rhetor","praeceptor","qui","primus","eques","romanus","roma","doceo","ante","ille","intra","libertinus","praeceptor","pulcher","disciplina","contineo","et","paruus","probabilis","mos","turpis","sum","doceo","qui","honestus","sum","disco","nam","primus","omnis","latinus","rhetor","roma","sum","puer","cicero","plautius","aput","blandus","diu","quam","aput","fuscus","arellium","studeo","sed","cum","iam","transfugio","is","tempus","quo","eloquentia","studeo","non","eloquentia","causa","scio","sum","ut","audio","is","sententia","cupio","multus","audio","sed","neque","ille","diu","declamatio","uaco","et","ego","tantus","paruus","natus","quam","ipse","sum","audio","quotiens","incido","non","quotiens","uolueram","in","hic","ergo","libellus","quicumque","ab","ille","dictum","teneo","confero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.pr.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.16","citation":null,"language":"lat","text":"pauciores erunt qui exponant filios. TVRRINVS CLODIVS hoc colore usus est: multos patres exponere solitos inutiles partus. nascuntur, inquit, quidam statim aliqua corporis parte mulcati, infirmi et in nullam spem idonei, quos parentes sui proiciunt magis quam exponunt; aliqui etiam uernulas aut omine infausto editos aut corpore inualidos abiciunt. ex his aliquos hic sustulit et eas partes quae cui possent miserabiliores esse, manu sua abstulit: stipem rogant et unius misericordia, uiuunt, omnium aluntur. At res foeda est mendicos habere, a mendicis ali, inter debiles uersari. Age, non pudet uos ex hoc producere contubernio reum a quo dicatis laesam rempublicam ? et sic descendit ad argumenta, ut diceret:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":106,"lemmas":["paucus","sum","qui","expono","filius","tvrrinvs","clodivs","hic","color","utor","sum","multus","pater","expono","soleo","inutilis","pario","nascor","inquam","quidam","statim","aliqui","corpus","pars","mulco","infirmis","et","in","nullus","spes","idoneus","qui","parens","suus","proicio","magis","quam","expono","aliqui","etiam","uernulas","aut","omen","infaustus","edo","aut","corpus","invalidus","abicio","ex","hic","aliquis","hic","tollo","et","is","pars","qui","qui","possum","miserabilis","sum","manus","suus","aufero","stips","rogo","et","unus","misericordia","vivo","omnis","alo","at","res","foedus","sum","mendicus","habeo","ab","mendicus","al","inter","debilis","uerso","ago","non","pudeo","tu","ex","hic","produco","contubernium","reus","ab","quo","dico","laedo","rempublicam","et","sic","descendo","ad","argumentum","ut","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.4","citation":null,"language":"lat","text":"Pars altera. IVNI GALLIONIS. A laudibus patris incipiam. Fuit adulescens temperatissimus et lubricum tempus sine infamia transiit; duxit uxorem, filium sustulit, ad aetatem perduxit. iam senex factus est, nisi quod sibi nondum uidetur; luxuria usque eo profecit, ut accusem. Senex amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in praeteritos annos se retro agens et ualidius in uoluptatibus quam iuuenis exultans, nonne portentum est? Luxuriosus adulescens peccat; at senex luxuriosus insanit; aetas exhaurit, uitia lasciuiunt. Papiri FABIANI. Nauem in portu mergis. Alter solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno, alter suo; alter annos sequitur, alter senectuti repugnat. Non est luxuria tua qualem uideri uelis: non simulas enim ista, sed facis, nec amantem agis, sed amas, nec potantem adumbras, sed bibis, nec dedoces bona dissipare, sed dissipas. Nemo, puto, uitia quae odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? quis ut ambitum comprimeret, ipse honores mercatus est? quis ut seditionem leniret, turbauit rempublicam? Non coercet uitia qui prouocat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":164,"lemmas":["pars","alter","ivni","gallio","ab","laus","pater","incipio","sum","adulescens","tempero","et","lubricus","tempus","sine","infamia","transeo","duco","uxor","filius","tollo","ad","aetas","perduco","iam","senex","facio","sum","nisi","qui","sui","nondum","uideo","luxuria","usque","is","proficio","ut","accuso","senex","amo","senex","ebrius","circumdo","serta","et","delibuo","unguentum","et","in","praetereo","annus","sui","retro","ago","et","ualidus","in","uoluptas","quam","iuuenis","exultans","nonne","portendo","sum","luxuriosus","adulescens","pecco","at","senex","luxuriosus","insanio","aetas","exhaurio","uitium","lasciuiunt","papirius","fabiani","nauis","in","portus","mergo","alter","soleo","tempus","labor","alter","insolitus","alter","alienus","alter","suus","alter","annus","sequor","alter","senectus","repugno","non","sum","luxuria","tuus","qual","uideo","uelum","non","simulo","enim","iste","sed","facio","neque","amo","ago","sed","amo","neque","poto","adumbro","sed","bibo","neque","dedoces","bonus","dissiparis","sed","dissipas","nemo","puto","uitium","qui","odi","imito","quis","imperator","ob","hic","ipse","de","proelium","fugio","ut","bene","pugno","exercitus","quis","ut","ambitus","comprimo","ipse","honor","mercor","sum","quis","ut","seditio","lenio","turbo","rempublicam","non","coerceo","uitium","qui","provoco"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.4.10","citation":null,"language":"lat","text":"Ex altera parte multa sunt pulcherrime dicta; sed nescio an Graecis nostri cessuri sint. In hac controuersia dixit DAMAS Habet aliquid corrupti haec sententia. Latro dixit: quantum ego tunc questus sum cum fortuna mea, quod non et oculos perdidissem! SILO POMPEIVS dixit: fili, aut oculos erue aut manus commoda. Omnes aliquid belli dixerunt illo loco quo deprensi sunt adulteri et dimissi. Latro dixit: adulteros meos tantum excitaui. FVSCVS ARELLIVS frigidius dixit contrariam illi sententiam: adulteros interuentu meo ne excitaui quidem. VIBIVS RVFVS dixit: adulteri marito non adsurrexerunt. POMPEIVS dixit: adulescens, denique adulteros excita; postquam tu uenisti securius iacent. Latro dixit: erratis qui me putatis manus non habere. filium uocaui: ut intrauit ab adultero salutatus est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["ex","alter","pars","multus","sum","pulcher","dictum","sed","nescio","an","graecum","noster","cedo","sum","in","hic","controuersia","dico","damas","habeo","aliquis","corrumpo","hic","sententia","latro","dico","quantus","ego","tunc","queror","sum","cum","fortuna","meus","qui","non","et","oculus","perdo","silus","pompeivs","dico","filis","aut","oculus","eruo","aut","manus","commodus","omnis","aliquis","bellum","dico","ille","locus","quo","deprendo","sum","adulter","et","dimitto","latro","dico","adulter","meus","tantus","excitaui","fvscvs","arellivs","frigidus","dico","contrarius","ille","sententia","adulter","interuentus","meus","ne","excitaui","quidem","vibivs","rvfvs","dico","adulter","marito","non","assurgo","pompeivs","dico","adulescens","denique","adulter","excio","postquam","tu","uenio","securus","iaceo","latro","dico","erro","qui","ego","puto","manus","non","habeo","filius","voco","ut","intro","ab","adultero","saluto","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.4.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.22","citation":null,"language":"lat","text":"Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controuersiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum uos sententias audire uelitis et quidquid illis adstruxero molestum futurum sit. Hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias amaret. cum condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret: “necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere,” aiebat Latro: “non mehercules tui pedes spinas calcant, sed habent;” et statim ipse dicebat sententias, quae interponi argumentis cummaxime declamantis Marulli possent.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":98,"lemmas":["interpono","itaque","quidam","locus","quaestio","controuersiaris","sicut","ab","ille","propono","sum","neque","hic","argumentum","subtexo","ne","et","modus","excedo","et","propono","cum","tu","sententia","audio","volo","et","quisquis","ille","adstruxero","molestus","sum","sum","hic","quoque","latro","meus","facio","ut","sententia","amo","cum","condiscipulis","sum","aput","marullus","rhetor","homo","satis","aridus","paucus","bellus","sed","non","uulgatus","genus","dico","cum","ille","exilitas","oratio","suus","imputo","controversia","et","dico","necesse","ego","sum","per","spinosus","locus","ambulo","suspendo","pes","pono","aio","latro","non","hercules","tuus","pes","spina","calceo","sed","habeo","et","statim","ipse","dico","sententia","qui","interpono","argumentum","cummaxime","declamo","marullus","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.22"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.3","citation":null,"language":"lat","text":"Non potui obligari de eis qui in mea potestate non erant. si ex aequo diuidimus, habeatur utriusque ratio: habeam ego tamdiu duos quamdiu tu habuisti. Nolite timere, pueri, non diducam uos: aut utrumque habebo, aut neutrum. In auctione fratres quamuis hostilis hasta non diuidit; plus quiddam est geminos esse quam fratres, perdit uterque gratiam suam nisi cum altero est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":59,"lemmas":["non","possum","obligaris","de","is","qui","in","meus","potestas","non","sum","si","ex","aequus","divido","habeo","uterque","ratio","habeo","ego","tamdiu","duo","quamdiu","tu","habeo","nolo","timeo","puer","non","diduco","tu","aut","uterque","habeo","aut","neuter","in","auctio","frater","quamuis","hostilis","hasta","non","diuido","multus","quidam","sum","geminus","sum","quam","frater","perdo","uterque","gratia","suus","nisi","cum","alter","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.16","citation":null,"language":"lat","text":"Altera pars. MVSAE. Parricida meus in mari regnat. SEPVLLI BASSI. Nega domi parricidam fuisse quem scis esse piratam. GAVI SABINI. Facinus indignum! damnatus parricida post poenam potuit dicere patri suo: “morere.” Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an licuerit illi quod iubebat pater facere. Non licet, inquit, fratrem necare; nec ille damnatus erat: non enim iudicio publico ceciderat. ignosce, si diligentior sum, cum uideam hominem tam facile damnari: timeo ne quis me parricidi postulet. facile est. si dicenda st domi causa, etiam nocens absolutionem sperare potero: in foro quid respondebo? “occidi fratrem?” parricidam me quidam uocant, quod non adfui reo. Si licuit, an debuerit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":104,"lemmas":["alter","pars","mvsae","parricida","meus","in","mare","regno","sepvlli","bassi","nego","domus","parricida","sum","qui","scio","sum","pirata","gavi","sabinus","facinus","indignus","damno","parricida","post","poena","possum","dico","pater","suus","morior","divisio","latro","in","hic","quaestio","diuido","an","liceo","ille","qui","jubeo","pater","facio","non","licet","inquam","frater","neco","neque","ille","damno","sum","non","enim","iudicium","publicus","caedo","ignosco","si","diligens","sum","cum","uideo","homo","tam","facilis","damnaris","timeo","ne","quis","ego","parricidium","postulo","facilis","sum","si","dico","st","domus","causa","etiam","noceo","absolutio","spero","possum","in","forum","quis","respondeo","occido","frater","parricida","ego","quidam","uoco","qui","non","adsum","reor","si","licet","an","debeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.5","citation":null,"language":"lat","text":"ad haec noua et diuersa imperia subito me circumagi putas posse ? non ita est. ille in nos dominatur affectus qui animum primus intrauit. luxuria, auaritia, desidia, inpudicitia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur: tam etiam uitiorum tenaces sumus. Crede mihi, pater: non sum mei iuris, cum ille praelii clamor exortus est: inuadere hostes iubet, obstantis cuneos gladiis diducere; hic impetus, hic ardor animi domum tuam trinis hostium spoliis adornauit, huic supplicationes illas debes, propter hunc me etiam cum abdicas diligis. Non animus nunc, non mihi lingua constat; m alieno opere conprehensus sum; toga ipsa umeris non sedet.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":102,"lemmas":["ad","hic","nouus","et","diuerto","imperium","subeo","ego","circumago","puto","possum","non","ita","sum","ille","in","nos","dominor","afficio","qui","animus","primus","intro","luxuria","auaritia","desidia","impudicitia","timor","non","dedisco","et","cottidie","omnis","hic","aut","castigo","aut","punior","tam","etiam","uitium","tenax","sum","credo","ego","pater","non","sum","meus","ius","cum","ille","praelii","clamor","exorior","sum","invado","hostis","iubeo","obsto","cuneus","gladius","diduco","hic","impetus","hic","ardor","animus","domus","tuus","terni","hostis","spolium","adorno","hic","supplicatio","ille","debeo","propter","hic","ego","etiam","cum","abdico","diligo","non","animus","nunc","non","ego","lingua","consto","m","alienus","opus","comprehendo","sum","toga","ipse","umerus","non","sedeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.9","citation":null,"language":"lat","text":"Si tamen quid peccasset in partu, ignosci ei posset; nupserat enim isti occupato. Crudelior es etiam illo quem occidisti tyranno: ille torsit, set dimisit ad uirum. ALBVCI SILI. Vicerat saeuitiam patientia; deerat iam sanguis, supererat fides. aliquando proiecta est; deserebatur distortis manibus, emotis articulis; nondum in sua membra artus redierant. talem uxorem tortor dimisit ad partum. Ingratus uocabatur quod in praemio nullam uxoris fecerat mentionem. “Res tuas tibi habe.” inicere debuit manum et ipsum inter res suas trahere; nihil amplius patri debes quam uxori. Mihi crede, maius fuit tyrannicidium pati quam facere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["si","tamen","quis","pecco","in","partus","ignosco","is","possum","nubo","enim","iste","occupo","crudelis","sum","etiam","ille","qui","occido","tyrannus","ille","torqueo","sed","dimitto","ad","uir","albvci","silis","vinco","saeuitia","patientia","desum","iam","sanguis","supersum","fides","aliquando","projectum","sum","desero","distorqueo","manus","emoveo","articulis","nondum","in","suus","membrum","artus","redeo","talis","uxor","tortor","dimitto","ad","pario","ingratus","uoco","qui","in","praemium","nullus","uxor","facio","mentio","res","tuus","tu","habeo","inicio","debeo","manus","et","ipse","inter","res","suus","traho","nihil","amplus","pater","debeo","quam","uxor","ego","credo","magnus","sum","tyrannicidium","patior","quam","facio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.14","citation":null,"language":"lat","text":"Latro ex suo more has non quaestiones putabat, sed membra illius ultimae partis ex aequitatis quaestione pendentis. An ne sterilis quidem, altius repetiit: non quaecunque quinquennio non peperit, sterilis est. quid enim? si uir alicuius afuerit toto paene quinquennio, peregrinationi uiri imputabitur. quid si uir aegrotauerit? si hic maritus a tyranno tortus inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, imputaret illi quinquennium? Quaeris quare non peperit? tyrannis erat; nemo non cum parentibus suis querebatur quod natus esset. hic quod torta est, hic quod maritus occupatus tyrannicidio non uacauit in uxoris uoluptatis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":90,"lemmas":["latro","ex","suus","mos","hic","non","quaestio","puto","sed","membrum","ille","ulter","pars","ex","aequitas","quaestio","pendeo","an","ne","sterilis","quidem","altus","repeto","non","quicumque","quinquennium","non","pario","sterilis","sum","quis","enim","si","uir","aliquis","asum","totus","paene","quinquennium","peregrinatio","uir","imputo","quis","si","uir","aegrotauerit","si","hic","maritus","ab","tyrannus","torqueo","inutilis","in","concubo","suus","uxor","jaceo","imputo","ille","quinquennium","quaero","quare","non","pario","tyrannus","sum","nemo","non","cum","parens","suus","queror","qui","nascor","sum","hic","qui","torqueo","sum","hic","qui","maritus","occupo","tyrannicidium","non","uaco","in","uxor","uoluptas"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.6.1","citation":null,"language":"lat","text":"Porci Latronis. Id solum sustuli quod fur reliquisset. nihil tam ualde fur timui quam ne dominus res suas non agnosceret. Fac mihi inuidiam, prode furtum meum, age magistratui tamen isti gratias quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem summoueri non iussit. Ruentem ciuitatis statum unius parietis ruina reposui. OSCI. Sollicitus erat ne quod perdiderat quaereretur. Indicium profiteor: multos furti conscios habeo. Ad illum † tuti illius tendi. hoc furtum non solus habeo. Furtum est quod timet dominus agnoscere? Potui non esse pauper, habui quod magno uenderem: teneo ecce epistolas in quibus manifesta proditionis argumenta sunt, in quibus hostium consilia. Te interrogo: si furtum est, repono. MVSAE. Furtum uocas quod qui perdiderat negabat suum? furtum feci, set hostibus. CLODI TVRRINI. Furtum uocas quod qui perdiderat, supplicium tulit, qui subripuerat, praemium? Vtri permisisses loqui, si eodem tempore et fur uenisset et dominus? potui rempublicam magno uendere uel proditori. ARELLI FVSCI patris.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":149,"lemmas":["porcius","latro","is","solus","tollo","qui","fur","relinquo","nihil","tam","ualidus","fur","timeo","quam","ne","dominus","res","suus","non","agnosco","facio","ego","inuidia","prodo","furtum","meus","ago","magistratus","tamen","iste","gratia","qui","cum","ad","ille","furtum","meus","defero","fur","summoveo","non","iubeo","ruo","ciuitas","status","unus","pario","ruina","repono","osci","sollicitus","sum","ne","qui","perdo","quaero","indicium","profiteor","multus","furtum","conscius","habeo","ad","ille","tueor","ille","tendo","hic","furtum","non","solus","habeo","furtum","sum","qui","timeo","dominus","agnosco","possum","non","sum","pauper","habeo","qui","magnus","vendo","teneo","ecce","epistula","in","qui","manifestus","proditio","argumentum","sum","in","qui","hostis","consilium","tu","interrogo","si","furtum","sum","repono","mvsae","furtum","uoco","qui","qui","perdo","nego","suus","furtum","facio","sed","hostis","claudus","tvrrini","furtum","uoco","qui","qui","perdo","supplicium","fero","qui","surripio","praemium","vtri","permitto","loquor","si","idem","tempus","et","fur","uenio","et","dominus","possum","rempublicam","magnus","uendo","uel","proditor","arelli","fvsci","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.6.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.5.5","citation":null,"language":"lat","text":"Alteram fecit: an rapta quae nuptias optat nihil amplius raptori praestare possit, quam ne sua lege pereat, contra alienam legem nullum ius habeat. Optasti nuptias: non occidetur tamquam raptor tuus. at idem eadem nocte qua te rapuit, si stationem deseruit, fuste ferietur; si sacrilegium fecit, occidetur. Licet tu dicas: “quid ergo? ego non nubam?” tu raptori praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Quomodo sacrilegus, quamuis a te seruatus, periret, sic alterius puellae raptor, licet a te seruatus, peribit. Si rapuisset te, deinde in adulterio deprehensus adseruaretur in tormentum diutius pereundi, tu interim educta nuptias optasses, — datur enim optio et in absentem — uetares illum occidi a marito? quid interest qua lege pereat, nisi quod modestius alienam legem interpellares quam tuam?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":125,"lemmas":["alter","facio","an","rapio","qui","nuptiae","opto","nihil","amplus","raptor","praesto","possum","quam","ne","suus","lex","pereo","contra","alienus","lex","nullus","ius","habeo","opto","nuptiae","non","occaedes","tamquam","raptor","tuus","at","idem","idem","nox","qui","tu","rapio","si","statio","desero","fustis","ferio","si","sacrilegium","facio","occaedes","licet","tu","dico","quis","ergo","ego","non","nubo","tu","raptor","praesto","ut","ille","ipse","non","occaedes","non","possum","praesto","ne","quis","occaedes","quomodo","sacrilegus","quamuis","ab","tu","seruatus","pereo","sic","alter","puella","raptor","licet","ab","tu","seruatus","pereo","si","rapio","tu","deinde","in","adulterium","deprehendo","adseruaretur","in","tormentum","diu","pereo","tu","interim","educo","nuptiae","opto","do","enim","optio","et","in","absum","uetaris","ille","occido","ab","marito","quis","intersum","qui","lex","pereo","nisi","qui","modestus","alienus","lex","interpellaris","quam","tuus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.5.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.22","citation":null,"language":"lat","text":"SATVRNINVS FVRIVS qui Volesum condemnauit, maius nomen in foro quam in declamationibus habuit; solebat tamen tam honeste declamare, ut scires illum huic materiae non minus idoneum esse, sed minus familiarem. Is in hac controuersia cum L. Lamiae filio declamaret, dixit sententiam: o( me\\n path\\r xei/rwn ge/gonen tura/nnou, o( de\\ dou=los e(autou=. Ex tabellis emptionis multi sententiam trahere temptauerunt. ALBVCIVS dixit: profer mihi tabellas.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":70,"lemmas":["satvrninvs","fvrivs","qui","volesus","condemno","magnus","nomen","in","forum","quam","in","declamatio","habeo","soleo","tamen","tam","honestus","declamaris","ut","scio","ille","hic","materia","non","paruus","idoneus","sum","sed","paruus","familiaris","is","in","hic","controuersia","cum","l","lamia","filius","declamo","dico","sententia","o","ego","n","path","romanus","xei","rwn","ge","gonen","tus","nnou","o","de","dou","los","e","autou","ex","tabella","emptio","multus","sententia","traho","tento","albvcivs","dico","profero","ego","tabella"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.22"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.pr.3","citation":null,"language":"lat","text":"suasoriis aptior erat; locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius. numquam inopia uerbi substitit, sed uelocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio. Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia uideo animum tuum a ciuilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu auersum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere. eloquentiae tantum studeas: facilis ab hac in omnes artes discursus est; instruit etiam quos non sibi exercet. nec est quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam, ut te bene cedentis studii fauor teneat. Ego uero non sum bonae mentis impedimentum: perge quo inclinat animus et paterno contentus ordine subduc fortunae magnam tui partem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":108,"lemmas":["suasoria","aptus","sum","locus","habitus","flumen","decurro","et","urbs","sino","mos","populus","nemo","describo","abundo","numquam","inopia","verbum","substo","sed","velox","atque","facilis","cursus","omnis","res","beatus","circumfluo","oratio","hic","is","libet","melos","filis","carus","refero","quia","uideo","animus","tuus","ab","ciuilis","officium","abhorreo","et","ab","omnis","ambitus","averto","hic","unus","concupisco","nihil","concupisco","eloquentia","tantus","studeo","facilis","ab","hic","in","omnis","ars","discursus","sum","instruo","etiam","qui","non","sui","exerceo","neque","sum","qui","insidiae","tu","puto","fio","quasi","is","ago","ut","tu","bene","cedo","studium","fauor","teneo","ego","uerus","non","sum","bonus","mens","impedimentum","pergo","quo","inclino","animus","et","paternus","contineo","ordo","subduco","fortuna","magnus","tuus","pars"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.pr.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.18","citation":null,"language":"lat","text":"dubiam inter admirantes et deridentes: panem quem cani das, patri non das? GLYCON egregie dixit: e)leh/sate au)to\\n, o(\\s kinduneu/ei pate/ra qre/yai. GARGONIVS fuit Buteonis auditor, postea scolae quoque successor, uocis obtusae sed pugnacissimae, cui Baros scurra rem uenustissimam dixit: centum raucorum uocem habes. Hic putauit se uarium colorem excogitasse pro patre: ego, inquit, dictaui: “duplam dabo, si manus non praecideritis.” librario una syllaba excidit “non” et scripsit “si praecideritis.” digna res quae uoce illa diceretur. ARTEMON dixit: filo/tekne pa/ter, kai\\ soi\\ timwrei=n a)poknei= ti/s; ADAEVS dixit: ei)/domen taxu/ploun ska/fos. kai/ TIS tw=n nautw=n e)n tou/tw| tw=| ska/fei path/r e)stin; NICETES dixit: dipla= dw/sw, a)\\n a)pokrou/shte ta\\s xei)ras. e)zh/toun oi( peiratai/: mh/ ti e)tura/nnhsas;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":146,"lemmas":["dubius","inter","admiror","et","derideo","panis","qui","canis","do","pater","non","do","glycon","egregius","dico","e","leh","sero","au","to","n","o","senatus","kinduneu","is","pateo","ra","qre","yai","gargonivs","sum","buteo","auditor","postea","scolae","quoque","successor","uox","obtundo","sed","pugnax","qui","baros","scurra","res","uenustissimam","dico","centum","raucus","uox","habeo","hic","puto","sui","uarius","color","excogito","pro","pater","ego","inquam","dicto","dupla","do","si","manus","non","praecido","librarius","unus","syllaba","excido","non","et","scribo","si","praecido","dignus","res","qui","uox","ille","dico","artemon","dico","filum","tekne","pa","ter","kai","soi","timwrei","n","ab","poknei","tiberius","senatus","adaevs","dico","is","domo","taxu","ploun","ska","fos","kai","tis","tw","n","nautw","n","e","n","tou","tw","tw","ska","fei","path","romanus","e","stin","nicetes","dico","dipla","dw","sw","ab","n","ab","pokrou","shte","ta","senatus","xei","ras","e","zh","toun","oi","peiratai","mh","tiberius","e","tus","nnhsas"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.9","citation":null,"language":"lat","text":"FVSCVS ARELLIVS dixit: non accusaturus patrem, set me defensurus sum, ne aliena luxuria male audiam. consilium luxuriante filio conceptum emendato est superuacuum. In narratione hunc colorem habuit: subito furore conlapsam patri mentem. Meretricem uid pendentem collo senis et parasitorum circumfusum patri gregem, turpes cum riualibus rixas et ebrietati nocturnae additum diem. Putaui initio et ego consilium esse, non morbum: desii luxuriari; desinet, inquam, si propter me coepit. permanet in iuuenalibus uitiiset turpius luxuriosus et diutius. Quid faciam?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":77,"lemmas":["fvscvs","arellivs","dico","non","accuso","pater","sed","ego","defendo","sum","ne","alienus","luxuria","malus","audio","consilium","luxurio","filius","concipio","emendo","sum","superuacuum","in","narratio","hic","color","habeo","subeo","furor","collabor","pater","mens","meretrix","uid","pendeo","collum","senex","et","parasitor","circumfundo","pater","grex","turpis","cum","riual","rixo","et","ebrietas","nocturnus","addo","dies","puto","initium","et","ego","consilium","sum","non","morbus","desino","luxuriaris","desino","inquam","si","propter","ego","coepio","permaneo","in","iuuenal","uitiiset","turpis","luxuriosus","et","diu","quis","facio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.10","citation":null,"language":"lat","text":"nunc inlustratae sunt dum conferuntur. TVRRINVS hoc loco belle dixit: plures tibi inuidere coeperunt, postquam uictus es. itaque noui generis res accidit: filius uicerat; omnes aiebant: o felicem patrem! Nouissimam quaestionem fecit: an etiamsi quid iudicio peccauit, praemio emendauerit. Hoc loco dixit GALLIO illam sententiam quae ualde excepta est: cum diu deprecatus esset, ait: si nihil proiecero, quid me facturum putas? ad templa iturum ut ad deos supplicem? ad statuas tuas confugiam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":72,"lemmas":["nunc","inlustro","sum","dum","confero","tvrrinvs","hic","locus","bellus","dico","multus","tu","inuideo","coepio","postquam","uinco","sum","itaque","nouus","genus","res","accido","filius","uinco","omnis","aio","o","felix","pater","novus","quaestio","facio","an","etiamsi","quis","iudicium","pecco","praemium","emendo","hic","locus","dico","gallio","ille","sententia","qui","ualidus","excipio","sum","cum","diu","deprecor","sum","aio","si","nihil","projacio","quis","ego","facio","puto","ad","templum","eo","ut","ad","deus","supplex","ad","statua","tuus","confugio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.4","citation":null,"language":"lat","text":"BUTEONIS. Ante ipsum limen domus decessit, ne dubitari posset utrum marito perisset an patri. ubi istud uidisti? ubi audisti? nego te istuc in bello didicisse. MARVLLI. “Meruerat, inquit mori.” etiamnunc accusas ? certe iam tibi satisfactum est. O nouum monstrum! irato uictore uiuendum est, exorato patre moriendum est. PASSIENI. Vtinam interuenissem, non satisfecisses sola patri. Furiosum te dicerem, si pro genero non rogasses. Secutus est gener diuersas partes, uxor suas.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":69,"lemmas":["buteo","ante","ipse","limen","domus","decedo","ne","dubitaris","possum","utrum","marito","pereo","an","pater","ubi","iste","uideo","ubi","audio","nego","tu","iste","in","bellum","disco","marvlli","mereo","inquam","morior","etiamnum","accuso","certus","iam","tu","satisfactum","sum","o","nouus","monstrum","irascor","uictor","uiuo","sum","exoro","pater","morior","sum","passieni","vtinam","intervenio","non","satisfecisses","solus","pater","furiosus","tu","dico","si","pro","gener","non","rogo","sequor","sum","gener","diuerto","pars","uxor","suus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.6","citation":null,"language":"lat","text":"Iterum cogor exponere. IVNI GALLIONIS contra. Expeditae partes uestrae sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. MENTONIS. Iste adsueuit carere liberis, ego etiamsi unum accipiam tamen necesse est torquear: duobus adsueui. Quidquid umquam commisi — et habes domi quos de me. interroges — nihil umquam sine illis feci nisi indicium. Vim uocas quae te patrem fecit? Sine herede ero qui paulo ante habui filios duos tales, ut ex illis uel unus cuilubet satis sit? POMPEI SILONIS. Videte quam modeste agam:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["iterum","cogo","expono","ivni","gallio","contra","expedio","pars","uester","sum","uterque","possum","ex","hic","iudicium","pater","dimitto","mento","iste","assuesco","careo","liber","ego","etiamsi","unus","accipio","tamen","necesse","sum","torqueo","duo","assuesco","quisquis","umquam","committo","et","habeo","domus","qui","de","ego","interrogo","nihil","umquam","sine","ille","facio","nisi","indicium","vis","uoco","qui","tu","pater","facio","sinis","heres","sum","qui","paulus","ante","habeo","filius","duo","talis","ut","ex","ille","uel","unus","cuilubet","satis","sum","pompeius","silo","video","quam","modestus","ago"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.19","citation":null,"language":"lat","text":"CESTIVS timuit se in narrationem demittere, sic illam transcucurrit: haec dixit in sacerdote futura maxime debere aestimari: pudicitiam, innocentiam, felicitatem. quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens, iudex; quam felix, reditus. Etiam habemus quandam praerogationem sacerdoti ab ipso numine datam, licet isti obiciant fuisse illam captiuam, lenoni postea seruisse, causam nouissime dixisse: inter tot pericula non seruassent illam dii nisi sibi seruaturi fuissent. ARGENTARIVS illud in narratione dixit: accusator in hoc maxime premebat ream: aiebat occisum. esse intra uerba, antequam uim adferret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":82,"lemmas":["cestivs","timeo","sui","in","narratio","demitto","sic","ille","transcurro","hic","dico","in","sacerdos","sum","magnus","debeo","aestimaris","pudicitia","innocentia","felicitas","quam","pudicus","sum","miles","ostendo","quam","innocens","iudex","quam","felix","redeo","etiam","habeo","quidam","praerogatio","sacerdos","ab","ipse","numen","do","licet","iste","obicio","sum","ille","captiva","leno","postea","servio","causa","nouus","dico","inter","tot","periculum","non","servo","ille","dius","nisi","sui","seruaturi","sum","argentarivs","ille","in","narratio","dico","accusator","in","hic","magnus","premo","reor","aio","occido","sum","intra","uerbum","antequam","uis","affero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.10","citation":null,"language":"lat","text":"MONTANVS VOTIENVS quaestionem hanc adiecit: an gratiam retulerit Cimon Calliae. Tuli, inquit, filiam tuam uxorem; filia tua Miltiadis nurus facta est. non putas beneficium communes cum Miltiade nepotes? GALLIO illam quaestionem duram mouit, sed diligenter executus est, quae solet esse in ingrati controuersiis prima: an beneficium acceperit. Non erat, inquit, mihi poena in carcere esse: mea uoluntate illo perueneram. Ita tu putas me libentius in cubiculo meo iacuisse ? nullus tunc erat locus Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat. Deinde et illam subiunxit quaestionem: an teneatur is qui beneficium accepit quod non petiit. Non rogaui, inquit, te; dedisti istud iactationi tuae; putasti ad gloriam tuam pertinere. Ita tu non accepisses beneficium si tibi soluere Miltiaden contigisset?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["montanvs","votienvs","quaestio","hic","adiicio","an","gratia","refero","cimon","calliae","tulis","inquam","filia","tuus","uxor","filia","tuus","miltiades","nurus","facio","sum","non","puto","beneficium","communis","cum","miltiades","nepos","gallio","ille","quaestio","durus","moueo","sed","diligenter","executus","sum","qui","soleo","sum","in","ingratus","controversia","primus","an","beneficium","accipio","non","sum","inquam","ego","poena","in","carcer","sum","meus","uoluntas","ille","pervenio","ita","tu","puto","ego","libet","in","cubiculum","meus","jaceo","nullus","tunc","sum","locus","athenae","honestus","quam","qui","miltiades","habeo","deinde","et","ille","subjungo","quaestio","an","teneo","is","qui","beneficium","accipio","qui","non","peto","non","rogo","inquam","tu","do","iste","iactatio","tuus","puto","ad","gloria","tuus","pertineo","ita","tu","non","accipio","beneficium","si","tu","soluo","miltiades","contingo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.11","citation":null,"language":"lat","text":"innocens sum. Pars altera. VALLI SYRIACI. Crescere ex mea proposuit inuidia: sequemur senes quo uocat ambitio iuuenilis et concionem illi praebebimus? Melius se potest iactare quam defendere. Ecqui iustus metus meus est, ne heredem ingratum scribam, inimicum relinquam? Inter cetera quae mihi cum inimico fateor esse communia et hoc est: infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum egentem uidimus. Proici me adiectis uerborum contumeliis iussit: ad caelum manus sustulit fassus huius se spectaculi debitorem, et tunc primum fratri uitam precatus est. Laetitiam parati patrimonii, ut ex tanto calamitatium stupore, nullam percepi nisi quod isti daturus omnia eram, illi negaturus. Liquet nobis deos esse: qui non aluit eget; qui in domum suam fratrem non recepit in publico manet. aequauit iam potentiam meam cum illius potentia fortuna, nisi quod haec prior facere non possum.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":136,"lemmas":["innocens","sum","pars","alter","valles","syriaci","cresco","ex","meus","propono","inuidia","sequor","senex","quo","uoco","ambitio","iuuenilis","et","concio","ille","praebeo","bonus","sui","possum","iactaris","quam","defendo","ecqui","iustus","metus","meus","sum","ne","heres","ingratus","scribo","inimicus","relinquo","inter","ceterus","qui","ego","cum","inimicus","fateor","sum","commune","et","hic","sum","infelix","ambo","et","tristis","ago","uita","excipio","unus","qui","alter","alter","egeo","uideo","proicio","ego","adicio","uerbum","contumelia","iubeo","ad","caelum","manus","tollo","fateor","hic","sui","spectaculum","debitor","et","tunc","primus","frater","uita","preco","sum","laetitia","paro","patrimonium","ut","ex","tantus","calamitas","stupor","nullus","percipio","nisi","qui","iste","do","omnis","sum","ille","nego","liquo","nos","deus","sum","qui","non","alo","egeo","qui","in","domus","suus","frater","non","recipio","in","publicus","maneo","aequo","iam","potentia","meus","cum","ille","potentia","fortuna","nisi","qui","hic","prior","facio","non","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.20","citation":null,"language":"lat","text":"Postea deinde offendit illos tota comitum cohors: oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae postulabat ut Romam Sabinus cum Turdo proficisceretur. erat inter infames maxime et inuisos homines Turdus. cum Turdus promitteret iturum se, ut inde posset exire, Sabinus silentio facto ait: ego ad Caesarem non sum iturus cum mattea. Postea hoc Sabino cum causam diceret obiectum est. Multa illum diserte dixisse memini, cum introductus est ex carcere in senatum postulaturus ut diaria acciperet. tunc dixit de fame questus: nihil onerosum a uobis peto, sed ut me aut mori uelitis, aut uiuere. et illud dixit: nolite, inquam, superbe audire hominem calamitosum: saepe qui misereri potuit misericordiam rogat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":108,"lemmas":["postea","deinde","offendo","ille","totus","comes","cohors","opprimo","sum","in","templum","ab","omnis","multitudo","qui","postulo","ut","roma","sabinus","cum","turdus","proficiscor","sum","inter","infamo","magnus","et","invideo","homo","turdus","cum","turdus","promitto","eo","sui","ut","inde","possum","exeo","sabinus","silentium","facio","aio","ego","ad","caesaris","non","sum","eo","cum","mattea","postea","hic","sabinum","cum","causa","dico","obicio","sum","multus","ille","dissero","dico","memini","cum","introduco","sum","ex","carcer","in","senatus","postulo","ut","diarium","accipio","tunc","dico","de","fames","queror","nihil","onerosus","ab","tu","peto","sed","ut","ego","aut","morior","volo","aut","uiuo","et","ille","dico","nolo","inquam","superbus","audio","homo","calamitosus","saepe","qui","misereo","possum","misericordia","rogo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.3.6","citation":null,"language":"lat","text":"Ab Tarpeio ad Vestam, cuius uittam carnifex rupit; a templo ad saxum, a saxo ad templum: hac pudicae sacerdotis inter supplicia et uota discursus est. inter superos inferosque iactata in nouam poenam reuixisti. Pompei SILONIS narratio. Quod ad rerum expositionem pertinet, iudices, non committam, ut ultionem deorum immortalium morer uerbis. Incesta saxo deiciatur. lege damnata est: habetis iudicium. deiecta est: habetis exemplum. Vibii Galli narratio. Breuis expositio rerum est: aduersariam incesti postulaui, accusaui, damnaui, carnifici tradidi: permittitis iam abire accusatori? recedamus ad absolutionem tuam. ita dii damnatam maluerunt absoluere quam sacerdotem? Sero innocentiam damnata concupisti, uitam deiecta.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":97,"lemmas":["ab","tarpeius","ad","vesta","qui","vitta","carnifex","rumpo","ab","templum","ad","saxum","ab","saxum","ad","templum","hic","pudicus","sacerdos","inter","supplicium","et","uotum","discursus","sum","inter","superus","inferi","jacto","in","nouus","poena","reuixisti","pompejus","silo","narratio","qui","ad","res","expositio","pertineo","iudex","non","committo","ut","ultio","deus","immortalis","moror","uerbum","incesto","saxum","deicio","lex","damno","sum","habeo","iudicium","deicio","sum","habeo","exemplum","vibius","gallus","narratio","breuis","expositio","res","sum","aduersariam","incestus","postulo","accuso","damno","carnifex","trado","permitto","iam","abeo","accusator","recedo","ad","absolutio","tuus","ita","dius","damno","malo","absolvo","quam","sacerdos","serus","innocentia","damno","concupio","uita","deicio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.3.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.3.8","citation":null,"language":"lat","text":"utrum lex de incesta tantum sit, uel quae deiciatur nec pereat; an etiam damnata, si innocens post damnationem adparuit, deici debeat. an haec innocens sit; an haec deorum adiutorio seruata sit; CESTIVS et illas subiunxit huic ultimae quaestioni: an dii inmortales rerum humanarum curam agant; etiamsi agunt, an singulorum agant; si singulorum agunt, an huius egerint. Improbabat ALBVCIVM, quod haec non tamquam particulas incurrentes in quaestionem tractasset, sed tamquam problemata filosofumena. FVSCVS ARELLIVS pater sic diuisit: utrum incestae poena sit deici, an perire. utrum prouidentia deorum, an casu seruata sit; si uoluntate superorum seruata est, an in hoc ut crudelius periret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["utrum","lex","de","incesto","tantus","sum","uel","qui","deicio","neque","pereo","an","etiam","damno","si","innocens","post","damnatio","appareo","deicio","debeo","an","hic","innocens","sum","an","hic","deus","adjutorium","seruata","sum","cestivs","et","ille","subjungo","hic","ulter","quaestio","an","dius","inmortal","res","humanus","cura","ago","etiamsi","ago","an","singulus","ago","si","singulus","ago","an","hic","ago","improbo","albvcivm","qui","hic","non","tamquam","particula","incurro","in","quaestio","tracto","sed","tamquam","problema","filosofumena","fvscvs","arellivs","pater","sic","diuido","utrum","incesta","poena","sum","deicio","an","pereo","utrum","provideo","deus","an","casus","seruata","sum","si","uoluntas","superi","seruata","sum","an","in","hic","ut","crudelis","pereo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.3.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.9","citation":null,"language":"lat","text":"Pars altera. ARELLI FVSCI. Quantum est pretium quo uendo, ut filium pater spectem in cruce, filius patrem de cruce? tanti et imperatorem et parricidium uendidi? Gratulabantur omnes repulso magis quam designato nimis ambitiose. nunc poenitet. Qui et filium et patriam uendidit, tam exiguum auri accepit, ut unus senex portare posset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":50,"lemmas":["pars","alter","arelli","fvsci","quantus","sum","pretium","quo","uendo","ut","filius","pater","specto","in","crux","filius","pater","de","crux","tantus","et","imperator","et","parricidium","vendo","gratulor","omnis","repello","magis","quam","designo","nimis","ambitiosus","nunc","poenitet","qui","et","filius","et","patria","uendo","tam","exiguus","aurum","accipio","ut","unus","senex","porto","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.5","citation":null,"language":"lat","text":"Pactus sum de redemptione, scripsi patri. quicumque pro tyrannicida uestro pependistis, certum habeo, solliciti optastis, ut hae litterae ad patrem perueniant. “Egeo,” inquit. sic subito? Quod ex toto emi non debet duplo emit. ARELLI FVSCI patris. Causam meam tenui apud eos, qui nihil debebant manibus meis. Tunc primum egere queritur iste, cum manus meas uidit. Quid mirum si non putauerunt turpe piratae accipere mercedem quam pater dabat? Ades, pietas; si sancte uixi, si innocenter, effice ut iste manus meas qui odit desideret. Tarde mihi epistola solui uidebatur. Hoc prorsus fabulosum repleto sceleribus nostris saeculo deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":104,"lemmas":["paciscor","sum","de","redemptio","scribo","pater","quicumque","pro","tyrannicida","uester","pendeo","certus","habeo","sollicitus","opto","ut","hic","littera","ad","pater","pervenio","egeo","inquam","sic","subeo","qui","ex","totus","emo","non","debeo","duplo","emo","arelli","fvsci","pater","causa","meus","tenuis","apud","is","qui","nihil","debeo","manus","meus","tunc","primus","ago","queror","iste","cum","manus","meus","uideo","quis","mirus","si","non","puto","turpis","pirata","accipio","merces","quam","pater","do","adsum","pietas","si","sancio","vivo","si","innocens","efficio","ut","iste","manus","meus","qui","odi","desidero","tardus","ego","epistula","soluo","uideo","hic","prorsus","fabulosus","repleo","scelus","noster","saeculum","desum","ut","narro","aliquis","soluo","ab","pirata","adligo","ab","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.31","citation":null,"language":"lat","text":"CESTIVS: “timeo,” inquit, “ne abdicer:” uellem timeres. ALBVCIVS hoc colore usus est: summam sibi amicitiam cum diuite fuisse; dixisse illum sibi dubitanti an filium tolleret: “tolle,” inquit, “in meum patrimonium; ego istum fratrem liberorum meorum iudicabo.” itaque cum et tertium abdicaret, dixit: quid sic mihi illudis tamquam unicus? etiamnunc filium habeo. Venit ad me et ait: redde quem educasti mihi: si emendati fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis; si perseuerauerint furere, habebo hunc pro illis. Temptaui statim reducere illum in gratiam cum filiis: intempestiuum erat. temptaui cogere subtrahendo meum: respondit tamquam non possit diuiti deesse filius. SILO dixit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":99,"lemmas":["cestivs","timeo","inquam","ne","abdico","uolo","timeo","albvcivs","hic","color","utor","sum","summa","sui","amicitia","cum","dives","sum","dico","ille","sui","dubito","an","filius","tollo","tollo","inquam","in","meus","patrimonium","ego","iste","frater","liberi","meus","iudico","itaque","cum","et","tertius","abdico","dico","quis","sic","ego","illudo","tamquam","unicus","etiamnum","filius","habeo","venio","ad","ego","et","aio","reddo","qui","educo","ego","si","emendo","sum","liber","meus","habeo","hic","cum","ille","si","persevero","furo","habeo","hic","pro","ille","tento","statim","reduco","ille","in","gratia","cum","filius","intempestivus","sum","tento","cogo","subtraho","meus","respondeo","tamquam","non","possum","dives","desum","filius","silus","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.31"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.23","citation":null,"language":"lat","text":"quid hoc est? generum socer mancipio accepit. TRIARIVS dixit: “fugitiuum, erronem non esse:” ita si malum auctorem habemus, gener noster fugitiuus est? BLANDVS dixit: relegamus auctoritatis tabellas: “furtis noxaque solutum.” haec generi nostri laudatio est. GALLIO dixit: furtis, noxa solutus est. SPARSVS dixit: ostende tabellas. quid nobis cum isto genero? prior dominus promisit fugitiuum non esse. gratulor uobis, posteri: patrem fugitiuum non habebitis. VARIVS GEMINVS dixit: “erronem non esse;” adicio fugitiuum non esse, adicio noxa furtisque solutum. numquid de generi tui nobilitate detraxi?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["quis","hic","sum","gener","socer","mancipium","accipio","triarivs","dico","fugitivus","erro","non","sum","ita","si","malus","auctor","habeo","gener","noster","fugitivus","sum","blandvs","dico","relego","auctoritas","tabella","furtum","noxa","soluo","hic","gener","noster","laudatio","sum","gallio","dico","furtum","noxa","soluo","sum","sparsvs","dico","ostendo","tabella","quis","nos","cum","iste","gener","prior","dominus","promitto","fugitivus","non","sum","gratulor","tu","posterus","pater","fugitivus","non","habeo","varivs","geminvs","dico","erro","non","sum","adicio","fugitivus","non","sum","adicio","noxa","furtum","soluo","numquid","de","gener","tuus","nobilitas","detraho"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.23"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.8","citation":null,"language":"lat","text":"Hunc sensum ipse CESTIVS sano genere dixit; Flauum Alfium auditorem suum, qui eandem rem lasciuius dixerat, obiurgauit. FLAVVS hoc modo dixit: cum desidiae se eripuisset, paulatim se ad frugalitatem redisse et odio sibi uitium suum factum. “Hoc fuit,” inquit, “quare desinerem: sentiebam, inquit, me senem fieri.” CESTIVS hoc aiebat dulcius quidem esse, sed corripuit extremam sententiam. “Incredibile est,” inquit, “cum iuuenis sit, sensisse illum se senem fieri, et nolim uideri tam diu luxuriatum donec sentiret sensum defieri.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":77,"lemmas":["hic","sensus","ipse","cestivs","sano","genus","dico","flavus","alfius","auditor","suus","qui","idem","res","lasciuius","dico","objurgo","flavvs","hic","modo","dico","cum","desidia","sui","eripio","paulatim","sui","ad","frugalitas","redeo","et","odium","sui","uitium","suus","facio","hic","sum","inquam","quare","desino","sentio","inquam","ego","senex","fio","cestivs","hic","aio","dulcis","quidem","sum","sed","corripio","extremus","sententia","incredibilis","sum","inquam","cum","iuuenis","sum","sentio","ille","sui","senex","fio","et","nolo","uideo","tam","diu","luxurio","donec","sentio","sensus","defio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.15","citation":null,"language":"lat","text":"LABIENVS ait: non sum statim exoratus et si uixisset non essem fractus proximis precibus eius, ne tertio quidem rogatus aut quarto. “At uictor cito exoratus est.” Noli mirari: facilius est ignoscere bello quam parricidio. HISPANVS de morte eius hoc dixit: iterum illam nobis uir abduxit. ALBVCIVS ait: tuto me, ait, putaui loqui fortius; non dubitaui enim, quin frater illi dicturus esset: non est quod timeas, exorabitur; si difficilior erit, ego illum rogabo; et si rogasses, adulescens, fecissem. non magis tibi nego quidquam quam soror tua marito?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":86,"lemmas":["labienvs","aio","non","sum","statim","exoro","et","si","vivo","non","sum","frango","propior","prex","is","ne","tertius","quidem","rogo","aut","quartum","at","uictor","cito","exoro","sum","nolo","miror","facilis","sum","ignosco","bellum","quam","parricidium","hispanvs","de","mors","is","hic","dico","iterum","ille","nos","uir","abduco","albvcivs","aio","tueor","ego","aio","puto","loquor","fortis","non","dubito","enim","quin","frater","ille","dico","sum","non","sum","qui","timeo","exoro","si","difficilis","sum","ego","ille","rogo","et","si","rogo","adulescens","facio","non","magis","tu","nego","quisquam","quam","soror","tuus","marito"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.5","citation":null,"language":"lat","text":"Colit etiamnunc in Capitolio casam uictor omnium gentium populus cuius tantam felicitatem nemo miratur; merito potens est: nempe ab eius origine est qui non reliquit patrem. Egredientem te certe domum redeuntemque comitabor nec nisi in limine deseram: ero in publico filius. Amo aeque pauperiem quam patrem: utrique consueui. non possum agere in domo diuitis filium. Si carum tibi seruum uenderes, quaereres numquid saeuus emptor esset. Vnam mehercule horam qua tibi irato satisfaciam ter pluris omni patrimonio puto. hoc solum omnium quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":97,"lemmas":["colo","etiamnum","in","capitolium","cado","uictor","omnis","gens","populus","qui","tantus","felicitas","nemo","miro","mereo","possum","sum","nempe","ab","is","origo","sum","qui","non","relinquo","pater","egredior","tu","certus","domus","redeo","comito","neque","nisi","in","limen","desero","sum","in","publicus","filius","amo","aequus","pauperies","quam","pater","uterque","consuesco","non","possum","ago","in","domus","dives","filius","si","caris","tu","seruus","vendo","quaero","numquid","saevus","emptor","sum","vnam","hercules","hora","qui","tu","irascor","satisfaciam","ter","multus","omnis","patrimonium","puto","hic","solus","omnis","qui","sic","ego","amitto","cupio","satis","amo","non","possum","quis","facio","adopto","loquor","de","filius","is","bene"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.8","citation":null,"language":"lat","text":"ascenderant, relabantur. Torpent ecce ingenia desidiosae iuuentutis nec in unius honestae rei labore uigilatur: somnus languorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria inuasit animos, cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum adolescentium specimen est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":54,"lemmas":["ascenderant","relabor","torpeo","ecce","ingenium","desidiosus","iuuentus","neque","in","unus","honestus","res","labor","uigilatur","somnus","languor","atque","somnus","et","languor","turpis","malus","res","industria","inuado","animus","canto","saltandique","obscenus","studium","effemino","teneo","capillus","frango","et","ad","muliebris","blanditia","extenuaris","uox","mollitia","corpus","certo","cum","femina","et","immundissimis","sui","expolio","munditia","noster","adolesco","specimen","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.13","citation":null,"language":"lat","text":"utar cum aliis deficiar. Pollio ASINIVS aiebat hoc Latronem uideri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret, set in nulla magis illum re scolasticum deprehendi. remittit, inquit, eam quaestionem quae semper pro patribus ualentissima est. ego scio nulli a praetore curatorem dari, quia iniquus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc autem in foro esse curatorem petere quod in scolastica dementiae agere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":63,"lemmas":["uto","cum","alius","deficio","pollio","asinivs","aio","hic","latro","uideo","tamquam","forensis","facio","ut","ineptus","quaestio","circumcido","sed","in","nullus","magis","ille","res","scolasticum","deprehendo","remitto","inquam","is","quaestio","qui","semper","pro","pater","valeo","sum","ego","scio","nullus","ab","praetor","curator","do","quia","iniquus","pater","sum","aut","impius","sed","quia","furiosus","hic","autem","in","forum","sum","curator","peto","qui","in","scolastica","dementia","ago"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.1","citation":null,"language":"lat","text":"VIBI GALLI. Gratias ago diuiti, quod quos odit iam reos facere contentus est. Interdiu nobis publico interdicitur; quaerite quid nocte fiat. “Non ambulabis,” inquit, “eadem uia qua ego, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis:” perieramus, si magistratus esset. ALBVCI SILI. Quod sordidatus fui, luctus est; quod fleui, pietatis est; quod non accusaui, timoris est; quod repulsus est, uestrum est. Non taceam, qui adhuc uiuo quod tacui? Nostis populi loquacis suspiciones. quare iste honores illo uiuo numquam petiit? Ego uero omnes quaeso homines, ut me in inquisitione paternae mortis adiuuent; et ad tua genua, dides, uenissem, nisi timerem ne inuidiam tibi fieri diceres; et iam pridem hoc animo sequor: occasionem loquendo capto nec mehercules possum dicere inhumanitate tua fieri quod non audeo, sed uitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc uitium habuisset et pater! dum libere loquitur multos offendit: neque enim, puto, te solum in ciuitate habuit inimicum.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":157,"lemmas":["vibi","gallus","gratia","ago","dives","qui","qui","odi","iam","reus","facio","contineo","sum","interdiu","nos","publicus","interdico","quaero","quis","nox","fio","non","ambulo","inquam","idem","uia","qui","ego","non","calco","uestigium","meus","non","offertor","delicatus","oculus","sordidus","uestis","non","fleo","inuitus","ego","non","taceo","pereo","si","magistratus","sum","albvci","silis","qui","sordido","sum","luctus","sum","qui","fleui","pietas","sum","qui","non","accuso","timor","sum","qui","repello","sum","uester","sum","non","taceo","qui","adhuc","uiuus","qui","taceo","nostos","populus","loquax","suspicio","quare","iste","honor","ille","uiuus","numquam","peto","ego","uerus","omnis","quaeso","homo","ut","ego","in","inquisitio","paternus","mors","adjuvo","et","ad","tuus","genu","dides","venio","nisi","timeo","ne","inuidia","tu","fio","dico","et","iam","pridem","hic","animus","sequor","occasio","loquor","capio","neque","hercules","possum","dico","inhumanitas","tuus","fio","qui","non","audeo","sed","uitium","ego","meus","sequor","taceo","utinam","hic","uitium","habeo","et","pater","dum","libo","loquor","multus","offendo","neque","enim","puto","tu","solus","in","ciuitas","habeo","inimicus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.4","citation":null,"language":"lat","text":"Vt uidi tyrannicidam ex arce descendentem, nihil prius quam manus osculatus sum. PPMPEI SILONIS. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. Nemo ius habet in istas manus, meae sunt; istae etiam cum tyranno seruirent mihi paruerunt. Ita mihi superstite filio mori liceat, ut ego illum qui mori maluit parricidam uocaui. ARELLI FVSCI patris. Rogo uos per securitatem publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, per coniuges liberosque uestros. nemo tam suppliciter audiit me rogantem cum uapularem. Quam languidae caedentis manus erant! non putarem illum posse tyrannicidium facere. Istae mihi salutares porrexerunt cibos, istae potiones; numquam tamen indulgentiores sensi manus quam eum me caederent.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":105,"lemmas":["vt","uideo","tyrannicida","ex","arx","descendo","nihil","prior","quam","manus","osculo","sum","ppmpei","silo","vtrum","ex","filius","meus","probo","alter","sui","occido","alter","tyrannus","nemo","ius","habeo","in","iste","manus","meus","sum","iste","etiam","cum","tyrannus","seruio","ego","pareo","ita","ego","supersto","filius","morior","licet","ut","ego","ille","qui","morior","malo","parricida","voco","arelli","fvsci","pater","rogo","tu","per","securitas","publicus","per","modo","restituo","libertas","laetitia","per","coniunx","liber","uester","nemo","tam","supplex","audio","ego","rogo","cum","uapularis","quam","languidus","caedo","manus","sum","non","puto","ille","possum","tyrannicidium","facio","iste","ego","salutaris","porrigo","cibus","iste","potio","numquam","tamen","indulgeo","sentio","manus","quam","is","ego","caedo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.16","citation":null,"language":"lat","text":"inter sanos scolasticum. CESTIVS alio colore longe usus est; dixit non iram fuisse illam patris, sed calliditatem: “non habebam,” inquit, “unde redimerem. quem rogarem pecuniam in tam auara ciuitate, in qua ne filii quidem patres alunt? usus sum consilio: sciebam piratas non crudeles esse, sed auaros. uolui efficere et ut desperarent non illum redimi et propter hoc superuacuum futurum dimitterent. an prudenter cogitauerim nescio; interim feliciter cogitaui: post epistulas illas quas accusat dimissus est.” Lateo totum se ab istis remouit coloribus et aduocauit uires suas tanto totius actionis impetu, ut attonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus est: nescio quid scripserim. olim iam mihi excussa mens est. ex quo uidi filium unum in arce, alterum in adulterio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, senex, odi meos. Hic color illius uiribus adprobandus est; quanta enim ui opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":153,"lemmas":["inter","sanus","scolasticum","cestivs","alius","color","longus","utor","sum","dico","non","ira","sum","ille","pater","sed","calliditas","non","habeo","inquam","unde","redimo","qui","rogaris","pecunia","in","tam","auarus","ciuitas","in","qui","ne","filius","quidem","pater","alo","utor","sum","consilium","scio","pirata","non","crudelis","sum","sed","avarus","uolo","efficio","et","ut","despero","non","ille","redimo","et","propter","hic","superuacuum","sum","dimitto","an","prudens","cogitauerim","nescio","interim","feliciter","cogito","post","epistula","ille","qui","accuso","dimitto","sum","lateo","totus","sui","ab","iste","remoueo","color","et","advoco","uis","suus","tantus","totus","actio","impetus","ut","attono","homo","teneo","hic","enim","color","utor","sum","nescio","quis","scribo","olim","iam","ego","excutio","mens","sum","ex","quo","uideo","filius","unus","in","arx","alter","in","adulterium","tertius","in","parricidium","ex","quo","respergo","sum","filis","morior","sanguis","ex","quo","relinquo","sum","solus","orbus","senex","odi","meus","hic","color","ille","uis","adprobo","sum","quantus","enim","uis","opus","sum","ut","aliquis","accuso","sui","miserabilis","facio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.10","citation":null,"language":"lat","text":"PORCI LATRONIS. Fili, nihil amplius quam famem deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et uincto simillimus; tu in solitudine, ego in omnium meorum solitudine; tu lucem non uidebas, ego etiam oderam. hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum accepisti. Blandi. Deprecabar non pro adultero, sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. roganti mihi et has interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a Latrone tanquam puerilis: hoc ei prouisum est, ut aliquem ex suis reliquisse uideatur quem non occiderit. VIBI RVFI. Hae nempe scripserunt epistolam manus: praebeo; praecide et ale. Pompei SILONIS. “Liberi parentes alant, aut uinciantur.” ad te legem meam transfero:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":133,"lemmas":["porcus","latro","filis","nihil","amplus","quam","fames","deprecor","si","tamen","inexorabilis","sum","ille","pro","beneficium","peto","ut","aut","tamquam","adulter","morior","aut","tamquam","tyrannus","par","sum","uterque","fortuna","ille","tempus","tu","alligo","sum","ego","in","senectus","immobilis","et","vincio","similis","tu","in","solitudo","ego","in","omnis","meus","solitudo","tu","lux","non","uidebas","ego","etiam","odi","hic","unus","inter","nos","intersum","qui","tu","etiam","ab","pirata","cibus","accipio","blandio","deprecor","non","pro","adultero","sed","pro","domus","ne","frater","occaedes","tyrannicida","inquino","pater","respergo","rogo","ego","et","hic","interpono","manus","paene","praecido","hic","sententia","derideo","ab","latro","tamquam","puerilis","hic","is","prouideo","sum","ut","aliquis","ex","suus","relinquo","uideo","qui","non","occido","vibi","rvfi","hic","nempe","scribo","epistula","manus","praebeo","praecido","et","al","pompejus","silo","liber","parens","alo","aut","vincio","ad","tu","lex","meus","transfero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.6.9","citation":null,"language":"lat","text":"puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non esse beneficium. In argumentis eleganter hanc partem tractauit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam; deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo. HISPO ROMANIVS alio colore dixit illam non amore adulescentis sed odio patris sui secutam; uoluit illi et amoris commendationem detrahere. BVTEO longe arcessito colore usus est; uoluit enim uideri non inuito patre sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum; a patre illam esse honestam condicionem nuptiarum inuentam, cum alio nullo modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":98,"lemmas":["puella","non","misericordia","moveo","sed","libido","et","ideo","non","sum","beneficium","in","argumentum","eleganter","hic","pars","tracto","etiamsi","beneficium","do","non","sum","sic","refero","gratia","deinde","beneficium","sum","qui","iudicium","do","non","qui","furor","aut","morbus","hispo","romanivs","alius","color","dico","ille","non","amor","adulescens","sed","odium","pater","suus","sequor","uolo","ille","et","amor","commendatio","detraho","bvteo","longus","arcesso","color","utor","sum","uolo","enim","uideo","non","inuitus","pater","sed","secretum","suadeo","palam","dissimulo","totus","hic","gero","ab","pater","ille","sum","honestus","condicio","nuptiae","invenio","cum","alius","nullus","modo","possum","neque","enim","aliter","effugio","ille","possum","nisi","patior","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.6.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.11","citation":null,"language":"lat","text":"MARVLLI. Nunc sciam an merito libertatem acceperis, si liber non merueris crucem. hoc quod obicio qui in pluribus fecit, occisus est. P. VINICI. Nunc in domo nostra matrimonium est, cuius me puderet etiam si raptus esset. Quam miseros putatis, iudices, esse quibus duo quae miserrima sunt optanda fuerunt, tyrannus et raptor? Vna genero tuo commendatio est, quod se aliquando ista puella putauit indignum. VALLI Syriaci. In ea condicione, iudices, sumus, ut consolari debeamus sororem, quod aut rapta non sit aut nupserit. et tamen quid ille meruit quamdiu per dominum licuit innocentissimus seruus?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["marvlli","nunc","scio","an","mereo","libertas","accipio","si","liber","non","mereo","crux","hic","qui","obicio","qui","in","multus","facio","occido","sum","p","vinici","nunc","in","domus","noster","matrimonium","sum","qui","ego","pudeo","etiam","si","rapio","sum","quam","miser","puto","iudex","sum","qui","duo","qui","miser","sum","opto","sum","tyrannus","et","raptor","vna","gener","tuus","commendatio","sum","qui","sui","aliquando","iste","puella","puto","indignus","valles","syriacus","in","is","condicio","iudex","sum","ut","consolaris","debeo","soror","qui","aut","rapio","non","sum","aut","nubo","et","tamen","quis","ille","mereo","quamdiu","per","dominus","licet","innocens","seruus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.pr.4","citation":null,"language":"lat","text":"erat autem illa causa: timebat ne scolasticus uideretur. dum alterum uitium deuitat, incidebat in alterum nec uidebat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi, sed inquinari: set hoc aequale omnium est, ut uitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non quomodo non esset scolasticus quaerebat, sed quomodo non uideretur. nihil detrahebat ex superuacuo strepitu; haec sordida uerba ad patrocinium aliorum adferebat. Huc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime dicentem commode audierat, imitari uolebat. Memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuueniorem quam ipse erat, cum codicibus sedere;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["sum","autem","ille","causa","timeo","ne","scolasticus","uideo","dum","alter","uitium","devito","incido","in","alter","neque","video","nimium","ille","oratio","suus","splendor","hic","admisceo","sordes","non","defendo","sed","inquino","sed","hic","aequal","omnis","sum","ut","uitium","suus","excuso","malo","quam","effugio","albucius","enim","non","quomodo","non","sum","scolasticus","quaero","sed","quomodo","non","uideo","nihil","detraho","ex","superuacuo","strepitus","hic","sordidus","uerbum","ad","patrocinium","alius","affero","huc","ille","accedo","inconstantia","iudicium","qui","propior","dico","commodus","audio","imitor","uolo","memini","omnis","ille","omitto","res","apud","fabianus","philosophus","tantus","iuueniorem","quam","ipse","sum","cum","codicibus","sedeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.pr.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.12","citation":null,"language":"lat","text":"A parte patris GLYCON SPYRIDION dixit: e)gw\\ me\\n a)/kwn dapanw=, su\\ d' ou) pau/h|. AGROITAS MASSILIENIS longe uiuidiorem sententiam dixit quam ceteri Graeci declamatores, qui in hac controuersia tamquam riuales iocati sunt. Dicebat autem Agroitas inculta, ut scires illum inter Graecos non fuisse, sententiis fortibus, ut scires illum inter Romanos fuisse. Sententia quae laudabatur haec fuit: e)pi\\ th=s a)swti/as tou=to diapefwnh/kamen: su\\ me\\n dapana=|s h(do/menos, e)gw\\ de\\ a)niw/menos. DAMAS SCOMBRVS: CTHTH MENNN a)swti/an a)swteu/h|.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":95,"lemmas":["ab","pars","pater","glycon","spyridion","dico","e","gw","ego","n","ab","kwn","dapanw","su","d","ou","pau","h","agroitas","massilienis","longus","uiuidiorem","sententia","dico","quam","ceterus","graecum","declamator","qui","in","hic","controuersia","tamquam","riual","jocor","sum","dico","autem","agroitas","incultus","ut","scio","ille","inter","graeci","non","sum","sententia","fortis","ut","scio","ille","inter","romanus","sum","sententia","qui","laudo","hic","sum","e","pi","th","senatus","ab","swti","as","tou","to","diapefwnh","kamen","su","ego","n","dapana","senatus","h","do","menos","e","gw","de","ab","niw","menos","damas","scombrvs","cthth","mennn","ab","swti","an","ab","swteu","h"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.21","citation":null,"language":"lat","text":"Colorem ex altera parte quae durior est LATRO aiebat hunc sequendum, ut grauissimarum iniuriarum inexorabilia et ardentia induceremus odia. Thyesteo more aiebat patrem non irasci tantum debere, sed furere. Ipse in declamatione usus est summis clamoribus illo uersu tragico: “Cur fugit fratrem? scit ipse.” Hunc colorem secutus SYRIACVS VALLIVS durum sensum uidebatur non dure posuisse in narratione sic: infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum egentem uidimus. Aeque efficaciter odium uidebatur expressisse fraternum hac sententia:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["color","ex","alter","pars","qui","durus","sum","latro","aio","hic","sequor","ut","grauissimaris","iniuriaris","inexorabilis","et","ardeo","induco","odium","thyesteus","mos","aio","pater","non","irascor","tantus","debeo","sed","furo","ipse","in","declamatio","utor","sum","summus","clamor","ille","uersus","tragicus","cur","fugio","frater","scio","ipse","hic","color","sequor","syriacvs","vallivs","durus","sensus","uideo","non","durus","pono","in","narratio","sic","infelix","ambo","et","tristis","ago","uita","excipio","unus","qui","alter","alter","egeo","uideo","aequus","efficax","odium","uideo","exprimo","fraternus","hic","sententia"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.21"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.20","citation":null,"language":"lat","text":"Omnes illo colore usi sunt, a nouerca nominatam filiam in dolorem patris. GALLIO plura dixit: fortasse, inquit, hanc nominauit ut ueros conscios celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc metu territus finem tormentis inponeret, fortasse et nimio dolore tormentorum stupefacta nesciit quid loqueretur. Nouissume dixit: fortasse in hoc, ut quae poenas uenefici dabat accusationis exigeret. Illum sensum adiecit: ex meis hoc adfectibus aestimo: tunc cum ira, cum odio furerem circumspiciebam omnis ultionis uias oblitus innocentiae; si proprios habuisset filios nouerca, occidissem. in hanc ipsam quotiens impetum facere uolui! set propter hoc a me tuta erat quod a matre non erat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["omnis","ille","color","utor","sum","ab","noverca","nomino","filia","in","dolor","pater","gallio","multus","dico","fortasse","inquam","hic","nomino","ut","verus","conscius","celo","fortasse","ut","quia","acerrume","insto","accusator","hic","metus","terreo","finis","tormentum","inpono","fortasse","et","nimius","dolor","tormentum","stupefacio","nescio","quis","loquor","nouus","dico","fortasse","in","hic","ut","qui","poena","ueneficus","do","accusatio","exigo","ille","sensus","adiicio","ex","meus","hic","affectus","aestimo","tunc","cum","ira","cum","odium","furo","circumspicio","omnis","ultio","uia","obliuiscor","innocentia","si","proprius","habeo","filius","noverca","occido","in","hic","ipse","quotiens","impetus","facio","uolo","sed","propter","hic","ab","ego","tueor","sum","qui","ab","mater","non","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.9","citation":null,"language":"lat","text":"Si potest abdicari, an debeat. hoc sic diuisit: an etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est; deinde: an contendere debuerit. Tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut uirum fortem uincere aut a filio uinci? Si non debuisset contendere, non uicisset. et potuit fieri ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet qui nunc non processit, quia sciebat nihil sibi profuturum si te uicisset, cum deberet a filio tuo uinci. nulla laus tua fuisset: apparuisset enim illam uictoriam non uiri fortis fuisse, set patris. silentio uirtutes uestrae transissent:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":104,"lemmas":["si","possum","abdicaris","an","debeo","hic","sic","diuido","an","etiamsi","non","debeo","cum","pater","contendo","ignosco","tamen","sum","si","adulescens","gloria","cupiditas","labor","sum","deinde","an","contendo","debeo","tu","inquam","et","honestus","sum","certamen","et","tueor","quis","sum","enim","gloriosus","quam","aut","uir","fortis","uinco","aut","ab","filius","vinco","si","non","debeo","contendo","non","vinco","et","possum","fio","ut","si","hic","tu","cedo","alius","aliquis","ad","certamen","procedo","qui","nunc","non","procedo","quia","scio","nihil","sui","possum","si","tu","vinco","cum","debeo","ab","filius","tuus","vinco","nullus","laus","tuus","sum","appareo","enim","ille","uictoria","non","uir","fortis","sum","sed","pater","silentium","uirtus","uester","transeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.8.9","citation":null,"language":"lat","text":"Passienus hanc ultimam partem sic diuidebat: an si adulescens malo aduersus puellam animo infitiatus est raptum, ut nuptias effugeret, dignus sit qui iterum fortunam subeat optionis recusatae. deinde: an malo animo fecerit. Varius GEMINVS ultimae quaestioni uel parti, in qua quid debeat fieri quaeritur, duo haec adiciebat quae posse quaeri putabat: an si puella pro certo adulescentis mortem optatura est, non debeat illi permitti optio tam crudeliter usurae sua potestate; deinde: an mortem optatura sit. Quid est, inquit, quare uelis optare, nisi quod nuptias non uis? Hoc non tantum patimur, sed rogamus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["passienus","hic","ulter","pars","sic","diuido","an","si","adulescens","malus","aduersus","puella","animus","infitior","sum","rapio","ut","nuptiae","effugio","dignus","sum","qui","iterum","fortuna","subeo","optio","recuso","deinde","an","malus","animus","facio","varius","geminvs","ulter","quaestio","uel","pario","in","qui","quis","debeo","fio","quaero","duo","hic","adicio","qui","possum","quaero","puto","an","si","puella","pro","certus","adulescens","mors","opto","sum","non","debeo","ille","permitto","optio","tam","crudeliter","utor","suus","potestas","deinde","an","mors","opto","sum","quis","sum","inquam","quare","uelum","optaris","nisi","qui","nuptiae","non","uolo","hic","non","tantus","patior","sed","rogo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.8.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.4.6","citation":null,"language":"lat","text":"Latro dixit pro matre summisse et leniter agendum. non enim, inquit, uindictam, sed misericordiam quaerit et cum eo adulescente consistit in quo ita exigit pietatem, ut impediat. aiebat itaque uerbis quoque horridioribus abstinendum quotiens talis materia incidisset; ipsam orationem ad habitum eius quem mouere uolumus adfectus molliendam. in epilogis nos de industria uocem quoque infringere et uultum deicere et dare operam, ne dissimilis orationi sit orator; conpositionem quoque illis mitiorem conuenire. CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo uiolentus actor et concitatus fuit, ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret: rogo uos, iudices, num, si iste disertus est, ideo me damnari oportet?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":111,"lemmas":["latro","dico","pro","mater","summitto","et","lenis","ago","non","enim","inquam","vindicta","sed","misericordia","quaero","et","cum","is","adulescens","consisto","in","quo","ita","exigo","pietas","ut","impedio","aio","itaque","uerbum","quoque","horridus","abstineo","quotiens","talis","materia","incido","ipse","oratio","ad","habitus","is","qui","moueo","volo","affectus","mollio","in","epilogus","nos","de","industria","uox","quoque","infringo","et","uultus","deicio","et","do","opera","ne","dissimilis","oratio","sum","orator","conpositio","quoque","ille","mitis","conuenio","calvvs","qui","diu","cum","cicero","iniquus","lito","de","principatus","eloquentia","habeo","usque","is","violentus","actor","et","concito","sum","ut","in","medius","is","actio","surgo","vatinius","reus","et","exclamo","rogo","tu","iudex","num","si","iste","dissero","sum","ideo","ego","damnaris","oportet"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.4.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.3.5","citation":null,"language":"lat","text":"Cum abdicarem, si quid obieceram, aiebat: numquid deprendisti? non tamen habebitis quod multum de eo dubitetis: quod negat parricidium, quod confitetur uenenum est. “Mori, inquit, uolo.” uiuo patre et hoc parricidium est. Miser aeque timui ne biberet uenenum quam ne daret. ARELLI FVSCI patris. “Mihi, inquit, paraui uenenum;” ne quis dubitet an alium possit occidere. IVNI OTHONIS patris. Reus est parricidi qui mauolt mori quam patrem uidere. Quomodo uoltis magis probem uobis illum me mori uoluisse? non uolt mori. “Mori, inquit, uolui.” quare? quia ter uicisti? Si mihi creditis, parricidium facere uoluit; si isti, a me parricidium fieri uoluit. Qualis est reus cuius hoc unum patrocinium est, indignum se uita fuisse ? Dico tam inuisum illi fuisse patrem, ut occidere uoluerit: ipse fatetur tam inuisum sibi fuisse, ut occidere uoluerit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":129,"lemmas":["cos","abdicaris","si","quis","objacio","aio","numquid","deprendisti","non","tamen","habeo","qui","multus","de","is","dubito","qui","nego","parricidium","qui","confiteor","uenenum","sum","morior","inquam","uolo","uiuus","pater","et","hic","parricidium","sum","miser","aequus","timeo","ne","bibo","uenenum","quam","ne","do","arelli","fvsci","pater","ego","inquam","paro","uenenum","ne","quis","dubito","an","alius","possum","occaedes","ivni","otho","pater","reus","sum","parricidium","qui","malo","morior","quam","pater","uideo","quomodo","uolo","magis","probo","tu","ille","ego","morior","uolo","non","uolo","morior","morior","inquam","uolo","quare","quia","ter","vinco","si","ego","credo","parricidium","facio","uolo","si","iste","ab","ego","parricidium","fio","uolo","qual","sum","reus","qui","hic","unus","patrocinium","sum","indignus","sui","uita","sum","dico","tam","inuideo","ille","sum","pater","ut","occaedes","uolo","ipse","fateor","tam","inuideo","sui","sum","ut","occaedes","uolo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.3.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.4","citation":null,"language":"lat","text":"FVLVI SPARSI. Ignoscere mihi aduersarius debet meos retinenti, cum ipse alienos concupiscat. repetit quos adhuc habuit, retineo quos modo agnoui. Agnitio diuidet quos iunxit etiam expositio? CORNELI HISPANI. Dic uter obsequentior sit, uter indulgentior. “uterque,” inquis. Miraris, si tam binos diuidere non possum? Omnia pro filio paciscor praeter filium.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":49,"lemmas":["fvlvi","spargo","ignosco","ego","aduersarius","debeo","meus","retineo","cum","ipse","alienus","concupisco","repeto","qui","adhuc","habeo","retineo","qui","modo","anosco","agnitio","divido","qui","iungo","etiam","expositio","cornelis","hispani","dico","uter","obsequor","sum","uter","indulgeo","uterque","inquam","miror","si","tam","bini","divido","non","possum","omnis","pro","filius","pacisco","praeter","filius"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.11","citation":null,"language":"lat","text":"HISPO ROMANIVS erat natura qui asperiorem dicendi uiam sequeretur; itaque hoc colore egit ut inueheretur tamquam in malum patrem et diceret crudeliter exponentem, perfide recipientem. In hoc, inquit, repetit, non quia habere uult, sed quia eripere; irascitur mihi quod duos educaui, quod indicaui. Et cum descripsisset saeuitiam exponentis adiecit: etiamnum mihi uidetur eiusdem animi, eiusdem duritiae, quia nihil putat se debere ei qui liberos suos educauit. Durus est pater, crudelis est; nolite credere ex illa feritate tam subitam mutationem. sinite me in filio uno non experiri. Dixerat CESTIVS in hac controuersia in illa quaestione qua dicebat se nequaquam uim adhibuisse: quid ergo? quis adhibuit uim? tu tibi. non est quod dicat alius: quis sibi ipse uim adhibet? solet fieri; ecce ego ipse mihi nocui. et illud dixerat: placet mihi in inritum reuocari quae gesta sunt. quid do ne indicauerim?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":139,"lemmas":["hispo","romanivs","sum","natura","qui","asper","dico","uia","sequor","itaque","hic","color","ago","ut","inveho","tamquam","in","malus","pater","et","dico","crudeliter","expono","perfidus","recipio","in","hic","inquam","repeto","non","quia","habeo","uolo","sed","quia","eripio","irascor","ego","qui","duo","educo","qui","indicaui","et","cum","describo","saeuitia","expono","adiicio","etiamnum","ego","uideo","idem","animus","idem","duritia","quia","nihil","puto","sui","debeo","is","qui","liber","suus","educo","durus","sum","pater","crudelis","sum","nolo","credo","ex","ille","feritas","tam","subeo","mutatio","sino","ego","in","filius","unus","non","experior","dico","cestivs","in","hic","controuersia","in","ille","quaestio","qui","dico","sui","nequaquam","uis","adhibeo","quis","ergo","quis","adhibeo","uis","tu","tu","non","sum","qui","dico","alius","quis","sui","ipse","uis","adhibeo","soleo","fio","ecce","ego","ipse","ego","noceo","et","ille","dico","placeo","ego","in","irritus","reuocaris","qui","gero","sum","quis","do","ne","indicauerim"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.pr.2","citation":null,"language":"lat","text":"Ab hac cito se Fabianus separauit et luxuriam quidem cum uoluit abiecit, obscuritatem non potuit euadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta est. saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen uitiorum remanent uestigia. quaedam tam subito desinunt, ut non breuia sint, sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias et quotiens inciderat aliqua materia quae conuitium seculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor uero uelut uoluntarius non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; uocis nulla contentio, nulla corporis adseueratio, cum uerba uelut iniussa fluerent. Iam uidelicet conpositus et pacatus animus, cum ueros conpressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":130,"lemmas":["ab","hic","cito","sui","fabianus","separo","et","luxuria","quidem","cum","uolo","abicio","obscuritas","non","possum","euado","hic","ille","usque","in","philosophia","prosequor","sum","saepe","paruus","quam","audio","satis","sum","eloquor","et","in","summus","is","atque","simplicissima","facultas","dico","antiquus","tamen","uitium","remaneo","uestigium","quidam","tam","subeo","desino","ut","non","brevio","sum","sed","abrumpo","dico","autem","fabianus","fere","dulcis","sententia","et","quotiens","incido","aliqui","materia","qui","conuitium","seculis","recipio","inspiro","magnus","magis","quam","acer","animus","desum","ille","oratorius","robur","et","ille","pugnatorius","mucro","splendor","uerus","uelut","uoluntarius","non","elaboro","oratio","adsum","vultus","dico","lenis","et","pro","tranquillitas","mos","remitto","uox","nullus","contentio","nullus","corpus","asseveratio","cum","uerbum","uelut","injussus","fluo","iam","uidelicet","conpono","et","pacatus","animus","cum","verus","conpremo","afficio","et","ira","dolor","procul","expello","parum","bene","imitor","possum","qui","effugio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.pr.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.9","citation":null,"language":"lat","text":"Deinde: an non eo animo dixerit, ut illam mori uellet. Dixi, inquit, iratus, cum uellem castigare, non occidere. TVRRINVS CLODIVS belle dixit: nolite mirari si durioribus uerbis utor; non sum processurus ultra uerba, minabor, deinde ignoscam: fecit et uictor.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":39,"lemmas":["deinde","an","non","is","animus","dico","ut","ille","morior","uolo","dico","inquam","irascor","cum","uolo","castigaris","non","occaedes","tvrrinvs","clodivs","bellus","dico","nolo","miror","si","durus","uerbum","uto","non","sum","procedo","ultra","uerbum","mino","deinde","ignosco","facio","et","uictor"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.25","citation":null,"language":"lat","text":"Non minus stulte AEMILIANVS quidam Graecus rhetor, quod genus stultorum amabilissimum est, ex arido fatuus dixit: a)poktei/nate *parra/sion, mh\\ qelh/sas gra/fein e)c u(mw=n a)rxe/tupon eu(/rh|. *P*A*U*S*A*N*I*A*S dixit: dia\\ se/, *parra/sie, dei= tou\\s e)kporeuome/nous tou= naou= a)fagni/sasqai. OTHO pater cum pro Parrhasio diceret, in hoc colore derisus est: quia conciderat, inquit, per proditores Olynthos, uolui pingere iratum proditori suo Iouem. GARGONIVS multo stultius, quare Promethei Parrhasius supplicium pinxisset: ego, inquit, ardente Olyntho non odissem ignium auctorem? Latronis illa","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":102,"lemmas":["non","paruus","stultus","aemilianvs","quidam","graecus","rhetor","qui","genus","stultor","amabilis","sum","ex","aridus","fatuus","dico","ab","poktei","natus","parra","sion","mh","qelh","sas","gra","fein","e","que","quintus","mw","n","ab","rxe","tupon","eu","rh","p","ab","quintus","senatus","ab","n","eo","ab","senatus","dico","dius","sui","parra","sie","deus","tou","senatus","e","kporeuome","nous","tou","naou","ab","fagni","sasqai","otho","pater","cum","pro","parrhasius","dico","in","hic","color","derideo","sum","quia","concido","inquam","per","proditor","olynthos","uolo","pingo","irascor","proditor","suus","iuppiter","gargonivs","multus","stultus","quare","prometheus","parrhasius","supplicium","pingo","ego","inquam","ardeo","olyntho","non","odi","ignis","auctor","latro","ille"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.25"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.6","citation":null,"language":"lat","text":"Ex altera parte. ARELLI FVSCI patris. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles. Quid? tu tyrannicidium facere non potes, nisi in parricidio exercueris manus? “Pater, inquit, adest.” malo; non enim tantum patrem, etiam patronum cecidisti. IVLI BASSI. Quoniam usque eo saeculum mutatum est, ut. parricidae pater adsit, nos istius aduocationi adsumus. Defendit quamuis nocentem: ecquid agnoscitis indulgentiam? illius frater, qui maluit perire quam patrem caedere, infelix est quod causam suam cum fratre non iungebat. Exclamat iste: nihil illi mandaui. ego tibi et pro illo satisfaciam. “Vt ualidius caederem pro republica, inquit, feci.” Vis tu pudorem habere nec inputare idem et reipublicae et tyranno? “Pater, inquit, mihi adest.” At mehercules frater non adesset. Habuisti quod tyranno iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus erat isti tradebatur. “Tyrannum. inquit, occidi.” At patrem quantulo minus quam occidisti?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":133,"lemmas":["ex","alter","pars","arelli","fvsci","pater","tamdiu","cado","pater","donec","placeo","tyrannus","satelles","quis","tu","tyrannicidium","facio","non","possum","nisi","in","parricidium","exerceo","manus","pater","inquam","adsum","malus","non","enim","tantus","pater","etiam","patronus","cado","ivli","bassi","quoniam","usque","is","saeculis","muto","sum","ut","parricida","pater","adsum","nos","iste","aduocatio","adsum","defendo","quamuis","noceo","ecquis","agnosco","indulgentia","ille","frater","qui","malo","pereo","quam","pater","caedo","infelix","sum","qui","causa","suus","cum","frater","non","jungo","exclamo","iste","nihil","ille","mando","ego","tu","et","pro","ille","satisfaciam","vt","ualidus","caedo","pro","republico","inquam","facio","volo","tu","pudor","habeo","neque","inputaris","idem","et","reipublicae","et","tyrannus","pater","inquam","ego","adsum","at","hercules","frater","non","adsum","habeo","qui","tyrannus","iactaris","frater","malo","morior","quisquis","caedo","sum","iste","trado","tyrannus","inquam","occido","at","pater","quantulus","paruus","quam","occido"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.4","citation":null,"language":"lat","text":"ARELLI FVSCI. Miraris me dubitare ? ipsa lex inter mortem et nuptias dubia est. Quid me intempestiuae proditis lacrimae? nondum erat tempus fatendi. non est quod tibi quicquam promisisse lacrimas putes: fleo quod necesse mihi est filium spectare morientem. Quid facturus sim adhuc nescio; utique tu ante tricesimum diem nescies. “Exoraui,” inquit, “raptae patrem.” quid ergo mihi molestus es, si hoc tibi satis est? OSCI. Effregit fores et identidem leges inuocantem coegit pati stuprum: nisi tam facile puellam exorauit quam patrem. Mortem uitiatione meruit, accusatione deprecatur; consumuntur interim dies. uter nostrum illos consumit? “Rogo,” inquit. non est fortunae meae rogare; nunc ego rogari debueram qui periclitor. PAPIRI FABIANI.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":107,"lemmas":["arelli","fvsci","miror","ego","dubitaris","ipse","lex","inter","mors","et","nuptiae","dubius","sum","quis","ego","intempestivus","prodeo","lacrima","nondum","sum","tempus","fateor","non","sum","qui","tu","quisquam","promitto","lacrima","puto","fleo","qui","necesse","ego","sum","filius","specto","morior","quis","facio","sum","adhuc","nescio","utique","tu","ante","tricesimum","dies","nescio","exoraui","inquam","rapio","pater","quis","ergo","ego","molestus","sum","si","hic","tu","satis","sum","osci","effringo","foris","et","identidem","lex","inuocantem","cogo","patior","stuprum","nisi","tam","facilis","puella","exorauit","quam","pater","mors","uitiatio","mereo","accusatio","deprecor","consumo","interim","dies","uter","nos","ille","consumo","rogo","inquam","non","sum","fortuna","meus","rogo","nunc","ego","rogaris","debeo","qui","periclitor","papiri","fabiani"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.15","citation":null,"language":"lat","text":"sed multum adquisisse desidia uideretur. Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare; excitatur enim otio uigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur,feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen intermissio manifestius proderat. Quotiens ex interuallo dixerat, multo acrius uiolentiusque dicebat: exultabat enim nouato atque integro robore et tantum a se exprimebat quantum concupierat. Nesciebat dispensare uires suas, sed inmoderati aduersus se imperii fuit; ideoque studium eius prohiberi debebat, quia regi non poterat. Itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem, quae non minor est quam corporis, sed occultior.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":94,"lemmas":["sed","multus","acquiro","desidia","uideo","omnis","quidem","prodo","subinde","animus","relaxaris","excito","enim","otium","vigor","et","omnis","tristitia","qui","continuatio","pertinax","studium","adduco","feriaris","hilaritas","discutio","nullus","tamen","intermissio","manifestius","prosum","quotiens","ex","interuallum","dico","multus","acer","violens","dico","exultabat","enim","novo","atque","integer","robur","et","tantus","ab","sui","exprimo","quantus","concupio","nescio","dispensaris","uis","suus","sed","immoderatus","aduersus","sui","imperium","sum","ideo","studium","is","prohibeo","debeo","quia","rex","non","possum","itaque","soleo","et","ipse","cum","sui","assiduus","et","numquam","intermissus","contentio","frango","sentio","ingenium","lassitudo","qui","non","paruus","sum","quam","corpus","sed","occulo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.2.7","citation":null,"language":"lat","text":"iusiurandum iocosum fuisse; sicut multa cotidie iurarent amantes et ipsam iurasse; itaque oblitum se eam iurasse misisse nuntium, ut experiretur an affectus uxoris permaneret. uxorem intellexisse falsum nuntium esse et ex eo se loco praecipitasse, ex quo praecipitata perire non posset: “ut quomodo ego illam,” inquit, “falso nuntio terrueram, sic illa me falso periculo terreret.” MARVLLVS praeceptor noster licenter uerbo usus est satis sensum exprimente, cum diceret uxorem intellexisse mariti mendacium: et ipsa aduersus temerarios mariti iocos relusit. Hanc controuersiam memini ab OVIDIO","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["iusiurandum","jocosus","sum","sicut","multus","cottidie","juro","amo","et","ipse","iuro","itaque","obliuiscor","sui","is","iuro","mitto","nuntius","ut","experior","an","afficio","uxor","permaneo","uxor","intellego","falsus","nuntius","sum","et","ex","is","sui","locus","praecipito","ex","quo","praecipito","pereo","non","possum","ut","quomodo","ego","ille","inquam","fallo","nuntio","terreo","sic","ille","ego","fallo","periculum","terreo","marvllvs","praeceptor","noster","licenter","uerbum","utor","sum","satis","sensus","exprimo","cum","dico","uxor","intellego","maritus","mendacium","et","ipse","aduersus","temerarius","maritus","iocus","reludo","hic","controuersia","memini","ab","ovidio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.2.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.6","citation":null,"language":"lat","text":"deme huic oculos, illi manus.” ARELLI FVSCI patris. “Praecidatur, inquit, lingua: genus est rogandi rogare non posse.” Miseremini horum omnium, iudices, quorum misereri etiam singulorum soletis. CESTI PII. Vt hanc causam susciperem ne ab eis quidem rogatus sum pro quibus ago. quid enim miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid infelix iste peccauit aliud quam quod natus est? CLODI TVRRINI patris. Age, si quis agnouerit suum, petes alimenta tamquam alueris? non est quod timeas, nemo agnoscet. 0 miserum, si quis alimenta suo dat! o miserum, si negat! Ita nos istis uindictam negaturos putas, quibus ne id quidem negamus quod tibi daturi sunt? Et quod indignissimum est, cum tam crudelis sit, misericordia publica uiuit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":111,"lemmas":["demo","hic","oculus","ille","manus","arelli","fvsci","pater","praecido","inquam","lingua","genus","sum","rogo","rogo","non","possum","misero","hic","omnis","iudex","qui","misereo","etiam","singulus","solo","cestus","pius","vt","hic","causa","suscipio","ne","ab","is","quidem","rogo","sum","pro","qui","ago","quis","enim","miser","rogo","scio","nisi","stips","quis","infelix","iste","pecco","alius","quam","qui","nascor","sum","claudus","tvrrini","pater","ago","si","quis","anosco","suus","peto","alimentum","tamquam","alo","non","sum","qui","timeo","nemo","agnosco","miser","si","quis","alimentum","suus","do","o","miser","si","nego","ita","nos","iste","vindicta","nego","puto","qui","ne","is","quidem","nego","qui","tu","do","sum","et","qui","indignus","sum","cum","tam","crudelis","sum","misericordia","publicus","uiuo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.pr.5","citation":null,"language":"lat","text":"memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius arescere. nulla erat fiducia ingenii sui et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset nouum. Idiotismos est inter oratorias uirtutes res quae raro procedit: magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac uirtute uarie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est si difficulter adprehenditur uitio tam uicina uirtus. Hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":119,"lemmas":["memini","admiratio","hermagoras","stupeo","ad","imitatio","is","aresco","nullus","sum","fiducia","ingenium","suus","et","ideo","assiduus","mutatio","itaque","dum","genus","dico","transfero","et","modo","exilis","sum","uolo","nudus","res","haereo","modo","horridus","et","ualens","potis","quam","cultus","modo","breuis","et","concinnus","modo","nimis","sui","attollo","modo","nimis","sui","deprimo","ingenium","suus","illudo","et","longus","deterior","senex","dico","quam","iuuenis","dico","nihil","enim","ad","proficiscor","aetas","is","prosum","cum","semper","studium","is","sum","nouus","idiotismus","sum","inter","oratoria","uirtus","res","qui","rarus","procedo","magnus","enim","temperamentum","opus","sum","et","occasio","quidam","hic","uirtus","uarius","utor","sum","saepe","ille","bene","cedo","saepe","decido","neque","tamen","mirus","sum","si","difficilis","adprehendo","vitio","tam","uicinus","uirtus","hic","nemo","praesto","umquam","gallio","noster","decet"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.pr.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.6","citation":null,"language":"lat","text":"IVNI GALLIONIS. “Rogo,” inquit. nunc, hic, sic? si uolebas rogare, admouisses propinquos, amicos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte gemitus. testor deos, sic rogaturus fui puellae patrem. Quando inuitum uultum in supplicis habitum summiseris, cum dixeris: “paenitet quod rapui, quod te priorem non rogaui;” cum dixeris te dementem fuisse, deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, deliberabo cum tua matre. me miserum, quam paene promisi! dura, anime, dura; here fortior eras. et multum habeo quod deliberem; diuersi me adfectus distringunt, inter reum et patrem distrahor; hinc iniuria est, hinc natura. Quid properas? nemo tibi praeter me rogandus est. “Ergo,” inquit, “misereberis?” nihil promittam ante tricesimum diem. me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! longiore tempore opus erat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":116,"lemmas":["ivni","gallio","rogo","inquam","nunc","hic","sic","si","volo","rogo","admouisses","propinquus","amicus","magnus","imago","lacrima","repeto","altus","gemitus","testo","deus","sic","rogo","sum","puella","pater","quando","invitus","uultus","in","supplex","habitus","summitto","cum","dico","paeniteo","qui","rapio","qui","tu","prior","non","rogo","cum","dico","tu","demo","sum","delibero","cum","amicus","delibero","cum","propinquus","delibero","cum","tuus","mater","ego","miser","quam","paene","promitto","durus","animus","durus","erus","fortis","sum","et","multus","habeo","qui","delibero","diverto","ego","affectus","distringo","inter","reus","et","pater","distraho","hinc","iniuria","sum","hinc","natura","quis","propero","nemo","tu","praeter","ego","rogo","sum","ergo","inquam","misereo","nihil","promitto","ante","tricesimum","dies","ego","miser","qui","tantus","triginta","dies","irascor","possum","longus","tempus","opus","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.8.1","citation":null,"language":"lat","text":"Praeterquam quod in omni discrimine periculosa libertas est, meruit puella ut taceremus: misericors in nos, etiam antequam rogaremus, fuit. Inhumana libertas est, si uincimus aduersus iudicem. Non oportet tibi amplius quam semel licere optare. omnis nimia potentia saluberrime in breuitatem constringetur. qui potest condemnare, possit semel; qui potest occidere, possit semel; aut si qua iteratio recipi potest, in paenitentiam mortis recipienda est. Proponite uobis illam supplici faciem, carnificem, securim: iam hoc semel licere nimium est. “Exorata sum, condo gladium: irata sum, repeto optionem.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["praeterquam","qui","in","omnis","discrimen","periculosus","libertas","sum","mereo","puella","ut","taceo","misericors","in","nos","etiam","antequam","rogo","sum","inhumanus","libertas","sum","si","uinco","aduersus","judico","non","oportet","tu","amplus","quam","semel","licet","optaris","omnis","nimius","potentia","saluberrime","in","breuitas","constringo","qui","possum","condemnaris","possum","semel","qui","possum","occaedes","possum","semel","aut","si","qui","iteratio","recipio","possum","in","paenitentia","mors","recipio","sum","propono","tu","ille","supplicium","facies","carnifex","securis","iam","hic","semel","licet","nimium","sum","exoro","sum","condo","gladius","irascor","sum","repeto","optio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.8.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.3","citation":null,"language":"lat","text":"quid me intueris ? quid obseruas quid dicam ? — subductus est. ARELLI FVSCI. Incedere magno comitatu, splendido cultu, non est fortunae meae; ista diuites possunt; satis est si uiuimus. Cum inspoliatum cadauer patris mei inuentum sit, quis fuerit percussor nescio: quisquis fuit quasi diues spolia contempsit. “Quare, inquit, me sequeris per publicum?” facinus indignum commissum est: diues et pauper eadem uia incessimus. OSCI. “Accusa,” inquit. ubi est qui primo coeperat? Vellem pater meus quoque a te non discessisset: uiueret. “Quare, inquit, me reum non facis?” quia accusatorem me non times mortuo patre meo — timeo enim, ne quis sibi iniuriam fieri putet, si dixero occiso. Occisus est pater meus —","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":106,"lemmas":["quis","ego","intueor","quis","observo","quis","dico","subduco","sum","arelli","fvsci","incedo","magnus","comito","splendidus","cultus","non","sum","fortuna","meus","iste","diues","possum","satis","sum","si","uiuo","cos","inspoliatus","cadaver","pater","meus","inuenio","sum","quis","sum","percussor","nescio","quisquis","sum","quasi","diues","spolium","contemno","quaris","inquam","ego","sequor","per","publicus","facinus","indignus","committo","sum","diues","et","pauper","idem","uia","incedo","osci","accuso","inquam","ubi","sum","qui","primus","coepio","volo","pater","meus","quoque","ab","tu","non","discedo","vivo","quaris","inquam","ego","reus","non","facio","quia","accusator","ego","non","timeo","mortuus","pater","meus","timeo","enim","ne","quis","sui","iniuria","fio","puto","si","dico","occido","occido","sum","pater","meus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.8.11","citation":null,"language":"lat","text":"HISPANVS CORNELIVS: non subducere illi, inquit, maritum uolui, sed honestiorem dare. Digna est, inquit, tam misericors puella quae non uideatur nupsisse raptori. Hispo Romanius ait, illos sodales qui illuni noctu inpulerant circumstetisse et dixisse: non est quam rapuisti; alia fuit. timuit ne illi quam rapuerat faceret iniuriam. ARGENTARIVS dixit: uellem mortem optasses: non esset hic raptor iudicatus. Non causa tua illum premit, sed optio, dum unusquisque iudex dicit: “quid habet quod tantopere recuset? putes de capite agi; et ipse ait se non nolle ducere uxorem, sed titulum recusare. nempe uictus ducet uxorem. non est sollicite de eo iudicandum cui damnato gratulandum est.” SILO hoc colore usus est: confusum adulescentem subito et tanto tumultu parum sibi constitisse; et negasse quia perturbatus erat, et perseuerasse quia negauerat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":125,"lemmas":["hispanvs","cornelivs","non","subduco","ille","inquam","maritus","uolo","sed","honestus","do","dignus","sum","inquam","tam","misericors","puella","qui","non","uideo","nubo","raptor","hispo","romanus","aio","ille","sodal","qui","illuni","nox","inpello","circumsto","et","dico","non","sum","quam","rapio","alius","sum","timeo","ne","ille","quam","rapio","facio","iniuria","argentarivs","dico","uolo","mors","opto","non","sum","hic","raptor","iudico","non","causa","tuus","ille","premo","sed","optio","dum","unusquisque","iudex","dico","quis","habeo","qui","tantopere","recuso","puto","de","caput","ago","et","ipse","aio","sui","non","nolo","duco","uxor","sed","titulis","recusaris","nempe","uinco","duco","uxor","non","sum","sollicitus","de","is","judico","qui","damno","gratulor","sum","silus","hic","color","utor","sum","confundo","adulescens","subeo","et","tantus","tumultus","parum","sui","consto","et","nego","quia","perturbo","sum","et","perseuero","quia","nego"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.8.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.11","citation":null,"language":"lat","text":"SILO POMPEIVS a parte Calliae duo beneficia se dixit dedisse, quod redemisset et quod egenti filiam conlocasset. Hoc quod secundum posuit nemo alius pro beneficio inputauit, in quo adeo non est. dubium an beneficium non dederit, ut dubium sit an receperit. BRVTVS BRVTTEDIVS illas praeterea quaestiones fecit: an si sua causa fecit hoc Callias, ut redimeret Cimoni sit beneficium. Beneficium enim est, inquit, quod totum eius causa praestatur in quem confertur. ubi aliquis ex eo aut sperat quid aut praeparat, non est beneficium, consilium est. et diu executus est et argumentis et exemplis. Deinde, an sua causa Callias fecerit. Voluisti, inquit, opinionem sordium inlustri facto effugere; petisti ex hoc aeternam memoriam. non magis poterat ignotum esse a quo Cimon solutus esset quam pro quo alligatus. Voluisti habere generum nobilem, pium. HISPO ROMANIVS duram quaestionem fecit: an retulerit gratiam hoc ipso quoa occidit. Liberaui te, inquit, summo dedecore; inuito tibi beneficium dedi. non est quod mireris; nam et tu me non rogantem redemisti. Hoc loco Virginios et illos patres qui filias uitiatas occiderunt, qui incluserunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":174,"lemmas":["silus","pompeivs","ab","pars","calliae","duo","beneficium","sui","dico","do","qui","reemo","et","qui","egeo","filia","conloco","hic","qui","secundus","pono","nemo","alius","pro","beneficium","inputauit","in","quo","adeo","non","sum","dubius","an","beneficium","non","do","ut","dubius","sum","an","recipio","brvtvs","brvttedivs","ille","praeterea","quaestio","facio","an","si","suus","causa","facio","hic","callias","ut","redimo","cimon","sum","beneficium","beneficium","enim","sum","inquam","qui","totus","is","causa","praesto","in","qui","confero","ubi","aliquis","ex","is","aut","spero","quis","aut","praeparo","non","sum","beneficium","consilium","sum","et","diu","executus","sum","et","argumentum","et","exemplum","deinde","an","suus","causa","callias","facio","volo","inquam","opinio","sordium","illustris","facio","effugio","peto","ex","hic","aeternus","memoria","non","magis","possum","ignotus","sum","ab","quo","cimon","soluo","sum","quam","pro","quo","alligo","volo","habeo","gener","nobilis","pius","hispo","romanivs","durus","quaestio","facio","an","refero","gratia","hic","ipse","quoa","occido","libero","tu","inquam","superus","dedecor","inuitus","tu","beneficium","do","non","sum","qui","miror","nam","et","tu","ego","non","rogo","reemo","hic","locus","virginios","et","ille","pater","qui","filia","vitio","occido","qui","includo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.15","citation":null,"language":"lat","text":"sed Turrinus pater multum uiribus dempserat, dum Apollodoreos sequitur ac summam legem dicendi sectam putat; tantum tamen superfuit illi uirium quantum ualeret, etiamsi ars abesset. sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. Numquam non de colore Latroni controuersiam fecit. Latro numquam solebat disputare in conuiuio aut alio quam quo declamare poterat tempore. Dicebat quosdam esse colores prima facie duros, asperos: eos non posse nisi actione probari. negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse se suas uires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere; multa se non persuadere iudici, sed auferre.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["sed","turrinus","pater","multus","uis","demo","dum","apollodoreos","sequor","atque","summa","lex","dico","seco","puto","tantus","tamen","supersum","ille","uis","quantus","ualeo","etiamsi","ars","absum","sententia","dico","excito","insidiosus","aliquis","peto","numquam","non","de","color","latro","controuersia","facio","latro","numquam","soleo","disputaris","in","conuiuium","aut","alius","quam","quo","declamaris","possum","tempus","dico","quidam","sum","color","primus","facies","durus","asper","is","non","possum","nisi","actio","probaris","nego","itaque","ullus","sui","placeo","possum","nisi","totus","nosco","sui","suus","uis","et","ille","fiducia","alius","metuo","et","praeruptus","audeo","multus","sui","non","persuadeo","judicium","sed","aufero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.3","citation":null,"language":"lat","text":"Causa mihi abdicandi est, ne sine filio uiuam, quem iamdiu non uiderem, nisi abdicarem. Abdicatio mea in potestate abdicati est. Romani Hisponis. Quid fatigante felicitatem molestius est? quid expectas donec castris eiciaris? MENTONIS. Erubescit respublica tam cicatricoso milite uti. Non oportet tantam uirtutem sine successore concidere: ducenda uxor est; sed iam nunc te admoneo, ne unum tollas. Cornelii Hispani. Non ante te retinere coepi quam dimisit respublica. Nullum iam tibi uulnus nisi per cicatricem inprimi potest. adhuc diutius fuisti cum hoste quam apud patrem: domi tantum sanatus es. IVNII OTHONIS patris. Optimus uirtutis finis est, antequam deficias desinere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":98,"lemmas":["causa","ego","abdico","sum","ne","sine","filius","vivo","qui","iamdiu","non","uideo","nisi","abdicaris","abdicatio","meus","in","potestas","abdico","sum","romanus","hisponis","quis","fatigo","felicitas","molestus","sum","quis","expecto","donec","castrum","eiciaris","mento","erubesco","respublica","tam","cicatricosus","miles","uti","non","oportet","tantus","uirtus","sine","successor","concaedes","duco","uxor","sum","sed","iam","nunc","tu","admoneo","ne","unus","tollo","cornelius","hispanus","non","ante","tu","retineo","coepio","quam","dimitto","respublica","nullus","iam","tu","uulnus","nisi","per","cicatrix","inprimi","possum","adhuc","diu","sum","cum","hostis","quam","apud","pater","domus","tantus","sano","sum","ivnii","otho","pater","bonus","uirtus","finis","sum","antequam","deficio","desino"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.12","citation":null,"language":"lat","text":"SEPVLLI BASSI. Nuptias clausa domo fecimus. in contubernium deducta serui domina est: ita iste dexteram sororis meae nisi dum manumittitur non contigit? Pollionis Asini. Inter nuptiales fescenninos in crucem generi nostri iocabantur Miserrimum egisse me diem memini quo seruire coepit respublica, miserrimum egisse me diem memini quo in exilium fugimus: inter hos dies sororis nuptias numero. Miserrima soror, fortasse uernularum tuorum nouerca es. Pater, uolo ducere uxorem: dic quam mihi ex ancillis despondeas. Contra. ALBVCI SILI. Seruauit dominam. si quis tyranno indicasset, solus in cruce pependisset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":86,"lemmas":["sepvlli","bassi","nuptiae","claudo","domus","facio","in","contubernium","deduco","seruus","domina","sum","ita","iste","dexter","soror","meus","nisi","dum","manumitto","non","contingo","pollio","asinius","inter","nuptial","fescenninos","in","crux","gener","noster","jocor","miser","ago","ego","dies","memini","quo","seruio","coepio","respublica","miser","ago","ego","dies","memini","quo","in","exsilium","fugio","inter","hic","dies","soror","nuptiae","numerus","miser","soror","fortasse","uernularis","tuus","noverca","sum","pater","uolo","duco","uxor","dico","quam","ego","ex","ancilla","despondeo","contra","albvci","silis","seruo","domina","si","quis","tyrannus","indico","solus","in","crux","pendeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.26","citation":null,"language":"lat","text":"celebris sententia est, quam SPARSVS quoque subtractis quibusdam uerbis dixit in descriptione tormentorum: “Parrhasi, morior;” “sic tene.” hanc sententiam aiunt et DIOCLEN CARYSTIVM dixisse non eodem modo: a)/pistos h( u(peroyi/a: pro\\s to\\ a)re/skon ei)=dos e)bo/a: me/ne.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":46,"lemmas":["celeber","sententia","sum","quam","sparsvs","quoque","subtraho","quidam","uerbum","dico","in","descriptio","tormentum","parrhasius","morior","sic","teneo","hic","sententia","aio","et","dioclen","carystivm","dico","non","idem","modo","ab","pistos","h","quintus","peroyi","ab","pro","senatus","to","ab","res","skon","is","dos","e","bo","ab","ego","ne"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.26"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.5","citation":null,"language":"lat","text":"Hisponis Romani. In quid desiderabas liberos? ut sint quibus relinquas patrimonium? ingrate, ita tu hac salua heredem non habes ? Nullum tormenti genus omisit; omnia membra laniata, in omnes partes conuolsa sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, conuulsum tormentis. ignoscetis puto mulierculae si dixero: fessa est. Hispani CORNELI. Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat inpelli. prorsus cum uxorem uidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue tormenta uariantur; accenduntur extincti ignes; tortor uocatur, sub quo mariti uxores prodiderant. pacisci me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium ? Quid gloriaris, tamquam non facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris suae obligatus est: et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit. IVNI GALLIONIS.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":114,"lemmas":["hisponis","romanus","in","quis","desidero","liber","ut","sum","qui","relinquo","patrimonium","ingratus","ita","tu","hic","saluus","heres","non","habeo","nullus","tormentum","genus","omitto","omnis","membrum","lanio","in","omnis","pars","conuolsa","sum","scissus","corpus","flagellum","ignis","exuro","convulsus","tormentum","ignosco","puto","muliercula","si","dico","fessus","sum","hispanus","cornelis","cuncto","ille","neque","ullus","adhortatio","in","tyrannicidium","possum","inpello","prorsus","cum","uxor","video","possum","timeo","ignosco","assiduus","tormentum","vario","accendo","extingo","ignis","tortor","uoco","sub","quo","maritus","uxor","prodo","pacisco","ego","tu","puto","ut","taceo","dono","quinquennium","quis","gloriaris","tamquam","non","facilis","sum","occaedes","tyrannus","quam","sustineo","duplex","beneficium","uxor","suus","obligo","sum","et","qui","non","sum","occido","et","qui","occido","fastidio","sterilis","qui","facio","ivni","gallio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.3","citation":null,"language":"lat","text":"VOTIENI MONTANI. Mittis praeconem; adice illi omnia insignia: “hic puer matrem perdidit, fratres amisit, nouercam habet:” adfirmo tibi, non indicabit quisquis fauerit. Erras et uehementer erras: filios quos perdidisti non quaeris, quaeris quem non perdidisti. Vtra tandem iustior querela est? pater ab auo unum repetit, auus duos a patre. VIBI RVFI Raptor ille et inpotens dum moriuntur nepotes mei ad ianuam steti: plus habeo quod auo quam quod reo timendum sit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":71,"lemmas":["votieni","montanus","mitto","praeco","adicio","ille","omnis","insigne","hic","puer","mater","perdo","frater","amitto","noverca","habeo","adfirmo","tu","non","indico","quisquis","faueo","erro","et","uehementer","erro","filius","qui","perdo","non","quaero","quaero","qui","non","perdo","vtra","tandem","justus","querela","sum","pater","ab","auus","unus","repeto","auus","duo","ab","pater","vibi","rvfi","raptor","ille","et","impotens","dum","morior","nepos","meus","ad","ianua","sto","multus","habeo","qui","auus","quam","qui","reor","timeo","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.8","citation":null,"language":"lat","text":"in illo praecipitio non minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum. CORNELI HISPANI. Descendebat cruentus pater, uexato laceratoque ore uix agnoscendus; putares duos fuisse qui cecidissent. Fecit quod debebat qui patrem ceciderat: amicum occidit. CESTI PII. “Ego, inquit, caesus sum; poenam remitto.” Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui mori uellet. dignus est quem inuitum uindicetis; an apud nos tantum crudeles patres uindicantur? “Pater, inquit, iussit.” ergo frater tuus impius fuit qui patri non paruit? Si quando lente parebant satellites aiebat tyrannus: non spectastis quemadmodum patrem ceciderit? “Qui patrem ceciderit, manus eius praecidantur.” hanc legem moriens laudauit tyrannus. Nouissime inter filium et patrem tyrannus intercessit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":105,"lemmas":["in","ille","praecipitium","non","paruus","inquam","frater","fugio","quam","tyrannus","cornelis","hispani","deescendo","cruentus","pater","vexo","lacero","os","uix","agnosco","puto","duo","sum","qui","caedo","facio","qui","debeo","qui","pater","caedo","amicus","occido","cestus","pius","ego","inquam","caedo","sum","poena","remitto","miro","nisi","pro","tam","bonus","pater","sum","qui","morior","uolo","dignus","sum","qui","invitus","uindicetis","an","apud","nos","tantus","crudelis","pater","vindico","pater","inquam","iubeo","ergo","frater","tuus","impius","sum","qui","pater","non","pareo","si","quando","lentus","pareo","satelles","aio","tyrannus","non","specto","quemadmodum","pater","caedo","qui","pater","caedo","manus","is","praecido","hic","lex","morior","laudo","tyrannus","nouus","inter","filius","et","pater","tyrannus","intercedo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.19","citation":null,"language":"lat","text":"Dixit *G*L*U*K*W*N: kai\\ tou/tous trofa\\s ai)tei=s ou(\\s mh\\ tre/fein a)sebe/s e)stin. Hunc dixit sensum P. ASPRENAS eodem modo, uno uerbo magis proprio usus: hos aliqui alimenta poscit quibus crudelis est qui negat. Circa hunc sensum est et ille a QVINTILIANO dictus: nescio utrumne uos miseriores dicam quod alimenta accipitis an hoc quod datis; accipitis enim quia debiles estis, datis ei per quem debiles estis. ADAEVS rhetor: klai/ousai mhte/res h)ra/nizon: “ei) me\\n e)mo\\s,” le/gousai, “to\\n e)mo\\n, ei) de\\ a)llo/trios, i(/na kai\\ to\\n e)mo\\n a)/lloi.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["dico","g","l","quintus","k","w","n","kai","tou","tous","trofa","senatus","ai","tei","senatus","ou","senatus","mh","tre","fein","ab","sebum","senatus","e","stin","hic","dico","sensus","p","asprenas","idem","modo","unus","uerbum","magis","proprius","utor","hic","aliqui","alimentum","posco","qui","crudelis","sum","qui","nego","circe","hic","sensus","sum","et","ille","ab","qvintiliano","dico","nescio","uter","tu","miser","dico","qui","alimentum","accipio","an","hic","qui","do","accipio","enim","quia","debilis","sum","do","is","per","qui","debilis","sum","adaevs","rhetor","klai","ousai","mhte","res","h","ra","nizon","is","ego","n","e","mo","senatus","le","gousai","to","n","e","mo","n","is","de","ab","llo","trios","eo","no","kai","to","n","e","mo","n","ab","lloi"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.7.7","citation":null,"language":"lat","text":"O nos nimium felici et aureo, quod aiunt, saeculo natos! sic etiam qui inpudicas quaerunt, pudicas honorant? “Omnium bonorum meorum, omnis pecuniae meae sola heres esto, quia corrumpi non potuit, quia tot sollicitationibus expugnari non potuit, quia tam fideliter pudicitiam custodiuit.” Tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum uiri creditis? Ecce nullam in uxore suspicatus infamiam inter mutuum eius amorem aut certe ita creditum, iam moriturus tabellas occupans si uolo ei cum muneribus meis inponere elogium, ex testamento adulteri petendum est. “Sola heres esto, quamuis aliena, quamuis ignota; tantum quia pudica, quia incorrupta est.” Quid?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":95,"lemmas":["o","nos","nimium","felix","et","aureus","qui","aio","saeculum","nascor","sic","etiam","qui","impudicus","quaero","pudicus","honoro","omnis","bonus","meus","omnis","pecunia","meus","solus","heres","sum","quia","corrumpo","non","possum","quia","tot","sollicitatio","expugnaris","non","possum","quia","tam","fidelis","pudicitia","custodio","taceo","paulisper","nomen","auctor","numquid","non","testamentum","uir","credo","ecce","nullus","in","uxor","suspicor","infamia","inter","mutuus","is","amor","aut","certus","ita","credo","iam","morior","tabella","occupo","si","uolo","is","cum","munus","meus","inpono","elogium","ex","testamentum","adulter","peto","sum","solus","heres","sum","quamuis","alienus","quamuis","ignotus","tantus","quia","pudicus","quia","incorruptus","sum","quis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.7.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.3.1","citation":null,"language":"lat","text":"Hoc expectastis, ut capite demisso uerecundia se ipsa antequam impelleretur deiceret? id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat. constitit et circumlatis in frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi parum uiolasset inter altaria, coepit in ipso quo uindicabatur uiolare supplicio: hoc alterum damnatae incestum fuit. Damnata est quia incesta erat, deiecta est quia damnata erat, repetenda est quia et incesta et damnata. et deiecta est. dubitari potest quin usque eo deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum uocat pereundi infelicitatem. quid tibi, inportuna mulier, precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas ? Veniet ad colendum Romani imperii pignus etiamsi non stupro, at certe carnificis manu incesta? “Inuocaui,” inquit, “deos.” statuta in illo saxo deos nominasti, et miraris, si te iterum deici uolunt?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":128,"lemmas":["hic","expectastis","ut","caput","demitto","verecundia","sui","ipse","antequam","impello","deicio","is","enim","desum","ut","modestus","in","saxum","sum","quam","in","sacrarium","sum","consto","et","circumfero","in","frequentia","oculus","sancio","numen","quasi","parum","violo","inter","altare","coepio","in","ipse","quo","uindicabatur","uiolaris","supplicium","hic","alter","damno","incestus","sum","damno","sum","quia","incesto","sum","deicio","sum","quia","damno","sum","repeto","sum","quia","et","incesto","et","damno","et","deicio","sum","dubitaris","possum","quin","usque","is","deicio","sum","donec","efficio","propter","qui","deicio","sum","patrocinium","suus","uoco","pereo","infelicitas","quis","tu","importunus","mulier","preco","nisi","ut","ne","bis","quidem","deicio","pereo","venio","ad","colo","romanus","imperium","pignus","etiamsi","non","stuprum","at","certus","carnifex","manus","incesto","invoco","inquam","deus","statuo","in","ille","saxum","deus","nomino","et","miror","si","tu","iterum","deicio","uolo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.3.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.13","citation":null,"language":"lat","text":"primum tetradeum quod faciam quaeritis? Latronis, Fusci, Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma; reliquos ut uobis uidebitur conponite: ego uobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti. Cum uobis ad satietatem uestram me praestiterim, permittite mihi et aliquos quos non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad famam peruenirent non ingenium defuit, sed locus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":77,"lemmas":["primus","tetradeum","qui","facio","quaero","latro","fuscus","albucius","gallio","hic","quotiens","confligo","penis","latro","gloria","sum","penis","gallio","palmo","reliquus","ut","tu","video","conpono","ego","tu","omnis","facio","potestas","hic","paruus","nobilis","sino","in","pars","abeo","paternvm","et","moderatvm","fabivm","et","si","quis","sum","neque","clarus","nomen","neque","ignosco","cos","tu","ad","satietas","vester","ego","praesto","permitto","ego","et","aliquis","qui","non","nosco","ex","sinus","profero","qui","quo","paruus","ad","fama","pervenio","non","ingenium","desum","sed","locus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.2","citation":null,"language":"lat","text":"Pro di boni! occisum Ciceronem malos mores uoco. ALBVCI SILI. Caedit ceruices tanti uiri et umero tenus recisum amputat caput. I nunc et nega te parricidam. hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudices mouit quam pro se clientem. Ad uos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicunque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid poenitet absoluisse? ARGENTARI. Impius est, ingratus est; audeo dicere, parricida est: sensit qui defenderat. Respice forum: hic sub Cicerone sedisti; respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. Abscidit ceruices loquentis: haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandauit Antonius. Duo fecit parricidia quorum alterum audistis, alterum uidistis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":135,"lemmas":["pro","deus","bonus","occido","cicero","malus","mos","voco","albvci","silis","caedo","ceruix","tantus","uir","et","umerus","tenus","recido","amputo","caput","eo","nunc","et","nego","tu","parricida","hic","unus","tamen","feliciter","facio","qui","ante","occido","pater","quam","cicero","facilis","pro","parricida","iudex","moueo","quam","pro","sui","cliens","ad","tu","hic","patronus","exemplum","pertineo","nullus","magis","odi","popilius","quam","qui","multus","debeo","vbicunque","sum","iudex","qui","in","iste","reus","sedeo","ecquis","poenitet","absolvo","argentaris","impius","sum","ingratus","sum","audeo","dico","parricida","sum","sentio","qui","defendo","respicio","forum","hic","sub","cicero","sedeo","respicio","rostrum","hic","supra","cicero","sto","quantus","eloquentia","tuus","cicero","possum","popilius","de","mos","reus","sum","abscido","ceruix","loquor","hic","sum","absolvo","cliens","post","longus","tempus","salutatio","parco","iam","quaeso","popilius","nihil","tu","nisi","occaedes","cicero","mando","antonius","duo","facio","parricidium","qui","alter","audio","alter","video"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.14","citation":null,"language":"lat","text":"FVSCVS ARELLIVS dixit in hoc se competisse, ut hostium animi frangerentur, cum audissent posse rempublicam uel in una domo ducem eligere. Hispo ROMANIVS simpliciter putauit agendum: inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur competitores. hoc itaque egit colore, ut quereretur de exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque uictum senem non ambientem. De me, inquit, queri non potestis; clamaui: “non est uobis utilis huius aetatis imperator.” Mansit, inquit, illi et post comitia eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil communicabat; itaque captus est. et cum descripsisset quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit: hoc erat quod uobis clamabam: “ducem senem eligite.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":112,"lemmas":["fvscvs","arellivs","dico","in","hic","sui","competo","ut","hostis","animus","frango","cum","audio","possum","rempublicam","uel","in","unus","domus","dux","eligo","hispo","romanivs","simplex","puto","ago","ineptus","inquam","hic","color","sum","cum","pono","competitor","hic","itaque","ago","color","ut","queror","de","exeo","comitium","adulescentulus","omnis","conspiro","quasi","de","aetas","comparatio","ago","facilis","itaque","uictus","senex","non","ambientem","de","ego","inquam","queror","non","possum","clamo","non","sum","tu","utilis","hic","aetas","imperator","maneo","inquam","ille","et","post","comitium","idem","contumacia","nihil","refero","ad","pater","nihil","communico","itaque","capio","sum","et","cum","describo","quam","imperitus","dispono","acies","quemadmodum","inexploratus","locus","insidiae","opprimo","is","temeritas","sum","adiicio","hic","sum","qui","tu","clamo","dux","senex","eligo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.11","citation":null,"language":"lat","text":"VINICIVS, exactissimi uir ingeni, qui nec dicere res ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Seniani deridere et similem illi referre in oratione dictam Montani Votieni. SENIANVS in hac eadem controuersia dixerat: nihil puero est teste certius, utique quinquenni; nam et ad eos peruenit annos ut intellegat et nondum ad eos quibus fingat. Haec finitio, inquit, ridicula est: “nihil est puero teste certius, utique quinquenni;” puta nec si quadrimus puer testis est nec si sex annorum. Illud etiam uenustissime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, exceptio; nihil est autem inamabilius quam diligens stultitia.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":100,"lemmas":["vinicivs","exigo","uir","ingenium","qui","neque","dico","res","ineptus","neque","fero","possum","soleo","hic","sententia","seniani","derideo","et","similis","ille","refero","in","oratio","dico","montanus","votieni","senianvs","in","hic","idem","controuersia","dico","nihil","puer","sum","testis","certus","utique","quinquennis","nam","et","ad","is","peruenio","annus","ut","intellego","et","nondum","ad","is","qui","fingo","hic","finitio","inquam","ridicula","sum","nihil","sum","puer","testis","certus","utique","quinquennis","puto","neque","si","quadrimus","puer","testis","sum","neque","si","sex","annus","ille","etiam","venustus","adicio","puto","inquam","aliquis","ago","omnis","in","hic","sententia","circumspicio","homo","sum","finitio","exceptio","nihil","sum","autem","inamabilius","quam","diligo","stultitia"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.7","citation":null,"language":"lat","text":"Metellus Vestae extinxit incendium, Cicero Romae. glorietur deuicto Annibale Scipio, Pyrrho Fabricius, Antiocho alter Scipio, Perse Paulus, Spartaco Crassus, Sertorio et Mithridate Pompeius: nemo hostis Catilina propius accessit. Fertur adprensum coma caput et defluente sanguine hunc ipsum inquinat locum in quo pro Popillio dixerat. BVTEONIS. Quantae fuit eloquentiae! probauit ab eo non occisum patrem a quo occidi poterat etiam Cicero. MARVLLI. Si inimicus essem patronis, optarem ut reus absolueretur. Turpe iudico in ea ciuitate Ciceronem non defendi in qua defendi potuit etiam Popillius.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["metellus","vesta","extingo","incendium","cicero","roma","glorior","deuinco","annibal","scipio","pyrrhus","fabricius","antiochus","alter","scipio","perses","paulus","spartacus","crassus","sertorius","et","mithridates","pompejus","nemo","hostis","catilina","propius","accedo","fero","adprensum","coma","caput","et","defluo","sanguis","hic","ipse","inquino","locus","in","quo","pro","popilius","dico","bvteonis","quantus","sum","eloquentia","probo","ab","is","non","occido","pater","ab","quo","occido","possum","etiam","cicero","marvlli","si","inimicus","sum","patronus","optaris","ut","reus","absolvo","turpis","judico","in","is","ciuitas","cicero","non","defendo","in","qui","defendo","possum","etiam","popilius"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.4","citation":null,"language":"lat","text":"ARELLI FVSCI patris. Securior eram, quoniam putaueram illi omnia praestare fratrem, cum subito nuntiatum est in ultimis esse filium, nec hoc a fratre. 0 me miserum quod solum nepotem recepi! ALBVCI SILI. Vt uidit uxorem, uidit patrem, circumspiciebat et fratrem. IVLII BASSI. Tibi debeo. mulier, quod habuit filius meus in qua domo aegrotaret. Pudet dicere: ut nepotem agnoscerem rogatus sum. Non potest uno crimine dementia intellegi. nemo sine uitio est: in Catone moderatio, in Cicerone constantia, in Sulla clementia desideratur. ad summam, tres fuimus, omnes peccauimus: ego quod abdicaui, frater quod tacuit, tu quod pro fratre non rogasti. Non sum uno herede contentus, duos habere uolo et, quo magis concupiscam, habui. Misit ad me adfectus, aeger. non ibo? Mihi crede, aliter tu audis de coherede. Cogitate quis roget, pro quo roget, quem roget; uidebitis neminem negare posse, nisi qui accusare possit et patrem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":142,"lemmas":["arelli","fvsci","pater","securus","sum","quoniam","putaueram","ille","omnis","praesto","frater","cum","subeo","nuntio","sum","in","ulter","sum","filius","neque","hic","ab","frater","ego","miser","qui","solus","nepos","recipio","albvci","silis","vt","uideo","uxor","uideo","pater","circumspicio","et","frater","ivlii","bassi","tu","debeo","mulier","qui","habeo","filius","meus","in","qui","domus","aegroto","pudeo","dico","ut","nepos","agnosco","rogo","sum","non","possum","unus","crimen","dementia","intellego","nemo","sine","vitio","sum","in","cato","moderatio","in","cicero","constantia","in","sulla","clemens","desidero","ad","summa","tres","sum","omnis","pecco","ego","qui","abdicaui","frater","qui","taceo","tu","qui","pro","frater","non","rogo","non","sum","unus","heres","contineo","duo","habeo","uolo","et","quo","magis","concupisco","habeo","mitto","ad","ego","affectus","aeger","non","eo","ego","credo","aliter","tu","audio","de","coheres","cogitas","quis","rogo","pro","quo","rogo","qui","rogo","video","nemo","nego","possum","nisi","qui","accuso","possum","et","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.22","citation":null,"language":"lat","text":"uos, iudices, audite quam ualde eguerim: fratrem rogaui. Hanc partem memini apud Cestium declamari ab ALFIO FLAVO, ad quem audiendum me fama perduxerat; qui cum praetextatus esset tantae opinionis fuit, ut populo Romano puer eloquentia notus esset. Semper de illius ingenio Cestius et praedicauit et timuit: aiebat tam inmature magnum ingenium non esse uitale; sed tanto concursu nominum audiebatur, ut raro auderet post illum Cestius adicere. Ipse omnia mala faciebat ingenio suo; naturalis tamen illa uis eminebat, quae post multos annos, tam et desidia obruta et carminibus eneruata, uigorem tamen suum tenuit. Semper autem commendabat eloquentiam eius aliqua res extra eloquenlotiam: in puero lenocinium erat ingenii aetas, in iuuene desidia.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":110,"lemmas":["tu","iudex","audio","quam","ualidus","egeo","frater","rogo","hic","pars","memini","apud","cestius","declamaris","ab","alfio","flavus","ad","qui","audio","ego","fama","perduco","qui","cum","praetextatus","sum","tantus","opinio","sum","ut","populus","romanus","puer","eloquentia","notus","sum","semper","de","ille","ingenium","cestius","et","praedico","et","timeo","aio","tam","immaturus","magnus","ingenium","non","sum","uital","sed","tantus","concursus","nomen","audio","ut","rarus","audeo","post","ille","cestius","adicio","ipse","omnis","malus","facio","ingenium","suus","natural","tamen","ille","uolo","emineo","qui","post","multus","annus","tam","et","desidia","obruo","et","carmen","eneruata","vigor","tamen","suus","teneo","semper","autem","commendo","eloquentia","is","aliqui","res","extra","eloquenlotiam","in","puer","lenocinium","sum","ingenium","aetas","in","juvenis","desidia"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.22"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.15","citation":null,"language":"lat","text":"CESTIVS etiam altius petiit et obiecit, quod tam uilis suis fuisset, ut non redimeretur. SILO POMPEIVS dum praeceptum sequitur, quo iubemur ut quoties possumus de omnibus legis uerbis controuersiam faciamus, illam quaestionem mouit: “casta e castis.” lex, inquit, “e castis” cum dicit, hoc non tantum ad parentes refert, sed ad omnes quibus conuersata est uirgo; non enim adicit “e castis parentibus,” sed “e castis” cum dicit, uult illos a quibus uenit uirgo castos esse. Intellego, inquit, sub hoc uerbo multa. e castis cum dicit intellego e castis penatibus, tu ex incestis uenis; intellego e castis disciplinis, tu ex obscenissimis uenis. quid enim didicisti? et quaecumque hoc loco dici poterant. Idem et in illa parte fecit “pura e puris.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":118,"lemmas":["cestivs","etiam","altus","peto","et","obiacio","qui","tam","uilis","suus","sum","ut","non","redimo","silus","pompeivs","dum","praeceptum","sequor","quo","iubeo","ut","quotiens","possum","de","omnis","lex","uerbum","controuersia","facio","ille","quaestio","moueo","castus","e","caveo","lex","inquam","e","caveo","cum","dico","hic","non","tantus","ad","parens","refero","sed","ad","omnis","qui","conuersata","sum","uirgo","non","enim","adicio","e","caveo","parens","sed","e","caveo","cum","dico","uolo","ille","ab","qui","uenio","uirgo","castus","sum","intellego","inquam","sub","hic","uerbum","multus","e","caveo","cum","dico","intellego","e","caveo","penates","tu","ex","incestus","uena","intellego","e","caveo","disciplina","tu","ex","obscenus","uena","quis","enim","disco","et","quicumque","hic","locus","dico","possum","idem","et","in","ille","pars","facio","purus","e","purus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.7","citation":null,"language":"lat","text":"Fateor, uolui occidere; sed tunc intellexi quam difficile esset parricidium. “Ego,” inquit, “patrem occidere uolui? ne nunc quidem possem.” Pater noster nauigauit sereno die, tranquillo mari, auspicato itinere, integra naue. Quid hoc est? felicius nauigauit damnatus quam qui damnauerat. “Vade,” inquit; “patrem te habere mihi non licuit, habebo patronum; reuertere.” Magnum pietatis argumentum filio carus pater etiam post supplicium. utrum uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse, an ne apud piratas quidem perdidisse? ARELLI FVSCI patris. Potuit patrem occidere: ecquem testem timebat? Abdicatus a patre quo me conferam? in maria? non possum: iratos habeo piratas. Cum traditus est mihi frater imperatumque ut sumerem supplicium, si qua est fides, temptari me putaui an possem parricidium facere. Porci Latronis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":116,"lemmas":["fateor","uolo","occaedes","sed","tunc","intellego","quam","difficilis","sum","parricidium","ego","inquam","pater","occaedes","uolo","ne","nunc","quidem","possum","pater","noster","nauigo","serenus","dies","tranquillus","mare","auspico","iter","integer","nauis","quis","hic","sum","felix","nauigo","damno","quam","qui","damno","vado","inquam","pater","tu","habeo","ego","non","licet","habeo","patronus","revorto","magnus","pietas","argumentum","filius","carus","pater","etiam","post","supplicium","utrum","tu","uideo","innocentia","apud","pirata","disco","an","ne","apud","pirata","quidem","perdo","arelli","fvsci","pater","possum","pater","occaedes","ecqui","testo","timeo","abdico","ab","pater","quo","ego","confero","in","mare","non","possum","irascor","habeo","pirata","cos","trado","sum","ego","frater","impero","ut","sumo","supplicium","si","qui","sum","fides","temptaris","ego","puto","an","possum","parricidium","facio","porcius","latro"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.3","citation":null,"language":"lat","text":"ARGENTARI. Hoc hospitio Olynthius Athenis exceptus est? quid porro? tantum Olynthium torsit Parrhasius? , non et oculos nostros torquet? ibi ponit tabulam ubi fortasse nos tabulam foederis posuimus. Hoc Promethea facere est, non pingere. Aiebat tortoribus: “sic intendite, sic caedite, sic istum quem fecit cummaxime uultum seruate, ne sitis ipsi exemplar.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":50,"lemmas":["argentaris","hic","hospitium","olynthius","athenae","excipio","sum","quis","porro","tantus","olynthius","torqueo","parrhasius","non","et","oculus","noster","torqueo","ibi","pono","tabula","ubi","fortasse","nos","tabula","foedo","pono","hic","prometheus","facio","sum","non","pingo","aio","tortor","sic","intendo","sic","caedo","sic","iste","qui","facio","cummaxime","uultus","servo","ne","sum","ipse","exemplar"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.11","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCIVS nihil dixit in diuitem; hoc colore declamauit: committit, inquit, iniuriam si quem non postulauit accusat. “quare, inquit, sequeris me?” ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi, ut scias me in hoc habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam uindicatae mortis. Tu solus potes, si uoles, inuenire quis occiderit, tu accusare. “At me quidam propter hoc suspectum habent.” Potes discutere istam suspicionem: quaere quis fecerit. “Vt scias,” inquit, “te inuidiam mihi facere, cum dixissem: accusa me, non negasti te accusaturum, sed respondisti: accusabo cum potero.” Ignosce mihi, non magis quemquam adhuc accusare possum quam absoluere: quaero quis fecerit. Haec leuia argumenta sunt, uana sunt quae alios tangunt; quod inimicus es, quod ille inspoliatus inuentus est: non est quare accusem, est quare suspicer.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":124,"lemmas":["albvcivs","nihil","dico","in","dives","hic","color","declamo","committo","inquam","iniuria","si","qui","non","postulo","accuso","quare","inquam","sequor","ego","ut","aliquando","meus","miserearis","ut","desino","affligo","domus","persequor","ut","scio","ego","in","hic","habitus","accuso","non","possum","ut","concupisco","gloria","vindico","mors","tu","solus","possum","si","uolo","inuenio","quis","occido","tu","accuso","at","ego","quidam","propter","hic","suspicio","habeo","possum","discutio","iste","suspicio","quaero","quis","facio","vt","scio","inquam","tu","inuidia","ego","facio","cum","dico","accuso","ego","non","nego","tu","accuso","sed","respondeo","accuso","cum","possum","ignosco","ego","non","magis","quisquam","adhuc","accuso","possum","quam","absolvo","quaero","quis","facio","hic","levis","argumentum","sum","uanus","sum","qui","alius","tango","qui","inimicus","sum","qui","ille","inspoliatus","inuenio","sum","non","sum","quare","accuso","sum","quare","suspicor"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.pr.7","citation":null,"language":"lat","text":"Placet, inquit, tibi rem iureiurando transigi? iura, set ego iusiurandum dabo: iura per patris cineres qui inconditi sunt, iura per patris memoriam; et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diuerso et ait: accipimus condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non detuli condicionem; schema dixi. Arruntius instabat. centumuiri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; poterimus sine illis uiuere. Summa rei haec fuit: centumuiri dixerunt, dare ipsos secundum aduersarium Albucii, si iuraret; ille iurauit. Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit numquam amplius in foro dicere. Erat enim homo summae probitatis qui nec facere iniuriam nec pati sciret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":110,"lemmas":["placeo","inquam","tu","res","jurejuro","transigo","ius","sed","ego","iusiurandum","do","ius","per","pater","cinis","qui","inconditus","sum","ius","per","pater","memoria","et","executus","sum","locus","quo","perficio","surgo","l","arruntius","ex","diuerto","et","aio","accipio","condicio","iuro","clamo","albucius","non","defero","condicio","schema","dico","arruntius","insto","centumviri","res","iam","ulter","propero","albucius","clamo","iste","ratio","schema","de","res","natura","tollo","arruntius","aio","tollo","possum","sine","ille","uiuo","summus","res","hic","sum","centumviri","dico","do","ipse","secundus","adversarius","albucius","si","juro","ille","iuro","albucius","non","fero","hic","contumelia","sed","juro","calumnia","sui","inpono","numquam","amplus","in","forum","dico","sum","enim","homo","summa","probitas","qui","neque","facio","iniuria","neque","patior","scio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.pr.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.16","citation":null,"language":"lat","text":"in exilium ergo quid fugimus? BVTEO uoluit uideri re uera mente lapsum patrem, et in narratione hoc dixit: quam maestus uenit domum ab edicto tyranni! quantum in sinu filiae fleuit! puto illo tempore mentem esse concussam. VARIVS GEMINVS de abstinentia sic: contaminare dominam suam et trahere in cellam non est ausus. nisi forte hoc modo mauis narrem: iam tunc sperare sororis nuptias coeperat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":63,"lemmas":["in","exsilium","ergo","quis","fugio","bvteo","uolo","uideo","res","uerus","mens","labor","pater","et","in","narratio","hic","dico","quam","maestus","uenio","domus","ab","edictum","tyrannus","quantus","in","sinus","filia","fleo","puto","ille","tempus","mens","sum","concutio","varivs","geminvs","de","abstinentia","sic","contaminaris","domina","suus","et","traho","in","cella","non","sum","audeo","nisi","fors","hic","modo","malo","narro","iam","tunc","spero","soror","nuptiae","coepio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.6","citation":null,"language":"lat","text":"Testor uos, iudices, nihil leuiter hae manus faciunt. utrum nolui te occidere, an non habui potestatem ? atqui uulnerata es: leuiter uulnerata es. quam diligenter seruata es! tu testimonium dic et ostende istud non uulnus sed argumentum. ostende uulnus : percussor ille quam timuit, ne occideret! PORCI LATRONIS. Quare lumen adfero? fortius parricidium faciam, si non uidero patrem. Occidere aliquis patrem ante quam n ouercam potest, nouercam ne post patrem quidem potest? TRIARI. Quis parricidio puras manus seruat et inde incipit, quo peruenire difficile est?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["testo","tu","iudex","nihil","leuis","hic","manus","facio","utrum","nolo","tu","occaedes","an","non","habeo","potestas","atqui","vulnero","sum","leuis","vulnero","sum","quam","diligenter","seruata","sum","tu","testimonium","dico","et","ostendo","iste","non","uulnus","sed","argumentum","ostendo","uulnus","percussor","ille","quam","timeo","ne","occaedes","porcus","latro","quaris","lumen","affero","fortis","parricidium","facio","si","non","uideo","pater","occaedes","aliquis","pater","ante","quam","n","ouercam","possum","noverca","ne","post","pater","quidem","possum","triaris","quis","parricidium","purus","manus","seruo","et","inde","incipio","quo","pervenio","difficilis","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.14","citation":null,"language":"lat","text":"habet quod adponat: et adulteri pater est. Colorem pro patre alius alium introduxit. FVSCVS iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in conspectu patris occidisset, et huic loco uehementer institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecisset. “Iratus,” inquit, “ob hoc ipsum fui, quod hoc scelere etiam tyrannicidium inquinaueras; adparet te morbo quodam aduersus tuos furere.” et seruauit hunc actionis tenorem: “iratus fui hodieque irascor nec queror.” nec se demisit in preces aut rogauit, sed iure patrio usus est. Illud ad excusandam epistolae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo animo, ut manus tibi praeciderentur, sed ut exprobrarem tibi cruentas in conspectu patris fraterno sanguine manus. tuto autem scribebam; sciebam enim piratas non facturos nisi pecuniam accepissent quam non mitterem: itaque nec praeciderunt; et si sperassent, utique praecidissent. sed apparuit illas epistolas irascentis esse, non promittentis. In ultimo descripsit, quam miser futurus esset alimenta accipiens ab illis manibus, quas paulo ante spectauerit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri Priamo aptum: kai\\ ku/se xei=ras deina/s, a)ndrofo/nous, ai(/ oi( pole/as kta/non ui(=as. SILO POMPEIVS et ipse iram fassus est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":194,"lemmas":["habeo","qui","appono","et","adulter","pater","sum","color","pro","pater","alius","alius","introduco","fvscvs","irascor","sui","ille","confiteor","sum","sum","qui","frater","in","conspectus","pater","occido","et","hic","locus","uehementer","insto","cum","nemo","hic","tyrannus","nemo","pirata","facio","irascor","inquam","ob","hic","ipse","sum","qui","hic","scelus","etiam","tyrannicidium","inquinaueras","appareo","tu","morbus","quidam","aduersus","tuus","furo","et","seruo","hic","actio","tenor","irascor","sum","hodie","irasco","neque","queror","neque","sui","demitto","in","prex","aut","rogo","sed","ius","patrius","utor","sum","ille","ad","excuso","epistula","crudelitas","adicio","scribo","pirata","non","is","animus","ut","manus","tu","praecido","sed","ut","exprobraris","tu","cruento","in","conspectus","pater","fraternus","sanguis","manus","tueor","autem","scribo","scio","enim","pirata","non","facio","nisi","pecunia","accipio","quam","non","mitto","itaque","neque","praecido","et","si","spero","utique","praecido","sed","appareo","ille","epistula","irasco","sum","non","promitto","in","ultimo","describo","quam","miser","sum","sum","alimentum","accipio","ab","ille","manus","qui","paulus","ante","spectauerit","frater","occaedes","et","adiicio","qui","aio","praeceptor","suus","dico","summus","cum","admiratio","excipio","ille","homerus","priamus","aptus","kai","ku","sui","xei","ras","deina","senatus","ab","ndrofo","nous","ai","oi","pole","as","kta","non","uis","as","silus","pompeivs","et","ipse","ira","fateor","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.4","citation":null,"language":"lat","text":"IVLI BASSI. Liberata republica quod me tristem uidistis, nolite mirari: nobis etiamnunc uiuit tyrannus. Virginitatem quam sub tyranno seruauerat, perdidit sub patre. Dic, furcifer, cui sororem meam uirginem seruasti ? dic, si placet, “mihi.” Non uitiauit, inquit, cum liceret illi. Itane nuptiis dignus est quia indignus est cruce ? ex cella sua in dominae migrabit cubiculum, uel domina ex cubiculo suo migrabit in cellam? CORNELI HISPANI.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":64,"lemmas":["ivli","bassi","libero","republico","qui","ego","tristis","video","nolo","miror","nos","etiamnum","uiuo","tyrannus","virginitas","quam","sub","tyrannus","servo","perdo","sub","pater","dico","furcifer","qui","soror","meus","uirgo","seruo","dico","si","placeo","ego","non","vitio","inquam","cum","licet","ille","ito","nuptiae","dignus","sum","quia","indignus","sum","crux","ex","cella","suus","in","domina","migro","cubiculum","uel","domina","ex","cubiculum","suus","migro","in","cella","cornelis","hispani"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.pr.2","citation":null,"language":"lat","text":"erat et illud in argumentatione uitium quod quaestionem non tamquam partem controuersiae, sed tamquam controuersiam implebat. Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. Ita unam controuersiam exponebat, plures dicebat. Quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos inplenda est? Quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. nullum habile membrum est si corpori par est. Splendor orationis quantus nescio an in nullo alio fuerit. Non hexis magna, sed phrasis. dicebat enim citato et effuso cursu, sed praeparatus. Extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse. Sententiae quas optime Pollio Asinius albas uocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes, sed uocales et splendidae.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":116,"lemmas":["sum","et","ille","in","argumentatio","uitium","qui","quaestio","non","tamquam","pars","controversia","sed","tamquam","controuersia","impleo","omnis","quaestio","suus","propositio","habeo","suus","exsecutio","suus","excedo","suus","indignatio","epilogus","quoque","suus","ita","unus","controuersia","expono","multus","dico","quis","ergo","non","omnis","quaestio","per","numerus","suus","inpleo","sum","quis","sed","tamquam","accessio","non","tamquam","summus","nullus","habilis","membrum","sum","si","corpus","par","sum","splendor","oratio","quantus","nescio","an","in","nullus","alius","sum","non","hexis","magnus","sed","phrasis","dico","enim","cito","et","effundo","cursus","sed","praeparo","extemporal","ille","facultas","ut","adfirmo","qui","propius","norant","non","desum","sed","puto","ipse","sui","desum","sententia","qui","optume","pollio","asinius","alba","uoco","simplex","aperio","nihil","occulo","nihil","insperatus","affero","sed","uocal","et","splendidus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.pr.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.8","citation":null,"language":"lat","text":"Divisio. Latro sic diuisit: an filius abdicari possit propter hoc quod permittente lege fecit. nemo inquit in eadem re et habet legem et timet. Contra ait: si quid fecerit quod non licet, lex uindicabit; si quid quod licet sed non oportet, pater. non quaeritur de scelere filii, sed de officio. Deinde: utatur sua quisque lege; tibi illud licuit et mihi hoc licet. abdicare liberos liceat. est aliqua lex quae filio patrem praeferat? Si potest abdicari etiam propter id quod lege permittente fecit, an abdicari etiam propter hoc possit, quod praemium accepit. Non potest, inquit, in ea re priuatim puniri, in qua publice honoratur. eidem rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de uictoria, de summa uirtute quaeritur. Non potes propter hanc legem filium abdicare, propter quam a filio uictus es.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":145,"lemmas":["divisio","latro","sic","diuido","an","filius","abdicaris","possum","propter","hic","qui","permitto","lex","facio","nemo","inquam","in","idem","res","et","habeo","lex","et","timeo","contra","aio","si","quis","facio","qui","non","licet","lex","uindico","si","quis","qui","licet","sed","non","oportet","pater","non","quaero","de","scelus","filius","sed","de","officium","deinde","uto","suus","quisque","lex","tu","ille","licet","et","ego","hic","licet","abdicaris","liber","licet","sum","aliqui","lex","qui","filius","pater","praefero","si","possum","abdicaris","etiam","propter","is","qui","lex","permitto","facio","an","abdicaris","etiam","propter","hic","possum","qui","praemium","accipio","non","possum","inquam","in","is","res","priuatim","punior","in","qui","publicus","honoro","idem","res","non","possum","et","praemium","do","et","nosco","denuntiaris","ceterus","ius","puto","paternus","imperium","subiectum","sum","hic","ius","magnus","sum","ceterus","quo","de","uictoria","de","summus","uirtus","quaero","non","possum","propter","hic","lex","filius","abdicaris","propter","quam","ab","filius","uinco","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.3.12","citation":null,"language":"lat","text":"peccare coepit, cadere condidicit.” SILO POMPEIVS hunc colorem temptauit: praestatur, inquit, quaedam et damnatis sacerdotibus uerecundia: erubuimus quicquam ex damnatae ueste detrahere. HISPANVS dixit: ita putaueras una te poena posse defungi, cum in saxo deos nominasses? TRIARIVS cum indignantium uoces descripsisset adiecit: quid? non potes bis mori ? MARVLLVS dixit: constitit in saxo, inuocauit deos; publica indignatio exorta est: audet ista nominare deos, audet hoc loco ? quid autem habet iam quod illos roget, nisi bonam mortem ? Diocles CARYSTIVS dixit: kai\\ a(/pac kai\\ deu/teron kai\\ tri/ton kai\\ me/xri a)\\n ou(= pe/sh|s e)f' o(\\ be/blhsai.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["peccaris","coepio","cado","condisco","silus","pompeivs","hic","color","tento","praesto","inquam","quidam","et","damno","sacerdos","verecundia","erubesco","quisquam","ex","damno","uestis","detraho","hispanvs","dico","ita","putaueras","unus","tu","poena","possum","defungor","cum","in","saxum","deus","nomino","triarivs","cum","indignor","uox","describo","adiicio","quis","non","possum","bis","morior","marvllvs","dico","consto","in","saxum","invoco","deus","publicus","indignatio","exorior","sum","audeo","iste","nominaris","deus","audeo","hic","locus","quis","autem","habeo","iam","qui","ille","rogo","nisi","bonus","mors","diocles","carystivs","dico","kai","ab","pac","kai","deu","tero","kai","tri","ton","kai","ego","xri","ab","n","ou","pe","sh","senatus","e","f","o","be","blhsai"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.3.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.2.12","citation":null,"language":"lat","text":"Declamabat autem Naso raro controuersias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias. molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignorauit uitia sua sed amauit. manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres uersus, inuicem petiit, ut ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret. aequa lex uisa est; scripserant illi quos tolli uellent secreto, hic quos tutos esse uellet: in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinouanus Pedo, qui inter arbitros fuit: Semibouemque uirum semiuirumque bouem; secundum: Et gelidum Borean egelidumque Notum. ex quo adparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuos fuisset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":125,"lemmas":["declamo","autem","naso","rarus","controversia","et","non","nisi","ethica","libet","dico","suasoria","molestus","ille","sum","omnis","argumentatio","verbum","paruus","licenter","utor","sum","nisi","in","carmen","in","qui","non","ignoro","uitium","suus","sed","amo","manifestus","possum","sum","qui","rogo","aliquando","ab","amicus","suus","ut","tollo","tres","uersus","inuicem","peto","ut","ipse","tres","excipio","in","qui","nihil","ille","licet","aequus","lex","uideo","sum","scribo","ille","qui","tollo","uolo","secretum","hic","qui","tueor","sum","uolo","in","uterque","codicilli","idem","uersus","sum","ex","qui","primus","sum","narro","albinouanus","pedum","qui","inter","arbiter","sum","semibouemque","uir","semiuirumque","bos","secundus","et","gelidus","boreas","egelidus","notus","ex","quo","appareo","superus","ingenium","uir","non","iudicium","desum","ad","compesco","licentia","carmen","suus","sed","animus","aio","interim","decet","facies","sum","in","qui","aliquis","naevus","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.2.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.7.6","citation":null,"language":"lat","text":"Totiens sollicitata non istam faciem qua placere poteras conuestisti? non omne ornamentum ueluti causam talis iniuriae exsecrata es? quod proximum est a promittente, rogata stuprum tacet. Inspicite adulteri censum; ex eo inpune sit quod adultero se dedit, si est aliquid quod non dederit. Quid singillatim omnia percenseo ? quid ego non e mundo tibi miseram maritus? nunc cum omni censu meo inter munera adulteri lateo! “Sola heres esto.” Quid ita? habes, inquit; scripsit causas: “quia cum semel appellassem, cum iterum appellassem, cum tertio appellassem, non corrupi.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":85,"lemmas":["totiens","sollicito","non","iste","facies","qui","placeo","possum","conuestisti","non","omnis","ornamentum","ueluti","causa","talis","iniuria","exsecror","sum","qui","propior","sum","ab","promitto","rogo","stuprum","taceo","inspicio","adulter","census","ex","is","impunis","sum","qui","adultero","sui","do","si","sum","aliquis","qui","non","do","quis","singillatim","omnis","percenseo","quis","ego","non","e","mundus","tu","miser","maritus","nunc","cum","omnis","census","meus","inter","munus","adulter","lateo","solus","heres","sum","quis","ita","habeo","inquam","scribo","causa","quia","cum","semel","appello","cum","iterum","appello","cum","tertius","appello","non","conrumpo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.7.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.10","citation":null,"language":"lat","text":"Torquet, uerberat: sic iste carnifex colores temperat. Quid ais? parum tristis uidetur quem Philippus uendidit, emit Parrhasius? “Etiamnunc torque, etiamnunc; bene habet, sic tene: hic uultus esse debuit lacerati, hic morientis.” Porci Latronis. Si uidetur tibi, istis muneribus aram misericordiae orna. Nemo ergo ex Olynthiis miserius seruit quam qui Atheniensem dominum sortitus est? Miser ubicunque Philippum non uiderat, pacem putabat. “Alliga,” inquit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":62,"lemmas":["torqueo","verbero","sic","iste","carnifex","color","tempero","quis","aio","parum","tristis","uideo","qui","philippus","uendo","emo","parrhasius","etiamnum","torquis","etiamnum","bene","habeo","sic","teneo","hic","uultus","sum","debeo","lacero","hic","morior","porcius","latro","si","uideo","tu","iste","munus","ara","misericordia","orno","nemo","ergo","ex","olynthius","miser","seruio","quam","qui","atheniensis","dominus","sortior","sum","miser","ubi","philippus","non","uideo","pax","puto","alligo","inquam"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.14","citation":null,"language":"lat","text":"Hispani CORNELI. Solus omnium abdicor, quia me meus pater diligit, alienus adpetit. Quid mihi obicit? meretricis amo? aes alienum feci? dic, diues audiat. “Diuitem,” inquit, “esse te uolo.” Ome abdicandum, si talem patrem relinquo! Laudabat mihi pater paupertatem, narrabat diuitum incommoda, aiebat multos diuites accusatos; ego certe memini abdicatos. “Abdico” non est patris mei uerbum.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":55,"lemmas":["hispanus","cornelis","solus","omnis","abdico","quia","ego","meus","pater","diligo","alienus","appeto","quis","ego","obicio","meretrix","amo","aes","alienus","facio","dico","diues","audio","dives","inquam","sum","tu","uolo","ome","abdico","si","talis","pater","relinquo","laudo","ego","pater","paupertas","narro","dives","incommodus","aio","multus","diues","accuso","ego","certus","memini","abdico","abdico","non","sum","pater","meus","uerbum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.12","citation":null,"language":"lat","text":"Ex altera parte colorem hunc CESTIVS induxit: timuisse se de puero. nec frustra, inquit: duos occiderat nouerca. et ait: uellem ad uos nocentior uenirem reus, uellem tres rapere potuissem. ARGENTARIVS hoc colore usus est: rogatum a puero auum. negabat, inquit, posse se uiuere, si in illa relinqueretur domo. HISPANVS hoc colore usus est: affectu se ablatum. sustuli, inquit, nepotem meum; non potui satiari osculis, non potui ab illo tam cito distrahi. nolite mirari: post longum tempus illum uideram.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":78,"lemmas":["ex","alter","pars","color","hic","cestivs","induco","timeo","sui","de","puer","neque","frustra","inquam","duo","occido","noverca","et","aio","uolo","ad","tu","noceo","venio","reus","uolo","tres","rapio","possum","argentarivs","hic","color","utor","sum","rogo","ab","puer","auus","nego","inquam","possum","sui","uiuo","si","in","ille","relinquo","domus","hispanvs","hic","color","utor","sum","afficio","sui","aufero","tollo","inquam","nepos","meus","non","possum","satiaris","osculis","non","possum","ab","ille","tam","cito","distraho","nolo","miror","post","longus","tempus","ille","uideo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.15","citation":null,"language":"lat","text":"SILO POMPEIVS fecit quaestionem, qua GALLIO usus est, et adiecit: nihil acturum adulescentem, etiamsi damnauerit patrem; nihilominus enim periturum, quia lex nullam aliam salutis uiam dedit raptori quam si exorauerit patrem. Latro haec omnia quasi membra in aliquam quaestionem incurrentia tractabat, non ut quaestionem; tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem incurrere, in qua quaeritur, an raptor possit accusare patrem intra tricesimum diem. “Nam cum dico: non potes accusare eum, in cuius arbitrio positum est moriaris an uiuas, non magis quam magistratum in ius uocare, quam de iudicibus tuis ferre sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum animaduertere, adicio: non potes accusare; nihil enim tibi proderit, etiamsi damnaueris; morieris; lex enim si non exoraueris perire te uult; non exoras autem etiamsi damnas.” quare hoc non in quaestionis loco ponebat?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":130,"lemmas":["silus","pompeivs","facio","quaestio","qui","gallio","utor","sum","et","adiicio","nihil","ago","adulescens","etiamsi","damno","pater","nihilominus","enim","pereo","quia","lex","nullus","alius","salus","uia","do","raptor","quam","si","exoro","pater","latro","hic","omnis","quasi","membrum","in","aliqui","quaestio","incurro","tracto","non","ut","quaestio","tamquam","hic","ipse","in","ille","aio","quaestio","incurro","in","qui","quaero","an","raptor","possum","accuso","pater","intra","tricesimum","dies","nam","cum","dico","non","possum","accuso","is","in","qui","arbitrium","pono","sum","moriaris","an","vivo","non","magis","quam","magistratus","in","ius","uoco","quam","de","judex","tuus","fero","sententia","non","magis","quam","miles","in","imperator","suus","animaduertere","adicio","non","possum","accuso","nihil","enim","tu","prosum","etiamsi","damnaueris","morior","lex","enim","si","non","exoraueris","pereo","tu","uolo","non","exoro","autem","etiamsi","damno","quare","hic","non","in","quaestio","locus","pono"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.5","citation":null,"language":"lat","text":"VOTIENI MONTANI. Ego uero ne patrocinium quidem habebo: si tam facile liberos remitto, libenter exposui. Reddere est istud liberos an eripere? Vtroque modo perdendi erant, uel paciscenti uel neganti. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem. CESTI PII. Ne diuiderem filios una exposui. Iste quoque duos sustulit, qui tantum uno contentus est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":52,"lemmas":["votieni","montanus","ego","uerus","ne","patrocinium","quidem","habeo","si","tam","facilis","liber","remitto","libet","expono","reddo","sum","iste","liber","an","eripio","vtroque","modo","perdo","sum","uel","pacisco","uel","nego","paciscor","sum","fleo","tremo","tamquam","cum","expono","cestus","pius","ne","diuiderem","filius","unus","expono","iste","quoque","duo","tollo","qui","tantus","unus","contineo","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.19","citation":null,"language":"lat","text":"L. VINICIVS, VINICI frater, Fabiani colorem ualde probabat et aiebat onerari uxorem uno modo posse, si nihil umquam secretum ab illa maritus habuisset. Si dixerit, inquit, post tormenta se de tyrannicidio cogitasse, tum tyrannicidium uxori debemus. melius de uiro meruit si torta tyrannicidam fecit, quam si tacuit; set apparet ei aliquid de tyrannicidio cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est ut torqueret. Si dixerit cogitasse quidem se de tyrannicidio ante tormenta, sed uxori non indicasse, augebit uxoris beneficium. liberius enim potuit tyrannicidium indicare quod illi commissum non erat; potuit enim uxor etiam non indicante marito tam magni consili molitionem deprehendere. At si hunc colorem Fabiani sequor, multa efficiam. si olim de tyrannicidio cogitaui, honestior sum uetus tyrannicida et non priuatis, sed publicis malis ad ultionem inpulsus. si cum cogitarem non celaui uxorem, facilius persuadebo malum me hodie maritum non esse cui semper tam deditus fui. ad ultimum hoc consequar quod, si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":160,"lemmas":["l","vinicivs","vinici","frater","fabianus","color","ualidus","probo","et","aio","oneraris","uxor","unus","modo","possum","si","nihil","umquam","secerno","ab","ille","maritus","habeo","si","dico","inquam","post","tormentum","sui","de","tyrannicidium","cogito","tum","tyrannicidium","uxor","debeo","bonus","de","uir","mereo","si","torqueo","tyrannicida","facio","quam","si","taceo","sed","appareo","is","aliquis","de","tyrannicidium","cogitas","de","quo","tyrannus","usque","is","suspicor","sum","ut","torqueo","si","dico","cogito","quidem","sui","de","tyrannicidium","ante","tormentum","sed","uxor","non","indico","augeo","uxor","beneficium","liber","enim","possum","tyrannicidium","indico","qui","ille","committo","non","sum","possum","enim","uxor","etiam","non","indico","marito","tam","magnus","consilium","molitio","deprehendo","at","si","hic","color","fabianus","sequor","multus","efficio","si","olim","de","tyrannicidium","cogito","honestus","sum","uetus","tyrannicida","et","non","priuo","sed","publicus","malus","ad","ultio","impulsus","si","cum","cogitaris","non","celo","uxor","facilis","persuadeo","malus","ego","hodie","maritus","non","sum","qui","semper","tam","dedo","sum","ad","ulter","hic","consequor","qui","si","qui","audio","taceo","non","beneficium","sum","sed","fides"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.3.3","citation":null,"language":"lat","text":"sunt dii? ARELLI FVSCI patris. Iterum experiamur: quid times propitios deos? “Erat,” inquit, “praeruptus locus et inmensae altitudinis tristis aspectus.” dicebam tibi: incestam lex mori uoluit. stat moles abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis, quae aut elidant corpus aut de integro grauius impellant; inhorrent scopulis enascentibus latera: electus potissimum locus, ut damnati saepius deiciantur. FVLVII Sparsi. A superis deiecta, ab inferis non recepta, in cuius poenam saxum extruendum est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":69,"lemmas":["sum","dius","arelli","fvsci","pater","iterum","experior","quis","timeo","propitius","deus","sum","inquam","praerumpo","locus","et","immensus","altitudo","tristis","aspicio","dico","tu","incesta","lex","morior","uolo","sto","moles","abscido","in","profundum","frequens","exaspero","saxum","qui","aut","elido","corpus","aut","de","integer","grauis","impello","inhorreo","scopulus","enascor","latus","eligo","potis","locus","ut","damno","saepis","deicio","fvlvii","spargo","ab","superi","deicio","ab","inferi","non","recipio","in","qui","poena","saxum","extruendum","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.3.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.23","citation":null,"language":"lat","text":"VARIVS GEMINVS et ipse dixit: nolui occidere. egregie, inquam, nouerca inter priuignos diuisit odium; aliter alium adgressa est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. Et hac illum figura defendit in narratione: interrogaui fratrem: aput quem praetorem causam dixisti? “apud nullum,” inquit. quis accusator fuit? “nemo.” quis testis ? immo qui testes ? uni enim etiam de minore scelere non creditur. “nemo,” inquit. quis de te pronuntiauit? “nemo. Quid porro?” inquit, “ego si reus fuissem, ad te non misissem?” SEPVLLIVS BASSVS hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes: parricidam tamen in maria proieci.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":94,"lemmas":["varivs","geminvs","et","ipse","dico","nolo","occaedes","egregius","inquam","noverca","inter","privignus","diuido","odium","aliter","alius","aggredior","sum","alter","parricidium","obicio","alter","mando","et","hic","ille","figuro","defendo","in","narratio","interrogo","frater","aput","qui","praetor","causa","dico","apud","nullus","inquam","quis","accusator","sum","nemo","quis","testis","immo","qui","testis","unus","enim","etiam","de","paruus","scelus","non","credo","nemo","inquam","quis","de","tu","pronuntio","nemo","quis","porro","inquam","ego","si","reus","sum","ad","tu","non","mitto","sepvllivs","bassvs","hic","color","utor","sum","non","habeo","parricida","instrumentum","non","culleus","non","serpo","parricida","tamen","in","mare","proicio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.23"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.4.3","citation":null,"language":"lat","text":"FVLVII Sparsi. In bello suas, in domo etiam filii manus perdidit. Processit in bellum hic unus omnium adulescentis filii uicarius: in acie uicit, domi captus est. spectat inter spolia uiri fortis uolutantes adulteros. “Adulescens, uenit tempus militiae tuae.” Indigna res: deceptus est; tam frustra ad filium quam ad gladium cucurrit. ridebant adulteri truncas uiri fortis manus, circa sua arma labentis. ARGENTARII. In bella non uenit et ante patriae quam patri negauit manus. Libenter causam eius suscepi: quis enim illum non uindicet? quid hoc infelicius, quem adulteri tunc riserunt, cum deberent mori ? Vir fortis in ciuitate truncus integros adulteros spectat?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":99,"lemmas":["fvlvii","spargo","in","bellum","suus","in","domus","etiam","filius","manus","perdo","procedo","in","bellum","hic","unus","omnis","adulescens","filius","vicarius","in","acies","uinco","domus","capio","sum","specto","inter","spolium","uir","fortis","uolutantes","adulter","adulescens","uenio","tempus","militia","tuus","indignus","res","decipio","sum","tam","frustra","ad","filius","quam","ad","gladius","curro","rideo","adulter","trunco","uir","fortis","manus","circa","suus","arma","labor","argentarius","in","bellum","non","uenio","et","ante","patria","quam","pater","nego","manus","libet","causa","is","suscipio","quis","enim","ille","non","uindico","quis","hic","infelix","qui","adulter","tunc","rideo","cum","debeo","morior","vir","fortis","in","ciuitas","truncus","integer","adulter","specto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.4.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.2","citation":null,"language":"lat","text":"ARELLI FVSCI patris. “Sed tu,” inquit, “senex es.” Vnde scis te non futurum luxuriosum senem? Omnia a te uitia: quod unguento coma madet, tuum est; quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est. Quid est quod aliud a te senes discant? Quid porro? domus nostra luxuriosos duos non capit? indulgentius te abdicare non potui. Ecquid mihi licet seniles annos meliore uita reficere? hoc nouissimum meum meritum est et quod tibi maxime imputo: pro te etiam luxuriosus factus sum. FABIANI. Noli pecuniam concupiscere. quid tibi dicam? haec est quae auget discordiam, urbes et terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus cognatum natura in fraudes et scelera et mutuum odium instigat, haec est quae senes corrumpit. Quidam summum bonum dixerunt uoluptatem et omnia ad corpus retulerunt. nihil est mihi opus praecipientibus: habeo exemplum, proposui quidquid tu feceris facere; nauigabo si nauigaris, militabo si militaris: dic hodie quid putes melius. sed illud excipio: non obicies quod elegeris. Blandi. Obicit luxuriam; poteram ei hoc dicere: adulescens, frugaliter uixi quamdiu patrem habui. Ante me desisti, ante me coeperas. Blandi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":175,"lemmas":["arelli","fvsci","pater","sed","tu","inquam","senex","sum","vnde","scio","tu","non","sum","luxuriosus","senex","omnis","ab","tu","uitium","qui","unguentum","coma","madeo","tuus","sum","qui","laxus","usque","in","pes","demitto","toga","tuus","sum","quis","sum","qui","alius","ab","tu","senex","disco","quis","porro","domus","noster","luxuriosus","duo","non","capio","indulgeo","tu","abdicaris","non","possum","ecquis","ego","licet","senilis","annus","bonus","uita","reficio","hic","nouus","meus","mereo","sum","et","qui","tu","magnus","imputo","pro","tu","etiam","luxuriosus","facio","sum","fabiani","nolo","pecunia","concupisco","quis","tu","dico","hic","sum","qui","augeo","discordia","urbs","et","terra","orbis","in","bellum","agito","humanus","genus","cognatus","natura","in","fraudo","et","scelus","et","mutuus","odium","instigo","hic","sum","qui","senex","corrumpo","quidam","superus","bonus","dico","uoluptas","et","omnis","ad","corpus","refero","nihil","sum","ego","opus","praecipio","habeo","exemplum","propono","quisquis","tu","facio","facio","nauigo","si","nauigaris","milito","si","militaris","dico","hodie","quis","puto","bonus","sed","ille","excipio","non","obicio","qui","eligo","blandio","obicio","luxuria","possum","is","hic","dico","adulescens","frugalis","vivo","quamdiu","pater","habeo","ante","ego","desisto","ante","ego","coepio","blandio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.9","citation":null,"language":"lat","text":"Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an non quisquis patrem ceciderit puniatur. In lege, inquit, nihil excipitur. Sed multa quamuis non excipiantur intelleguntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est; quaedam uero tam manifesta sunt ut nullam cautionem desiderent: nam quid interest lege excipere ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? quid opus est caueri lege ne puniatur infans si pulsauerit patrem? quid opus est legem cauere ne puniatur, si quis ui patrem sopitum et subita corporis grauitate conlapsum excitauit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit? Nondum de propria sed de communi causa loquor. Si officiose quisquis cecidit patrem possit absolui, pro hoc animosius agam, ut dignus sit supplicio nisi praemio fuerit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":123,"lemmas":["divisio","latro","in","hic","quaestio","diuido","an","non","quisquis","pater","caedo","punior","in","lex","inquam","nihil","excipio","sed","multus","quamuis","non","excipio","intellego","et","scribo","lex","angustus","interpretatio","diffundo","sum","quidam","uerus","tam","manifestus","sum","ut","nullus","cautio","desidero","nam","quis","intersum","lex","excipio","ne","fraus","sum","is","qui","per","insanio","pater","pulso","cum","ille","non","supplicium","sed","remedium","opus","sum","quis","opus","sum","caueri","lex","ne","punior","infer","si","pulso","pater","quis","opus","sum","lex","caueo","ne","punior","si","quis","uis","pater","sopio","et","subeo","corpus","grauitas","collabor","excito","cum","ille","non","iniuria","sed","medicina","sum","nondum","de","proprius","sed","de","communis","causa","loquor","si","officiosus","quisquis","cado","pater","possum","absolvo","pro","hic","animosus","ago","ut","dignus","sum","supplicium","nisi","praemium","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.11","citation":null,"language":"lat","text":"luxuriatur? ARGENTARIVS hoc colore declamauit: duo luxuriantur una in domo: alter iuuenis, alter senex; alter filius, alter pater; uterque aeque licenti cultu per publicum incedit. alter uobis hoc ait: concessis aetati uoluptatibus utor et iuuenali lege defungor; bona ego aetate coepi; simul primum hoc tirocinium adulescentiae quasi debitum ac solemne persoluero, reuertar ad bonos mores. id facio quod pater meus fecit, cum iuuenis esset. negabit? qui qualem causam habeat uideritis; faciat etiamsi non quod oportet fieri, at quod solet. Alter ait: scio me nouum ciuitatis miraculum incedere, luxuriosum senem, sed hoc castigandi genus commouentius uisum; ut emendarem filium, ipse peccare coepi. Ita si auos uiueret, ut nemo in domo luxuriosus esset, tres luxuriosi fuissetis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":114,"lemmas":["luxurio","argentarivs","hic","color","declamo","duo","luxurio","unus","in","domus","alter","iuuenis","alter","senex","alter","filius","alter","pater","uterque","aequus","liceo","cultus","per","publicus","incedo","alter","tu","hic","aio","concedo","aetas","uoluptas","uto","et","iuuenal","lex","defungor","bonus","ego","aetas","coepio","simul","primus","hic","tirocinium","adulescentia","quasi","debeo","atque","solo","persoluero","revorto","ad","bonus","mos","is","facio","qui","pater","meus","facio","cum","iuuenis","sum","nego","qui","qual","causa","habeo","video","facio","etiamsi","non","qui","oportet","fio","at","qui","soleo","alter","aio","scio","ego","nouus","ciuitas","miraculis","incedo","luxuriosus","senex","sed","hic","castigo","genus","commouentius","uideo","ut","emendaris","filius","ipse","peccaris","coepio","ita","si","avus","vivo","ut","nemo","in","domus","luxuriosus","sum","tres","luxuriosus","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.12","citation":null,"language":"lat","text":"Latro in hac controuersia non dubitabat facere primam quaestionem, an beneficium dederit. Hoc in haec diuisit: etiamsi scisti nec indicasti, non est beneficium scelus non facere; deinde ne scisti quidem; non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit. Etiamsi dedit beneficium, an receperit. Occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi, ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi ubi torserat. Dices me reipublicae causa fecisse: et tu reipublicae causa tacuisti Tutus sit quod lege fecerit. Deinde ultima aequitatis tractatio:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":91,"lemmas":["latro","in","hic","controuersia","non","dubito","facio","primus","quaestio","an","beneficium","do","hic","in","hic","diuido","etiamsi","scio","neque","indico","non","sum","beneficium","scelus","non","facio","deinde","ne","scio","quidem","non","enim","tu","indicaui","neque","tam","magnus","consilium","uirilis","quoque","animus","grauis","committo","muliebris","garrulitas","qui","is","solus","possum","taceo","qui","nescio","etiamsi","do","beneficium","an","recipio","occido","tyrannus","libertas","tu","reddo","ultio","plenus","persequor","sum","nefarius","hostis","illic","occido","ubi","torqueo","dico","ego","reipublicae","causa","facio","et","tu","reipublicae","causa","taceo","tueor","sum","qui","lex","facio","deinde","ulter","aequitas","tractatio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.6","citation":null,"language":"lat","text":"Ecquid aperis mi , penates tuos? non sum hospes grauis, unum senem adduco. hoc tibi uitio, pater, placui. Venit ignotus senex; uolo transire tacentem; per patrem rogat. ergo aliquis peribit fame qui filium suum optat superstitem? Quid hoc esse dicam quod me tam, periculose abdicant? quod toties isti fortunam mutant, quoties ego patrem? Redite in gratiam: inter funestas acies armatae manus in foedus porriguntur. perierat totus orbis, nisi iram finiret misericordia: aut si tam pertinacia placent odia, mihi parcite. iactatus inter duos patres, utriusque filius, semper tamen felicioris abdicatus, positus inter duo pericula, quid faciam? qui alunt abdicantur, mendicant qui non alunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["ecquis","aperio","ego","penates","tuus","non","sum","hospes","grauis","unus","senex","adduco","hic","tu","vitio","pater","placeo","venio","ignosco","senex","uolo","transeo","taceo","per","pater","rogo","ergo","aliquis","pereo","fames","qui","filius","suus","opto","superstito","quis","hic","sum","dico","qui","ego","tam","periculosus","abdico","qui","totiens","iste","fortuna","muto","quotiens","ego","pater","redeo","in","gratia","inter","funestus","acies","armo","manus","in","foedus","porrigo","pereo","totus","orbis","nisi","ira","finio","misericordia","aut","si","tam","pertinacia","placeo","odium","ego","parco","jacto","inter","duo","pater","uterque","filius","semper","tamen","felix","abdico","pono","inter","duo","periculum","quis","facio","qui","alo","abdico","mendico","qui","non","alo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.8","citation":null,"language":"lat","text":"Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; uoluerunt enim uideri inuisum filio patrem: itaque illum malle cum hostibus uiuere quam cum patre. Paene omnes: esse adulescentem insatiabilem gloriae, et propter id ipsum patri et moderandum et continendum. Quidam ex toto ad patris indulgentiam refugerunt et non disputauerunt hoc modo, quo SILO POMPEIVS disputauit, qui sic diuisit, ut diceret: etiamsi patrem non haberes, desinere debebas; quia patrem habes, desinere debes, quia pater uetat;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":72,"lemmas":["color","ab","pars","pater","quidam","durus","facio","uolo","enim","uideo","inuideo","filius","pater","itaque","ille","malo","cum","hostis","uiuo","quam","cum","pater","paene","omnis","sum","adulescens","insatiabilis","gloria","et","propter","is","ipse","pater","et","modero","et","contineo","quidam","ex","totus","ad","pater","indulgentia","refugio","et","non","disputo","hic","modo","quo","silus","pompeivs","disputo","qui","sic","diuido","ut","dico","etiamsi","pater","non","habeo","desino","debeo","quia","pater","habeo","desino","debeo","quia","pater","ueto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.2.9","citation":null,"language":"lat","text":"Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. hanc certe controuersiam ante Arellium Fuscum declamauit, ut mihi uidebatur, longe ingeniosius, excepto eo, quod sine certo ordine per locos discurrerat. haec illo dicente excepta memini: quidquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas. necesse est deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti; si mentiremur, illa sibi iratum patrem inuocauit, ego socerum. Parce pater: non peierauimus. Ecce obiurgator nostri quam effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum. quid est quod illum ab indulgentia sua auocet?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":100,"lemmas":["tunc","autem","cum","studeo","habeo","bonus","declamator","hic","certus","controuersia","ante","arellium","fuscus","declamo","ut","ego","uideo","longus","ingeniosus","excipio","is","qui","sine","certus","ordo","per","locus","discurrerat","hic","ille","dico","excipio","memini","quisquis","labor","sum","in","hic","sum","ut","uxor","uir","et","uxor","uir","diligo","concedo","necesse","sum","deinde","iuro","permitto","si","amo","permitto","qui","habeo","nos","iusiurandum","puto","tu","nos","religiosus","nomen","sum","si","mentior","ille","sui","irascor","pater","invoco","ego","socer","parco","pater","non","peierauimus","ecce","objurgator","noster","quam","effreno","amor","fero","queror","quisquam","sum","filia","praeter","sui","caris","quis","sum","qui","ille","ab","indulgeo","suus","avoco"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.2.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.3","citation":null,"language":"lat","text":"Fuit adulescens optimus, uerecundissimus, qui patri suo cessisset, si salua pietate potuisset. Iterum nobis inter uos, patrem et filium, iudicandum est. Candidatus processit contra patrem: si silentium eius intellegere scissemus, et tunc nobis uerecunde indicauerat. Habebas apud hostes auctoritatem: apparebat te reipublicae irasci. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Dixeras illos sero uenturos: non peruenerunt sero; imperatorem nostrum conuenerunt. Imperator istum accusat, nos subscribimus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":64,"lemmas":["sum","adulescens","bonus","verecundus","qui","pater","suus","cedo","si","saluus","pietas","possum","iterum","nos","inter","tu","pater","et","filius","judico","sum","candido","procedo","contra","pater","si","silentium","is","intellego","scio","et","tunc","nos","verecundus","indico","habeo","apud","hostis","auctoritas","appareo","tu","reipublicae","irascor","legatus","noster","aurum","fero","pater","aufero","dico","ille","serus","uenio","non","peruenio","serus","imperator","nos","convenio","imperator","iste","accuso","nos","subscribo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.7","citation":null,"language":"lat","text":"corporis mala. Facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animaduertere quanta et quam non contenta cetera materia saeuitia est! Di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt quo ingenia desierant! Eius qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat postea uiuentis adhuc scripta conbusta sunt; iam non malo exemplo quia suo. Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur: non finiuit tantum se ipse, sed etiam sepeliuit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["corpus","malus","fax","studium","subdo","et","in","monumentum","disciplinaris","animaduertere","quantus","et","quam","non","contineo","ceterus","materia","saeuitia","sum","deus","bonus","qui","is","saeculum","iste","ingeniosus","supplicium","coepio","quo","ingenium","desino","is","qui","hic","in","scribo","labienus","sententia","dico","postea","uiuo","adhuc","scribo","comburo","sum","iam","non","malus","exemplum","quia","suus","non","fero","hic","labienus","contumelia","neque","supersto","sum","ingenium","suus","uolo","sed","in","monumentum","sui","magnus","suus","fero","iubeo","atque","ita","includo","uereor","scilicet","ne","ignis","qui","nomen","suus","subicio","sum","corpus","nego","non","finio","tantus","sui","ipse","sed","etiam","sepelio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.14","citation":null,"language":"lat","text":"uerum est, sed nec mater eius potuisset. SILO a parte patris comparationem fecit inter se matris et filiae, et totam hac figura declamauit: non sum, inquit, uobis dicturus, qualis debeat esse uenefica. operam perdam si coepero describere debere esse aetate prouectam, usu exercitatam, inuisam uiro, quae possit etiam filiam occidere. superuacuum est uti pluribus uerbis; in hac ipsa causa habemus ueneficae exemplar. comparemus inter se duas reas; nec est quo quaeratis aliquem qui cognitionem uestram per omnis comparationis partis ducat; ego uobis dicam quomodo illam accusauerim. ego illi obieci anteactam uitam: uos huic potestis obicere?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":95,"lemmas":["uerus","sum","sed","neque","mater","is","possum","silus","ab","pars","pater","comparatio","facio","inter","sui","mater","et","filia","et","totus","hic","figuro","declamo","non","sum","inquam","tu","dico","qualis","debeo","sum","veneficus","opera","perdo","si","coepio","describo","debeo","sum","aetas","proueho","usus","exercito","invideo","uir","qui","possum","etiam","filia","occaedes","superuacuum","sum","uti","multus","uerbum","in","hic","ipse","causa","habeo","venefica","exemplar","comparo","inter","sui","duo","reor","neque","sum","quo","quaero","aliquis","qui","cognitio","vester","per","omnis","comparatio","pars","duco","ego","tu","dico","quomodo","ille","accusauerim","ego","ille","objacio","anteactam","uita","tu","hic","possum","obicio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.6","citation":null,"language":"lat","text":"Facitis autem, iuuenes mei, rem necessariam et utilem, quod non contenti exemplis saeculi uestri, prioris quoque uultis cognoscere: primum quia, quo plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentia proficitur. non est unus, quamuis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori. haec rei natura est: semper citra ueritatem est similitudo. Deinde ut possitis aestimare, in quantum cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid Romana facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat circa Ciceronem effloruit; omnia ingenia quae lucem studiis nostris adtulerunt tunc nata sunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["facio","autem","iuuenis","meus","res","necessaria","et","utilis","qui","non","contendo","exemplum","saeculis","vester","prior","quoque","uolo","cognosco","primus","quia","quo","multus","exemplum","inspicio","sum","multus","in","eloquentia","proficio","non","sum","unus","quamuis","praecipuus","sum","imito","quia","numquam","par","fio","imitator","auctor","hic","res","natura","sum","semper","citer","ueritas","sum","similitudo","deinde","ut","possum","aestimaris","in","quantus","cottidie","ingenium","decresco","et","nescio","qui","iniquitas","natura","eloquentia","sui","retro","fero","quisquis","romanus","facundia","habeo","qui","insolens","graecia","aut","oppono","aut","praefero","circa","cicero","effloresco","omnis","ingenium","qui","lux","studium","noster","affero","tunc","nata","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.12","citation":null,"language":"lat","text":"RVFVS VIBIVS hoc pro colore posuit: sordidatus sum, lugeo; sequor te ut tutior sim; timeo nescio quem illum qui patrem meum occidit; scio me quamdiu tecum fuero perire non posse. Dum hunc colorem sequitur MVRREDIVS, ineptissime dixit: quare. te sequor? pater meus, quia solus inambulabat, occisus est. OSCI color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inueniam quis fecerit; hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, uolet hoc inimico imputare, ad diuitem ueniet. Multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in conuitium set periculum diuitis sequitur. GALLIO subtiliter agendum putauit et ad positionem controuersiae colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. quis enim illum alius magis oderat? quis tam potens alius est? uestem sine dubio alius nescio quis percussor concupierat. Dicet aliquis: quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est? non; ideo non accuso.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":143,"lemmas":["rvfvs","vibivs","hic","pro","color","pono","sordido","sum","lugeo","sequor","tu","ut","tueor","sum","timeo","nescio","qui","ille","qui","pater","meus","occido","scio","ego","quamdiu","tu","sum","pereo","non","possum","dum","hic","color","sequor","mvrredivs","ineptus","dico","quare","tu","sequor","pater","meus","quia","solus","inambulo","occido","sum","osci","color","non","placeo","gallio","sequor","inquam","ut","inuenio","quis","facio","hic","ego","cogo","quisquis","sum","ille","qui","facio","uolo","hic","inimicus","imputo","ad","dives","uenio","multus","inquam","hic","injuriosus","sum","si","inquiro","causa","facio","si","non","tantus","in","conuitium","sed","periculum","dives","sequor","gallio","subtilis","ago","puto","et","ad","positio","controversia","color","actio","derigeo","ut","dico","suspicor","ab","tu","pater","meus","occido","quis","enim","ille","alius","magis","odi","quis","tam","possum","alius","sum","uestis","sine","dubius","alius","nescio","quis","percussor","concupio","dico","aliquis","quis","ergo","si","inimicus","sum","protinus","interfector","sum","non","ideo","non","accuso"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.3.5","citation":null,"language":"lat","text":"Paene, iudices, narrare coepi, qualis esset rea; sed quid efficiam, cum illam incestam probauero? nempe ut de saxo deicienda uideatur: iam uisa est. Non imitabor istius inpudentiam, ut repetendo iudicium quod factum est inprobasse uidear. quod exigebatur probaui; quod iudicastis exequor. Cornelii Hispani. Deos deasque inuoco, quos priore iudicio non frustra inuocaui, ut incesta quam tardissime pereat. “Inuocaui,” inquit, “numina.” Quid inuocas, mulier? si innocens es, dii non sunt. Videte quantum sacerdos peccauerit, quae nec absolui potuit nec mori. Aut tu sacerdotium uiolasti, aut nos sacerdotem. Erras si satis ad sacerdotium putas perire non posse. Romani Hisponis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":97,"lemmas":["paene","iudex","narro","coepio","qualis","sum","rea","sed","quis","efficio","cum","ille","incesta","probo","nempe","ut","de","saxum","deicio","uideo","iam","uideo","sum","non","imitor","iste","impudentia","ut","repeto","iudicium","qui","facio","sum","inprobo","uideo","qui","exigo","probo","qui","judico","exequor","cornelius","hispanus","deus","dea","invoco","qui","prior","iudicium","non","frustra","invoco","ut","incesto","quam","tardus","pereo","invoco","inquam","numen","quis","invoco","mulier","si","innocens","sum","dius","non","sum","video","quantus","sacerdos","pecco","qui","neque","absolvo","possum","neque","morior","aut","tu","sacerdotium","violo","aut","nos","sacerdos","erro","si","satis","ad","sacerdotium","puto","pereo","non","possum","romanus","hisponis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.3.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.8","citation":null,"language":"lat","text":"Pars altera. IVLI BASSI. Infelix futura est etiam uictoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si tenuero, hoc tantum consequar ne fame moriar. Duxi uxorem nimium fecundam: peperit mihi tria nescio quae prodigia uariis generibus inter se et me, iudices, furentia: alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem uiolare, alium qui patrem. Testor, iudices, omnes ciues meos: una seruiuimus, nemo tyrannidem me uno sensit magis. argumentum habeo maximum quod uiuo: non pepercissetis mihi, si putassetis me partem tyranni. Dum inter se pugnant, uicit respublica. Reliqui duo, quia non poterant in nos, inter se tyrannidem exercuerunt. habebat iste nescio quam uxorem, quam in arce cognouerat. Si alligare te possem, proficiscentem alligassem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":112,"lemmas":["pars","alter","ivli","bassi","infelix","sum","sum","etiam","uictoria","meus","si","non","teneo","causa","fames","morior","si","teneo","hic","tantus","consequor","ne","fames","morior","duco","uxor","nimium","fecundus","pario","ego","tres","nescio","qui","prodigium","uarius","genus","inter","sui","et","ego","iudex","furo","alius","qui","patria","possum","opprimo","alius","qui","frater","uiolaris","alius","qui","pater","testo","iudex","omnis","ciuis","meus","unus","seruiuimus","nemo","tyrannis","ego","unus","sentio","magis","argumentum","habeo","magnus","qui","uiuus","non","parco","ego","si","puto","ego","pars","tyrannus","dum","inter","sui","pugno","uinco","respublica","reliquus","duo","quia","non","possum","in","nos","inter","sui","tyrannis","exerceo","habeo","iste","nescio","quam","uxor","quam","in","arx","cognosco","si","alligaris","tu","possum","proficisco","alligo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.2","citation":null,"language":"lat","text":"Quid accusas quod inpunitatem fratri dederim, quom fato consilium meum uictum sit? a me frater ut uiueret non impetrauit, ut fugeret non impetrauit: nihil aliud impetrauit quam ut aliter quam in culleo moreretur. malam causam habeo, ut inter fratres. Vbi spes ? in gubernaculo ? nulla est. in remigio ? ne in hoc quidem est. in comite? nemo repertus est naufragi comes. in uelo? in artemone? omnia instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum est. patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari licet, ciuis est: proiectus in mare, quidquid post exilium et naufragium uel facit uel patitur ab omni foedere uitae communis abstractus, poenarum eius pars, non et nequitiae opus est. sed aliis querentibus te ipsum testem dabo, non esse piratam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":125,"lemmas":["quis","accuso","qui","impunitas","frater","do","cum","fatum","consilium","meus","uictus","sum","ab","ego","frater","ut","vivo","non","impetro","ut","fugio","non","impetro","nihil","alius","impetro","quam","ut","aliter","quam","in","culleus","morior","malus","causa","habeo","ut","inter","frater","vbi","spes","in","gubernaculum","nullus","sum","in","remigium","ne","in","hic","quidem","sum","in","comes","nemo","reperio","sum","naufragus","comes","in","velo","in","artemon","omnis","instrumentum","circumcido","sum","adminiculis","spes","nullus","sum","pater","sum","excuso","an","frater","de","filius","tuus","hic","respondeo","quamdiu","in","patrius","solum","moraris","licet","ciuis","sum","proicio","in","mare","quisquis","post","exsilium","et","naufragium","uel","facio","uel","patior","ab","omnis","foedus","uita","communis","abstraho","poena","is","pars","non","et","nequitia","opus","sum","sed","alius","queror","tu","ipse","testo","do","non","sum","pirata"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.2.11","citation":null,"language":"lat","text":"Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaueris: periit aliqua cum uiro, periit aliqua pro uiro; illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam. magnum tibi quam paruo constat exemplum! in reliquum ut iubes diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret: sic, di, sit semper. Perseueras, socer? recipe filiam: ego qui peccaui poena dignus sum; quare uxori notae causa sim, socero orbitatis? discedam e ciuitate, fugiam, exulabo, utcumque potero desiderium misera et crudeli patientia perferam. morerer, si solus moriturus essem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":91,"lemmas":["non","sum","qui","tu","placeo","uxor","tamquam","primus","pecco","pereo","aliqui","cum","uir","pereo","aliqui","pro","uir","ille","tamen","omnis","aetas","honoro","omnis","celebro","ingenium","fero","socer","felicitas","tuus","magnus","tu","quam","parvus","consto","exemplum","in","reliquus","ut","iubeo","diligens","facio","sum","error","nos","confiteor","excido","juro","sum","tertius","qui","magis","amo","sic","deus","sum","semper","persevero","socer","recipio","filia","ego","qui","pecco","poena","dignus","sum","quare","uxor","nosco","causa","sum","socer","orbitas","discedo","e","ciuitas","fugio","exulo","utcumque","possum","desiderium","misero","et","crudelis","patientia","perfero","morior","si","solus","morior","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.2.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.22","citation":null,"language":"lat","text":"Latro ultimam quaestionem posuit quam fere solebat: etiamsi non recte fecit quod adoptari a diuite noluit, an tamen si id bono aduersus patrem animo fecit ignoscendum sit; deinde an bono aduersus patrem animo fecerit. In hac quaestione bona pars adulescentis est patrem amantis et opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus bono aduersus se animo factum, sed consensum filiorum aduersus patrem dicturum.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":63,"lemmas":["latro","ulter","quaestio","pono","quam","fere","soleo","etiamsi","non","rectus","facio","qui","adopto","ab","dives","nolo","an","tamen","si","is","bonus","aduersus","pater","animus","facio","ignosco","sum","deinde","an","bonus","aduersus","pater","animus","facio","in","hic","quaestio","bonus","pars","adulescens","sum","pater","amo","et","ops","praefero","latro","tamen","nego","pater","do","manus","bonus","aduersus","sui","animus","facio","sed","consensus","filius","aduersus","pater","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.22"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.5","citation":null,"language":"lat","text":"MARVLLI. Ne inter supplicia quidem desiit occidere: et hanc quisquam putet non potuisse uenenum sine conscia dare ? Puella quae occidisse fratrem dicitur quid ante peccauit? nouerca quoque ante priuignum occidit quam filiam. et bonae spei est; quaeritis argumentum? matri suae non placet. ARELLI FVSCI. Etiam cineribus tuis infesta est nouerca; quod unum potest, persequitur sororem tuam. Quid potest adhuc nosse, nisi fratrem? Prosit illi apud uos quod illam pater laudat et prosit quod talis mater accusat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":76,"lemmas":["marvlli","ne","inter","supplicium","quidem","desino","occaedes","et","hic","quisquam","puto","non","possum","uenenum","sine","conscius","do","puella","qui","occido","frater","dico","quis","ante","pecco","noverca","quoque","ante","priuignus","occido","quam","filia","et","bonus","spes","sum","quaero","argumentum","mater","suus","non","placeo","arelli","fvsci","etiam","cinis","tuus","infestus","sum","noverca","qui","unus","possum","persequor","soror","tuus","quis","possum","adhuc","nosco","nisi","frater","prosum","ille","apud","tu","qui","ille","pater","laudo","et","prosum","qui","talis","mater","accuso"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.21","citation":null,"language":"lat","text":"futurum ut ad suos rediret, si non adoptasset. hoc loco belle uidebatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. Cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudauit, in diuitias inuectus est; dixit se posse diuitiis corrumpi, quibus corrumpi possent et exercitus. Cum in diuitias inueheretur, dixit: aiunt multa uitia diuites habere istos, set hoc grauissimum: suos non amant. nec est quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda uitia: contactu ipso nocent transeunti. timeo ne peccare discam. ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit futurum ut diuiti displiceret propius inspectus; ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit futurum ut abdicaretur, si adoptanti displicuerit: ego nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante, et tota familia expellere insitiuum heredem cupiente:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":132,"lemmas":["sum","ut","ad","suus","redeo","si","non","adopto","hic","locus","bellus","uideo","dico","si","animus","pater","intellego","do","tu","nota","reconcilio","suus","nego","sui","solitudo","patior","possum","cos","inutilis","sum","sui","dico","paupertas","laudo","in","diuitiae","inveho","sum","dico","sui","possum","diuitiae","corrumpo","qui","corrumpo","possum","et","exercitus","cos","in","diuitiae","inveho","dico","aio","multus","uitium","diues","habeo","iste","sed","hic","gravis","suus","non","amo","neque","sum","qui","quisquam","sui","puto","satis","firmum","ad","repello","uitium","contactus","ipse","noceo","transeo","timeo","ne","peccaris","disco","ecce","tu","quam","cito","abdicaris","disco","dico","sum","ut","dives","displiceo","propius","inspicio","ipse","amor","paupertas","ab","ille","fastidio","dico","sum","ut","abdico","si","adopto","displiceo","ego","neque","meus","placeo","adiicio","et","periculosus","sui","sum","adoptio","in","domus","suus","dominus","desidero","et","totus","familia","expello","insitiuum","heres","cupio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.21"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.18","citation":null,"language":"lat","text":"TRIARIVS hoc colore usus est: in iudicio uolui tibi cedere, ut non imperasse uidereris sed uicisse, et cessi: defunctorie causam meam egi: set † notum sit illum cedere quia parum est illi non putabat. NICETES in hac controuersia dixit: ei) o( pa/ppos u(po\\ th=s fu/sews a)podoqei\\s h(mi=n pare/sth tw=| to/te dikasthri/w|, ou)k a)\\n ei)=pen: ti/s nu/ moi h(me/rh h(/de, qeoi\\ fi/loi; h)= ma/la xi/rw ui(o/s q' ui(wno/s t' a)reth=s pe/ri dh=rin e)/xousin. et: pollo\\n d' o(/ge patro\\s a)mei/nwn. SCAVRVS hunc sensum aliter dixit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":117,"lemmas":["triarivs","hic","color","utor","sum","in","iudicium","uolo","tu","cedo","ut","non","impero","video","sed","vinco","et","cedo","defunctorius","causa","meus","ago","sed","notus","sum","ille","cedo","quia","parum","sum","ille","non","puto","nicetes","in","hic","controuersia","dico","is","o","pa","ppos","quintus","other","th","senatus","fu","sews","ab","podoqei","senatus","h","ego","n","paris","sth","tw","to","tu","dikasthri","w","ou","k","ab","n","is","pes","tiberius","senatus","nu","moi","h","ego","rh","h","de","qeoi","fio","loi","h","ma","la","xi","rw","uis","o","senatus","q","uis","wno","senatus","t","ab","reth","senatus","pe","rus","dh","rus","e","xousin","et","pollo","n","d","o","ge","patro","senatus","ab","meus","nwn","scavrvs","hic","sensus","aliter","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.pr.5","citation":null,"language":"lat","text":"In scolasticis declamationibus contra euenit: omnia molliora et solutiora sunt. in foro partem accipiunt, in schola eligunt; illic iudici blandiuntur, hic inperant; illic inter fremitum consonantis turbae intendendus animus est, uox ad aures iudicis perferenda: hic ex uultu dicentis pendent omnium uultus. Itaque uelut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scolis in forum transeuntes omnia tamquam noua et inusitata perturbant, nec ante in oratorem conroborantur, quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scolasticis deliciis languidum uero labore durarunt. LEPIDVS, uir egregius et qui declamatorio non studio","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["in","scolasticis","declamatio","contra","euenio","omnis","mollis","et","solvo","sum","in","forum","pars","accipio","in","schola","eligo","illic","judicium","blandio","hic","impero","illic","inter","fremo","consono","turba","intendo","animus","sum","uox","ad","auris","judex","perfero","hic","ex","uultus","dico","pendeo","omnis","uultus","itaque","uelut","ex","umbrosus","et","obscurum","proeo","locus","clarus","lucus","fulgor","obcaeco","sic","iste","e","scolis","in","forum","transeo","omnis","tamquam","nouus","et","inusitatus","perturbo","neque","ante","in","orator","conroboro","quam","multus","perdomo","contumelia","puerilis","animus","scolasticis","deliciae","languidus","uerus","labor","duro","lepidvs","uir","egregius","et","qui","declamatorius","non","studium"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.pr.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.7.8","citation":null,"language":"lat","text":"isti tam censorio adultero non mater est? non soror? non propinqua? an nulla earum pudica est? idcirco scilicet cum tantis diuitiis peregrinas urbes in honorem pudicitiae incognitae perambulat. Illic ubi natus est nulla pudica erat; atque illic ubi negotiatus, quia nulla non prostituta erat, uacuo testamento pudica heres per errorem quaesita est. Ego adulteram arguo, qui in matrimonium recepi, qui communis ex ista liberos precatus sum, qui pudicam libentissime crederem. Adeone iam ad omnem patientiam saeculum nos dabit, ut aduersus querimoniam uiri uxor alieno teste defendatur? at hercules aduersus externorum quidem opiniones speciosissimum patrocinium erat: ego uiro placeo.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":98,"lemmas":["iste","tam","censorius","adultero","non","mater","sum","non","soror","non","propinquus","an","nullus","is","pudicus","sum","idcirco","scilicet","cum","tantus","diuitiae","peregrina","urbs","in","honor","pudicitia","incognitus","perambulo","illic","ubi","nascor","sum","nullus","pudicus","sum","atque","illic","ubi","negotior","quia","nullus","non","prostituo","sum","uacuus","testamentum","pudicus","heres","per","error","quaero","sum","ego","adulter","arguo","qui","in","matrimonium","recipio","qui","communis","ex","iste","liber","preco","sum","qui","pudicus","libet","credo","adeo","iam","ad","omnis","patientia","saeculis","nos","do","ut","aduersus","querimonia","uir","uxor","alienus","testis","defendo","at","herculis","aduersus","externus","quidem","opinio","speciosus","patrocinium","sum","ego","uir","placeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.7.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.8.5","citation":null,"language":"lat","text":"VARI GEMINI. Exponam uobis rerum ordinem sic tamquam ab eo didicerim, qui quid fecerit nescit. VIBI GALLI. Vbi estis qui dicebatis: nihil interest tua, confitere? confitetur quia honestius putasti raptori nubere. “Sit, inquit, mihi heres, si quis intra decem menses natus fuerit.” numquid negat? Surge adulescens, dic, “rapui, uitiaui;” incipe scire quod nescis: miraris si tibi non credit? multum est de quo timet.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":63,"lemmas":["varis","geminus","expono","tu","res","ordo","sic","tamquam","ab","is","disco","qui","quis","facio","nescio","vibi","gallus","vbi","sum","qui","dico","nihil","intersum","tuus","confiteor","confiteor","quia","honestus","puto","raptor","nubo","sum","inquam","ego","heres","si","quis","intra","decem","mensis","nascor","sum","numquid","nego","surgo","adulescens","dico","rapio","uitiaui","incipio","scio","qui","nescio","miror","si","tu","non","credo","multus","sum","de","quo","timeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.8.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.5","citation":null,"language":"lat","text":"FVLVI SPARSI. Contactam sanguine humano mensam loquor, strictas in triclinio secures: quis credat ista aut concupisse meretricem aut fecisse praetorem? Cadauer, secures, sanguinem loquor: quis inter haec de conuiuio cogitat? “Hominem,” inquit, “occidi numquam uidi.” alioqui Flaminino praetore omnia alia uidisti? SSILONIS Pompei. Virum nobilissimum et tantis honoribus functum turpiter meretrix clementem fecisset: crudelem fecit. “Numquam uidi.” adice si uis: “nec alio praetore uidere potero.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":65,"lemmas":["fvlvi","spargo","contingo","sanguis","humanus","mensa","loquor","stringo","in","triclinium","securis","quis","credo","iste","aut","concupio","meretrix","aut","facio","praetor","cadaver","securis","sanguis","loquor","quis","inter","hic","de","conuiuium","cogito","homo","inquam","occido","numquam","uideo","alioqui","flamininus","praetor","omnis","alius","uideo","ssilonis","pompejus","vir","nobilis","et","tantus","honor","fungor","turpis","meretrix","clemens","facio","crudelis","facio","numquam","uideo","adicio","si","uolo","neque","alius","praetor","uideo","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.7.1","citation":null,"language":"lat","text":"Porci Latronis. Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui, ut magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli. non accuso adulteram nisi diuitem factam; ex ea domo ream protraho, in qua iam nihil meum est. Cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum periculum terra marique fugerim, plus intra unam uiciniam quam ego toto mari quaesiuit. post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem. Illud, iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio uestro ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex quaestu habitura est quam quantum damnatae perdendum est; tantum in istam diues amator effudit, ut post poenam quoque expediat fuisse adulteram. Quae praeceperim uxori proficiscens, scio;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":144,"lemmas":["porcius","latro","quamquam","is","prolabor","iam","mos","ciuitas","sum","ut","nemo","ad","suspicor","adulterium","nimium","credulus","possum","uideo","tamen","ego","adeo","longus","ab","is","vitio","asum","ut","magis","timeo","ne","quis","in","ego","aut","nimius","patientia","aut","nimium","stupor","arguo","qui","tam","sero","querela","defero","non","accuso","adulter","nisi","dives","facio","ex","is","domus","reor","protraho","in","qui","iam","nihil","meus","sum","cos","ego","tamdiu","peregrinor","sum","nullus","periculum","terra","mare","fugio","multus","intra","unus","uicinia","quam","ego","totus","mare","quaero","post","tantus","impudicitia","quaestus","si","taceo","possum","confiteor","habeo","hic","ego","causa","asum","ut","in","accessio","patrimonium","peregrinor","cum","uxor","certaris","ille","iudex","ego","tormentum","sum","qui","noto","iudicium","uester","ut","multiplico","doto","perdo","multus","tamen","ex","quaestus","habeo","sum","quam","quantus","damno","perdo","sum","tantus","in","iste","diues","amator","effundo","ut","post","poena","quoque","expedio","sum","adulter","qui","praecipio","uxor","proficiscor","scio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.7.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.17","citation":null,"language":"lat","text":"FVSCVS pro puella colorem hunc introduxit: uoluerunt di immortales in hac puella uires suas ostendere, ut appareret quam nulla uis humana diuinae resisteret: nil magis putauerunt posse miraculo esse quam in captiua libertatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam. Latro dixit: aliqua capta felicior fuit, nulla fortior. MARVLLVS cum descripsisset dignationem puellae magnam fuisse, altius quiddam superbiusque uoltu ipso praeferente, hanc adiecit sententiam quam solebat mirari Latro, immo, ut ipse aiebat, exosculari: narrate sane omnes tanquam ad prostitutam uenisse, dum tanquam a sacerdote discesserint.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["fvscvs","pro","puella","color","hic","introduco","uolo","deus","immortalis","in","hic","puella","uis","suus","ostendo","ut","appareo","quam","nullus","uolo","humanus","divina","resisto","nihil","magis","puto","possum","miraculum","sum","quam","in","captivus","libertas","in","prostituo","pudicitia","in","homicida","innocentia","latro","dico","aliqui","capio","felix","sum","nullus","fortis","marvllvs","cum","describo","dignatio","puella","magnus","sum","altus","quidam","superbus","uultus","ipse","praefero","hic","adiicio","sententia","quam","soleo","miror","latro","immo","ut","ipse","aio","exoscularis","narro","sanus","omnis","tamquam","ad","prostituo","uenio","dum","tamquam","ab","sacerdos","discedo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.pr.1","citation":null,"language":"lat","text":"circumspiciebam tamen, numquid me praeterisset. Vltro Votieni Montani mentionem intulistis; et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur memoria mea quae quomodo senilis per se marcet, ita admonita et aliquando lacessita facile se colliget. MONTANVS VOTIENVS adeo nunquam ostentationis declamauit causa, ut ne exercitationis quidem declamauerit. rationem quaerenti mihi ait: utram uis? honestam an ueram? si honestam, ne male adsuescam. qui declamationem parat scribit non ut uincat, sed ut placeat. omnia itaque lenocinia conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit; sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. cupit enim se adprobare, non causam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":97,"lemmas":["circumspicio","tamen","numquid","ego","praetereo","vltro","votieni","montanus","mentio","infero","et","uolo","tu","subinde","aliqui","nomen","ego","offero","qui","evoco","memoria","meus","qui","quomodo","senilis","per","sui","marceo","ita","admoneo","et","aliquando","lacesso","facilis","sui","colligo","montanvs","votienvs","adeo","numquam","ostentatio","declamo","causa","ut","ne","exercitatio","quidem","declamauerit","ratio","quaero","ego","aio","uter","uolo","honestus","an","uerus","si","honestus","ne","malus","assuesco","qui","declamatio","paro","scribo","non","ut","vinco","sed","ut","placeo","omnis","itaque","lenocinium","conquaero","argumentatio","quia","molestus","sum","et","paruus","habeo","florus","relinquo","sententia","explicatio","audio","delinire","contineo","sum","cupio","enim","sui","adprobaris","non","causa"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.pr.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.8.10","citation":null,"language":"lat","text":"Color pro adulescente introductus est a LATRONE talis, ut diceret se ebrium fuisse et ignorare quid fecerit: hodie magis quoque credere de facto suo quam scire; recusasse autem non ne duceret uxorem, sed ut sua uoluntate duceret; et iudices non audisse sollicite, sed faciles fuisse quasi de nuptiis ageretur. VARIVS GEMINVS raptum confessus est et dixit nihil esse tam contrarium adulescenti quam etiamnunc negare: non tantum raptam, sed iudicem offendet. CESTIVS nec Latronem secutus est dicentem nescisse se hodieque nescire, nec Varium Geminum confitentem, sed rapuisse apertius negauit. uerum, inquit, inueniri non poterat; iudices illam sententiam secuti sunt: si rapuit, indignum est puellam inultam esse; si non rapuit, non est indignum fieri illum maritum. SILO POMPEIVS dixit adulescentem uerecundum natura et rustici pudoris non sustinuisse confessionem. Non placebat LATRONI color: minus, inquit, ignoscetur illi, si scit se rapuisse et sciens mentitus est. Contradicebat SILO non posse ulli fidem fieri aliquem nescire an rapuerit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":153,"lemmas":["color","pro","adulescens","introduco","sum","ab","latro","talis","ut","dico","sui","ebrius","sum","et","ignoro","quis","facio","hodie","magis","quoque","credo","de","facio","suus","quam","scio","recuso","autem","non","ne","duco","uxor","sed","ut","suus","uoluntas","duco","et","iudex","non","audio","sollicitus","sed","facilis","sum","quasi","de","nuptiae","ago","varivs","geminvs","rapio","confiteor","sum","et","dico","nihil","sum","tam","contrarius","adulescens","quam","etiamnum","nego","non","tantus","rapio","sed","judico","offendo","cestivs","neque","latro","sequor","sum","dico","nescio","sui","hodie","nescio","neque","varius","geminus","confiteor","sed","rapio","aperio","nego","uerus","inquam","inuenio","non","possum","iudex","ille","sententia","sequor","sum","si","rapio","indignus","sum","puella","inultus","sum","si","non","rapio","non","sum","indignus","fio","ille","maritus","silus","pompeivs","dico","adulescens","verecundus","natura","et","rusticus","pudor","non","sustineo","confessio","non","placeo","latro","color","paruus","inquam","ignosco","ille","si","scio","sui","rapio","et","scio","mentior","sum","contradico","silus","non","possum","ullus","fides","fio","aliquis","nescio","an","rapio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.8.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.27","citation":null,"language":"lat","text":"SPYRIDION honeste dixisse Romanos fecit: multo enim uehementius insaniit quam nostri phrenetici. uoluit uideri uolturios ad tabulam Parrhasi aduolare, fabula eleganti ad turpem sententiam perductus. traditur enim Zeuxin, ut puto, pinxisse puerum uuam tenentem et cum tanta esset similitudo uuae ut etiam aues aduolare faceret operi, quendam ex spectatoribus dixisse, aues male existimare de tabula; non fuisse enim aduolaturas si ille similis esset. Zeuxin aiunt obleuisse uuam et seruasse id quod melius erat in tabula, non quod similius.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":78,"lemmas":["spyridion","honestus","dico","romanus","facio","multus","enim","uehemens","insanio","quam","noster","phreneticus","uolo","uideo","uolturios","ad","tabula","parrhasius","aduolaris","fabula","elego","ad","turpis","sententia","perduco","trado","enim","zeuxin","ut","puto","pingo","puer","uua","teneo","et","cum","tantus","sum","similitudo","uua","ut","etiam","auis","aduolaris","facio","operio","quidam","ex","spectator","dico","auis","malus","existimaris","de","tabula","non","sum","enim","aduolaturas","si","ille","similis","sum","zeuxin","aio","obleuisse","uua","et","servo","is","qui","bonus","sum","in","tabula","non","qui","similis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.27"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.3.2","citation":null,"language":"lat","text":"Vari GEMINI. “Ter, inquit, abdicatus es.” Videris mihi, pater, obicere quod tamdiu uiuam. Quod uenio, quod pro me loquor, nolite mirari: tam iucundum est innocentibus defendi quam miseris mori. CORNELI HISPANI. Scio quosdam periclitantis illa iactare: nunc primum causam dico. haec ego dicere non possum; ter reus fui nec dubito, quin uobis in odium uenerim, cum ipse me oderim. Porci Latronis. Ter causam dixi; accessit ad haec supplicia mea uenenum; teneo; hoc si tibi satis non est, uiuam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":78,"lemmas":["varis","geminus","ter","inquam","abdico","sum","video","ego","pater","obicio","qui","tamdiu","vivo","qui","uenio","qui","pro","ego","loquor","nolo","miror","tam","iucundus","sum","innocens","defendo","quam","miser","morior","cornelis","hispani","scio","quidam","periclitor","ille","iactaris","nunc","primus","causa","dico","hic","ego","dico","non","possum","ter","reus","sum","neque","dubito","quin","tu","in","odium","venio","cum","ipse","ego","odi","porcius","latro","ter","causa","dico","accedo","ad","hic","supplicium","meus","uenenum","teneo","hic","si","tu","satis","non","sum","vivo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.3.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.7","citation":null,"language":"lat","text":"Me miserum, imperi Romani terrore lusisti. O qui crudelitate omnis superasti tyrannos! soli tibi inter epulas uoluptati sunt morientium gemitus: hic ultimus apparatus cenae fuit. In eodem triclinio uideo praetorem amatorem, scorta, caedis; et meretrix praetori, praetor prouinciae imperat. In conuiuio constituitur catenatus, qui cum languentis praetoris istius aspexit oculos, existimans ipsum praetoris beneficio dimitti, gratias isti agens et utrisque manibus mensam tenens, “di tibi,” inquit, “immortales parem gratiam referant.” Quicumque in eodem accubabant triclinio alius ubertim demisso capite fiebat, alius auertebat ab illa crudelitate oculos, alius ridebat quo gratior esset meretrici.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["ego","miser","imperium","romanus","terror","ludo","o","qui","crudelitas","omnis","supero","tyrannus","solus","tu","inter","epulae","uoluptas","sum","morior","gemitus","hic","ulter","apparatus","cena","sum","in","idem","triclinium","uideo","praetor","amator","scortum","caedes","et","meretrix","praetor","praetor","prouincia","impero","in","conuiuium","constituo","cateno","qui","cum","langueo","praetor","iste","aspicio","oculus","existimo","ipse","praetor","beneficium","dimitto","gratia","iste","ago","et","uterque","manus","mensa","teneo","deus","tu","inquam","immortalis","par","gratia","refero","quicumque","in","idem","accubo","triclinium","alius","ubertim","demitto","caput","fio","alius","averto","ab","ille","crudelitas","oculus","alius","rideo","quo","gratus","sum","meretrix"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.8","citation":null,"language":"lat","text":"FVLVI Sparsi. Si ad succurrendum profectus es, queror quod unum emisti, si ad torquendum, queror quod ullum. Vtinam, Philippe, auctionem cum exceptione fecisses: ne quis Atheniensis emeret. Non uidit Phidias Iouem, fecit tamen uelut tonantem; nec stetit ante oculos eius Minerua, dignus tamen illa arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid facturi sumus si bellum uolueris pingere? diuersas uirorum statuemus acies et in mutua uulnera armabimus manus? uictos sequentur uictores? reuertentur cruenti ? ne Parrhasii manus temere ludat coloribus, internecione humana emendum est?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["fvlvi","spargo","si","ad","succurro","proficiscor","sum","queror","qui","unus","emo","si","ad","torqueo","queror","qui","ullus","vtinam","philippus","auctio","cum","exceptio","facio","ne","quis","atheniensis","emo","non","uideo","phidias","iuppiter","facio","tamen","uelut","tono","neque","sto","ante","oculus","is","minerva","dignus","tamen","ille","ars","animus","et","concipio","deus","et","exhibeo","quis","facio","sum","si","bellum","uolo","pingo","diuerto","uir","statuo","acies","et","in","mutuus","uulnus","armo","manus","vinco","sequor","uictor","revorto","cruentus","ne","parrhasius","manus","temere","ludo","color","internecio","humanus","emo","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.23","citation":null,"language":"lat","text":"NICETES dixit: e)n puri\\, sidh/rw| zwgrafou=nta h/mi=n h)/ turannou=nta; HISPO ROMANTVS dixit: ignis, ferrum, tormenta: pictoris ista an Philippi officina est? Sparsi sententia in descriptione picturae habet aliquid corrupti: “et ubicumque santuine opus est, humano utitur;” dixit enim quod eri non potest. Illum locum omnes temptauerunt: quid si uolueris bellum pingere? quid si incendium? quid si parricidium?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":63,"lemmas":["nicetes","dico","e","n","purus","sidh","rw","zwgrafou","nta","h","ego","n","h","turannou","nta","hispo","romantvs","dico","ignis","ferrum","tormentum","pictor","iste","an","philippus","officina","sum","spargo","sententia","in","descriptio","pingo","habeo","aliquis","corrumpo","et","ubicumque","santuine","opus","sum","humanus","uto","dico","enim","qui","erus","non","possum","ille","locus","omnis","tento","quis","si","uolo","bellum","pingo","quis","si","incendium","quis","si","parricidium"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.23"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.7.2","citation":null,"language":"lat","text":"cetera quemadmodum adulescens formosus, diues, ignotus, in uiciniam formosae et in absentia uiri nimium liberae mulieris commigrauerit, quemadmodum adsidua satietate cottidianae per diem noctemque libidinis exhaustis uiribus perierit, interrogate rumorem. Vos interrogo, iudices, quid offici mei fuerit: poteram ego saluo pudore meo nihil de hereditate suspicari, in quam etiam nomine auctoris ab uxore dictus sum? Veni nihil aliud quam ut fortunam meam querar; nam causam melius uos nostis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":68,"lemmas":["ceterus","quemadmodum","adulescens","formosus","diues","ignosco","in","uicinia","formosus","et","in","absentia","uir","nimium","liber","mulier","commigrauerit","quemadmodum","assiduus","satietas","cottidianus","per","dies","nox","libido","exhaurio","uis","pereo","interrogo","rumor","tu","interrogo","iudex","quis","officio","meus","sum","possum","ego","saluus","pudor","meus","nihil","de","hereditas","suspicaris","in","quam","etiam","nomen","auctor","ab","uxor","dico","sum","venio","nihil","alius","quam","ut","fortuna","meus","queror","nam","causa","bonus","tu","nosco"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.7.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.12","citation":null,"language":"lat","text":"Deinde: an si laesa sit respublica, ab hoc laesa sit. non a me, inquit, sed a parentibus qui proiecerunt. hic crudelis, ut multum illis abstulerit, uitam reddidit. Contra ait: illi singulos exponunt, tu omnes debilitas: illi spem, tu instrumenta uiuendi detrahis. Deinde: an teneatur reipublicae laesae, si fecit quod ei facere licet. non potest, inquit, ulla res lege damnari, quae lege permittitur. si domum meam dirui, numquid dicis me rempublicam laedere? et poteras describere quam inhumanum sit illos parietes maiorum in nostram usque perductos memoriam in hostilem modum deici.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":89,"lemmas":["deinde","an","si","laedo","sum","respublica","ab","hic","laedo","sum","non","ab","ego","inquam","sed","ab","parens","qui","projacio","hic","crudelis","ut","multus","ille","aufero","uita","reddo","contra","aio","ille","singuli","expono","tu","omnis","debilito","ille","spes","tu","instrumentum","vivo","detraho","deinde","an","teneo","reipublicae","laedo","si","facio","qui","is","facio","licet","non","possum","inquam","ullus","res","lex","damnaris","qui","lex","permitto","si","domus","meus","diruo","numquid","dico","ego","rempublicam","laedo","et","possum","describo","quam","inhumanus","sum","ille","paries","magnus","in","noster","usque","perduco","memoria","in","hostilis","modus","deicio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.5","citation":null,"language":"lat","text":"CORNELI HISPANI. Ergo si illis temporibus iste carnifex apparuisset, conditorem suum Roma non haberet? Timeo ne hoc prosit reo, quod nemo ex istis quemquam uideri uolt suum. IVLI BASSI. Intuemini utramque partem et ei succurrite quae miserabilior est. liceat uidere mercedarios tuos: hic caecus est, hic debilis, hic mutus. his tu mori non permittis? uis in te iudices more tuo misericordes sint, tuo exemplo? ARGENTARI. Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. “Adiciamus aliquid ad quaestum:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["cornelis","hispani","ergo","si","ille","tempus","iste","carnifex","appareo","conditor","suus","roma","non","habeo","timeo","ne","hic","prosum","reor","qui","nemo","ex","iste","quisquam","uideo","uolo","suus","ivli","bassi","intueor","uter","pars","et","is","succurro","qui","miserabilis","sum","licet","uideo","mercedarius","tuus","hic","caecus","sum","hic","debilis","hic","mutus","hic","tu","morior","non","permitto","uolo","in","tu","iudex","mos","tuus","misericors","sum","tuus","exemplum","argentaris","qui","cum","ubique","audio","prex","in","suus","tantus","causa","cesso","adicio","aliquis","ad","quaestus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.4.5","citation":null,"language":"lat","text":"Pars altera. Vibii Galli. “Matrem,” inquit, “non occidisti.” quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem? Pater occidere iussit: lex uetat. non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset. alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. ARELLI FVSCI patris. O misera pietas, inter quae parentum uota constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":61,"lemmas":["pars","alter","vibius","gallus","mater","inquam","non","occido","qui","paruus","hic","crimen","perdo","debeo","quam","pater","pater","occaedes","iubeo","lex","ueto","non","comparo","pater","lex","nisi","cum","ille","lex","sum","alter","puto","parricidium","mater","coram","pater","occaedes","arelli","fvsci","pater","o","misero","pietas","inter","qui","parens","uotum","consto","non","semper","scelus","noster","ius","sum","et","trux","quoque","animus","misericors","natura","debilito"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.4.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.13","citation":null,"language":"lat","text":"an quod fecit facere debuerit. Hoc diuisit in duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit. Noui declamatores post Moschum Apollodoreum, qui reus ueneficii fuit et a Pollione Asinio defensus, damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in hac controuersia fecerunt: an inter uiros et uxores data beneficia ingrati lege teneantur. Non est beneficium sed officium, facere quod debeas: sic filius patri se dicat beneficium dare. Hanc quaestionem fecit et GALLIO noster. BLANDVS in ultima parte controuersiae, qua de republica disputatur, quaestionem fecit, an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide. Illud tempus non debet inputari quasi sterili, quo matres etiam editos partus abominatae sunt: illud tempus imputetur feminis quo reipublicae pariunt, non tempus quo tyranno. Huic subiecit, an etiamsi aliis imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":134,"lemmas":["an","qui","facio","facio","debeo","hic","diuido","in","duo","an","iam","certus","sterilitas","uxor","tam","bonus","fero","debeo","an","ne","sterilis","quidem","pro","certus","sum","novius","declamator","post","moschus","apollodoreum","qui","reus","veneficium","sum","et","ab","pollio","asinius","defendo","damno","massilia","doceo","et","hic","quaestio","in","hic","controuersia","facio","an","inter","uir","et","uxor","do","beneficium","ingratus","lex","teneo","non","sum","beneficium","sed","officium","facio","qui","debeo","sic","filius","pater","sui","dico","beneficium","do","hic","quaestio","facio","et","gallio","noster","blandvs","in","ulter","pars","controversia","qui","de","republico","disputo","quaestio","facio","an","quinquennium","numeraris","debeo","excipio","tyrannis","ille","tempus","non","debeo","inputaris","quasi","sterilis","quo","mater","etiam","edo","pario","abominor","sum","ille","tempus","imputo","femina","quo","reipublicae","pario","non","tempus","quo","tyrannus","hic","subicio","an","etiamsi","alius","imputaris","tempus","tyrannis","soleo","hic","non","debeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.16","citation":null,"language":"lat","text":"Attamen factum ipsum turpe est. set et multa alia, nec ideo illis maiestas laeditur. Nemo paene sine uitio est: ille iracundus est, ille libidinosus; non tamen, si quid in aliquo mutatum malis, eo statim maiestas laeditur. Deinde ad facti ipsius aestimationem uenit et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in conuiuio,","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":59,"lemmas":["attamen","facio","ipse","turpis","sum","sed","et","multus","alius","neque","ideo","ille","maiestas","laedo","nemo","paene","sine","vitio","sum","ille","iracundus","sum","ille","libidinosus","non","tamen","si","quis","in","aliquis","muto","malus","is","statim","maiestas","laedo","deinde","ad","facio","ipse","aestimatio","uenio","et","dico","hic","obicio","qui","meretrix","habeo","qui","aliquis","in","domus","occido","qui","nox","qui","in","conuiuium"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.15","citation":null,"language":"lat","text":"quaerere tuos a tertio incipis. MONTANVS VOTIENVS, homo rarissumi etiamsi non emendatissimi ingeni, uitium suum quod in orationibus non euitat in scolasticis quoque euitare non potuit, sed in orationibus, quia laxatior est materia, minus earundem rerum adnotatur iteratio; in scolasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca sunt, notantur. Memini illum pro Galla Numisia apud centumuiros tirocinium ponere. Ex uncia heres erat patris sui Galla. obiciebatur illi ueneficium. dixit rem disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit: uncia nec filiae debetur nec ueneficae. Non fuit contentus; adiecit: in paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut nullus. et nunc adiecit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":109,"lemmas":["quaero","tuus","ab","tertius","incipio","montanvs","votienvs","homo","rarus","etiamsi","non","emendo","ingenium","uitium","suus","qui","in","oratio","non","evito","in","scolasticis","quoque","euitaris","non","possum","sed","in","oratio","quia","laxatus","sum","materia","paruus","earundem","res","adnoto","iteratio","in","scolasticis","si","idem","sum","qui","dico","quia","paucus","sum","noto","memini","ille","pro","gallus","numisius","apud","centumuiri","tirocinium","pono","ex","uncia","heres","sum","pater","suus","gallus","obicio","ille","veneficium","dico","res","dissero","et","omnis","saeculis","duro","qui","nescio","an","quisquam","bonus","in","eiusmodi","genus","causaris","dico","sum","uncia","neque","filia","debeo","neque","venefica","non","sum","contineo","adiicio","in","paternus","tabula","filia","locus","aut","suus","debeo","aut","nullus","et","nunc","adiicio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.13","citation":null,"language":"lat","text":"an per legem fieri sacerdos non possit; etiamsi lex illi non obstat, an sacerdotio idonea sit. An lege prohibeatur in haec duo diuisit: an casta sit, an pura sit. An casta sit in haec diuisit: utrum castitas tantum ad uirginitatem referatur an ad omnium turpium et obscenarum rerum abstinentiam. Puto enim uirginem quidem esse te, sed contrectatam osculis omnium; etiamsi citra stuprum, cum uiris tamen uolutatam; an es casta talis qualis uideri potest cui lex nocere uult matrem quoque incestam? Etiamsi ad uirginitatem tantum refertur castitas, an haec uirgo sit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":90,"lemmas":["an","per","lex","fio","sacerdos","non","possum","etiamsi","lex","ille","non","obsto","an","sacerdotium","idoneus","sum","an","lex","prohibeo","in","hic","duo","diuido","an","castus","sum","an","purus","sum","an","castus","sum","in","hic","diuido","utrum","castitas","tantus","ad","uirginitas","refero","an","ad","omnis","turpis","et","obscenaris","res","abstinentia","puto","enim","uirgo","quidem","sum","tu","sed","contrecto","osculis","omnis","etiamsi","citer","stuprum","cum","uir","tamen","uolutatam","an","sum","castus","talis","qualis","uideo","possum","qui","lex","noceo","uolo","mater","quoque","incesta","etiamsi","ad","uirginitas","tantus","refero","castitas","an","hic","uirgo","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.2","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. Quo melius de sene iudicare possitis, narrabo me iuuenem. habui patrem sanae mentis, nec tam seuerum ut crudelis esset, nec tam indulgentem ut incautus. duxi uxorem quam pater iusserat et tamen nuptiarum mearum me paenitet. Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod negaueram dedi? Ipse dispensasti XXX dies, ut haberet primos socer, medios reus, nouissimos pater. Ne omnia uitia a prima adulescentia repetam, uirginem rapuit, patrem accusat: haec intra dies XXX. Putas me accusatori promissurum quod filio negaui? “Impetraui,” inquit, “ab illo:” alii aiunt illum a te. mediis me diebus accusas. cur rapuisti uirginem, cum tam libenter uiueres?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":102,"lemmas":["cestus","pius","quo","bonus","de","seni","iudicaris","possum","narro","ego","iuuenis","habeo","pater","sanus","mens","neque","tam","severus","ut","crudelis","sum","neque","tam","indulgeo","ut","incautus","duco","uxor","quam","pater","iubeo","et","tamen","nuptiae","meus","ego","paeniteo","filis","nonne","saepe","excandesco","saepe","reconcilio","sum","saepe","qui","negaueram","do","ipse","dispenso","xxx","dies","ut","habeo","primus","socer","medius","reus","novus","pater","ne","omnis","uitium","ab","primus","adulescentia","repeto","uirgo","rapio","pater","accuso","hic","intra","dies","xxx","puta","ego","accusator","promitto","qui","filius","nego","impetro","inquam","ab","ille","alius","aio","ille","ab","tu","medius","ego","dies","accuso","cur","rapio","uirgo","cum","tam","libet","vivo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.9","citation":null,"language":"lat","text":"Quis aequalium uestrorum, quid dicam satis ingeniosus, satis studiosus, immo quis satis uir est? emolliti eneruesque quod nati sunt inuiti manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae. In hos ne dii tantum mali ut cadat eloquentia: quam non mirarer, nisi animos in quos se conferret eligeret. erratis, optimi iuuenes, nisi illam uocem non M. Catonis, sed oraculi creditis. Quid enim est oraculum? nempe uoluntas diuina hominis ore enuntiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi inuenire diuinitas potuit quam M. Catonem, per quem humano generi non praeciperet, sed conuitium faceret? ille ergo uir quid ait? “orator est, Marce fili, uir bonus dicendi peritus.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["quis","aequalis","vester","quis","dico","satis","ingeniosus","satis","studiosus","immo","quis","satis","uir","sum","emollio","eneruesque","qui","nascor","sum","invitus","maneo","expugnator","alienus","pudicitia","neglego","suus","in","hic","ne","dius","tantus","malus","ut","cado","eloquentia","quam","non","miro","nisi","animus","in","qui","sui","confero","eligo","erro","bonus","iuuenis","nisi","ille","uox","non","m","cato","sed","oraculis","credo","quis","enim","sum","oraculis","nempe","uoluntas","diuinum","homo","os","enuntio","et","qui","tandem","antistes","sancio","sui","inuenio","divinitas","possum","quam","m","cato","per","qui","humanus","gener","non","praecipio","sed","conuitium","facio","ille","ergo","uir","quis","aio","orator","sum","marcus","filis","uir","bonus","dico","pereo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.6","citation":null,"language":"lat","text":"MENTONIS. Semel repulsa iterum redit, iterum repulsa tertio rogat, non fatigatur, scit exorari etiam hostes. O te crudelem, nisi iam tibi etiam pro genero satisfactum est! Non ignoro in quanto periculo sim: nescit placari iratus et uoce etiam filiae excanduit. TRIARII. An non exoraretur uictor cum pro filia rogaret pater? “Morere.” illi quoque quibus animaduertere in damnatos necesse est, non dicunt “occide,” non “morere,” sed “age lege:” crudelitatem imperi uerbo mitiore subducunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":72,"lemmas":["mento","semel","repello","iterum","redeo","iterum","repello","tertius","rogo","non","fatigo","scio","exoraris","etiam","hostis","o","tu","crudelis","nisi","iam","tu","etiam","pro","gener","satisfactum","sum","non","ignoro","in","quantus","periculum","sum","nescio","placaris","irascor","et","uox","etiam","filia","excandesco","triarii","an","non","exoro","uictor","cum","pro","filia","rogo","pater","morior","ille","quoque","qui","animaduertere","in","damno","necesse","sum","non","dico","occaedes","non","morior","sed","ago","lex","crudelitas","imperium","uerbum","mitis","subduco"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.11","citation":null,"language":"lat","text":"quaeue furiae in mutuum sanguinem egere? quod tantum malum illi generi fato uel forte iniunctum? an ut conuiuia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit? magna enimuero lautia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua parricidae potius quam lucem innocentes intueri maluerint. an ne quid uentri negetur libidinique, orbis seruitium expetendum est? in quid tandem sic pestiferae istae diuitiae expetuntur, si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur? quid tandem est quod non diuitiae corruperint? primum si inde incipere uelis aedes ipsas, quas in tantum extruxere, ut domus ad usum ac munimentum paratae sint nunc periculo, non praesidio: tanta altitudo aedificiorum est tantaeque uiarum angustiae, ut neque aduersus ignem praesidium, nec ex ruinis ullam in partem effugium sit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":120,"lemmas":["qui","furia","in","mutuus","sanguis","ago","qui","tantus","malus","ille","gener","fatum","uel","fors","injungo","an","ut","convivium","populus","instruo","et","tectum","aurum","fulgeo","parricidium","tantus","sum","magnus","enimuero","lautia","sum","propter","qui","mensa","et","lacunaria","suus","parricida","potis","quam","lux","innocens","intueor","malo","an","ne","quis","uenter","nego","libido","orbis","seruitium","expeto","sum","in","quis","tandem","sic","pestifer","iste","diuitiae","expeto","si","ne","in","hic","quidem","ut","liber","relinquo","quis","tandem","sum","qui","non","diuitiae","conrumpo","primus","si","inde","incipio","uelum","aedes","ipse","qui","in","tantus","extruxere","ut","domus","ad","usus","atque","munimentum","paro","sum","nunc","periculum","non","praesidium","tantus","altitudo","aedificium","sum","tantus","uia","angustia","ut","neque","aduersus","ignis","praesidium","neque","ex","ruina","ullus","in","pars","effugius","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.19","citation":null,"language":"lat","text":"Duas eius urbanas res praeterire non possum. Secutus erat in prouinciam Cretam Occium Flammam proconsulem. Graeci coeperunt in theatro postulare ut Sabinus maximum magistratum gereret. mos autem est barbam ac capillum magistratui Cretensium summittere. surrexit Sabinus et silentium manu fecit, deinde ait: hunc magistratum ego Romae bis gessi. bis causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene precati Caesari petebant ut honorem Sabinus et tertio gereret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":65,"lemmas":["duo","is","urbanus","res","praetereo","non","possum","sequor","sum","in","prouincia","creta","occium","flamma","proconsulis","graecum","coepio","in","theatrum","postulo","ut","sabinus","magnus","magistratus","gero","mos","autem","sum","barba","atque","capillus","magistratus","cretensis","summitto","surgo","sabinus","et","silentium","manus","facio","deinde","aio","hic","magistratus","ego","roma","bis","gero","bis","causa","dico","graecum","non","intellego","sed","bene","preco","caesaris","peto","ut","honor","sabinus","et","tertius","gero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.8","citation":null,"language":"lat","text":"IVNI GALLIONIS. “Serua oculos ut uideat quem roget; serua manus ut habeat quibus stipem accipiat.” Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia; feriatis maxime ac solemnibus et in hilaritates dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. a patre fortasse aliquis acceptam stipem portat ad deos. FVLVI SPARSI. Scio, iudices, uariis quemque causis ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio gloriae quam ex damnato petierunt prouocauit, alios odia et simultates protraxerunt; non dubito fuisse quosdam qui praemium peterent; ego omnibus ceteros inpellentibus causis uaco: quae enim gloria est in tam sordido reo ? quae simultates, ut non eas quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium, cum istum alant qui se alere non possunt?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":109,"lemmas":["ivni","gallio","seruo","oculus","ut","uideo","qui","rogo","seruo","manus","ut","habeo","qui","stips","accipio","occurro","nuptiae","dirus","omen","sacrum","publicus","tristis","auspicium","ferior","magnus","atque","solemnibus","et","in","hilaritas","dico","dies","semianimis","iste","grex","oberro","ab","pater","fortasse","aliquis","accipio","stips","porto","ad","deus","fvlvi","spargo","scio","iudex","uarius","quisque","causa","ad","accuso","soleo","compello","quidam","ambitio","gloria","quam","ex","damno","peto","provoco","alius","odium","et","simultas","protraho","non","dubito","sum","quidam","qui","praemium","peto","ego","omnis","ceterus","inpello","causa","vaco","qui","enim","gloria","sum","in","tam","sordidus","reor","qui","simultas","ut","non","is","quoque","contraho","pudeo","aut","qui","praemium","cum","iste","alo","qui","sui","alo","non","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.11","citation":null,"language":"lat","text":"licet alliges, sed alas. Divisio. Fere hac usi sunt diuisione: an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater a filio alendus sit dixit legem hanc pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine lege ali. Si non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. Hanc quaestionem Latro in haec diuisit: an alendus sit, quod filium a piratis non redemit. hoc loco quaesiit, an non potuisset redimere, an noluisset; deinde: an alendus sit etiam si praecidi filii manus uoluit;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":81,"lemmas":["licet","alligo","sed","ala","divisio","fere","hic","utor","sum","diuisio","an","lex","causa","neque","pater","neque","filius","aestimo","sed","omnis","pater","ab","filius","alo","sum","dico","lex","hic","pro","malus","pater","scribo","sum","bonus","etiam","sine","lex","al","si","non","omnis","alo","sum","an","hic","alo","sum","hic","quaestio","latro","in","hic","diuido","an","alo","sum","qui","filius","ab","pirata","non","redimo","hic","locus","quaero","an","non","possum","redimo","an","nolo","deinde","an","alo","sum","etiam","si","praecido","filius","manus","uolo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.6","citation":null,"language":"lat","text":"Bono hercules publico ista in poenas ingeniorum uersa crudelitas post Ciceronem inuenta est: quid enim futurum fuit, si triumuiris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? Sunt di immortales lenti quidem sed certi uindices generis humani et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo. Quae uos, dementissimi homines, tanta uecordia agitat? parum uidelicet in poenas notae crudelitatis it: conquiritis in uosmet ipsos noua quesbus pereatis et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, inuenitis quemadmodum reducatis ad eadem","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["bonus","herculis","publicus","iste","in","poena","ingeniosus","uerto","crudelitas","post","cicero","inuenio","sum","quis","enim","sum","sum","si","triumviri","libet","et","ingenium","cicero","proscribo","sum","deus","immortalis","lentus","quidem","sed","certus","uindex","genus","humanus","et","magnus","exemplum","in","caput","inuenientium","regero","atque","justus","patior","vicus","qui","quisque","alienus","excogito","supplicium","saepe","expio","suus","qui","tu","demens","homo","tantus","uecordia","agito","parum","uidelicet","in","poena","nosco","crudelitas","eo","conquaero","in","tu","ipse","nouus","quesbus","pereo","et","si","quis","ab","omnis","patientia","res","natura","subduco","sicut","ingenium","memoria","nomen","invenio","quemadmodum","reduco","ad","idem"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.26","citation":null,"language":"lat","text":"LIVIVS de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et orationis obscuritatem seueritatem putant aiebat MILTIADEN rhetorem eleganter dixisse: e)pi\\ to\\ leciko\\n mai/nontai. Tamen in his etiamsi minus est insaniae minus spei est; illi qui tument, illi qui abundantia laborant plus habent furoris, set plus et corporis; semper autem ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest qui simul et insanit et deficit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":70,"lemmas":["livivs","de","orator","qui","uerbum","antiquus","et","sordidus","consector","et","oratio","obscuritas","seueritas","puto","aio","miltiaden","rhetor","eleganter","dico","e","pi","to","leciko","n","mai","nontai","tamen","in","hic","etiamsi","paruus","sum","insania","paruus","spes","sum","ille","qui","tumeo","ille","qui","abundantia","laboro","multus","habeo","furor","sed","multus","et","corpus","semper","autem","ad","sanitas","proclivis","sum","qui","possum","detractio","curaris","ille","succurro","non","possum","qui","simul","et","insanio","et","deficio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.26"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.2.10","citation":null,"language":"lat","text":"Di boni, quomodo hic amauit uxorem? amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse uiuere; queritur periculum eius, qua paene caruit hic, qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam modum. tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tuuis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent? senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Quid ad patrem pertinet quod amantes iurant sibi credere? nec ad deos pertinet.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":97,"lemmas":["deus","bonus","quomodo","hic","amo","uxor","amo","filia","et","abdico","doleo","periclitor","sum","et","ab","is","abduco","sine","quo","nego","sui","possum","uiuo","queror","periculum","is","qui","paene","careo","hic","qui","amo","caveo","iubeo","facilis","in","amor","finis","impetro","quam","modus","tu","hic","obtineo","ut","terminus","qui","adprobaueris","custodio","ut","nihil","facio","nisi","considero","nihil","promitto","nisi","ut","tuuis","facio","omnis","uerbum","ratio","et","fides","pondero","senex","sic","amo","paucus","nosco","pater","crimen","et","litigauimus","aliquando","et","cado","et","qui","fortasse","non","puto","peierauimus","quis","ad","pater","pertineo","qui","amo","juro","sui","credo","neque","ad","deus","pertineo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.2.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.7","citation":null,"language":"lat","text":"fortissimus sum, nec timeo in ea ciuitate hoc crimen, in qua fortes etiam senes nouimus. IVLI BASSI. Ad te quoque ignominiae meae pars redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando uictus es. ARELLI FVSCI Patris. Ignosce, iuuenis erraui: ambitiosus non ero, cum senex fuero. GAVI SILONIS. Vtrum putas uicisse ? ego praemium tantum habeo, tu et praemium et uirum fortem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":60,"lemmas":["fortis","sum","neque","timeo","in","is","ciuitas","hic","crimen","in","qui","fortis","etiam","senex","nosco","ivli","bassi","ad","tu","quoque","ignominia","meus","pars","redundo","pudeo","tu","pater","si","ab","filius","abdico","uinco","sum","arelli","fvsci","patrae","ignosco","iuuenis","erro","ambitiosus","non","sum","cum","senex","sum","gavi","silo","vtrum","puto","vinco","ego","praemium","tantus","habeo","tu","et","praemium","et","uir","fortis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.15","citation":null,"language":"lat","text":"Triarii. Quare abdicas? numquid dies noctesque inpendo turpibus conuiuiis? plurimum uiuo in lupanari? si nescis quae crimina obiciantur, ab amico disce. Si omnes mali sunt, quid isto patre miserius? si boni, quid isto patre cruentius? Romani Hisponis. In hanc ego domum ibo, in qua aut totiens insanitur a patre, aut totiens peccatur in patrem? Cum prodiero repente diues, dicent omnes: quis est iste quem magna fortuna non decet? Haec est diuitis quarta abdicatio. SILONIS Pompei.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":75,"lemmas":["triarius","quaris","abdico","numquid","dies","nox","inpendo","turpis","conuiuium","multus","uiuus","in","lupanaris","si","nescio","qui","crimen","obicio","ab","amicus","disco","si","omnis","malus","sum","quis","iste","pater","miser","si","bonus","quis","iste","pater","cruentus","romanus","hisponis","in","hic","ego","domus","eo","in","qui","aut","totiens","insanio","ab","pater","aut","totiens","pecco","in","pater","cos","prodeo","repens","diues","dico","omnis","quis","sum","iste","qui","magnus","fortuna","non","decet","hic","sum","dives","quartus","abdicatio","silo","pompejus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.11","citation":null,"language":"lat","text":"IVNII GALLIONIS. Ambitiosa lex est: ad sacerdotium non ullas nisi integrae non sanctitatis tantum, sed felicitatis admittit; inquirit in maiores, in corpus, in uitam: uideris quemadmodum tam morosae legi satisfacias. Capta es a piratis, inter seruos, inter homicidas in illis myoparonis angustiis spatiata es: uiderimus quid in te audere potuerit feritas hostium, libido barbarorum, licentia dominorum. certum habeo, iudices, cum hanc feritatem barbarorum audiatis, fauetis illi, ut quamprimum mutet seruitutem. Sic istam seruauerunt piratae, quemadmodum qui lenoni essent uendituri sic istam seruauit leno, ut cogeretur stare in illo ordine, ex eadem uesci mensa, in eo loco uiuere, in quo etiamsi non patiaris stuprum uideas.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":104,"lemmas":["ivnii","gallio","ambitiosus","lex","sum","ad","sacerdotium","non","ullus","nisi","integer","non","sanctitas","tantus","sed","felicitas","admitto","inquiro","in","magnus","in","corpus","in","uita","uideo","quemadmodum","tam","morosus","lego","satisfacias","capio","sum","ab","pirata","inter","seruus","inter","homicida","in","ille","myoparo","angustia","spatior","sum","video","quis","in","tu","audeo","possum","ferio","hostis","libido","barbarus","licentia","dominus","certus","habeo","iudex","cum","hic","feritas","barbarus","audio","fauetis","ille","ut","quamprimum","muto","seruitus","sic","iste","servo","pirata","quemadmodum","qui","leno","sum","vendo","sic","iste","seruo","leno","ut","cogo","sto","in","ille","ordo","ex","idem","uescor","mensa","in","is","locus","uiuo","in","quo","etiamsi","non","patior","stuprum","uideo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.6.2","citation":null,"language":"lat","text":"Ex altera parte. IVLI BASSI. Hodie captiuus essem nisi haec arcipiratae filia fuisset. Vt dixi: “patrem habeo,” inter bonos captiuos sepositus sum. arcipiratae filia uocatur, puto ex aliqua nata captiua; certe animum eius natura a patre abduxerat: misericors erat, deprecabatur, flebat, mouebatur periculis omnium; nihil in illa deprehendi poterat piraticum. Promisi nuptias et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit in quem uenire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alligauit quam ut orba posset diuellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors posset?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":103,"lemmas":["ex","alter","pars","ivli","bassi","hodie","captivus","sum","nisi","hic","arcipiratae","filia","sum","vt","dico","pater","habeo","inter","bonus","captiuus","sepono","sum","arcipiratae","filia","uoco","puto","ex","aliqui","nata","captivus","certus","animus","is","natura","ab","pater","abduco","misericors","sum","deprecor","fleo","moveo","periculum","omnis","nihil","in","ille","deprehendo","possum","piraticus","promitto","nuptiae","et","quasi","aliqui","sacer","testatio","tuus","nomen","inservio","eos","locus","ego","non","desero","in","qui","uenio","etiam","pater","timeo","artus","nos","fortuna","alligo","quam","ut","orbo","possum","divello","video","tectum","pannus","corpus","omnis","membrum","uinculum","premo","macies","retraho","introrsum","oculus","obtero","catena","et","inutilis","manus","talis","quis","amo","nisi","misericors","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.6.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.8.8","citation":null,"language":"lat","text":"FVSCVS et ordinem mutauit quaestionum et numerum auxit; fecit enim primam quaestionem: an rapta non possit amplius optare quam semel. Potest, inquit; lex enim non adicit quoties optet, sed ex quibus: “aut hoc,” inquit, “aut illud;” non adicit, “ne amplius quam semel.” Contra ait: lex te iubet alterutrum optare; tu hodie si mortem optaris facies quod numquam factum est: utrumque optaueris. Etiamsi non licet, inquit, amplius quam semel, ego nondum optaui: optio est enim quae legitime fit; illa non est facta legitime. Si praetor defuisset, numquid optionem uocares? si raptor defuisset? Raptor defuit: non est ista optio; sermo est. An proximo iudicio confirmata sit optio; Raptor ait: agebatur apud iudices utrum deberet rata esse optio an non; iudicata est rata esse debere: rata sit. Non, inquit puella: quaesitum est enim an ego in raptorem ius haberem; iudicatum est habere me: uti debeo. non possum ante legem habere quam raptorem. Nouissimam quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat esse optio.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":158,"lemmas":["fvscvs","et","ordo","muto","quaestio","et","numerus","augeo","facio","enim","primus","quaestio","an","rapio","non","possum","amplus","optaris","quam","semel","possum","inquam","lex","enim","non","adicio","quotiens","opto","sed","ex","qui","aut","hic","inquam","aut","ille","non","adicio","ne","amplus","quam","semel","contra","aio","lex","tu","iubeo","alteruter","optaris","tu","hodie","si","mors","optaris","facies","qui","numquam","facio","sum","uterque","opto","etiamsi","non","licet","inquam","amplus","quam","semel","ego","nondum","opto","optio","sum","enim","qui","legitimus","fio","ille","non","sum","facio","legitimus","si","praetor","desum","numquid","optio","uocaris","si","raptor","desum","raptor","desum","non","sum","iste","optio","sermo","sum","an","propior","iudicium","confirmo","sum","optio","raptor","aio","ago","apud","iudex","utrum","debeo","reor","sum","optio","an","non","judico","sum","reor","sum","debeo","reor","sum","non","inquam","puella","quaero","sum","enim","an","ego","in","raptor","ius","habeo","iudico","sum","habeo","ego","uti","debeo","non","possum","ante","lex","habeo","quam","raptor","novus","quaestio","facio","aequitas","an","reor","debeo","sum","optio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.8.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.9","citation":null,"language":"lat","text":"aut illo modo quo GALLIO, qui sic diuisit hanc partem: hoc impero reipublicae causa, tua causa, mea causa. sequentia duo uidetis quemadmodum potuerit implere: illud, reipublicae causa se imperasse sic tractauit: primum, ut pluribus iuuenibus pateat ad uirtutem aditus, non debere omnium occasionem fortiter faciendi ab uno occupari. deinde expedire reipublicae, non uideri ex uno pendere; futurum ut animi ei hostium crescerent et suorum frangerentur, si casu ter fortis occidisset. ad ultimum, utile esse reipublicae ter fortem seruari, ut sit qui ostendatur iuuentuti; iam illum magis posse ornamentum esse quam praesidium. Illum sensum ueterem: “iam pro uiro forti nescio quid etiam lex timet,” hoc loco Gallio posuit: “haec quoque,” inquit, “ter uiro forti aut diffidit aut consulit.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":117,"lemmas":["aut","ille","modo","quo","gallio","qui","sic","diuido","hic","pars","hic","impero","reipublicae","causa","tuus","causa","meus","causa","sequor","duo","uideo","quemadmodum","possum","impleo","ille","reipublicae","causa","sui","impero","sic","tracto","primus","ut","multus","juvenis","pateo","ad","uirtus","aditus","non","debeo","omnis","occasio","fortis","facio","ab","unus","occuparis","deinde","expedio","reipublicae","non","uideo","ex","unus","pendeo","sum","ut","animus","is","hostis","cresco","et","suus","frango","si","casus","ter","fortis","occido","ad","ulter","utilis","sum","reipublicae","ter","fortis","seruaris","ut","sum","qui","ostendo","iuuentus","iam","ille","magis","possum","ornamentum","sum","quam","praesidium","ille","sensus","uetus","iam","pro","uir","fortis","nescio","quis","etiam","lex","timeo","hic","locus","gallius","pono","hic","quoque","inquam","ter","uir","fortis","aut","diffido","aut","consulo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.4","citation":null,"language":"lat","text":"Ex altera parte Ter fortiter certe pugnare abdicatis licet. ALBVCI SILI. Quis hic subitus insonuit tumultus? numquid imperator uocat? uenio. Plurimum in prima acie laboraui. Pudet me: ter uicti militant. PVBLI Asprenatis. Quousque, inquit, periclitaberis? Bene habet, iudices: pater me putat dignum esse qui saluus sim. Senator post sexagesimum et quintum annum in curiam uenire non cogitur: num uetatur? praetorio licet praetexta toga uti festis aut sollemnibus diebus: numquid necesse est? Quidquid aut praemii aut honoris nomine datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse, cui necessitas iniungitur. Pareo illi patri qui gloria nos inmortales fieri dicebas, qui ex acie redeuntis uulnera osculabaris.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":104,"lemmas":["ex","alter","pars","ter","fortis","certus","pugno","abdico","licet","albvci","silis","quis","hic","subeo","insono","tumultus","numquid","imperator","uoco","uenio","multus","in","primus","acies","laboro","pudeo","ego","ter","vinco","milito","pvbli","asprenatis","quousque","inquam","periclitor","bene","habeo","iudex","pater","ego","puto","dignus","sum","qui","salvus","sum","senator","post","sexagesimus","et","quintus","annus","in","curia","uenio","non","cogo","num","veto","praetorius","licet","praetexo","toga","uti","festus","aut","sollemne","dies","numquid","necesse","sum","quisquis","aut","praemium","aut","honor","nomen","do","in","uter","pars","licet","alioqui","desino","praemium","sum","qui","necessitas","injungo","pareo","ille","pater","qui","gloria","nos","inmortal","fio","dico","qui","ex","acies","redeo","uulnus","osculabaris"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.2","citation":null,"language":"lat","text":"Quia patriae iudicium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti “non luxuriabor, non amabo?” hanc emendationem criminum meorum non possum promittere: ego uero pugnabo et fortiter et fortissime. Vidi patrem iam senem loricam induentem: multum est pugnare cum exemplo. Iudicium uocat quo pater et filius spolia contulimus? Ecce commilito ego iuueni possum cedere, seni non possum. Quod contendi, legis, quod uici, iudicum, quod pugnaui, patris est. uolui cedere: concurrerunt iuuenes, aetatis causa agebatur: uici non filius patrem, sed iuuenis senem. Ego uici, sed omnes patri gratulati sunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":85,"lemmas":["quia","patria","iudicium","habeo","pater","perdo","dico","abdico","non","luxurio","non","amo","hic","emendatio","crimen","meus","non","possum","promitto","ego","uerus","pugno","et","fortis","et","fortis","video","pater","iam","senex","lorica","induo","multus","sum","pugno","cum","exemplum","iudicium","uoco","quo","pater","et","filius","spolium","confero","ecce","commilito","ego","juvenis","possum","cedo","senex","non","possum","qui","contendo","lex","qui","uinco","iudex","qui","pugno","pater","sum","uolo","cedo","concurro","iuuenis","aetas","causa","ago","uinco","non","filius","pater","sed","iuuenis","senex","ego","uinco","sed","omnis","pater","gratulor","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.38","citation":null,"language":"lat","text":"domum illorum occupa. amas? serua. Dixit et illud: “libenter, inquit, pauper sum:” et ego. dicet aliquis: “quare ergo in adoptionem diuiti filium?” recipiet excusationem si dixero: filii mei causa facio; honestius etiamnunc facio quam si filium ei traderem. et illud: hoc aut meum consilium est aut illius aut commune; consentiatis licet: duos senes iungit. et illud: o temerariam adulescentiae et incautam contumaciam! fortasse iam superuacua esset adoptio, si non repugnasset. et illud: non recipio; omnia licet facias, non ego ero pater orbo diuite. et illud in ultimo: scis et me non inuitum esse pauperem; ego te genui, ego diuitias docui contemnere; sequere auctoritatem meam. nihil turpiter suadeo, nihil sordide concupisco; crede fidei meae, hoc fieri expedit. “Quoi?” inquit: mihi, tibi, diuiti; nihil amplius dico.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":124,"lemmas":["domus","ille","occupo","amo","seruo","dico","et","ille","libet","inquam","pauper","sum","et","ego","dico","aliquis","quare","ergo","in","adoptio","dives","filius","recipio","excusatio","si","dico","filius","meus","causa","facio","honestus","etiamnum","facio","quam","si","filius","is","trado","et","ille","hic","aut","meus","consilium","sum","aut","ille","aut","communis","consentio","licet","duo","senex","jungo","et","ille","o","temerarius","adulescentia","et","incautus","contumacia","fortasse","iam","superuacua","sum","adoptio","si","non","repugno","et","ille","non","recipio","omnis","licet","facio","non","ego","sum","pater","orbo","dives","et","ille","in","ultimo","scio","et","ego","non","invitus","sum","paupero","ego","tu","gigno","ego","diuitiae","doceo","contemno","sequor","auctoritas","meus","nihil","turpis","suadeo","nihil","sordidus","concupisco","credo","fides","meus","hic","fio","expedio","qui","inquam","ego","tu","dives","nihil","amplus","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.38"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.15","citation":null,"language":"lat","text":"EVCTEMON a fili parte, cum patrem suum narrasset solum sine comite oppressum et occisum, dixit: dia\\ tou=to a)sfale/stato/n e)sti meta\\ plousi/wn peripatei=n. et idem: dia\\ ti/ sigw=; o( path/r mou le/gwn a)pe/qanen. HERMAGORAS dixit: kti/swmen i)di/a|, w)= pe/nhtes, po/lin: oi( ga\\r plou/sioi th\\n e(autw=n Illud in narratione: u(po\\ ti/nos a)nh|re/qh, ou)k oi)=da. ei)=xen e)xqrou\\s fu/sei *T*L*S*I*L*R*HC*LCTHC kathgorei=n duname/nous. ARTEMON dixit: o(/tan eu(/rw to\\n fone/a, to/t' au)= gra/yomai: kai\\ to/te dh\\ a)\\n eu(/rw pe/nhta.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":124,"lemmas":["evctemon","ab","filis","pars","cum","pater","suus","narro","solus","sine","comes","opprimo","et","occido","dico","dius","tou","to","ab","sfal","sto","n","e","sti","meto","plousi","wn","peripatei","n","et","idem","dius","tiberius","sigw","o","path","romanus","mou","le","gwn","ab","pe","qanen","hermagoras","dico","kti","swmen","eo","deus","ab","w","pe","nhtes","other","lis","oi","ga","romanus","plou","sioi","th","n","e","autw","n","ille","in","narratio","quintus","other","tiberius","nos","ab","nh","res","qh","ou","k","oi","do","is","xen","e","xqrou","senatus","fu","seeo","t","l","senatus","eo","l","romanus","hc","lcthc","kathgorei","n","duname","nous","artemon","dico","o","tan","eu","rw","to","n","for","ab","to","t","au","gra","yomai","kai","to","tu","dh","ab","n","eu","rw","pe","nhta"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.18","citation":null,"language":"lat","text":"his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. Curare uobis in mentem uenit quis ex solitudine infantes auferat perituros nisi auferantur; non curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt, non curatis quod iuuenum miserorum simplicitatem circumeunt et speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum coiciunt. in mentem uobis uenit misereri horum quod membra non habeant; quidni illorum quod habent? et hoc genere insectatus saeculi uitia egregia figura inquinatum et infamem reum maiorum criminum inpunitate defendit. Celebris haec apud Graecos controuersia est; multa ab illis pulchre dicta sunt a quibus non abstinuerunt nostri manus, multa corrupte quibus non cesserunt nec ipsi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":102,"lemmas":["hic","nemo","succurro","delicatus","et","formosus","debilis","curaris","tu","in","mens","uenio","quis","ex","solitudo","infer","aufero","pereo","nisi","aufero","non","curo","qui","solitudo","suus","iste","beati","ingenuus","ergastulum","excolo","non","curo","qui","iuuenis","miserum","simplicitas","circumeo","et","speciosus","quisque","atque","magnus","idoneus","castrum","in","ludus","cojacio","in","mens","tu","uenio","misereo","hic","qui","membrum","non","habeo","quis","ille","qui","habeo","et","hic","genus","insector","saeculis","uitium","egregius","figuro","inquino","et","infamo","reus","magnus","crimen","impunitas","defendo","celeber","hic","apud","graeci","controuersia","sum","multus","ab","ille","pulcher","dictum","sum","ab","qui","non","abstineo","noster","manus","multus","corrumpo","qui","non","cedo","neque","ipse"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.12","citation":null,"language":"lat","text":"Adoptaui te cum abdicatus es: cum adoptas abdico. VIBI RVFI. Cum egerem aiebam: “satis se uindicauit, quod a dispensatore locupletis inimici consors modo omnis fortunae diurnum petam.” MARVLLI. Ille uitam audebit rogare, qui mori malet quam sua uerba sibi dici? Multis debeo misericordiam, multis tuli. quisquis est qui me ulla calamitate similem effingit, perinde habeo ac si gradu cognationis adtingat. Scio quam acerbum sit supplicare exteris; scio quam graue sit repelli a domesticis. scio quam crudele sit cotidie et mortem optare et uitam rogare. Etiamsi tu non odisti eum qui mihi fecit iniuriam, ego odi eum qui fecit tibi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":99,"lemmas":["adopto","tu","cum","abdico","sum","cum","adopto","abdico","vibi","rvfi","cos","egeo","aio","satis","sui","uindico","qui","ab","dispensator","locupletis","inimicus","consors","modo","omnis","fortuna","diurnus","peto","marvlli","ille","uita","audeo","rogo","qui","morior","malo","quam","suus","uerbum","sui","dico","multus","debeo","misericordia","multus","fero","quisquis","sum","qui","ego","ullus","calamitas","similis","effingo","perinde","habeo","atque","si","gradus","cognatio","adtingo","scio","quam","acerbus","sum","supplicaris","exter","scio","quam","grauis","sum","repello","ab","domesticus","scio","quam","crudelis","sum","cottidie","et","mors","optaris","et","uita","rogo","etiamsi","tu","non","odi","is","qui","ego","facio","iniuria","ego","odi","is","qui","facio","tu"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.14","citation":null,"language":"lat","text":"Idem Latronis illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes quae summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum coniectura diuidunt; et illam: † productam sacerdotes tuam: et illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar solo adaequandum est. Ipse autem laudabat haec utique quae docuerat. nam in hac ipsa controuersia ne Bassus uideatur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt decem iuuenes propter dipondios tuos?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":66,"lemmas":["idem","latro","ille","sententia","aio","tumidus","magis","sum","quam","fortis","qui","summus","homo","admiratio","circumfero","lego","argumentum","pater","et","os","liberi","conicio","divido","et","ille","produco","sacerdos","tuus","et","ille","supra","cinis","liberi","noster","lupanar","solum","adaequandum","sum","ipse","autem","laudo","hic","utique","qui","doceo","nam","in","hic","ipse","controuersia","ne","bassus","uideo","aliquis","dico","sordidus","dico","ipse","ito","sic","pereo","decem","iuuenis","propter","dipondios","tuus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.14","citation":null,"language":"lat","text":"GALLVS VIBIVS inprobam dixit sententiam, cum caedem describeret: occidit, inquit, maritum, nouercam laesit, puero pepercit: etiamnunc putabat suum. Valde enim puero CESTIVS aiebat parcendum; itaque dixit, cum laudaret eius testimonium: procuratorene natus es? HERMAGORAS hunc sensum decentius posuit: kata\\ to\\n a)delfo\\n h)\\ mh/; Blandi sententia laudabatur, cum descripsisset a puero demonstratum procuratorem: digitum multa significantem!","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":58,"lemmas":["gallvs","vibivs","improbus","dico","sententia","cum","caedes","describo","occido","inquam","maritus","noverca","laedo","puer","parco","etiamnum","puto","suus","validus","enim","puer","cestivs","aio","parco","itaque","dico","cum","laudo","is","testimonium","procuratorene","nascor","sum","hermagoras","hic","sensus","decet","pono","kata","to","n","ab","delfo","n","h","mh","blandio","sententia","laudo","cum","describo","ab","puer","demonstro","procurator","digitus","multus","significo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.7","citation":null,"language":"lat","text":"Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non inuidiosum uestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tanquam reo liceat. Potens iste et gratiosus et, quod ne ipse quidem negat, diues fuit et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam reo. crescere deinde in dies odium alterius inpotentia, alterius libertate. diues nihil aliud quam nos pauperes existimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper inuicti. Quis de nostra interim morte cogitauerit, nescio: quod dissimulari non potest scio, quis optauerit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et aduersus paupertatem totam regiam suam effundit. “Cur me non accusas, non postulas?” uix temperabat quin diceret: “quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curaui eum qui tantum mecum litigauerat?”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":125,"lemmas":["per","hic","lacrima","per","hic","squalor","per","hic","necessarius","omnis","periclitor","instrumentum","non","inuidiosus","uester","misericordia","praemium","peto","ut","absolvo","sic","sum","tamquam","reor","licet","possum","iste","et","gratiosus","et","qui","ne","ipse","quidem","nego","diues","sum","et","qui","nihil","umquam","puto","sui","timeo","etiam","reor","cresco","deinde","in","dies","odium","alter","impotens","alter","libertas","diues","nihil","alius","quam","nos","pauper","existimaris","nos","nihil","alius","quam","innocens","inter","cottidianus","acies","semper","inuictus","quis","de","noster","interim","mors","cogito","nescio","qui","dissimularis","non","possum","scio","quis","opto","venio","iste","cum","turba","cliens","atque","parasitor","et","aduersus","paupertas","totus","regia","suus","effundo","cur","ego","non","accuso","non","postulo","uix","tempero","quin","dico","quis","ego","in","tu","accusator","non","audeo","qui","occaedes","curo","is","qui","tantus","ego","litigauerat"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.10","citation":null,"language":"lat","text":"Componis in domo par, ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. Inpositus est in nauem frater: qualem nauem? scitis nihil esse periculosius quam etiam instructa nauigia: parua materia seiungit fata. Quid uero si non radentibus committitur illa anima, non uelis, non gubernaculo defenditur? exarmata nauis est, utroque patens latere; inponitur miser in naufragium, nauigio per se pessum ituro pondus insuper addit. Ecce nauem diuinitus armatam: subito uisa sunt uela, subito nauis coepit et regere se et adtollere. Magnum praesidium in periculis innocentia. saeuum mare uoluitur, procellae spumante impetu latera nauigii urgent, pulsatur undique nauis periculis: innocentia tamen tuta est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":99,"lemmas":["compono","in","domus","par","ut","alter","scelus","sum","parricida","alter","ministerium","inpono","sum","in","nauis","frater","qual","nauis","scio","nihil","sum","periculosus","quam","etiam","instruo","navigium","paruus","materia","sejungo","fatum","quis","uerus","si","non","rado","committo","ille","anima","non","uelum","non","gubernaculum","defendo","exarmo","nauis","sum","uterque","pateo","lateo","inpono","miser","in","naufragium","nauigium","per","sui","pessum","eo","pondus","insuper","addo","ecce","nauis","divinitus","armo","subeo","uideo","sum","uelum","subeo","nauis","coepio","et","rego","sui","et","adtollo","magnus","praesidium","in","periculum","innocens","saeuus","mare","uoluo","procella","spumo","impetus","latus","navigium","urgeo","pulso","undique","nauis","periculum","innocens","tamen","tueor","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.4","citation":null,"language":"lat","text":"quid desperandum infelicibus? IVNII GALLIONIS. Ego indicabo, cur me abdices: tu indica, cur adoptaueris. Quaedam accidunt noua. Equidem illud non miror, quod misericordia obicitur: illud miror, quod hic obicit; sic enim me gessi, ut hoc crimine duos patres obligarem. uterque me amat, uterque ali miser desiderat, uterque prohibet. nec secum nec cum fortuna bene conuenit. Conponite aliquando bonos quidem, sed contumaces uiros. uter discordiae causam praebuerit nolite a me exigere: uterque patruus est, uterque pater est. transiit ad istum fratris sui et fortuna et animus. Misericors sum: non mutassem patrem, si naturam mutare potuissem. P. Asprenatis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":96,"lemmas":["quis","despero","infelix","ivnii","gallio","ego","indico","cur","ego","abdico","tu","indico","cur","adopto","quidam","accido","nouus","equidem","ille","non","miro","qui","misericordia","obicio","ille","miro","qui","hic","obicio","sic","enim","ego","gero","ut","hic","crimen","duo","pater","obligaris","uterque","ego","amo","uterque","al","miser","desidero","uterque","prohibeo","neque","sui","neque","cum","fortuna","bene","conuenio","conpono","aliquando","bonus","quidem","sed","contumax","uir","uter","discordia","causa","praebeo","nolo","ab","ego","exigo","uterque","patruus","sum","uterque","pater","sum","transeo","ad","iste","frater","suus","et","fortuna","et","animus","misericors","sum","non","muto","pater","si","natura","muto","possum","p","asprenatis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.pr.8","citation":null,"language":"lat","text":"et solebat dicere: quid habeo quare in foro dicam, cum plures me domi audiant, quam quemquam in foro? cum uolo dico, quamdiu uolo; assum utri uolo. et quamuis non fateretur, delectabat illum in declamationibus quod schemata sine periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. cum in quadam controuersia dixisset Albucius: quare calix si cecidit frangitur, spongia si cecidit, non frangitur? aiebat Cestius: ite ad illum cras; declamabit uobis quare turdi uolent, cucurbitae non uolent.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["et","soleo","dico","quis","habeo","quare","in","forum","dico","cum","multus","ego","domus","audio","quam","quisquam","in","forum","cum","uolo","dico","quamdiu","uolo","adsum","uter","uolo","et","quamuis","non","fateor","delecto","ille","in","declamatio","qui","schema","sine","periculum","dico","neque","in","scholasticus","tamen","effugio","contumelia","possum","cestius","mordax","homo","cum","in","quidam","controuersia","dico","albucius","quare","calix","si","cado","frango","spongia","si","cado","non","frango","aio","cestius","eo","ad","ille","creo","declamo","tu","quare","turdus","uolo","cucurbita","non","uolo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.pr.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.8","citation":null,"language":"lat","text":"ignoscere iussus est? “Iam,” inquit, “tempus angustum est.” ita non putas me subducere quantum supersit? “Iam,” inquit, “tempus angustum est.” angustum erat, si duos rogare deberes. “Angustum tempus est,” exclamat, “nescio quando rogem.” ergo me priorem rogare debuisti: non dico quia dignior sum qui prius roger, quia pater tuus; id quod minimum est, propius habito. huc uidelicet illa pars legis pertinebat: “et suum patrem exoret.” P. Asprenatis. Sic aliquis exorat? sic deprecatur? apparet nunc te primum rogare. Demens sum: immo si uis argumentum, dabo tibi: filius meus moriturus est et nondum testamentum meum mutaui. CORNELI HISPANI. Multi me adfectus diducunt: necesse est de aliis querar, de aliis erubescam, de aliis timeam, de omnibus etiamnum deliberem. Ne ille quidem, quamuis dicatur nimis exorabilis, ignouisset, si sic rogatus esset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":127,"lemmas":["ignosco","iubeo","sum","iam","inquam","tempus","angustus","sum","ita","non","puto","ego","subduco","quantus","supersum","iam","inquam","tempus","angustus","sum","angustus","sum","si","duo","rogo","debeo","angustus","tempus","sum","exclamo","nescio","quando","rogo","ergo","ego","prior","rogo","debeo","non","dico","quia","dignus","sum","qui","prior","rogo","quia","pater","tuus","is","qui","paruus","sum","propius","habeo","huc","uidelicet","ille","pars","lex","pertineo","et","suus","pater","exoro","p","asprenatis","sic","aliquis","exoro","sic","deprecor","appareo","nunc","tu","primus","rogo","demens","sum","immo","si","uolo","argumentum","do","tu","filius","meus","morior","sum","et","nondum","testamentum","meus","muto","cornelis","hispani","multus","ego","affectus","diduco","necesse","sum","de","alius","queror","de","alius","erubesco","de","alius","timeo","de","omnis","etiamnum","delibero","ne","ille","quidem","quamuis","dico","nimis","exorabilis","ignosco","si","sic","rogo","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.21","citation":null,"language":"lat","text":"CESTIVS colore alio usus est. Transiebamus, inquit, secundum matris sepulcrum. inuocare coepit manes eius. motus sum. et puerili sensu colorem transcucurrit: quid facerem? inquit: occidere pater iubebat, mater uetabat. et cum colore dixit: haec mecum cogitaui: non est imperatum ut manu occiderem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplici genus liberum est. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: temptari me putaui a patre; uno, inquam, supplicio alterum filium punire, alterum experiri uolt. ALBVCIVS in argumentis plura posuit et omnes fere colores contrectauit. In narratione hoc colore usus est et dixit: hoc unum mihi praesta beneficium: sine me non tamquam parricidam mori.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":102,"lemmas":["cestivs","color","alius","utor","sum","transiebamus","inquam","secundus","mater","sepulcrum","inuocaris","coepio","manes","is","moueo","sum","et","puerilis","sentio","color","transcurro","quis","facio","inquam","occaedes","pater","jubeo","mater","veto","et","cum","color","dico","hic","ego","cogito","non","sum","impero","ut","manus","occaedes","non","ut","laqueus","non","ut","mare","eligo","supplicium","genus","liber","sum","fvscvs","arellivs","hic","color","utor","sum","temptaris","ego","puto","ab","pater","unus","inquam","supplicium","alter","filius","punio","alter","experior","uolo","albvcivs","in","argumentum","multus","pono","et","omnis","fere","color","contrecto","in","narratio","hic","color","utor","sum","et","dico","hic","unus","ego","praesto","beneficium","sine","ego","non","tamquam","parricida","morior"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.21"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.3","citation":null,"language":"lat","text":"pro adultero filio rogasti. Quaerite nunc quomodo tyranni fiant. CESTI PII. Cedo mihi epistolas patris. quaeris unde habeam, cum mihi nullas miseris ? “Duplam dabo pecuniam:” apparet, pro unico filio rogat. “Duplam pecuniam dabo:” unam summam pro filio, alteram pro tyrannicida. “Si manus praecideritis:” hoc ne in adulteros quidem licet. “Non habui pecuniam.” sed rogare illos potes et audacter roga: in misericordes piratas incidi. Quare non alo? quia captum filium tuum — certe parum est si dixero non redemisti. alere non possum, perdidi manus. non credis? epistolas lege. Duplam pecuniam dabas, auaris dabas, piratis dabas: sic excusabant piratae ipsi, mihi cum praeciderent manus: “pater iussit,” aiebant: “magnum facinus est, sed magno licet.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":110,"lemmas":["pro","adultero","filius","rogo","quaero","nunc","quomodo","tyrannus","fio","cestus","pius","cedo","ego","epistula","pater","quaero","unde","habeo","cum","ego","nullus","miser","dupla","do","pecunia","appareo","pro","unicus","filius","rogo","dupla","pecunia","do","unus","summa","pro","filius","alter","pro","tyrannicida","si","manus","praecido","hic","ne","in","adulter","quidem","licet","non","habeo","pecunia","sed","rogo","ille","possum","et","audacter","rogo","in","misericors","pirata","incido","quaris","non","alo","quia","capio","filius","tuus","certus","parum","sum","si","dico","non","reemo","alo","non","possum","perdo","manus","non","credo","epistula","lex","dupla","pecunia","do","auarus","do","pirata","do","sic","excuso","pirata","ipse","ego","cum","praecido","manus","pater","iubeo","aio","magnus","facinus","sum","sed","magnus","licet"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.6.10","citation":null,"language":"lat","text":"sed aiebat Latro non esse tanti detrahere illi commendationem soluti adulescentis, ut detraheretur inuidia relicti patris. FVSCVS ARELLIVS egregie declamauit; non enim propter nuptias orbae dimitti illam, sed quamuis orba non esset, eici iussit. non aliam sibi magis placere, sed illam displicere dixit, et hoc, quod Latro transcurrerat, pressit: timere se puellam temerariam, inter piratas natam, inter piratas educatam, inpiam in patrem. GALLIO illud quod omnes scolastici transierant dixit: timere se ne haec speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret, aut certe ne uideretur; nolle se suspectum esse reipublicae. IVLIVS BASSVS timuit ne puella uideretur improbe iusiurandum exegisse; ne quid liberi sibi esset, adiecit iurasse se per patrem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":108,"lemmas":["sed","aio","latro","non","sum","tantus","detraho","ille","commendatio","soluo","adulescens","ut","detraho","inuidia","relinquo","pater","fvscvs","arellivs","egregius","declamo","non","enim","propter","nuptiae","orbus","dimitto","ille","sed","quamuis","orbo","non","sum","eicio","iubeo","non","alius","sui","magis","placeo","sed","ille","displiceo","dico","et","hic","qui","latro","transcurro","premo","timeo","sui","puella","temerarius","inter","pirata","nata","inter","pirata","educo","impius","in","pater","gallio","ille","qui","omnis","scolastici","transeo","dico","timeo","sui","ne","hic","speculatrix","sum","et","pirata","occasio","omnis","indico","aut","certus","ne","uideo","nolo","sui","suspicio","sum","reipublicae","ivlivs","bassvs","timeo","ne","puella","uideo","improbus","iusiurandum","exigo","ne","quis","liber","sui","sum","adiicio","iuro","sui","per","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.6.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.2.3","citation":null,"language":"lat","text":"IVNI GALLIONIS. Socer — hoc enim te appellabo quamdiu uixero — quid sibi uolunt altiores gemitus et fortiora inter lacrimas suspiria? nescio quid uideris fortius, puella, promittere. non sum tanti, ut bis pro me pericliteris. ARGENTARI. Nocet illi indulgentia suorum. in duo pericula mulier incidit, quorum neutrum esset experta, si aut minus amaret uirum aut minus amaret patrem. ALFI FLAVI. Nec est qui putetis illi facilius istius esse desiderium: et patrem amat tamquam mori iurauerit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":73,"lemmas":["ivni","gallio","socer","hic","enim","tu","appello","quamdiu","uixero","quis","sui","uolo","alo","gemitus","et","fortis","inter","lacrima","suspirium","nescio","quis","uideo","fortis","puella","promitto","non","sum","tantus","ut","bis","pro","ego","periclitor","argentaris","noceo","ille","indulgeo","suus","in","duo","periculum","mulier","incido","qui","neuter","sum","experior","si","aut","paruus","amo","uir","aut","paruus","amo","pater","alfi","flo","neque","sum","qui","puteo","ille","facilis","iste","sum","desiderium","et","pater","amo","tamquam","morior","juro"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.2.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.12","citation":null,"language":"lat","text":"BLANDVS dixit aegre ferentem pudorem repulsae uoluisse occidi filium, ut in eius locum substitueretur ipse. Hispo ROMANIVS: ultionem, inquit, suam hosti uendidit. Tam facile, inquit, exiit, nocte peruenit ad hostes, rediit, ut scires illum non tunc primum fecisse. ARGENTARIVS dixit: perfer ad senatum mandata fili tui. necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque aliqua mandauit; fortasse proditoris nomen patri dixit; indica nobis. “Nihil dixit, inquit , mihi.” Sublata omnis quaestio est. quaeritis quem dixerit? uidete cui nihil dixerit. Pro patre de comitiis hic color Latronis fuit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":85,"lemmas":["blandvs","dico","aeger","fero","pudor","repello","uolo","occido","filius","ut","in","is","locus","substituo","ipse","hispo","romanivs","ultio","inquam","suus","hostis","uendo","tam","facilis","inquam","exeo","nox","peruenio","ad","hostis","redeo","ut","scio","ille","non","tunc","primus","facio","argentarivs","dico","perfero","ad","senatus","mandatum","filis","tuus","necesse","sum","tu","multus","dico","legatus","quoque","aliqui","mando","fortasse","proditor","nomen","pater","dico","indico","nos","nihil","dico","inquam","ego","tollo","omnis","quaestio","sum","quaero","qui","dico","uideo","qui","nihil","dico","pro","pater","de","comitium","hic","color","latro","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.19","citation":null,"language":"lat","text":"fecit ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit: an abdicari non debeat etiamsi nocentem fratrem non occidit. hic dixit: non licuit, non debui, non potui. An si innocentem non occiderit. bellam rem hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis numeros fratrem tamquam reum defendere: dicet, inquit, aliquis: “tam sero defendis?” non potui citius: hodie primum res in forum delata est. Nouissime: an etiam nocentem satis punierit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":68,"lemmas":["facio","ergo","hic","quaestio","geminus","et","qui","idem","placeo","an","abdicaris","non","debeo","etiamsi","noceo","frater","non","occido","hic","dico","non","licet","non","debeo","non","possum","an","si","innocens","non","occido","bellus","res","hic","locus","geminus","dico","cum","coepio","per","omnis","numerus","frater","tamquam","reus","defendo","dico","inquam","aliquis","tam","serus","defendo","non","possum","cieo","hodie","primus","res","in","forum","defero","sum","nouus","an","etiam","noceo","satis","punierit"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.4","citation":null,"language":"lat","text":"Puto, expertus es nos non esse crudeles; tamen nemo non nostrum, cum istis stipem porrigeret, mortem precatus est. Surge tu debilis: conatur et corruit. surge tu mute: sed quid excitaris? rogare non potes. surge tu caece: sed ad quorum eas genua nescis. o te inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum quod istum dominum non uidebas, in hoc iudicio infelicissimum quod istum reum non uides! Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites si praeterissent.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":74,"lemmas":["puto","experior","sum","nos","non","sum","crudelis","tamen","nemo","non","nos","cum","iste","stips","porrigo","mors","preco","sum","surgo","tu","debilis","conor","et","corruo","surgo","tu","mutus","sed","quis","excitaris","rogo","non","possum","surgo","tu","caecus","sed","ad","qui","is","genu","nescio","o","tu","inter","omnis","debilis","ante","hic","iudicium","felix","qui","iste","dominus","non","uidebas","in","hic","iudicium","infelix","qui","iste","reus","non","uideo","expono","alo","etiam","fera","satis","sum","mitis","si","praetereo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.12","citation":null,"language":"lat","text":"MONTANI VOTIENI sententiam huic aiebat esse similem et deridebat hanc: insomne et experrectum est animal canis, utique catenarius paratus. Erat autem non aequos ipsi Montano. accusauerat illum apud Caesarem, a colonia Narbonensi rogatus. at Montanus adeo toto animo scolasticus erat, ut eodem die, quo accusatus est a Vinicio, diceret: “delectauit me Vinici actio;” et sententias eius referebat. eleganter illi dixit SVRDINVS: rogo, numquid putas illum alteram partem declamasse? Grauis scolasticos; morbus inuasit: exempla cum dixerunt, uolunt illa ad aliquod controuersiae thema redigere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":82,"lemmas":["montanus","votieni","sententia","hic","aio","sum","similis","et","derideo","hic","insomnis","et","expergiscor","sum","animal","canis","utique","catenarius","paro","sum","autem","non","aequus","ipse","montanus","accuso","ille","apud","caesaris","ab","colonia","narbonensis","rogo","at","montanus","adeo","totus","animus","scolasticus","sum","ut","idem","dies","quo","accuso","sum","ab","vinicius","dico","delecto","ego","vinicius","actium","et","sententia","is","refero","eleganter","ille","dico","svrdinvs","rogo","numquid","puto","ille","alter","pars","declamo","grauis","scolasticos","morbus","inuado","exemplum","cum","dico","uolo","ille","ad","aliqui","controversia","thema","redigo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.7","citation":null,"language":"lat","text":"Divisio. Lateo usus est in hac controuersia illa calcata quaestione: an possit dementiae agi cum patre ob ullam aliam rem quam ob dementiam. Inpotens sum, crudelis sum, inmitis, non tamen demens. mores tuos patri debes adprobare, non patris regere. dic: desipis, nihil intellegis; ego sanitatis meae, si potuero, argumenta colligam; dicam: in senatu non stulte sententiam dixi. quid tibi uideor fecisse dementer? partes male egi? multa debes dementiae signa colligere; damnare non potes patrem propter uerba, immo propter uerbum.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["divisio","lateo","utor","sum","in","hic","controuersia","ille","calceo","quaestio","an","possum","dementia","ago","cum","pater","ob","ullus","alius","res","quam","ob","dementia","impotens","sum","crudelis","sum","immitis","non","tamen","demens","mos","tuus","pater","debeo","adprobaris","non","pater","rego","dico","desipio","nihil","intellego","ego","sanitas","meus","si","possum","argumentum","colligo","dico","in","senatus","non","stultus","sententia","dico","quis","tu","uideo","facio","demens","pars","malus","ago","multus","debeo","dementia","signum","colligo","damnaris","non","possum","pater","propter","uerbum","immo","propter","uerbum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.1","citation":null,"language":"lat","text":"puto luxuriam: quidquid umquam inmodesta largitione effudimus, id omne consummatur in alimentum duorum senum. Cum uetaret me pater, aiebat: “ipse mihi si egerem, alimenta non daret.” Eo iam perductus erat, ut omnem spem ultimorum alimentorum in ea sola domo poneret in qua habebat et abdicatum et inimicum. Ecce oppressit mors egentem: quid acturus es? pluris tibi frater efferendus quam alendus est. Quisquis rogatus est, ait: “quid porro? tam locuples frater fratrem alere non potest?” miserrimus senex diuitiis tuis etiam blandimentum in stipem perdidit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["puto","luxuria","quisquis","umquam","immodestus","largitio","effundo","is","omnis","consummo","in","alimentum","duo","seni","cos","veto","ego","pater","aio","ipse","ego","si","egeo","alimentum","non","do","eos","iam","perduco","sum","ut","omnis","spes","ulter","alimentor","in","is","solus","domus","pono","in","qui","habeo","et","abdico","et","inimicus","ecce","opprimo","mors","egeo","quis","ago","sum","multus","tu","frater","effero","quam","alo","sum","quisquis","rogo","sum","aio","quis","porro","tam","locuples","frater","frater","alo","non","possum","miser","senex","diuitiae","tuus","etiam","blandimentum","in","stips","perdo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.17","citation":null,"language":"lat","text":"Pars altera. Latronis Porci. Si nescirem quid mali esset pauperies, nunc intellegerem: abdicationem filius meus non timet. Fabriciorum imagines 15Metellis patuerunt; Aemiliorum et Scipionum familias adoptio miscuit; etiam abolita seculis nomina per successores nouos fulgent. sic illa patriciorum nobilitas fundamentis urbis † habet usque in haec tempora constitit. Adoptio fortunae remedium est. Non ignoro ego quorum inopia per otium in angulis in diuitiarum conuictos strepit accusatosque insequitur neque quiescere sinit. sed nulla materia in rebus humanis uirtutes clarius ostendit: census senatorium gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, census iudices in foro legit. Non persuasi tibi? i ergo ad illos quos mauis sequi quam reducere. FVSCI ARELLI patris.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":113,"lemmas":["pars","alter","latro","porcius","si","nescio","quis","malus","sum","pauperies","nunc","intellego","abdicatio","filius","meus","non","timeo","fabricius","imago","metellus","pateo","aemilius","et","scipio","familia","adoptio","misceo","etiam","aboleo","seculis","nomen","per","successor","nouus","fulgeo","sic","ille","patricius","nobilitas","fundamentum","urbs","habeo","usque","in","hic","tempus","consto","adoptio","fortuna","remedium","sum","non","ignoro","ego","qui","inopia","per","otium","in","angulis","in","diuitiae","conuinco","strepit","accusatosque","insequor","neque","quiesco","sino","sed","nullus","materia","in","res","humanus","uirtus","clarus","ostendo","census","senatorius","gradus","ascendo","census","eques","romanus","ab","plebs","discerno","census","in","castrum","ordo","promoveo","census","iudex","in","forum","lego","non","persuadeo","tu","eo","ergo","ad","ille","qui","malo","sequor","quam","reduco","fvsci","arelli","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.4.8","citation":null,"language":"lat","text":"Compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis riget: nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia excitata et fluctuantia. Hic tamen in epilogo quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit, sed etiam dicit: “credite mihi, non est turpe misereri” et cetera; omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae conpositionis sunt, sed infractae. In hac controuersia Publilianam sententiam dedit FESTVS quidam rhetor, staturae pusillae, in quem EEVCTEMON, homo uenustissimi ingeni, Graece dixit: antequam te uiderem, nesciebam rhetoras uictoriatos esse. Fuit autem Festi sententia: “captus est, inquit, pater.” si te capti mouent, et haec capta est. et quasi non intellexissemus: an nescitis dici “captos luminibus?”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":110,"lemmas":["compositio","quoque","is","in","actio","ad","exemplum","demosthenes","rigo","nihil","in","ille","placidus","nihil","lenis","sum","omnis","excito","et","fluctuo","hic","tamen","in","epilogus","qui","pro","messio","tunc","tertius","causa","dico","habeo","non","tantus","lenis","compono","sed","etiam","dico","credo","ego","non","sum","turpis","misereo","et","ceterus","omnis","in","ille","epilogus","fere","non","tantus","emollio","conpositio","sum","sed","infringo","in","hic","controuersia","publilianus","sententia","do","festvs","quidam","rhetor","sto","pusillus","in","qui","eevctemon","homo","uenustissimi","ingenium","graecum","dico","antequam","tu","uideo","nescio","rhetoras","uictoriatos","sum","sum","autem","festus","sententia","capio","sum","inquam","pater","si","tu","capio","moveo","et","hic","capio","sum","et","quasi","non","intellego","an","nescio","dico","capio","lumen"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.4.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.12","citation":null,"language":"lat","text":"ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caeduntur ubique gentium siluae; aeris ferrique usus, iam auri quoque in extruendis et decorandis domibus; nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque metuant, qui siue tectis iniectus est siue fortuitus, laquearia et tablina illa urbium excidia sunt: quippe non defendunt sua sed in communi periculo adprehendunt, † hostesque aliena, et in suis dominia ualidiora ceduntur alia, ipsique cum maxume flagrant spolium ex alienis ruinis ferunt. In hos ergo exitus uarius ille secatur lapis et tenui fronte parietem tegit, † quam umetis seuere? in hoc pauimentum tesselatum et infusum tectis aurum?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":97,"lemmas":["ad","deliquia","demo","luxuria","lapis","omnis","eruo","caedo","ubique","gens","silua","aer","fero","utor","iam","aurum","quoque","in","extruendis","et","decoro","domus","nempe","ut","anxius","et","interdiu","et","nox","ruina","ignis","metuo","qui","siue","tectum","injectus","sum","siue","fortuitus","laquearia","et","tablinum","ille","urbs","excidium","sum","quippe","non","defendo","suus","sed","in","communis","periculum","adprehendo","hostis","alienus","et","in","suus","dominium","validus","cedo","alius","ipse","cum","magnus","flagro","spolium","ex","alienus","ruina","fero","in","hic","ergo","exitus","uarius","ille","seco","lapis","et","tenuis","frons","paries","tego","quam","umeo","sero","in","hic","pauimentum","tesselatum","et","infundo","tectum","aurum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.18","citation":null,"language":"lat","text":"Hoc loco dixit Latro rem ualde laudatam: “dixisses,” inquit, “te non posse.” ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? quid ergo ? sic loquebaris tamquam unum parricidi condemnasses. Deinde an punierit fratrem. Hic descriptio supplicii, quod dixit grauius etiam culleo fuisse, et adiecit hodieque illum poenas dare inter barbaros inclusum, per quos necessest illi patria, populo, lare carere; sed ne per illos quidem necessest parricidium facere. Hac diuisione usi sunt quibus placuit damnati causam non defendere et tantum suam agere; alia usi sunt quibus placuit et illius causam defendere, inter quos et GEMINVS VARIVS fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen si non occidit innocentem; patitur autem materia.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["hic","locus","dico","latro","res","ualidus","laudo","dico","inquam","tu","non","possum","ita","tu","nescio","puto","ego","possum","occaedes","quis","ergo","sic","loquebaris","tamquam","unus","parricidium","condemno","deinde","an","punierit","frater","hic","descriptio","supplicium","qui","dico","grauis","etiam","culleus","sum","et","adiicio","hodie","ille","poena","do","inter","barbarus","includo","per","qui","necesse","ille","patria","populus","laris","careo","sed","ne","per","ille","quidem","necesse","parricidium","facio","hic","diuisio","utor","sum","qui","placeo","damno","causa","non","defendo","et","tantus","suus","ago","alius","utor","sum","qui","placeo","et","ille","causa","defendo","inter","qui","et","geminvs","varivs","sum","qui","aio","adulescens","bonus","causa","habeo","si","non","occido","frater","etiam","noceo","bonus","tamen","si","non","occido","innocens","patior","autem","materia"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.11","citation":null,"language":"lat","text":"aetatis est, amoris est: recipe antequam aliquid faciat, cuius mox pudore moriatur.” Ad ultimum obiecit illi quod aegrum non secum tulisset. “potest,” inquit, “conualescere, si uiderit penates suos, si minus certe morietur solo paterno, suo, puro. “Quare, inquit, tu aput fratrem non fuisti?” et ego queror. ille cum ad te mitteret, putauit se ad duos mittere. Vtinam tecum fuissem, pater; redisses illinc cum filio, set tuo.” De adoptione nouissime questus est et hac figura: abstulisti mihi fratrem cum quo natus sum, cum quo educatus sum, ut quem dares? istum. indignor hanc fieri fratri meo contumeliam, ut huius uocetur pater. Sed ut aliquid iocemur, FABIVS MAXIMVS nobilissimus uir fuit, qui primus foro Romano hunc nouitium morbum quo nunc laborat intulit; de quo SEVERVS CASSIVS, antequam ab illo reus ageretur, dixerat: quasi disertus es, quasi formosus es, quasi diues es; unum tantum es non quasi, uappa.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":144,"lemmas":["aetas","sum","amor","sum","recipio","antequam","aliquis","facio","qui","mox","pudor","morior","ad","ulter","obiacio","ille","qui","aeger","non","sui","fero","possum","inquam","convalesco","si","video","penates","suus","si","paruus","certus","morior","solum","paternus","suus","purus","quaris","inquam","tu","aput","frater","non","sum","et","ego","queror","ille","cum","ad","tu","mitto","puto","sui","ad","duo","mitto","vtinam","tu","sum","pater","redeo","illinc","cum","filius","sed","tuus","de","adoptio","nouus","queror","sum","et","hic","figuro","aufero","ego","frater","cum","quo","nascor","sum","cum","quo","educo","sum","ut","qui","do","iste","indignor","hic","fio","frater","meus","contumelia","ut","hic","voco","pater","sed","ut","aliquis","jocor","fabivs","maximvs","nobilis","uir","sum","qui","primus","forum","romanus","hic","nouitium","morbus","quo","nunc","laboro","infero","de","quo","severvs","cassivs","antequam","ab","ille","reus","ago","dico","quasi","dissero","sum","quasi","formosus","sum","quasi","diues","sum","unus","tantus","sum","non","quasi","vappa"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.28","citation":null,"language":"lat","text":"quos abdicatione non potuit terrere, putat se castigaturum adoptione. non ille tuum filium concupiscit: suos corrigit. cum illos correctos putauerit, me satis minatum abdicabit. “Non faciet,” inquit. atqui neminem adhuc habuit in quo hoc aut facilius aut iustius faceret. FABIANVS hoc colore, ut dixi, egit: nolo diues esse. RVFVS VIBIVS hoc: nescio diues esse. Haec in hoc loco cum diceret excepta sunt: non est quod putes omnibus diuitias conuenire: nihil enim nocentius nouitio diuite est. et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu diuitiarum gloriam petat; ego non dico: “diues esse nolo,” set “nescio.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":95,"lemmas":["qui","abdicatio","non","possum","terreo","puto","sui","castigo","adoptio","non","ille","tuus","filius","concupisco","suus","corrigo","cum","ille","corrigo","puto","ego","satis","mino","abdico","non","facio","inquam","atqui","nemo","adhuc","habeo","in","quo","hic","aut","facilis","aut","iustus","facio","fabianvs","hic","color","ut","dico","ago","nolo","diues","sum","rvfvs","vibivs","hic","nescio","diues","sum","hic","in","hic","locus","cum","dico","excipio","sum","non","sum","qui","puto","omnis","diuitiae","conuenio","nihil","enim","noceo","nouitio","dives","sum","et","ille","dico","alius","animosus","loquor","et","ex","contemptus","diuitiae","gloria","peto","ego","non","dico","diues","sum","nolo","sed","nescio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.28"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.13","citation":null,"language":"lat","text":"0 pauperies, quam ignotum bonum es! Quin etiam montes siluasque in domibus marcidis et in umbra fumoque uiridia aut maria amnesque imitantur. uix possum credere quemquam eorum uidisse siluas patentisque † eamme campos, quos rapidus amnis ex praecipitio uel cum per plana infusus est placidus interfluit; non maria umquam ex colle uidisse lata aut hiberna, cum uentis penitus agitata sunt. quis enim tam prauis oblectare animum imitamentis possit, si uera cognouerit? Videlicet ut infantibus quae tangi conprehendique manibus aut sinu possunt nam magna non capit exigua mens; ex hoc littoribus quoque moles inuehuntur congestisque in alto terris exaggerant sinus. alii fossis inducunt mare: adeo nullis gaudere ueris sciunt, sed aduersum naturam aliena loco, aut terra aut mare mutata, aegris oblectamento sunt. et miraberis si fastidio rerum naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":133,"lemmas":["pauperies","quam","ignotus","bonus","sum","quin","etiam","mons","silva","in","domus","marcidus","et","in","umbra","fumo","uiridis","aut","mare","amnis","imito","uix","possum","credo","quisquam","is","uideo","silua","patentisque","eamme","campus","qui","rapidus","amnis","ex","praecipitium","uel","cum","per","planum","infundo","sum","placidus","interfluo","non","mare","umquam","ex","collis","uideo","fero","aut","hibernus","cum","uentus","penitus","agito","sum","quis","enim","tam","pravus","oblectaris","animus","imitamentum","possum","si","uerus","cognosco","videlicet","ut","infer","qui","tango","comprehendo","manus","aut","sinus","possum","nam","magnus","non","capio","exiguus","mens","ex","hic","littor","quoque","moles","inveho","congero","in","altus","terra","exaggero","sinus","alius","fodio","induco","mare","adeo","nullus","gaudeo","uerus","scio","sed","adverro","natura","alienus","locus","aut","terra","aut","mare","muto","aeger","oblectamentum","sum","et","miro","si","fastidium","res","natura","laboro","iam","ne","liber","quidem","nisi","alienus","placeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.13","citation":null,"language":"lat","text":"Et ultimas fecit has quaestiones: an si pio animo fecit non teneatur; an pio animo fecerit. Et illi quaestioni Latronis: “an tutus sit qui patre uolente fecerit,” nunc, inquit, fingit in fili patrocinium, sed tunc noluit; et adiecit: ne dixeris idem uoluisse patrem quod tyrannum. quaeritis utri paruerit? tyrannus illum amauit tamquam sibi paruisset. “Pater, inquit, uoluit:” ita tu non tyranno tantum, sed etiam patri dignus parricidio uisus es? Cum descripsisset impium in fratrem, impium in patrem, adiecit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":78,"lemmas":["et","ulter","facio","hic","quaestio","an","si","pius","animus","facio","non","teneo","an","pius","animus","facio","et","ille","quaestio","latro","an","tueor","sum","qui","pater","volo","facio","nunc","inquam","fingo","in","filis","patrocinium","sed","tunc","nolo","et","adiicio","ne","dico","idem","uolo","pater","qui","tyrannus","quaero","uter","pareo","tyrannus","ille","amo","tamquam","sui","pareo","pater","inquam","uolo","ita","tu","non","tyrannus","tantus","sed","etiam","pater","dignus","parricidium","uideo","sum","cos","describo","impius","in","frater","impius","in","pater","adiicio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.19","citation":null,"language":"lat","text":"Video uos, iuuenes mei, plus iusto ad hanc eius uirtutem obstupescere: alia uos mirari in illo uolo; hoc quod thauma uobis uidetur, non operosa arte tradi potest. intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die nouus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutauit; aut quod ille fecit qui recitatum a poeta nouum carmen dixit suum esse et protinus memoria recitauit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non posset; aut quod fecit Hortensius qui a Sisenna prouocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur recensuit. Cupitis statim discere? suspendam cupiditatem uestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc uobis in quo iam obligatus sum persoluam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":139,"lemmas":["video","tu","iuuenis","meus","multus","justus","ad","hic","is","uirtus","obstupesco","alius","tu","miror","in","ille","uolo","hic","qui","thauma","tu","uideo","non","operosus","ars","trado","possum","intra","exiguus","paucus","dies","tempus","possum","qui","facio","ille","qui","cineas","facio","qui","mitto","ab","pyrrhus","legatus","ad","romanus","posterus","dies","nouus","homo","et","senatus","et","omnis","urbanus","circumfundo","senatus","plebs","nomen","suus","persaluto","aut","qui","ille","facio","qui","recitas","ab","poeta","nouus","carmen","dico","suus","sum","et","protinus","memoria","recito","cum","hic","ille","qui","carmen","sum","facio","non","possum","aut","qui","facio","hortensius","qui","ab","sisenna","provoco","in","auctio","persedeo","per","dies","totus","et","omnis","res","et","pretium","et","emptor","ordo","suus","argentarius","recognosco","ita","ut","in","nullus","res","fallo","recenseo","cupio","statim","disco","suspendo","cupiditas","vester","et","facio","alter","beneficium","locus","interim","hic","tu","in","quo","iam","obligo","sum","persoluam"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.3","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. Si dixero: adulescentia turpis est, infamis pueritia, respondebit: iam ista Cicero defendit. Non pudet, Popilli? accusator tuus uiuit. “Quid tam commune quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?” Parricida, sic etiam tu perisses. FVLVI Sparsi. Non credidisset Popillium fecisse Antonius, nisi in mentem illi uenisset illum et parricidium fecisse. Facinus indignum! a me defenditur Cicero, cum Popillium Cicero defenderit. MENTONIS. Non magis quisquam alius occidere Ciceronem potuit praeter Popillium, quam nemo Popillium praeter Ciceronem defendere. parricidam quem uiuos negarat Cicero occisus ostendit. Fortunam Ciceronis! Antonius illum proscripsit qui accusatus est, Popillius occidit qui defensus est. Si damnatus esses, carnifex te culleo tum insuisset. Video quid respondeat: non credet Antonius occisum Ciceronem a Popillio, nisi ei signum attulerit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":121,"lemmas":["cestus","pius","si","dico","adulescentia","turpis","sum","infamis","pueritia","respondeo","iam","iste","cicero","defendo","non","pudeo","popilius","accusator","tuus","uiuo","quis","tam","communis","quam","spiritus","uiuus","terra","morior","mare","fluctuo","litus","eicio","parricida","sic","etiam","tu","pereo","fvlvi","spargo","non","credo","popilius","facio","antonius","nisi","in","mens","ille","uenio","ille","et","parricidium","facio","facinus","indignus","ab","ego","defendo","cicero","cum","popilius","cicero","defendo","mento","non","magis","quisquam","alius","occaedes","cicero","possum","praeter","popilius","quam","nemo","popilius","praeter","cicero","defendo","parricida","qui","uiuus","nego","cicero","occido","ostendo","fortuna","cicero","antonius","ille","proscribo","qui","accuso","sum","popilius","occido","qui","defendo","sum","si","damno","sum","carnifex","tu","culleus","tum","insuo","video","quis","respondeo","non","credo","antonius","occido","cicero","ab","popilius","nisi","is","signum","affero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.14","citation":null,"language":"lat","text":"ARGENTARIVS ait: nos ducem exorauimus, quorum liberi in diuersis partibus fuerant; diximus: ignosce; noli seuerus esse, si licuerit esse securis. Quid peccaui quod filiam ex hostium castris uenientem non primo uerbo recepi? TVRRINVS CLODIVS ait: uolui fratrem sorori dare beneficium: “eo durius loquar, ut ille me pro sorore sua deprecetur.” Primum quare me solum rogat, cum debeat duobus satisfacere? SILO GAVIVS dixit: uolui illam mora torqueri: sine, inquam, et iterum et tertio roget: ne mitissimus quidem uictor statim ignouit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["argentarivs","aio","nos","dux","exorauimus","qui","liber","in","diuorto","pars","sum","dico","ignosco","nolo","severus","sum","si","liceo","sum","securis","quis","pecco","qui","filia","ex","hostis","castrum","venio","non","primus","uerbum","recipio","tvrrinvs","clodivs","aio","uolo","frater","soror","do","beneficium","is","durus","loquor","ut","ille","ego","pro","soror","suus","deprecor","primus","quare","ego","solus","rogo","cum","debeo","duo","satisfacere","silus","gavivs","dico","uolo","ille","mora","torqueo","sine","inquam","et","iterum","et","tertius","rogo","ne","mitis","quidem","uictor","statim","ignosco"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.8.3","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. venit ad uos uestro beneficio retenturus puellae beneficium. optauit nuptias; neque adhuc sciebat, quam uerecundum maritum esset habitura. Vitiatorem dimisisti; uirum occides? Aiebat iudex: quid habes quod tam pertinaciter neges? nuptias optat. minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit? Q. HATERI. “Non sum,” inquit, “optatura mortem, sed uolo mihi licere et mortem optare.” quam potestas ista delectat crudelis est. Blandi. Ergo nos iniuriam periculosius negauimus quam fecimus?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":70,"lemmas":["cestus","pius","venio","ad","tu","uester","beneficium","retendo","puella","beneficium","opto","nuptiae","neque","adhuc","scio","quam","verecundus","maritus","sum","habeo","vitiator","dimitto","uir","occaedes","aio","iudex","quis","habeo","qui","tam","pertinax","nego","nuptiae","opto","paruus","sum","ergo","qui","vitio","quam","qui","nego","q","hateri","non","sum","inquam","opto","mors","sed","uolo","ego","licet","et","mors","optaris","quam","potestas","iste","delecto","crudelis","sum","blandio","ergo","nos","iniuria","periculosus","nego","quam","facio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.8.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.1","citation":null,"language":"lat","text":"Vtriusque tamen conparetur luxuria. tu consumis patrimonium patris tui, ego accusatoris mei. Nauiga, milita, peregrinare, quaere adulescens, senex utere. Accusator meus diuersos et inter se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolui. CESTI PII. Potest nobis. conuenire; similes sumus. Puta te patrem: dic quid me uelis facere: si tum bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego imitor, an tu me? rogo uos, uter prior coepit? “Luxuriaris,” inquit. Patrimonium conputemus. “Sed tu senex es,” inquit. hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius desinet.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":85,"lemmas":["vtriusque","tamen","conparo","luxuria","tu","consumo","patrimonium","pater","tuus","ego","accusator","meus","navigo","milito","peregrinaris","quaero","adulescens","senex","utor","accusator","meus","diuerto","et","inter","sui","contrarius","affectus","habeo","cupio","reus","damnaris","crimen","absolvo","cestus","pius","possum","nos","conuenio","similis","sum","puta","tu","pater","dico","quis","ego","uelum","facio","si","tum","bonus","fides","frugi","sum","et","hic","imito","tu","ego","imito","an","tu","ego","rogo","tu","uter","prior","coepio","luxuriaris","inquam","patrimonium","conputo","sed","tu","senex","sum","inquam","hic","dico","luxuria","tuus","serus","coepio","cieo","desino"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.2","citation":null,"language":"lat","text":"RVFI Vibii. Habendos esse liberos is quoque iudicat, qui non libentissime habet. Ego illos in friuola inuitaui nostra: qui illis meam promisi domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero abdicabor, si non paruero abdicabor. Patrem amo: haec est contumacia mea. diues filium non habet: me dabis? diues reduxerit suos: me recipies? ita non adoptari sed commodari recuso.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":57,"lemmas":["rvfi","vibius","habeo","sum","liber","is","quoque","iudico","qui","non","libet","habeo","ego","ille","in","frivolus","invito","noster","qui","ille","meus","promitto","domus","suus","eripio","quis","facio","si","pareo","abdico","si","non","pareo","abdico","pater","amo","hic","sum","contumacia","meus","diues","filius","non","habeo","ego","do","diues","reduco","suus","ego","recipio","ita","non","adopto","sed","commodaris","recuso"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.13","citation":null,"language":"lat","text":"Et illud RVFI VIBI tolerabilius aiebat esse, sed et ipsum aliqua obiurgatione dignum: dixerat in epilogo: nutrix, ream tolle. Illud in Haterio, qui et promisit oratorem et praestitit, negabat se perferre quod dixerat: haec rea non mittenda in exilium sed ferenda est; cum sciret, inquit, in exilium exportandos locari solere. quid enim intellegi uult hac sententia? ex toto puellam ambulare non posse, an non posse usque in exilium?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":68,"lemmas":["et","ille","rvfi","vibi","tolerabilis","aio","sum","sed","et","ipse","aliqui","obiurgatio","dignus","dico","in","epilogus","nutrix","reor","tollo","ille","in","haterio","qui","et","promitto","orator","et","praesto","nego","sui","perfero","qui","dico","hic","rea","non","mitto","in","exsilium","sed","fero","sum","cum","scio","inquam","in","exsilium","exporto","loco","soleo","quis","enim","intellego","uolo","hic","sententia","ex","totus","puella","ambulo","non","possum","an","non","possum","usque","in","exsilium"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.11","citation":null,"language":"lat","text":"An tutus sit qui patre iubente fecit. Non cecidit, sed paruit. Et illud dixit in narratione: stabat contumaci frater uoltu; intellexi non posse cogi a tyranno. An tutus sit qui pro patria fecit; an hic pro patria fecerit, id est: an illo iam tempore cogitationem tyrannicidi habuerit et hoc animo ceciderit, ut aditum faceret sibi ad amicitiam tyranni. MONTANVS et illam quaestionem ultimam fecit: an etiamsi quid peccatum est tanto merito redemptum sit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":73,"lemmas":["an","tueor","sum","qui","pater","jubeo","facio","non","cado","sed","pareo","et","ille","dico","in","narratio","sto","contumax","frater","uultus","intellego","non","possum","cogo","ab","tyrannus","an","tueor","sum","qui","pro","patria","facio","an","hic","pro","patria","facio","is","sum","an","ille","iam","tempus","cogitatio","tyrannicidium","habeo","et","hic","animus","caedo","ut","aditus","facio","sui","ad","amicitia","tyrannus","montanvs","et","ille","quaestio","ulter","facio","an","etiamsi","quis","peccatum","sum","tantus","mereo","reemo","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.3.3","citation":null,"language":"lat","text":"Altera pars. ALBVCI SILI. Testor deos immortales hoc me. tribus iam abdicationibus cauisse, ne in domo mea uenenum deprenderem. Parricidi reus uiuit qui abdicatus mori uoluit. In quam angusto domus meae fortuna posita est! aut patri pereundum est aut filio. Quid habes quare mori uelis? uiuunt orbi, uiuunt naufragi, uiuunt etiam quibus contigerunt liberi ter abdicati. Cum se mori uelle dicat, uitam rogat. Teneo parricidam, quod apparet, etiam in suam mortem paratissimum. CORNELI Hispani. Nolite mirari si debitas uires dolori meo non exhibuero: tribus iudiciis experti estis patres accusare non posse.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":91,"lemmas":["alter","pars","albvci","silis","testo","deus","immortalis","hic","ego","tres","iam","abdicatio","caveo","ne","in","domus","meus","uenenum","deprehendo","parricidium","reus","uiuo","qui","abdico","morior","uolo","in","quam","angustus","domus","meus","fortuna","pono","sum","aut","pater","pereo","sum","aut","filius","quis","habeo","quare","morior","uelum","vivo","orbus","vivo","naufragus","vivo","etiam","qui","contingo","liber","ter","abdico","cos","sui","morior","uolo","dico","uita","rogo","teneo","parricida","qui","appareo","etiam","in","suus","mors","paro","cornelis","hispanus","nolo","miror","si","debeo","uis","dolor","meus","non","exhibeo","tres","iudicium","experior","sum","pater","accuso","non","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.3.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.4","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCI SILI. Quaero a te, mulier, an filio tuo credendum putes? Liceat mihi nutrire puerum: nec cum matre illi nec cum tutore conueniet. Tres in cubiculo sunt: patrem occidis, puerum contemnis, adulteram nosti. Singuli se serui libertique offerebant puero, stabam ante omnis: percussor latebat post adulteram. Quid ante peccaui? cuius uxorem corrupi? quod si fecissem, hominem occidere possem, patrem non possem. Bonos habeo testes: timeo hunc in aliena potestate. Aspice corpus patris: quam grauis plaga, quam alte adactus est gladius! sic ego nouercam percussissem. CESTI PII. Adulterum te esse dabo non unum testem, dabo non corruptum, dabo multos, dabo etiam pueros. Patrem tam grauiter percussi quam debui nouercam, nouercam ne sic quidem quemadmodum patrem?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":114,"lemmas":["albvci","silis","quaero","ab","tu","mulier","an","filius","tuus","credo","puto","licet","ego","nutrio","puer","neque","cum","mater","ille","neque","cum","tutor","convenio","tres","in","cubiculum","sum","pater","occaedes","puer","contemno","adulter","nosco","singulis","sui","seruus","libertus","offertor","puer","sto","ante","omnis","percussor","lateo","post","adulter","quis","ante","pecco","qui","uxor","conrumpo","qui","si","facio","homo","occaedes","possum","pater","non","possum","bonus","habeo","testis","timeo","hic","in","alienus","potestas","aspicio","corpus","pater","quam","grauis","plaga","quam","altus","adigo","sum","gladius","sic","ego","noverca","percutio","cestus","pius","adulter","tu","sum","do","non","unus","testo","do","non","corrumpo","do","multus","do","etiam","puer","pater","tam","grauis","percutio","quam","debeo","noverca","noverca","ne","sic","quidem","quemadmodum","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.18","citation":null,"language":"lat","text":"tum, hercules, fateberis cum dies uenerit. Asprenas dixit: “iam, inquit, non multum reliquum est ex XXX diebus;” si ex illo dies numerarem, cum primum exorasti, aiunt iam XXX dies praeterisse. Latro dixit, id quod inter sententias scriptum est: “moriar;” dic ergo uerum. CESTIVS hac figura declamauit ut rogaret patrem, tamquam exoratus esset raptae pater; deinde ad hanc sententiam transiit: numquid peiorem causam habeo, si apud alterum iudicem uici? Eadem figura declamauit et HISPO ROMANIVS, sed transiit mollius: scio quid responderi possit mihi: facile est domestico iudici satisfacere; uidero te, cum ad raptae patrem ueneris.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":94,"lemmas":["tum","herculis","fateor","cum","dies","uenio","asprenas","dico","iam","inquam","non","multus","reliquus","sum","ex","xxx","dies","si","ex","ille","dies","numeraris","cum","primus","exoro","aio","iam","xxx","dies","praetereo","latro","dico","is","qui","inter","sententia","scribo","sum","morior","dico","ergo","uerus","cestivs","hic","figuro","declamo","ut","rogo","pater","tamquam","exoro","sum","rapio","pater","deinde","ad","hic","sententia","transeo","numquid","malus","causa","habeo","si","apud","alter","judico","uinco","idem","figuro","declamo","et","hispo","romanivs","sed","transeo","mollis","scio","quis","respondeo","possum","ego","facilis","sum","domesticus","judicium","satisfacere","uideo","tu","cum","ad","rapio","pater","uenus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.13","citation":null,"language":"lat","text":"ARGENTARIVS ait: occasionem benefici quaesiui, non concupiui accipere praemium. Honor ad utrumque peruenit: alter praemium habet, alter accepit. FVSCVS ARELLIVS pater ait: si nauigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. hanc rem imperabas difficilem forti uiro, uinci. BLANDVS hoc colore narrauit: pater mihi obicit, quod illi in una re non cesserim; ego multiplicabo crimina mea: numquam illi quotiens recte faciendum fuit cessi, semper uolui uideri frugalior, uideri uolui laboriosior; nam cum ad uires uentum erat, etiam ipse cedebat:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":85,"lemmas":["argentarivs","aio","occasio","beneficus","quaero","non","concupio","accipio","praemium","honor","ad","uterque","peruenio","alter","praemium","habeo","alter","accipio","fvscvs","arellivs","pater","aio","si","nauigaris","impero","per","hibernus","fluctus","ago","ratis","si","peregrinaris","nihil","sum","jubeo","tu","durus","hic","res","impero","difficilis","fortis","uir","vinco","blandvs","hic","color","narro","pater","ego","obicio","qui","ille","in","unus","res","non","cedo","ego","multiplico","crimen","meus","numquam","ille","quotiens","rectus","facio","sum","cedo","semper","uolo","uideo","frugalis","uideo","uolo","laboriosus","nam","cum","ad","uis","uenio","sum","etiam","ipse","cedo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.1","citation":null,"language":"lat","text":"ARELLI FVSCI patris. Aecum est ut cum alienis diuidamus liberos, quos non diuidimus cum matribus? “si alterum non abstuleris, utrumque habebis.” Quid faciam? utrumque genui, utrumque desideraui, pro utroque pactus sum. ALBVCI SILI. Vna nati sunt, una expositi, una educati; redditi potissimum distrahuntur. distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Miseremini, iudices; grauis indicina est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":57,"lemmas":["arelli","fvsci","pater","aequus","sum","ut","cum","alienus","divido","liber","qui","non","divido","cum","mater","si","alter","non","aufero","uterque","habeo","quis","facio","uterque","gigno","uterque","desideraui","pro","uterque","paciscor","sum","albvci","silis","vna","nascor","sum","unus","expono","unus","educo","reddo","potis","distraho","distraho","ille","fortuna","aliquando","ab","parens","numquam","ab","ipse","misero","iudex","grauis","indicina","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.pr.6","citation":null,"language":"lat","text":"Iam adulescentulus cum declamaret, apte et conuenienter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum, sed quod sordido simile est. Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamuis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus securum erat. Haec illum sollicitudo fugauit a foro et tantum unius figurae crudelis euentus. nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":90,"lemmas":["iam","adulescentulus","cum","declamo","aptus","et","conuenienter","hic","genus","utor","qui","is","magis","miro","quia","tener","aetas","refugio","omnis","non","tantus","qui","sordidus","sed","qui","sordidus","similis","sum","rarus","albucius","respondeo","fortuna","semper","opinio","quamuis","paeniteo","audio","libet","audio","tristis","sollicitus","declamator","et","qui","de","dictio","suus","timeo","etiam","cum","dico","usque","is","nullus","tempus","securus","sum","hic","ille","sollicitudo","fugo","ab","forum","et","tantus","unus","figura","crudelis","euentus","nam","in","quidam","iudicium","centumuiral","cum","dico","iurisiurandi","condicio","aliquando","facio","ab","adversarius","induco","eiusmodi","figura","qui","ille","omnis","crimen","regero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.pr.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.8.2","citation":null,"language":"lat","text":"et non semel mori satius est? Occide iam non uitiatorem, sed uirum. PORCI LATRONIS. Periculosius est negare raptum quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens perductus erat, ut ignoraret quid fecisset. non refugiebat tamen puellae nuptias; fauebat tantum sibi, ut innocens duceret. itaque nihil aliud petiit quam libertatem, ut honestius duceret. Ita apud uos, iudices, tutius est peccare quam erubescere ? Dignior poena erat, si id peccasset quod meminisse posset. Exsurge adulescens et sine ullo respectu pudoris ad pedes te puellae demitte; accedite et uos amici propinquique, et tu mater, ac pater. Quid est, puella? ecquid te horum lacrimae mouent? Non, inquit; ad illum magistratus ueniat. Non dissimulo: metuo te, puella, si nusquam rogari uis, nisi ubi occidere potes. Grauius punior nunc, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui. Quae post iniuriam ignoscit, post misericordiam irascitur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":134,"lemmas":["et","non","semel","morior","sero","sum","occaedes","iam","non","uitiator","sed","uir","porcus","latro","periculosus","sum","nego","rapio","quam","committo","in","hic","perturbatio","adulescens","perduco","sum","ut","ignoro","quis","facio","non","refugio","tamen","puella","nuptiae","faueo","tantus","sui","ut","innocens","duco","itaque","nihil","alius","peto","quam","libertas","ut","honestus","duco","ita","apud","tu","iudex","tueor","sum","peccaris","quam","erubesco","dignus","poena","sum","si","is","pecco","qui","memini","possum","exsurgo","adulescens","et","sine","ullus","respicio","pudor","ad","pes","tu","puella","demitto","accedo","et","tu","amicus","propinquus","et","tu","mater","atque","pater","quis","sum","puella","ecquis","tu","hic","lacrima","moveo","non","inquam","ad","ille","magistratus","uenio","non","dissimulo","metuo","tu","puella","si","nusquam","rogaris","uolo","nisi","ubi","occaedes","possum","grauis","punior","nunc","cum","ego","pecco","pudeo","quam","cum","pecco","qui","post","iniuria","ignosco","post","misericordia","irascor"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.8.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.25","citation":null,"language":"lat","text":"sed corruptor. FABIANVS philosophus hoc colore usus est, ut diceret: etiamsi sustinerem alicui tradi, diuiti nollem. et in diuitias dixit, non in diuitem: illas esse quae frugalitatem, quae pietatem expugnassent, quae malos patres, malos filios facerent. GALLVS VIBIVS fuit tam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae, cui hoc accidisse uni scio, ut in insaniam non casu incideret, sed iudicio perueniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod toties simulabat ad uerum redegit. Hic controuersiam postero die quam erat a Fabiano dicta declamauit;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":85,"lemmas":["sed","corruptor","fabianvs","philosophus","hic","color","utor","sum","ut","dico","etiamsi","sustineo","aliqui","trado","dives","nolo","et","in","diuitiae","dico","non","in","dives","ille","sum","qui","frugalitas","qui","pietas","expugno","qui","malus","pater","malus","filius","facio","gallvs","vibivs","sum","tam","magnus","olim","eloquentia","quam","postea","insania","qui","hic","accido","unus","scio","ut","in","insanio","non","casus","incido","sed","iudicium","pervenio","nam","dum","insanus","imito","dum","lenocinium","ingenium","furor","puto","qui","totiens","simulo","ad","uerus","redigo","hic","controuersia","posterus","dies","quam","sum","ab","fabianus","dictum","declamo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.25"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.4.2","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. Conceptus est iste — ex quo, sciemus cum adulteros deprehendero. Numquam putaui futurum salua republica, ut uir fortis sentiret se manus perdidisse. MARVLLI. Adulteros meos usque ad limen prosecutus sum. Cucurri miser ad ferrum quasi manus haberem. Triarii. Deciderunt arma cum manibus: tunc primum sensi me manus perdidisse. Descriptio pugnantis uiri fortis. Dii boni, et has aliquis manus derisit? P. Asprenatis. Arcessitus ut occideret adulteros, uenit ut dimitteret. Ita ego manus etiam pro adulteris perdidi ? Steti derisus ab adulteris meis; patris desertor, matris leno, quem, puto, iam creditis non esse filium uiri fortis, tertius in cubiculo derisor stetit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":99,"lemmas":["cestus","pius","concipio","sum","iste","ex","quo","scio","cum","adulter","deprehendo","numquam","puto","sum","saluus","republico","ut","uir","fortis","sentio","sui","manus","perdo","marvlli","adulter","meus","usque","ad","limen","prosequor","sum","curro","miser","ad","ferrum","quasi","manus","habeo","triarius","decido","arma","cum","manus","tunc","primus","sentio","ego","manus","perdo","descriptio","pugno","uir","fortis","dius","bonus","et","hic","aliquis","manus","derideo","p","asprenatis","arcesso","ut","occaedes","adulter","uenio","ut","dimitto","ita","ego","manus","etiam","pro","adulter","perdo","sto","derideo","ab","adulter","meus","pater","desertor","mater","leno","qui","puto","iam","credo","non","sum","filius","uir","fortis","tertius","in","cubiculum","derisor","sto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.4.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.3","citation":null,"language":"lat","text":"ARELLI FVSCI patris. “Moriar,” inquit: etiamnunc minaris? nondum rogas? “Quousque,” inquit, “rogabo?” iam lassus es nec adhuc ullum rogasti. “Non possum,” inquit, “exorare tam diu.” nouo more obicit dementi constantiam. “Quid ergo? tu poteris uidere morientem filium?” fortasse non potero et ideo irascor dum licet. Pompei SILONIS. Haec audacia eius ex parte culpae meae est: nimium indulgenter nutritus est, omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogauit. “Ignouit,” inquit. ita aliquis ante me rogatus est? Non nosti conditionem legis tuae: in hac culpa qui pares sententias habent, pereunt. ipse se ad alienam misit, lex illum admisit ad meam. “Raptor nisi et suum et raptae patrem exorauerit pereat.” uis scire lex utrum maluerit? non exorari: irascitur. ex duobus patribus eum raptor accusat, qui legem sequitur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":124,"lemmas":["arelli","fvsci","pater","morior","inquam","etiamnum","minaris","nondum","rogo","quousque","inquam","rogo","iam","lassus","sum","neque","adhuc","ullus","rogo","non","possum","inquam","exoraris","tam","diu","nouus","mos","obicio","demo","constantia","quis","ergo","tu","possum","uideo","morior","filius","fortasse","non","possum","et","ideo","irasco","dum","licet","pompejus","silo","hic","audacia","is","ex","pars","culpa","meus","sum","nimium","indulgenter","nutrio","sum","omnis","sui","puto","licet","nihil","umquam","ego","rogo","ignosco","inquam","ita","aliquis","ante","ego","rogo","sum","non","nosco","conditio","lex","tuus","in","hic","culpa","qui","par","sententia","habeo","pereo","ipse","sui","ad","alienus","mitto","lex","ille","admitto","ad","meus","raptor","nisi","et","suus","et","rapio","pater","exoro","pereo","uolo","scio","lex","utrum","malo","non","exoraris","irascor","ex","duo","pater","is","raptor","accuso","qui","lex","sequor"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.4.4","citation":null,"language":"lat","text":"IVLII BASSI. Non est quod putetis puniri illum: ad suos dimittitur; dimittitur, inquam, ad matrem suam, nescio an et ad patrem. meruit hereditatem illius, quem occidere parricidium putauit. Nulli umquam plus debuistis uiro forti: usque eo pro uobis pugnauit, ut pro se non posset. Adulescens, quos dimisisti sequere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":48,"lemmas":["ivlii","bassi","non","sum","qui","puteo","punior","ille","ad","suus","dimitto","dimitto","inquam","ad","mater","suus","nescio","an","et","ad","pater","mereo","hereditas","ille","qui","occaedes","parricidium","puto","nullus","umquam","multus","debeo","uir","fortis","usque","is","pro","tu","pugno","ut","pro","sui","non","possum","adulescens","qui","dimitto","sequor"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.4.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.3.10","citation":null,"language":"lat","text":"Ab bis huius studii diffusa est in plures imitatio. Sed ut ad controuersiam redeam, CASSIVS SEVERVS aiebat placere sibi illum colorem: mori uolui; et quasdam dixit inter disputandum sententias: tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat. sed illud rursus dicebam mihi: serua istam animam: facies quod uoles absolutus. Quare ergo nunc non moreris? dicit aliquis. Primum non semper idem miseris libet; nonnumquam iuuat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare. Deinde uis uerum quare non moriar interim? quia puto te uelle. Otho IVNIVS ineptam sententiam uidebatur dixisse: non multum interest mea, aut enim me aut filium meum uoluit occidere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":111,"lemmas":["ab","bis","hic","studium","diffundo","sum","in","multus","imitatio","sed","ut","ad","controuersia","redeo","cassivs","severvs","aio","placeo","sui","ille","color","morior","uolo","et","quidam","dico","inter","disputo","sententia","tertius","inquam","cum","abdico","aio","nihil","tantus","sum","infelix","hic","anima","quam","totiens","exagito","pater","et","infesto","semel","recipio","sed","ille","rursus","dico","ego","seruo","iste","anima","facies","qui","uolo","absolvo","quaris","ergo","nunc","non","morior","dico","aliquis","primus","non","semper","idem","miser","libet","nonnumquam","iuuo","cum","fortuna","suus","concurro","et","ille","fatigaris","deinde","uolo","uerus","quare","non","morior","interim","quia","puto","tu","uolo","otho","ivnivs","ineptus","sententia","uideo","dico","non","multus","intersum","meus","aut","enim","ego","aut","filius","meus","uolo","occaedes"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.3.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.4.4","citation":null,"language":"lat","text":"Hispo ROMANIVS illam mouit quaestionem: an lex de alendis parentibus non pertineret ad matres uiuis patribus. Filius, inquit, familiae nulli poterit seruire nisi patri; omni alia seruitute liber est. puta enim te alimenta petere ab eo quem pater mittat peregre, quem nauigare iubeat: primae partes sunt patris, secundae matris. ALBVCIVS non iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita tamen ut et iuris adiungeret: utrum matris prius esset an patris officium. SILO POMPEIVS illam fecit quaestionem: an quotiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret qui praesens esset. Puta, inquit, seruum te esse communem: huic domino seruies qui praesens est. puta fundum esse communem: is fructus percipiet qui praesens est. Illam quaestionem huic duram subiecit: an nunc pater nullum ius in filium habeat. Quomodo, inquit, iura ciuis non habet, qui liberi hominis non habet, ita qui ciuis non habet nec patris habet; ille nullam in te potestatem habet, mater in totius legis possessione est; iam non commune illi ius in te, set proprium est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":163,"lemmas":["hispo","romanivs","ille","moueo","quaestio","an","lex","de","alo","parens","non","pertineo","ad","mater","uiuus","pater","filius","inquam","familia","nullus","possum","seruio","nisi","pater","omnis","alius","seruitus","liber","sum","puto","enim","tu","alimentum","peto","ab","is","qui","pater","mitto","peregre","qui","nauigaris","jubeo","primus","pars","sum","pater","secundus","mater","albvcivs","non","ius","ille","facio","quaestio","sed","aequitas","ita","tamen","ut","et","ius","adjungo","utrum","mater","prior","sum","an","pater","officium","silus","pompeivs","ille","facio","quaestio","an","quotiens","duo","communio","sum","potestas","is","totus","fio","qui","praesens","sum","puta","inquam","seruus","tu","sum","communis","hic","dominus","seruies","qui","praesens","sum","puto","fundus","sum","communis","is","fructus","percipio","qui","praesens","sum","ille","quaestio","hic","durus","subicio","an","nunc","pater","nullus","ius","in","filius","habeo","quomodo","inquam","ius","ciuis","non","habeo","qui","liber","homo","non","habeo","ita","qui","ciuis","non","habeo","neque","pater","habeo","ille","nullus","in","tu","potestas","habeo","mater","in","totus","lex","possessio","sum","iam","non","communis","ille","ius","in","tu","sed","proprius","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.4.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.14","citation":null,"language":"lat","text":"ARGENTARIVS dixit: uocatus ueni; post proscriptionem Antonius terribilior erat factus etiam suis. iussus sum Ciceronem occidere. quid facerem? non parere uno modo poteram, si me occidissem: hoc nec Cicero poterat. A parte accusatoris illo loco, quo Popillius uenit, nemo non aliquid uoluit noui dicere. Latro ait: praecluserat fores; nemo ad proscriptum recipiebatur; Popillius ut uenit admissus est. CESTIVS dixit: ut renuntiatum est Ciceroni, ait: Popillio semper uaco. HISPANVS CORNELIVS fecit etiam querentem Ciceronem: Popilli, tam sero ? ALBVCIVS ait: quid est, Popilli? ecquid tuto lateo? numquid mutandus est locus ? Inepte † Sabidiebius PAVLVS qui induxit Ciceronem cum maxime pro Popillio orationem legentem. Et MVRREDIVS non est passus hanc controuersiam transire sine aliqua stuporis sui nota. descripsit enim ferentem caput et manum Ciceronis Popillium et Publilianam sententiam dedit: Popilli, quanto aliter reus Ciceronis tenebas manum ?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":132,"lemmas":["argentarivs","dico","voco","uenio","post","proscriptio","antonius","terribilis","sum","facio","etiam","suus","iubeo","sum","cicero","occaedes","quis","facio","non","pareo","unus","modo","possum","si","ego","occido","hic","neque","cicero","possum","ab","pars","accusator","ille","locus","quo","popilius","uenio","nemo","non","aliquis","uolo","nouus","dico","latro","aio","praecludo","foris","nemo","ad","proscribo","recipio","popilius","ut","uenio","admitto","sum","cestivs","dico","ut","renuntio","sum","cicero","aio","popilius","semper","vaco","hispanvs","cornelivs","facio","etiam","queror","cicero","popilius","tam","serus","albvcivs","aio","quis","sum","popilius","ecquis","tueor","lateo","numquid","muto","sum","locus","ineptus","sabidiebius","pavlvs","qui","induco","cicero","cum","magnus","pro","popilius","oratio","lego","et","mvrredivs","non","sum","patior","hic","controuersia","transeo","sine","aliqui","stupor","suus","nosco","describo","enim","fero","caput","et","manus","cicero","popilius","et","publilianus","sententia","do","popilius","quantus","aliter","reus","cicero","teneo","manus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.12","citation":null,"language":"lat","text":"Hanc controuersiam cum declamaret MAXIMVS dixit quasi tricolum tale qualia sunt quae basilicam infectant. dicebat autem a parte patris: omnes aliquid ad uos inbecilli, alter alterius onera, detulimus: accusatur pater in ultimis annis, nepos in primis, abdicatur filius alter. Haec subinde refero quod aeque uitandarum rerum exempla ponenda sunt quam sequendarum. In hac controuersia Latro contrariam rem non controuersiae dixit, sed sibi. Declamabat illam Caesare Augusto audiente M. Agrippae, cuius filios, nepotes suos, Caesar Lucium et Gaium adoptaturus diebus illis uidebatur. Erat M. Agrippa inter eos qui non nati sunt nobiles set facti.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["hic","controuersia","cum","declamo","maximvs","dico","quasi","tricolum","talis","qualis","sum","qui","basilica","infectant","dico","autem","ab","pars","pater","omnis","aliquis","ad","tu","imbecillis","alter","alter","onus","defero","accuso","pater","in","ulter","annus","nepos","in","primus","abdico","filius","alter","hic","subinde","refero","qui","aequus","uitandaris","res","exemplum","pono","sum","quam","sequendaris","in","hic","controuersia","latro","contrarius","res","non","controversia","dico","sed","sui","declamo","ille","caesaris","augustus","audio","m","agrippa","qui","filius","nepos","suus","caesar","lucius","et","gaius","adopto","dies","ille","uideo","sum","m","agrippa","inter","is","qui","non","nascor","sum","nobilis","sed","facio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.23","citation":null,"language":"lat","text":"Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, ut aliquo die nihil praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die nihil praeter has translaticias quas proprie sententias dicimus, quae nihil habent cum ipsa controuersia inplicitum, sed satis apte et alio transferuntur, tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, de diuitiis dicuntur: hoc genus sententiarum supellectilem uocabat. Solebat schemata quoque per se, quaecumque controuersia reciperet, scribere. et putant illum homines hac uirtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac dote abundauerit? Iudicium autem fuit strictius; non placebat illi orationem inflectere nec umquam recta uia decedere, nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":106,"lemmas":["soleo","autem","et","hic","genus","exercitatio","uti","ut","aliquis","dies","nihil","praeter","epiphonema","scribo","aliquis","dies","nihil","praeter","enthymema","aliquis","dies","nihil","praeter","hic","translaticius","qui","proprius","sententia","dico","qui","nihil","habeo","cum","ipse","controuersia","implico","sed","satis","aptus","et","alius","transfero","tamquam","qui","de","fortuna","de","crudelitas","de","saeculum","de","diuitiae","dico","hic","genus","sententiaris","supellectilis","uoco","soleo","schema","quoque","per","sui","quicumque","controuersia","recipio","scribo","et","puto","ille","homo","hic","uirtus","careo","cum","ingenium","quidem","is","et","hic","dos","abundo","iudicium","autem","sum","stringo","non","placeo","ille","oratio","inflecto","neque","umquam","recta","uia","decedo","nisi","cum","hic","aut","necessitas","cogo","aut","magnus","suadeo","utilitas"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.23"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.4","citation":null,"language":"lat","text":"Facio rem, iudices, non nouam: liberos meos a nouerca uinclico; peto ne quia filium uindicaui filiam perdam. nisi succurritis nouerca uicit, ego uictus sum. Duxi nescio peiorem uxorem an nouercam. Hoc mihi carior est, quod tam inuisa matri fuit. CORNELI HISPANI. Si conscia esset, neminem exspectarem: scitis quemadmodum ueneficam oderim. Instabam tormentis, aiebam: morere peius quam occidisti; non satis mihi ardere ignes uidebantur, non satis incidere uerbera; dixi: si quid adicere tormentis tuis possum, puto, iubebo filiam adferri; uocet huc aliquis ad matrem. quid expauisti, puella? quid ad sinus meos refugisti? quid extimuisti tamquam nouercam?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":95,"lemmas":["facio","res","iudex","non","nouus","liber","meus","ab","noverca","uinclico","peto","ne","quia","filius","uindico","filia","perdo","nisi","succurro","noverca","uinco","ego","uinco","sum","duco","nescio","malus","uxor","an","noverca","hic","ego","carus","sum","qui","tam","inuideo","mater","sum","cornelis","hispani","si","conscius","sum","nemo","exspecto","scio","quemadmodum","venefica","odi","insto","tormentum","aio","morior","malus","quam","occido","non","satis","ego","ardeo","ignis","uideo","non","satis","incido","verbero","dico","si","quis","adicio","tormentum","tuus","possum","puto","iubeo","filia","affero","voco","huc","aliquis","ad","mater","quis","expauisti","puella","quis","ad","sinus","meus","refugio","quis","extimesco","tamquam","noverca"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.12","citation":null,"language":"lat","text":"ARGENTARIVS dixit ex altera parte miseriorem se nunc esse quam cum ignoraret suos; et cum tormenta paterni animi descripsisset, ait: etiamnunc pacisci uolo. quid do ne liberos meos recipiam? quid do ne agnouerim? Indignabatur CESTIVS detorqueri ab illo totiens et mutari sententias suas. quid putatis, aiebat, Argentarium esse? Cesti simius est. solebat et Graece dicere: o( pi/qhko/s MOU. Fuerat enim Argentarius Cesti auditor et erat imitator. aiebat inuicem: quid putatis esse Cestium nisi Cesti cinerem? et sic solebat iurare: “per manes praeceptoris mei Cesti,” cum Cestius uiueret. Omnibus autem insistebat Cesti uestigiis:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":94,"lemmas":["argentarivs","dico","ex","alter","pars","miser","sui","nunc","sum","quam","cum","ignoro","suus","et","cum","tormentum","paternus","animus","describo","aio","etiamnum","pacisco","uolo","quis","do","ne","liber","meus","recipio","quis","do","ne","agnouerim","indignor","cestivs","detorqueo","ab","ille","totiens","et","muto","sententia","suus","quis","puto","aio","argentarius","sum","cestius","simius","sum","soleo","et","graecum","dico","o","pi","qhko","senatus","mou","sum","enim","argentarius","cestius","auditor","et","sum","imitator","aio","inuicem","quis","puto","sum","cestius","nisi","cestius","cinis","et","sic","soleo","iuro","per","manes","praeceptor","meus","cestius","cum","cestius","vivo","omnis","autem","insisto","cestius","vestigium"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.17","citation":null,"language":"lat","text":"BLANDVS ait: cogitanti mihi quid facerem, contentus essem paternis lacrimis an comitatu publico preces meas adiuuarem, tandem uenit in mentem Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis isse et cum auro. SEPVLLIVS BASSUS ait non expectasse se curiam, quia putauerit futuros qui redimendum negarent, quod factum apud Romanos saepius erat; itaque ante se uoluisse redimere quam posset aliquid de non redimendo constitui. CESTIVS dixit: non quaesiui secretos tramites et occultum iter: proditor eadem uia ueni qua legati. De uoce fili colorem ALBVCIVS hunc fecit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["blandvs","aio","cogito","ego","quis","facio","contineo","sum","paternus","lacrima","an","comito","publicus","prex","meus","adiuuaris","tandem","uenio","in","mens","trojanus","rex","ad","redemptio","filis","sine","legatus","eo","et","cum","aurum","sepvllivs","bassus","aio","non","expectasse","sui","curia","quia","puto","sum","qui","redimo","nego","qui","facio","apud","romanus","saepis","sum","itaque","ante","sui","uolo","redimo","quam","possum","aliquis","de","non","redimo","constituo","cestivs","dico","non","quaero","secerno","trames","et","occulo","iter","proditor","idem","uia","uenio","qui","legatus","de","uox","filis","color","albvcivs","hic","facio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.7","citation":null,"language":"lat","text":"In deterius deinde cotidie data res est, siue luxu temporum — nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est — siue, cum praemium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore quaestuque uigentia, siue fato quodam cuius maligna perpetuaque in rebus omnibus lex est, ut ad summum perducta rursus ad infimum, uelocius quidem quam","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":55,"lemmas":["in","deterior","deinde","cottidie","do","res","sum","siue","luxus","tempus","nihil","enim","tam","mortiferus","ingenium","quam","luxuria","sum","siue","cum","praemium","pulcher","res","cado","transfero","sum","omnis","certamen","ad","turpis","multus","honor","quaestus","uigentia","siue","fatum","quidam","qui","malignus","perpetuus","in","res","omnis","lex","sum","ut","ad","superus","perduco","rursus","ad","infimus","velox","quidem","quam"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.7.4","citation":null,"language":"lat","text":"Prodite tenui fronte in omne lenocinium conposita, paulo obscurius quam posita ueste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro blandientes, ut quisquis uiderit non metuat accedere: deinde miramini si, cum tot argumentis inpudicitiam praescripseritis, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis repertus est qui incurrenti adulterae se non subduceret? Internuntium, puto, illum sollicitatoris arripi et denudari iussit, flagella et uerbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi uix inbecillitatem muliebris manus continuit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":74,"lemmas":["prodeo","tenuis","frons","in","omnis","lenocinium","compositum","paulus","obscurus","quam","pono","uestis","nudus","exquaero","in","omnis","facetia","sermo","tantus","non","ultro","blandio","ut","quisquis","video","non","metuo","accedo","deinde","miro","si","cum","tot","argumentum","impudicitia","praescribo","cultus","incedo","sermo","facies","aliquis","reperio","sum","qui","incurro","adultera","sui","non","subduco","internuntius","puto","ille","sollicitator","arripio","et","denudaris","iubeo","flagello","et","verbero","et","omnis","genus","cruciatus","posco","in","plaga","deterior","mancipium","uix","inbecillitas","muliebris","manus","contineo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.7.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.2","citation":null,"language":"lat","text":"Vt iste ait, causam meam populo probaui. IVLI BASSI. Quando autem istis diuitibus non sordidati sumus ? “Accusa,” inquit. pauper diuitem, lugens candidatum ego accusem? Ambulare mihi meo arbitrio non licet. In ius uocauit: “reum, inquit, me perage, perora.” quis haec loquentem auderet accusare ? “Cur me, inquit, sequeris?” quasi aliud iter pauperes, aliud diuites habeant. CESTI PII. Non essem reus, si accusare possem. barba demissa, sordidatus cum criminibus meis ad uos ueni. Omnia licet fiant, non desinam inquirere percussorem et fortasse iam inueni. Cum subito pater meus in media ciuitate —","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":89,"lemmas":["vt","iste","aio","causa","meus","populus","probo","ivli","bassi","quando","autem","iste","dives","non","sordido","sum","accuso","inquam","pauper","dives","lugeo","candido","ego","accuso","ambularis","ego","meus","arbitrium","non","licet","in","ius","voco","reus","inquam","ego","perago","peroro","quis","hic","loquor","audeo","accuso","cur","ego","inquam","sequor","quasi","alius","iter","pauper","alius","diues","habeo","cestus","pius","non","sum","reus","si","accuso","possum","barba","demitto","sordido","cum","crimen","meus","ad","tu","uenio","omnis","licet","fio","non","desino","inquiro","percussor","et","fortasse","iam","inuenio","cos","subeo","pater","meus","in","medius","ciuitas"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.2.4","citation":null,"language":"lat","text":"Pars altera. P. Asprenatis. Nempe si quid acciderit uiro, uxor peritura est; et si bene filiam meam noui, peritura est, si quid genero meo acciderit. filia mea moritura est: adiciam quod sit indignum: si quid filiae meae acciderit, uir eius uicturus est. Vide qua te lese constrinxeris: si parueris uiro, morieris, patri si parueris, uiues. Blandi. O conditionem aequam! alteri uitam debet, alteri deuouet. Papiri FABIANI. “Non possum,” inquit, “relinquere uirum.” quicquam non potes quae mori potes? Paene qui falsae mortis nuntium miserat, uerae recepit. Vir dum nimis amat uxorem, paene causa periculi fuit; uxor dum nimis amat uirum, paene causa luctus fuit; pater dum nimis amat filiam, abdicat. seruate di totam domum amore mutuo laborantem. “Moriar,” inquit: hoc patri minaris, uiro promittis. Potes sine uiro pati; peregrinationem eius tulisti. Facilius potest carere eo cui spiritum debet quam eo cui inpendit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":141,"lemmas":["pars","alter","p","asprenatis","nempe","si","quis","accido","uir","uxor","pereo","sum","et","si","bene","filia","meus","nouus","pereo","sum","si","quis","gener","meus","accido","filia","meus","morior","sum","adicio","qui","sum","indignus","si","quis","filia","meus","accido","uir","is","vinco","sum","video","qui","tu","lese","constringo","si","pareo","uir","morior","pater","si","pareo","uiuo","blandio","o","conditio","aequus","alter","uita","debeo","alter","devoveo","papirius","fabiani","non","possum","inquam","relinquo","uir","quisquam","non","possum","qui","morior","possum","paene","qui","fallo","mors","nuntius","mitto","uerus","recipio","vir","dum","nimis","amo","uxor","paene","causa","periculum","sum","uxor","dum","nimis","amo","uir","paene","causa","luctus","sum","pater","dum","nimis","amo","filia","abdico","servo","deus","totus","domus","amor","mutuus","laboro","morior","inquam","hic","pater","minaris","uir","promitto","possum","sine","uir","patior","peregrinatio","is","fero","facilis","possum","careo","is","qui","spiritus","debeo","quam","is","qui","inpendo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.2.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.2","citation":null,"language":"lat","text":"sed cum multa iam mihi ex meis desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetauerit, neruoram firmitatem fatigauerit, inter ea quae retinui memoria est res ex omnibus animi partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam senectus incurrit. Hanc aliquando in me floruisse, ut non tantum ad usum sufficeret, sed in miraculum usque procederet, non nego: nam et duo milia nominum recitata quo erant ordine dicta reddebam et ab his qui ad audiendum praeceptorem mecum conuenerant singulos uersus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens usque ad primum recitabam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":94,"lemmas":["sed","cum","multus","iam","ego","ex","meus","desidero","senectus","facio","oculus","acies","retundo","auris","sensus","hebetauerit","neruoram","firmitas","fatigo","inter","is","qui","retineo","memoria","sum","res","ex","omnis","animus","pars","magnus","delicatus","et","fragilis","in","quam","primus","senectus","incurro","hic","aliquando","in","ego","floreo","ut","non","tantus","ad","usus","sufficio","sed","in","miraculis","usque","procedo","non","nego","nam","et","duo","mille","nomen","recito","quo","sum","ordo","dictum","reddo","et","ab","hic","qui","ad","audio","praeceptor","ego","conuenio","singuli","uersus","ab","singuli","do","cum","multus","quam","ducenti","efficio","ab","ultimo","incipio","usque","ad","primus","recito"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.1","citation":null,"language":"lat","text":"dic ergo uerum; non flebo. Quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid, oculi, obstupuistis? nondum est tricesimus dies. Vitam rogas ? dedi et perdidisti. “Mori,” inquit, “filium uis.” ego te mori uolo? immo furor tuus, illa caeca et temeraria cupiditas, et inter haec pater illius, qui nimis cito exoratus est. Quare tam cito senex ille remisit iniuriam? ne tristiore quidem uultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. timeo ne uerum sit quod audio, ne nouo inauditoque more de nuptiis puellae uitiator exoratus sit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":80,"lemmas":["dico","ergo","uerus","non","fleo","quis","contremesco","senectus","quis","lingua","trepido","quis","oculus","obstupuistis","nondum","sum","tricesimus","dies","vita","rogo","do","et","perdo","morior","inquam","filius","uolo","ego","tu","morior","uolo","immo","furor","tuus","ille","caecus","et","temerarius","cupiditas","et","inter","hic","pater","ille","qui","nimis","cito","exoro","sum","quaris","tam","cito","senex","ille","remitto","iniuria","ne","tristis","quidem","uultus","expugno","filia","pudicitia","fero","timeo","ne","uerus","sum","qui","audio","ne","nouus","inaudio","mos","de","nuptiae","puella","uitiator","exoro","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.14","citation":null,"language":"lat","text":"Quidam pacti sunt cum patre, tamquam Mento qui dixit, semel tantum militare se uelle, ut aliquid uideretur reipublicae supra legem praestitisse. Quidam perpetuam denuntiauerunt miltiam: quamdiu uires fuissent, non defuturum reipublicae uirum fortem. non probabat hunc colorem Latro; negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum. VIBIVS RVFVS hoc colore egit quo Mento, sed illud adiecit: peruenire ad se uoces inuidentium illas: “numquid amplius pugnauit quam dum necesse illi fuit?” quidam hoc quoque compositum et simulatum inter nos putauerunt, ut ego militare uellem, tu uetares.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["quidam","paciscor","sum","cum","pater","tamquam","mento","qui","dico","semel","tantus","militaris","sui","uolo","ut","aliquis","uideo","reipublicae","supra","lex","praesto","quidam","perpetuus","denuntiauerunt","miltiam","quamdiu","uis","sum","non","desum","reipublicae","uir","fortis","non","probo","hic","color","latro","nego","pater","abscido","spes","filius","in","perpetuus","vibivs","rvfvs","hic","color","ago","quo","mento","sed","ille","adiicio","pervenio","ad","sui","uox","invideo","ille","numquid","amplus","pugno","quam","dum","necesse","ille","sum","quidam","hic","quoque","compono","et","simulo","inter","nos","puto","ut","ego","militaris","uolo","tu","uetaris"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.5","citation":null,"language":"lat","text":"TRIARII. Corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. Quemcunque praeco flentem uiderat sciebat emptorem, miserebantur omnes; et fortasse ipse Philippus reduci iussisset, etiamsi Atheniensem uidisset emptorem quod ego fabulosum esse non dubito. Sed utrum uult Parrhasius eligat: parum pie aut infamauit Iouem aut imitatus est. Clamabat iste: nondum satis tristis es, nondum satis, inquam, adiecisti ad priorem uultum. Talis in auctione Philippus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":63,"lemmas":["triarii","conrumpo","duo","maximus","prometheus","munus","ignis","et","homo","quicumque","praeco","fleo","uideo","scio","emptor","misereo","omnis","et","fortasse","ipse","philippus","reduco","iubeo","etiamsi","atheniensis","uideo","emptor","qui","ego","fabulosus","sum","non","dubito","sed","utrum","uolo","parrhasius","eligo","parum","pius","aut","infamo","iuppiter","aut","imitor","sum","clamo","iste","nondum","satis","tristis","sum","nondum","satis","inquam","adicio","ad","prior","uultus","tal","in","auctio","philippus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.5.3","citation":null,"language":"lat","text":"Ex altera parte. Pompei SILONIS. Postero die cum illi narratus esset nocturnus error, dum putat se in unam incidisse, huic priori supplices summisit manus, hanc prius deprecatus est, exorauit: propter hoc, puto, ista magis raptori irascitur. Alterais ex puellis raptorem mori uult, altera seruari: reum alter iudex damnat, alter absoluit; inter pares sententias mitior uincat. Dicam quod sentio: magis irasceretur si unam tantum rapuisset; diceret: “ergo ego sola digna uisa sum cui iniuriam faceret?” ARGENTARII. Refer nunc Verginiam, refer Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. Ex tribunis potentior est qui intercedit. non est inuidiosa potestas quae misericordia uincit. Quid cessas, puella? pro marito roga. Haec sententia deridebatur a Cestios quasi inproba.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":110,"lemmas":["ex","alter","pars","pompejus","silo","posterus","dies","cum","ille","narro","sum","nocturnus","error","dum","puto","sui","in","unus","incido","hic","prior","supplex","summitto","manus","hic","prior","deprecor","sum","exorauit","propter","hic","puto","iste","magis","raptor","irascor","alterais","ex","puella","raptor","morior","uolo","alter","seruaris","reus","alter","iudex","damno","alter","absolvo","inter","par","sententia","mitis","vinco","dico","qui","sentio","magis","irasco","si","unus","tantus","rapio","dico","ergo","ego","solus","dignus","uideo","sum","qui","iniuria","facio","argentarius","refero","nunc","verginiam","refero","lucretius","multus","tamen","sabina","sum","ex","tribunus","possum","sum","qui","intercedo","non","sum","invidiosus","potestas","qui","misericordia","uinco","quis","cesso","puella","pro","marito","rogo","hic","sententia","derideo","ab","cestios","quasi","improbus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.5.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.22","citation":null,"language":"lat","text":"Quidam uoluerunt uideri cito exoratum raptae patrem, quidam tarde. FVSCVS ARELLIVS dixit: magnam partem legis consumpsi nec de mora queror: raptae pater rogabatur. CESTIVS non probabat et hac sententia usus est cum hunc colorem argueret: dum uult uideri rogatum diu raptae patrem, efficit ut uideatur suum diu non rogasse; malo autem uideri huius patrem tarde exorari, quam tarde rogari. HERMAGORAS solebat interdum diu scemata prosequi, interdum breuiter et fortius attingere, sicut in hac sententia fecit, cum suspicionem facere uellet inter raptae patrem et raptorem collusionis: pe/peistai, fhsi\\n, o( th=s fqarei/shs path\\r o(/lws taxe/ws: mononou\\ pro\\ th=s fqora=s.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":106,"lemmas":["quidam","uolo","uideo","cito","exoro","rapio","pater","quidam","tardus","fvscvs","arellivs","dico","magnus","pars","lex","consumo","neque","de","mora","queror","rapio","pater","rogo","cestivs","non","probo","et","hic","sententia","utor","sum","cum","hic","color","arguo","dum","uolo","uideo","rogo","diu","rapio","pater","efficio","ut","uideo","suus","diu","non","rogo","malus","autem","uideo","hic","pater","tardus","exoraris","quam","tardus","rogaris","hermagoras","soleo","interdum","diu","scemata","prosequor","interdum","breuis","et","fortis","attingo","sicut","in","hic","sententia","facio","cum","suspicio","facio","uolo","inter","rapio","pater","et","raptor","collusio","pe","peistai","fhsi","n","o","th","senatus","fqarei","shs","path","romanus","o","lws","taxe","ws","mononou","pro","th","senatus","fqora","senatus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.22"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.6","citation":null,"language":"lat","text":"“caue proditionem.” Vari Gemini. Nolite omnia expectare ab accusatore et occupato et uerecundo: reum intellegite; crimina audistis. Quaeris ante actae uitae crimina? non habeo: nihil tibi umquam filius obicere uoluit. Tam cito lassatae preces tuae sunt? Quid faciet miser? nec imperator potest tacere proditionem nec filius loqui proditorem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":48,"lemmas":["caueo","proditio","varis","geminus","nolo","omnis","expecto","ab","accusator","et","occupo","et","uerecundus","reus","intellego","crimen","audio","quaero","ante","ago","uita","crimen","non","habeo","nihil","tu","umquam","filius","obicio","uolo","tam","cito","lasso","prex","tuus","sum","quis","facio","miser","neque","imperator","possum","taceo","proditio","neque","filius","loquor","proditor"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.5.9","citation":null,"language":"lat","text":"Latro aiebat, non quidquid spargi posset suspiciose id etiam indicandum. colorem hunc esse, non quaestionem; eam quaestionem esse quae impleri argumentis possit. CESTIVS aiebat et hanc posse impleri argumentis Hunc sensum a Latinis iactatum NICETES dixit: e)pi\\ th\\n tri/thn nu\\c e)/lipen. GLYCON dixit: Diocles CARYSTIVS dixit Hunc sensum VIBIVS RVFVS subtiliter dixit: uolo tibi malam gratiam cum sponso tuo facere: habet amicam. In hac controuersia dixit ALBVCIVS: ambulet in masculos. Adeo nullum sine amatore uitium est, ut hoc quidam disertum putauerint; ego tamen magis miror hoc potuisse Albucium dicere quam aliquos potuisse laudare. Ex Latinis dixit TRIARIVS: gratulor uobis, uirgines, quod citius inluxit. ARGENTARIVS dixit: quaeritis quid isti finem rapiendi fecerit? dies. Latro: iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":126,"lemmas":["latro","aio","non","quisquis","spargo","possum","suspiciosus","is","etiam","indico","color","hic","sum","non","quaestio","is","quaestio","sum","qui","impleo","argumentum","possum","cestivs","aio","et","hic","possum","impleo","argumentum","hic","sensus","ab","latinum","iactas","nicetes","dico","e","pi","th","n","tri","thn","nu","que","e","lipen","glycon","dico","diocles","carystivs","dico","hic","sensus","vibivs","rvfvs","subtilis","dico","uolo","tu","malus","gratia","cum","sponsum","tuus","facio","habeo","amica","in","hic","controuersia","dico","albvcivs","ambulo","in","masculus","adeo","nullus","sine","amator","uitium","sum","ut","hic","quidam","dissero","puto","ego","tamen","magis","miro","hic","possum","albucius","dico","quam","aliquis","possum","laudo","ex","latinum","dico","triarivs","gratulor","tu","uirgo","qui","cieo","inluceo","argentarivs","dico","quaero","quis","iste","finis","rapio","facio","dies","latro","iam","sui","paro","in","tertius","nisi","nox","deficio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.5.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.pr.2","citation":null,"language":"lat","text":"Sequitur autem hoc usque in forum declamatores uitium, ut necessaria deserant dum speciosa sectantur. Accedit etiam illud quod aduersarios quamuis fatuos fingunt: respondent illis et quae uolunt et cum uolunt. Praeterea nihil est quod errorem aliquo damno castiget; stultitia eorum gratuita est. uix itaque in foro iuturus periculosus stupor discuti potest, qui creuit dum tutus est. Quid quod laudationibus crebris sustinentur et memoria illorum adsueuit certis interuallis quiescere? cum uentum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":85,"lemmas":["sequor","autem","hic","usque","in","forum","declamator","uitium","ut","necessarius","desero","dum","speciosus","sector","accedo","etiam","ille","qui","adversarius","quamuis","fatuus","fingo","respondeo","ille","et","qui","uolo","et","cum","uolo","praeterea","nihil","sum","qui","error","aliquis","damnum","castigo","stultitia","is","gratuitus","sum","uix","itaque","in","forum","juvo","periculosus","stupor","discutio","possum","qui","cerno","dum","tueor","sum","quis","qui","laudatio","creber","sustineo","et","memoria","ille","assuesco","certus","interuallum","quiesco","cum","uenio","sum","in","forum","et","desino","ille","ad","omnis","gero","plaudo","excipio","aut","deficio","aut","labo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.pr.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.19","citation":null,"language":"lat","text":"Divisio. Non puto uos quaerere, quomodo haec controuersia diuisa sit, cum habeat negotii nihil; FVSCVS tamen sic diuisit: dico licuisse illi adoptare; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit uerum est et quod sine iure quod quidem rationem habeat recte fit. Cum de iure diceret, dixit: “sub arbitrio,” inquit, “patris es.” Si in hoc subicior patri, quia pius sum, in hoc sine dubio, ut pius sim; et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo. quid itaque ei respondeo? scilicet id ago ne desinam filius esse; atque idem ago, cum respondeo emancipanti. quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar ? Si non licet recusare, quaero: cur potius abdicas me quam tradis? Cum de officio diceret, in haec diuisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":146,"lemmas":["divisio","non","puto","tu","quaero","quomodo","hic","controuersia","diuido","sum","cum","habeo","negotium","nihil","fvscvs","tamen","sic","diuido","dico","liceo","ille","adoptaris","dico","liceo","ego","recusaris","adoptio","dico","ut","non","liceo","rectus","tamen","recuso","et","qui","ius","fio","uerus","sum","et","qui","sine","ius","qui","quidem","ratio","habeo","rectus","fio","cos","de","ius","dico","dico","sub","arbitrium","inquam","pater","sum","si","in","hic","subicio","pater","quia","pius","sum","in","hic","sine","dubius","ut","pius","sum","et","ad","manus","argumentum","sum","nempe","abdico","respondeo","quis","itaque","is","respondeo","scilicet","is","ago","ne","desino","filius","sum","atque","idem","ago","cum","respondeo","emancipo","quis","enim","ad","amitto","pater","intersum","utrum","eicio","an","transfero","si","non","licet","recusaris","quaero","cur","potis","abdico","ego","quam","trado","cos","de","officium","dico","in","hic","diuido","dico","non","sum","do","sine","magnus","causa","filius","in","adoptio","dico","multus","paruus","ab","tu","dico","paruus","ille"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.10","citation":null,"language":"lat","text":"FABIANI PAPIRII. Ecce instructi exercitus saepe ciuium cognatorumque conserturi manus constiterunt et colles equis uirisque complentur et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur; in illa tum multitudine cadauerum uel spoliantium sic quaesierit aliquis: quae causa hominem aduersus hominem in facinus coegit? — nam neque feris inter se bella sunt, nec si forent, eadem hominem deceant, placidum proximumque diuino genus — quae tanta uos fert ira, cum una stirps idemque sanguis sitis,","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":69,"lemmas":["fabiani","papirii","ecce","instruo","exercitus","saepe","ciuis","cognatus","consero","manus","consto","et","collis","equus","vis","compleo","et","subinde","omnis","regius","trucidator","corpus","consterno","in","ille","tum","multitudo","cadaver","uel","spolio","sic","quaero","aliquis","qui","causa","homo","aduersus","homo","in","facinus","cogo","nam","neque","fera","inter","sui","bellum","sum","neque","si","sum","idem","homo","decet","placidus","proximus","divino","genus","qui","tantus","tu","fero","ira","cum","unus","stirps","idem","sanguis","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.17","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCIVS omnes colores miscuit et, ut hoc liberum esset, patronum patri dedit nec uoluit narrare. a propositione coepit: alimenta pater a filio petiit; deinde cum ad defendendum uenit quod scripsit duplam se daturum, si manus praecidissent, primum Latroniano colore usus est: hoc, inquit, respondeo: nescit quid fecerit, in insaniam malis actus est. Hic philosophumenon locum introduxit, quomodo animi magnis calamitatibus euerterentur; deinde anthypophoran sumpsit: mentiris; ille uero iratus fuit. Cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito fuisse. Exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera obiecit, quod occupare arcem fratrem suum ignorasset, aut dissimulasset; uoluit ita tyrannicidio quoque eius commendationem detrahere. deinde ad illum colorem rediit Cestianum: “sed puto illum consilio fecisse quae fecit. quid ergo? quid iste tamen dicit? quare scripsisse? nihil dicit; flet, mori uult, sed non fame.” In hac declamatione ALBVCIVS hanc sententiam dixit","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":136,"lemmas":["albvcivs","omnis","color","misceo","et","ut","hic","liber","sum","patronus","pater","do","neque","uolo","narro","ab","propositio","coepio","alimentum","pater","ab","filius","peto","deinde","cum","ad","defendo","uenio","qui","scribo","dupla","sui","do","si","manus","praecido","primus","latronianus","color","utor","sum","hic","inquam","respondeo","nescio","quis","facio","in","insanio","malus","ago","sum","hic","philosophumenon","locus","introduco","quomodo","animus","magnus","calamitas","euerterentur","deinde","anthypophora","sumo","mentior","ille","uerus","irascor","sum","cogo","inquam","ego","dico","irascor","tu","mereo","sum","exsequor","sum","omnis","hic","ille","inter","ceterus","obiacio","qui","occuparis","arx","frater","suus","ignoro","aut","dissimulasset","uolo","ita","tyrannicidium","quoque","is","commendatio","detraho","deinde","ad","ille","color","redeo","cestianus","sed","puto","ille","consilium","facio","qui","facio","quis","ergo","quis","iste","tamen","dico","quare","scribo","nihil","dico","fleo","morior","uolo","sed","non","fames","in","hic","declamatio","albvcivs","hic","sententia","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.13","citation":null,"language":"lat","text":"mitioris natura pectoris sum, mollioris animi. non idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium: alius durior est, alius clementior; apud piratas quoque inuenitur qui non possit occidere. Putaui me electum, ne alius occideret. si mater nostra uiueret, puto, illi tradidisset: quod proximum fuit, mihi tradidit. Vtrum uobis uidetur per manus fratris punire filium uoluisse an ablegare priuignum? Pudet me patrocini mei; timeo ne, cum coepero narrare quid fecerim, dicatis: certe negabas posse te hominem occidere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":74,"lemmas":["mitis","natura","pectus","sum","mollis","animus","non","idem","omnis","mortalis","natura","tribuo","ingenium","alius","durus","sum","alius","clemens","apud","pirata","quoque","invenio","qui","non","possum","occaedes","puto","ego","eligo","ne","alius","occaedes","si","mater","noster","vivo","puto","ille","trado","qui","propior","sum","ego","trado","vtrum","tu","uideo","per","manus","frater","punio","filius","uolo","an","ablegaris","priuignus","pudeo","ego","patrocinium","meus","timeo","ne","cum","coepio","narro","quis","facio","dico","certus","nego","possum","tu","homo","occaedes"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.25","citation":null,"language":"lat","text":"HERMAGORAS in hac controuersia transiit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset, sententia esset, schema esset; sed, ut Latroni placebat, schema quod uulnerat, non quod titillat: Ex altera parte transiit a prooemio in narrationem GALLIO et ipse per sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam communem nec patrem habuissem? Diocles CARYSTIVS illum sensum a Latinis iactatum dixit breuissime, rarissimo genere, quo duobus sententia uerbis consummatur; nec enim paucioribus potest EVCTEMON, leuis declamator sed dulcis, dixit noue et amabiliter illum aeque ab omnibus uexatum sensum, quo reconciliatio fratrum temptatur","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["hermagoras","in","hic","controuersia","transeo","ab","prooemium","in","narratio","eleganter","rarus","quidem","genus","ut","in","idem","res","transitus","sum","sententia","sum","schema","sum","sed","ut","latro","placeo","schema","qui","uulnero","non","qui","titillo","ex","alter","pars","transeo","ab","prooemium","in","narratio","gallio","et","ipse","per","sententia","sic","quis","filius","ego","nolo","cum","iste","communis","sum","cum","quo","utinam","communis","neque","pater","habeo","diocles","carystivs","ille","sensus","ab","latinum","iactas","dico","brevis","rarus","genus","quo","duo","sententia","uerbum","consummo","neque","enim","paucus","possum","evctemon","leuis","declamator","sed","dulcis","dico","no","et","amabilis","ille","aequus","ab","omnis","vexo","sensus","quo","reconciliatio","frater","tento"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.25"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.8","citation":null,"language":"lat","text":"Et ultimam illam GALLIo fecit, cum tractasset illa: “licet mihi ut prosim uim facere,” deinde, “huic profuit:” an auo ignoscendum sit, cum pro nepote adfectu ablatus fecerit. Hoc loco tractauit quam indignum esset damnari illum ob hoc. LATRO duas ultumas quaestiones aliter posuit et plus conplexus est: etiamsi uim fecit, an tamen damnari non possit, si bono animo fecerit; an bono animo fecerit. ait enim et de animo fieri controuersiam auo et dicere patrem: non ut nepotem seruaret fecit, sed ut infamaret uxorem meam tamquam uenficam, me tamquam ueneficae emancipatum, quoi male liberi sui committerentur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":95,"lemmas":["et","ulter","ille","gallio","facio","cum","tracto","ille","licet","ego","ut","prosum","uis","facio","deinde","hic","prosum","an","auus","ignosco","sum","cum","pro","nepos","affectus","aufero","facio","hic","locus","tracto","quam","indignus","sum","damnaris","ille","ob","hic","latro","duo","ultumas","quaestio","aliter","pono","et","multus","complector","sum","etiamsi","uis","facio","an","tamen","damnaris","non","possum","si","bonus","animus","facio","an","bonus","animus","facio","aio","enim","et","de","animus","fio","controuersia","auus","et","dico","pater","non","ut","nepos","seruo","facio","sed","ut","infamo","uxor","meus","tamquam","uenficam","ego","tamquam","venefica","emancipo","qui","malus","liber","suus","committo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.10","citation":null,"language":"lat","text":"Latro fratri pepercit; puerum pressit et dixit fratris filium non esse et ne fratrem quidem hoc confiteri uoluisse; illa uerba aegro imperata. FABIANVS ex omnibus istis colorem secutus est optimum, quo aiebat Messala posse non tantum bonam partem adulescentis fieri, sed etiam honestam: obiecit patri quod fratrem abdicasset, non scemate sed directo. “Nihil,” inquit, “peccauerat; amat meretricem; solet fieri: adulescens est, expecta, emendabitur, ducet uxorem.” Quare ergo tunc non egisti dementiae? “tuam,” aiebat, “expectabam penitentiam; iam recipiet. Hoc per transitum obicere coepit, quod non recepisset, quom uidisset in lupanari habitantem. “Abdicasti,” inquit, “ut emendares, non ut uitia augeres. uides, nullum illius uitium:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":102,"lemmas":["latro","frater","parco","puer","premo","et","dico","frater","filius","non","sum","et","ne","frater","quidem","hic","confiteor","uolo","ille","uerbum","aeger","impero","fabianvs","ex","omnis","iste","color","sequor","sum","bonus","quo","aio","messalla","possum","non","tantus","bonus","pars","adulescens","fio","sed","etiam","honestus","obiacio","pater","qui","frater","abdico","non","scemate","sed","dirigo","nihil","inquam","pecco","amo","meretrix","soleo","fio","adulescens","sum","expecta","emendo","duco","uxor","quaris","ergo","tunc","non","ago","dementia","tuus","aio","expecto","penitentiam","iam","recipio","hic","per","transeo","obicio","coepio","qui","non","recipio","cum","uideo","in","lupanaris","habito","abdico","inquam","ut","emendaris","non","ut","uitium","augeo","uideo","nullus","ille","uitium"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.9","citation":null,"language":"lat","text":"Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an non quisquis gratiam non retulit, cum posset, ingrati teneatur. Multa, inquit, interueniunt propter quae non debeam facere, etiamsi possum. Si non tenetur quisquis non retulit gratiam cum posset, an hic teneatur. Hoc in haec diuisit: an non possit ob id damnari quod lege fecit; deinde, an facere debuerit; nouissime, an si adfectu et indignatione ablatus non fuit in sua potestate, ignoscendum illi sit. hoc non tamquam quaestionem, sed, ut illi mos erat, pro tractatione aut loco.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["divisio","latro","in","hic","quaestio","diuido","an","non","quisquis","gratia","non","refero","cum","possum","ingratus","teneo","multus","inquam","intervenio","propter","qui","non","debeo","facio","etiamsi","possum","si","non","teneo","quisquis","non","refero","gratia","cum","possum","an","hic","teneo","hic","in","hic","diuido","an","non","possum","ob","is","damnaris","qui","lex","facio","deinde","an","facio","debeo","nouus","an","si","affectus","et","indignatio","aufero","non","sum","in","suus","potestas","ignosco","ille","sum","hic","non","tamquam","quaestio","sed","ut","ille","mos","sum","pro","tractatio","aut","locus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.19","citation":null,"language":"lat","text":"MARVLLVS nouo colore egit: cecidit in pedes meos senex squalidus barba capilloque. nouit, inquam, nescio qui iste misericordiam meam. adleuaui, cum. ignorarem quis esset: uultis repellam, quod pater est? CESTIVS hoc colore: haec mecum cogitaui: pater meus est; egentem uidet frater: non miseretur, non praestat alimenta; hoc est, inquam, non uult praeripere filio officium, scit in hac fortuna meorum has iam . meas esse partes. Hoc peccaui quod non ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo huic quicquam amplius praestare quam illi praestiti: expectaui donec patruus ad me ueniret, et nunc expectabo. Venit ad me pater: quid habui . facere? perducere illum ad patrem? non feci: merito irascitur. potuit enim si aluisset leuare","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":111,"lemmas":["marvllvs","nouus","color","ago","cado","in","pes","meus","senex","squalidus","barba","capillus","nosco","inquam","nescio","qui","iste","misericordia","meus","adleuaui","cum","ignoraris","quis","sum","uolo","repello","qui","pater","sum","cestivs","hic","color","hic","ego","cogito","pater","meus","sum","egeo","uideo","frater","non","misero","non","praesto","alimentum","hic","sum","inquam","non","uolo","praeripio","filius","officium","scio","in","hic","fortuna","meus","hic","iam","meus","sum","pars","hic","pecco","qui","non","ultro","ad","pater","accedo","sed","aio","nolo","hic","quisquam","amplus","praesto","quam","ille","praesto","expectaui","donec","patruus","ad","ego","venio","et","nunc","expecto","venio","ad","ego","pater","quis","habeo","facio","perduco","ille","ad","pater","non","facio","mereo","irascor","possum","enim","si","alo","leuaris"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.7.5","citation":null,"language":"lat","text":"Quotiens absentis uiri nomen inplorauit ? quotiens quod non una peregrinaretur questa est? nemo sic negantem iterum rogat. Cum quo questa es? apud quem indignata es? abunde te in argumentum pudicitiae profecturam putas, si stuprum tantum negaueris, quod plerumque etiam inpudicissima, spe uberioris praemi, de industria simulat? quando de iniuria tua uiro scripsisti et, ne in occasionem similis iniuriae solitudo tua pateret, maturiorem reditum rogasti? et quanto decentius contumeliam penetralium meorum uxoris epistula quam testamento sollicitatoris cognoscerem! Miserrimus omnis saeculi maritus sic contempta absentia mea etiamnunc iniuriam meam nescirem, si qui fecerat tacere uoluisset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["quotiens","absum","uir","nomen","inploro","quotiens","qui","non","unus","peregrinor","queror","sum","nemo","sic","nego","iterum","rogo","cos","quo","queror","sum","apud","qui","indignor","sum","abunde","tu","in","argumentum","pudicitia","proficio","puto","si","stuprum","tantus","nego","qui","plerusque","etiam","impudicus","spes","uber","praemium","de","industria","simulo","quando","de","iniuria","tuus","uir","scribo","et","ne","in","occasio","similis","iniuria","solitudo","tuus","pateo","maturus","redeo","rogo","et","quantus","decet","contumelia","penetralis","meus","uxor","epistula","quam","testamentum","sollicitator","cognosco","miser","omnis","saeculis","maritus","sic","contemno","absentia","meus","etiamnum","iniuria","meus","nescio","si","qui","facio","taceo","uolo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.7.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.4","citation":null,"language":"lat","text":"ARELLI FVSCI patris. Quisquis es auarus pecuniae custos immensique cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris: ecce turba iuuenum sine patre. Impera quod uis: nauigabo, militabo, dummodo ubicunque fuero tuus sim. Nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent? unde talem patrem? non irasceris, nisi ut ames. Quid porro? ista patrimonia in quae male insani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? mille corruentium inter diuitias suas exempla referebas et inter illa ponebas et diuitis domum. Merito abdicasti, an inmerito? si inmerito abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes: si merito, odi domum tot facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam. quae apud nos frugalitas est apud illos humilitas est. Petis iterum potius filios quam recipis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":119,"lemmas":["arelli","fvsci","pater","quisquis","sum","avarus","pecunia","custos","immensus","cultor","solus","cum","multus","quaero","possum","omnis","fruor","filius","quaero","ecce","turba","iuuenis","sine","pater","impero","qui","uolo","nauigo","milito","dummodo","ubi","sum","tuus","sum","nos","pauper","sum","qui","habeo","qui","diues","rogo","unde","talis","pater","non","irasco","nisi","ut","amo","quis","porro","iste","patrimonium","in","qui","malus","insanio","ruo","gaudium","dominus","an","onus","sum","mille","corruo","inter","diuitiae","suus","exemplum","refero","et","inter","ille","pono","et","dives","domus","mereo","abdico","an","immeritus","si","immeritus","abdico","odi","pater","tot","eicio","innocens","si","mereo","odi","domus","tot","facio","noceo","aliquis","in","domus","locupleti","non","ago","ago","qui","apud","nos","frugalitas","sum","apud","ille","humilitas","sum","peta","iterum","potis","filius","quam","recipio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.4","citation":null,"language":"lat","text":"De T. Labieno interrogatis ? declamauit non quidem populo, sed egregie. non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac friuolae iactationis. adfectauit enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus peruenerat quam uolentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. Magna autem debet esse eloquentia quae inuitis placeat et cum ingenia fauor hominum ostendat, fauor alat, quantam uim esse oportet quae inter obstantia erumpat? Nemo erat qui non cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["de","t","labienus","interrogo","declamo","non","quidem","populus","sed","egregius","non","admitto","populus","et","quia","nondum","hic","consuetudo","sum","induco","et","quia","puto","turpis","atque","frivolus","iactatio","adfectauit","enim","censorius","supercilium","cum","alius","animus","sum","magnus","orator","qui","multus","impedimentum","eluctor","ad","fama","ingenium","confiteor","magis","homo","pervenio","quam","uolo","summus","egestas","sum","summus","infamia","superus","odium","magnus","autem","debeo","sum","eloquentia","qui","inuitus","placeo","et","cum","ingenium","fauor","homo","ostendo","fauor","alo","quantus","uis","sum","oportet","qui","inter","obsto","erumpo","nemo","sum","qui","non","cum","homo","omnis","obicio","ingenium","multus","tribuo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.9","citation":null,"language":"lat","text":"Iacebat nauigium peruetus et attritum salo, uix unius capax animae. Veni ad uos uictoriam pulcram petiturus, ut probem me parricidam. Non occidisti, inquit, fratrem. Nouerca, audi iucundissimam uocem: fateor me parricidam, occidi fratrem; tutus sum, pater, si hoc probauero? imposui in exarmatam nauem: non est hoc occidere? nouercae quidem numquam satis priuignus occiditur. Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis itineribus fata decurrunt, et haec est condicio miserrima humani generis, quod nascimur uno modo, multis morimur: laqueus, gladius, praeceps locus, uenenum, naufragium, mille aliae mortes insidiantur huic miserrimae animae. et hoc occidere uocatur, sed diutius. Si quis nunc stat in turba, hoc dicit: huic quisquam parcat, qui fratrem suum occidit et occidisse se probat?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["iaceo","navigium","peruetus","et","attero","salum","uix","unus","capax","anima","venio","ad","tu","uictoria","pulcher","peto","ut","probo","ego","parricida","non","occido","inquam","frater","noverca","audio","jucundus","uox","fateor","ego","parricida","occido","frater","tueor","sum","pater","si","hic","probo","impono","in","exarmo","nauis","non","sum","hic","occaedes","nouerca","quidem","numquam","satis","priuignus","occaedes","multus","res","natura","mors","uia","aperio","et","multus","iter","fatum","decurro","et","hic","sum","condicio","miser","humanus","genus","qui","nasco","unus","modo","multus","morior","laqueus","gladius","praeceps","locus","uenenum","naufragium","mille","alius","mors","insidior","hic","miser","anima","et","hic","occaedes","uoco","sed","diu","si","quis","nunc","sto","in","turba","hic","dico","hic","quisquam","parco","qui","frater","suus","occido","et","occido","sui","probo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.21","citation":null,"language":"lat","text":"*promhqeu=, e)pi\\ se/ tis pu=r kai\\ a)/nqrwpon; sanius quam Glycon; *A*D*A*I*O*S: *promhqeu=, se/ TIS gra/fwn a)/nqrwpon a)fani/zei, DAMAS corruptissime: dikai/ws, *promhqeu=: dia\\ ti/ ga\\r pu=r e)/kleptes a)nqrw/pw|; *K*R*A*T*W*N furiosissime qui dixit: *promhqeu=, nu=n e)/dei SE pu=r kle/yai. hic est CRATON uenustissimus homo et professus Asianus qui bellum cum omnibus Atticis gerebat. cum donaret illi Caesar talentum in quo uiginti quattuor sestertia sunt Atheniensium more: h)\\ pro/sqes, fhsi\\n, h)\\ a)/fele, i(/na mh\\ *)attiko\\n h)=|. hic et Caesari, quod illum numquam nisi mense Decembri audiret, dixit: mh\\ bau/nw| moi xrh=|; et cum commendaretur a Caesare Passieno nec curaret, interroganti quare non conplecteretur tanti uiri gratiam: h(li/ou kai/ontos lu/xnon ou)x a(/ptw.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":147,"lemmas":["promhqeu","e","pi","sui","tis","pu","romanus","kai","ab","nqrwpon","sanus","quam","glycon","ab","d","ab","eo","o","senatus","promhqeu","sui","tis","gra","fwn","ab","nqrwpon","ab","fanum","zei","damas","corrumpo","dikai","ws","promhqeu","dius","tiberius","ga","romanus","pu","romanus","e","kleptes","ab","nqrw","pw","k","romanus","ab","t","w","n","furiosus","qui","dico","promhqeu","nu","n","e","deus","sui","pu","romanus","kle","yai","hic","sum","creo","uenustissimus","homo","et","profiteor","asianus","qui","bellum","cum","omnis","atticus","gero","cum","dono","ille","caesar","talentum","in","quo","uiginti","quattuor","sestertium","sum","atheniensis","mos","h","pro","sqes","fhsi","n","h","ab","felis","eo","no","mh","attiko","n","h","hic","et","caesaris","qui","ille","numquam","nisi","mensis","december","audio","dico","mh","bau","nw","moi","xrh","et","cum","commendo","ab","caesaris","passienus","neque","curo","interrogo","quare","non","conplecto","tantus","uir","gratia","h","li","ou","kai","ontos","lu","xnon","ou","decem","ab","ptw"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.21"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.10","citation":null,"language":"lat","text":"TRIARII. Age, hoc non est praemium, unum spectare omnium cruces? Certum habeo, si habuisset tyrannus filiam, non scripsisset edictum. Indicit festum diem, aperiri iubet maiorum imagines, cum maxime tegendae sunt. Vari Gemini. Eadem hora et libertum fecit et generum. hoc fecisti quod tyrannus non cogit nisi cum irascitur, seruos ne tunc quidem facit cum cogitur. Generum habes qualem? ut illi laudationem suam reddam, nempe frugi seruum. Seruis tuis pariturast fratres. Quantum ad expositionem rerum pertinet, sunt quidem acerba tyrannidis mala, tamen tristiora exponam quae post tyrannidem gesta sunt. Non dubitabam quin esset tyrannicidae nuptura. Si sub tyranno uitiata esset, solacium haberemus hoc: non tibi uni accidit. Nondum occisum tyrannum puto, etiamnunc tyrannicas nuptias uideo.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":114,"lemmas":["triarii","ago","hic","non","sum","praemium","unus","specto","omnis","crux","certus","habeo","si","habeo","tyrannus","filia","non","scribo","edictum","indico","festus","dies","aperio","iubeo","magnus","imago","cum","magnus","tego","sum","varis","geminus","idem","hora","et","libertus","facio","et","gener","hic","facio","qui","tyrannus","non","cogo","nisi","cum","irascor","seruus","ne","tunc","quidem","facio","cum","cogo","gener","habeo","qual","ut","ille","laudatio","suus","reddo","nempe","frugi","seruus","seruus","tuus","pariturast","frater","quantus","ad","expositio","res","pertineo","sum","quidem","acerbus","tyrannis","malus","tamen","tristis","expono","qui","post","tyrannis","gero","sum","non","dubito","quin","sum","tyrannicida","nubo","si","sub","tyrannus","vitio","sum","solacium","habeo","hic","non","tu","unus","accido","nondum","occido","tyrannus","puto","etiamnum","tyrannicus","nuptiae","uideo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.3","citation":null,"language":"lat","text":"FVLVI SPARSI. Tales fuerunt ex quibus posset alter tyrannum contemnere, alter occidere. IVLI BASSI. Conpressas fili manus in os meum inpegi, caedentem consolatus sum. Porci Latronis. “Caede, inquit, patrem:” dum ego neglegens sum occupauit praecipitare se ex arce filius. hoc non est patri parcere sed sibi. Dura, fili; ad tyrannum tibi per patrem eundum est. Tenent ecce cruentum tyranni caput; nunc illas praecidite. Blandi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":64,"lemmas":["fvlvi","spargo","tal","sum","ex","qui","possum","alter","tyrannus","contemno","alter","occaedes","ivli","bassi","conpremo","filis","manus","in","os","meus","inpegi","caedo","consolo","sum","porcius","latro","caedes","inquam","pater","dum","ego","neglego","sum","occupo","praecipitaris","sui","ex","arx","filius","hic","non","sum","pater","parco","sed","sui","durus","filis","ad","tyrannus","tu","per","pater","eo","sum","teneo","ecce","cruentus","tyrannus","caput","nunc","ille","praecido","blandio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.4.3","citation":null,"language":"lat","text":"Latro hanc controuersiam quasi tota offici esset declamauit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed comparauit inter se incommoda patris et matris et tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum potius captum patrem ire filius deberet, an ad alendam caecam matrem subsistere; et sic eam diuisit, ut diceret: hoc quod mater desiderat, utile est et patri. Nouissime tractauit ne patrem quidem uelle; utique, si sciat matrem in hac esse fortuna, non passurum. In epilogis uehemens fuit APOLLONIVS Graecus. BVTEO fatuam quaestionem mouerat primam: an lex quae de alendis parentibus lata esset ad patris tantum pertineret. illis omnia priuilegia data et ipsam poenam non alentium signum esse non muliebris potestatis. Res est ineptior quam ut coarguenda sit, itaque transeo; illud unum quod dicebat Pollio ASINIVS referam: numquam debere temptari in causa uerecunda inprobam quaestionem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":130,"lemmas":["latro","hic","controuersia","quasi","totus","officio","sum","declamo","nullus","quaestio","ius","inservio","sed","comparo","inter","sui","incommodus","pater","et","mater","et","tamquam","thesis","dico","utrum","ad","redimo","potis","capio","pater","eo","filius","debeo","an","ad","alo","caecus","mater","subsisto","et","sic","is","diuido","ut","dico","hic","qui","mater","desidero","utilis","sum","et","pater","nouus","tracto","ne","pater","quidem","uolo","utique","si","scio","mater","in","hic","sum","fortuna","non","patior","in","epilogus","uehemens","sum","apollonivs","graecus","bvteo","fatua","quaestio","moveo","primus","an","lex","qui","de","alo","parens","fero","sum","ad","pater","tantus","pertineo","ille","omnis","priuilegium","do","et","ipse","poena","non","alo","signum","sum","non","muliebris","potestas","res","sum","ineptus","quam","ut","coarguo","sum","itaque","transeo","ille","unus","qui","dico","pollio","asinivs","refero","numquam","debeo","temptaris","in","causa","verecundus","improbus","quaestio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.4.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.3","citation":null,"language":"lat","text":"VIBI GALLI. Ego taceam de adulterio quod persequitur etiam populus? ego taceam de parricidio quod persequitur etiam puer? Testor uos, iudices, saluom patrem reliqui. O magnam in contrarium saeculi nostri peruersitatem! inuentus est qui patrem posset occidere et nouercam non posset. etiamsi quis occidere patrem non potest, nouercam potest. SEPVLLI BASSI. Dum perfodio parietem, aliquis sentiet. Cuius uis leuissimum esse somnum? pueri an senis an mediae aetatis? pueri? frater sentiet senis?pater. mediae aetatis? nouerca. Quaererem quam sordida domo natus esset, si ullam habuisset: nunc inquisitionem nostram humilitate effugit. non miror si nescis quam difficile sit patrem occidere, cum incertum habeas patrem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":102,"lemmas":["vibi","gallus","ego","taceo","de","adulterium","qui","persequor","etiam","populus","ego","taceo","de","parricidium","qui","persequor","etiam","puer","testo","tu","iudex","salvus","pater","reliquus","o","magnus","in","contrarius","saeculis","noster","peruersitas","inuenio","sum","qui","pater","possum","occaedes","et","noverca","non","possum","etiamsi","quis","occaedes","pater","non","possum","noverca","possum","sepvlli","bassi","dum","perfodio","paries","aliquis","sentio","qui","uolo","levis","sum","somnus","puer","an","senex","an","medius","aetas","puer","frater","sentio","senex","pater","medius","aetas","noverca","quaero","quam","sordidus","domus","nascor","sum","si","ullus","habeo","nunc","inquisitio","noster","humilitas","effugio","non","miro","si","nescio","quam","difficilis","sum","pater","occaedes","cum","incertus","habeo","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.2","citation":null,"language":"lat","text":"Feriatur in foro; omnes uideant, meretrix audiat. Reliquiae praetoris unco trahebantur. Maiestatem laesam dixissem, si exeunti tibi lictor a conspectu meretricem non summouisset. VIBI RVFI. Paratus erat accusator cum commentariis, aiebat quidquid meretrix desiderauit. In hoc tecum uxorem non misimus? ut salua prouincia sit, optemus meretrici bonam mentem? dedimus tibi legatum, dedimus quaestorem, ut tu cum meretrice cenares? meretrix uxoris loco accubuit, immo praetoris. P.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":65,"lemmas":["ferio","in","forum","omnis","uideo","meretrix","audio","reliquiae","praetor","uncus","traho","maiestas","laedo","dico","si","exeo","tu","lictor","ab","conspectus","meretrix","non","summoveo","vibi","rvfi","paro","sum","accusator","cum","commentarius","aio","quisquis","meretrix","desidero","in","hic","tu","uxor","non","mitto","ut","saluus","prouincia","sum","opto","meretrix","bonus","mens","do","tu","legatus","do","quaestor","ut","tu","cum","meretrix","cenaris","meretrix","uxor","locus","accumbo","immo","praetor","p"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.20","citation":null,"language":"lat","text":"quidem fortunam fratris, sed causam adgrauare. BUTEONIS colorem non probabat Latro: praestitisse se dixit exiguum, tantum quo spiritum posset producere; et cum descripsisset pallorem eius ac maciem adiecit: apparet illum ab inimicis ali. Hunc colorem cum improbaret Lateo hac sententia usus est: non est, inquit, abdicato quicquam ex gloria criminis sui detrahendum. HISPANVS hunc colorem uenustius; nam et miserationi eius qui non benignissime alitur adiecit aliquid et pietati suae nihil detraxit: quomodo autem, inquit, illum alo? exiguos furtiue cibos mitto et si quid de mensa mea detrahere potui famelico seni porrigo. Non credis, qui scis quomodo te aluerim?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":98,"lemmas":["quidem","fortuna","frater","sed","causa","adgrauaris","buteo","color","non","probo","latro","praesto","sui","dico","exiguus","tantus","quo","spiritus","possum","produco","et","cum","describo","pallor","is","atque","macies","adiicio","appareo","ille","ab","inimicus","al","hic","color","cum","improbo","lateo","hic","sententia","utor","sum","non","sum","inquam","abdico","quisquam","ex","gloria","crimen","suus","detraho","hispanvs","hic","color","venustus","nam","et","miseratio","is","qui","non","benignus","alo","adiicio","aliquis","et","pietas","suus","nihil","detraho","quomodo","autem","inquam","ille","alo","exiguus","furtivus","cibus","mitto","et","si","quis","de","mensa","meus","detraho","possum","famelicus","senex","porrigo","non","credo","qui","scio","quomodo","tu","alo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.7","citation":null,"language":"lat","text":"Audi a demente exempla huic crimini: denis uicenisque annis inter bella iuuentus consenuit; nos dies XXX ferre non possumus? Deliberabo: lex nihil uult temere fieri; magna res est, inquit: delibera, cogita, tempus accipe. Effregisti domum ciuis, ut dicis etiam misericordis. Morere: non est hoc nocenti graue; ego nihil peccaui: propter te mori cupio. ratio a me exigitur alienae culpae, meae potestatis. “Quid ergo facturus es?” non pronuntiabo ante supremam. Quid miraris si illum citius exorasti? facilius est iniuriam donare quam crimen. Agedum in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum: non putasti mecum deliberandum? unde tu scis qualem filium habeam? ego certe adhuc nescio qualem filiam habeas. Nullum tempus uni uerbo angustum est. “Iam,” inquit, “angustum tempus est:” et tibi uacat accusare? VIBI RVFI. Quis unquam praeter me sic","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":128,"lemmas":["audio","ab","demo","exemplum","hic","crimen","deni","uicenisque","annus","inter","bellum","iuuentus","consenesco","nos","dies","xxx","fero","non","possum","delibero","lex","nihil","uolo","temere","fio","magnus","res","sum","inquam","delibero","cogito","tempus","accipio","effringo","domus","ciuis","ut","dico","etiam","misericordis","morior","non","sum","hic","noceo","grauis","ego","nihil","pecco","propter","tu","morior","cupio","ratio","ab","ego","exigo","alienus","culpa","meus","potestas","quis","ergo","facio","sum","non","pronuntio","ante","superus","quis","miror","si","ille","cieo","exoro","facilis","sum","iniuria","donaris","quam","crimen","agedum","in","medius","senex","qui","misericordia","crudelis","sum","non","puto","ego","delibero","unde","tu","scio","qual","filius","habeo","ego","certus","adhuc","nescio","qual","filia","habeo","nullus","tempus","unus","uerbum","angustus","sum","iam","inquam","angustus","tempus","sum","et","tu","uaco","accuso","vibi","rvfi","quis","umquam","praeter","ego","sic"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.13","citation":null,"language":"lat","text":"DIOCLES CARYSTIVS:ei) de\\ xari/essai sa/rkese)k th=s a)swti/as metaba/llontai. HERMAGORAS raras sententias dicebat sed argutas, et quae auditorem diligentem penitus adficerent, securum et neglegentem transcurrerent. In hac controuersia dixit: w)= tu/xhs deinh=s! tau=ta e)pita/ttontes a)llh/lois e)poiou=men. BARBARVS dixit uulgarem sensum satis uulgariter: gnw/sh|, te/knon, o(/ti nou=s a)kmh\\n u(panqei=. Elegantius hoc conposuit Hispo ROMANIVS: placet uobis frugalitas mea, quod patrimonium seruaui, quod acquisiui, quod uxorem mature duxi, semper dilexi, quod ab omni me tutum fabula praestiti. Illud adfirmo, nihil tota uita frugalius feci. Rem ab omnibus dictam celerrime SYRIACVS VALLIVS dixit: fili, quando uis desinamus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":117,"lemmas":["diocles","carystivs","is","de","xaris","essai","sa","rkese","k","th","senatus","ab","swti","as","metaba","llontai","hermagoras","rarus","sententia","dico","sed","arguo","et","qui","auditor","diligo","penitus","afficio","securus","et","neglego","transcurro","in","hic","controuersia","dico","w","tu","xhs","deinh","senatus","tau","ta","e","pita","ttontes","ab","llh","lois","e","poiou","ego","barbarvs","dico","uulgaris","sensus","satis","vulgaris","gnw","sh","tu","knon","o","tiberius","nou","senatus","ab","kmh","n","quintus","panqei","elego","hic","conpono","hispo","romanivs","placeo","tu","frugalitas","meus","qui","patrimonium","servo","qui","acquisiui","qui","uxor","maturus","duco","semper","diligo","qui","ab","omnis","ego","tueor","fabula","praesto","ille","adfirmo","nihil","totus","uita","frugalis","facio","res","ab","omnis","dico","celer","syriacvs","vallivs","dico","filis","quando","uolo","desino"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.6","citation":null,"language":"lat","text":"CESTIVS a parte patris aiebat simulationem luxuriae significandam magis quam profitendam. Ita, inquit, apparebit illum simulasse, si etiamnunc simulat; si desinit simulare, ostendit, iam sibi nihil opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit; emendatum autem esse non concessit et adsidue dixit nihil magis se quam interuallum hoc luxuriae timere; intermissa uitia uehementius surgere. Latro aperte putabat simulationem confitendam. Incipio, inquit, non tantum honestum senem sed prudentem defendere, si quod uitium uideri poterat efficio consilium. Quare potius significet quam dicat frugi se esse? BLANDVS hac figura declamauit filium et pro abdicato respondit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["cestivs","ab","pars","pater","aio","simulatio","luxuria","significo","magis","quam","profiteor","ita","inquam","appareo","ille","simulo","si","etiamnum","simulo","si","desino","simularis","ostendo","iam","sui","nihil","opus","sum","is","consilium","quasi","filius","emendo","sum","emendo","autem","sum","non","concedo","et","assiduus","dico","nihil","magis","sui","quam","intervallum","hic","luxuria","timeo","intermissus","uitium","uehemens","surgo","latro","apertus","puto","simulatio","confiteor","incipio","inquam","non","tantus","honestus","senex","sed","prudens","defendo","si","qui","uitium","uideo","possum","efficio","consilium","quaris","potis","significo","quam","dico","frugi","sui","sum","blandvs","hic","figuro","declamo","filius","et","pro","abdico","respondeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.20","citation":null,"language":"lat","text":"SILO POMPEIVS sic diuisit: coepit a uetere et explosa quaestione, an in omnia patri parendum sit; etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit parendum, quo efficitur, ne pater sit; deinde quaesiit, an inuitus filius dari in adoptionem possit: si non potest, non ob id abdicari potest, quod arbitrio usus est: tamen ut possit, non cum contra uoluntatem patris, set cum male arbitrio suo utitur. hic subiecit, an hic bene usus sit. Deinde officii partem tractauit et ita diuisit: turpem esse adoptionem, inutilem esse, periculosam esse. Cum diceret turpem, dixit: aliena bona inuadere et trium filiorum subsessorem esse et liberis spem reconciliationis paternae eripere quam inhumanum est! Cum inutilem diceret, dixit patri inutilem esse, adoptanti inutilem esse, sibi inutilem esse. Cum patri inutilem diceret, tractauit quam graue esset filio carere unico, quanto grauius eo quem alius concupisceret, et cum diceret diuitem ipsum quoque qui tot haberet solacia filium quaerere, dixit: tibi non erit facile adoptare. Cum inutilem adoptionem diuiti diceret, sic tractauit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":162,"lemmas":["silus","pompeivs","sic","diuido","coepio","ab","uetus","et","explodo","quaestio","an","in","omnis","pater","pareo","sum","etiamsi","in","omnis","an","ibi","tamen","non","sum","pareo","quo","efficio","ne","pater","sum","deinde","quaero","an","inuitus","filius","do","in","adoptio","possum","si","non","possum","non","ob","is","abdicaris","possum","qui","arbitrium","utor","sum","tamen","ut","possum","non","cum","contra","uoluntas","pater","sed","cum","malus","arbitrium","suus","uto","hic","subicio","an","hic","bene","utor","sum","deinde","officium","pars","tracto","et","ita","diuido","turpis","sum","adoptio","inutilis","sum","periculosus","sum","cos","dico","turpis","dico","alienus","bonus","invado","et","tres","filius","subsessor","sum","et","liber","spes","reconciliatio","paternus","eripio","quam","inhumanus","sum","cos","inutilis","dico","dico","pater","inutilis","sum","adopto","inutilis","sum","sui","inutilis","sum","cos","pater","inutilis","dico","tracto","quam","grauis","sum","filius","careo","unicus","quantus","grauis","is","qui","alius","concupisco","et","cum","dico","dives","ipse","quoque","qui","tot","habeo","solacium","filius","quaero","dico","tu","non","sum","facilis","adoptaris","cos","inutilis","adoptio","dives","dico","sic","tracto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.17","citation":null,"language":"lat","text":"A parte Parrhasii fecit hunc colorem: emptum esse a Parrhasio senem inutilem, exspiraturum: si uerum, inquit, uultis, non occidit illum, sed deficientis et alioqui exspiraturi morte usus est. Torsit, inquit, tamen: si lucri causa, obice; nempe huius crudelitatis pretium Athenae habent. In argumentis dixit quantum semper artibus licuisset: medicos, ut uim ignotam morbi cognoscerent, uiscera rescidisse; hodie cadauerum artus rescindi, ut neruorum articulorumque positio cognosci possit. ALBVCIVS hoc colore: calamitosum fuisse, orbum, palam mortem optantem: nec aliter illum Philippus uendidisset nisi putasset illi poenam esse uiuere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":86,"lemmas":["ab","pars","parrhasius","facio","hic","color","emo","sum","ab","parrhasius","senex","inutilis","exspiraturum","si","uerus","inquam","uolo","non","occido","ille","sed","deficio","et","alioqui","exspiraturi","mors","utor","sum","torqueo","inquam","tamen","si","lucrum","causa","obicio","nempe","hic","crudelitas","pretium","athenae","habeo","in","argumentum","dico","quantus","semper","ars","licet","medicus","ut","uis","ignosco","morbus","cognosco","uiscera","rescidisse","hodie","cadaver","artus","rescindo","ut","nervus","articulus","positio","cognosco","possum","albvcivs","hic","color","calamitosus","sum","orbus","palam","mors","opto","neque","aliter","ille","philippus","vendo","nisi","puto","ille","poena","sum","uiuo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.1","citation":null,"language":"lat","text":"IVNI GALLIONIS. Dubito quid de euentu huiusce iudici optem, cum crimen meum sit uicisse. Videtis quemadmodum in hoc quoque iudicio opera sua iactat: et miratur quisquam si hoc patre natus gloriae cupidior est? Faciles habetis partes: uiros fortes iungite. dissidemus quia nimium similes sumus. Cum exiremus in aciem, aiebat: si adulescens essem, nemo pugnaret fortius. maiorum quoque suorum uirtutes referebat, sed omnibus se praeferebat. Cum ad aetatem tuam peruenero, non contendam cum ullo, quamuis si exemplum tuum sequi uoluero, etiam cum filio contendam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["ivni","gallio","dubito","quis","de","euentus","hic","judicium","opto","cum","crimen","meus","sum","vinco","video","quemadmodum","in","hic","quoque","iudicium","opus","suus","iacto","et","miro","quisquam","si","hic","pater","nascor","gloria","cupidus","sum","facilis","habeo","pars","uir","fortis","jungo","dissido","quia","nimium","similis","sum","cos","exeo","in","acies","aio","si","adulescens","sum","nemo","pugno","fortis","magnus","quoque","suus","uirtus","refero","sed","omnis","sui","praefero","cos","ad","aetas","tuus","peruenio","non","contendo","cum","ullus","quamuis","si","exemplum","tuus","sequor","uoluero","etiam","cum","filius","contendo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.20","citation":null,"language":"lat","text":"Hic est L. Vinicius, quo nemo ciuis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio illi praestatura erat, prima intentio animi dabat; ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere uideretur. De hoc eleganter dixit diuus Augustus: L. Vinicius ingenium in numerato habet. HISPO ROMANIVS maligne et accusatorie, “nihil,” inquit, “ego isti narraueram; ista, ut erat necesse, aliquid ex uultu, aliquid ex nocturnis uigiliis suspicata est: unde emanauerit sermo, scietis. uidetis quo ueniat tyrannus: non ad amicum meum, non ad seruum, sed ad istam, quae nihil negoti habuisset, si tacuisset. Tua etiam causa tacuisti: sciebas te perituram, si confessa esses tyrannicidium.” HYBREAS dixit: a)na/cais ou)=n e)pi\\ th\\n a)/kran e)piw\\n kai\\ ei) e)piqumei=s nu=n labe\\ to\\ ci/fos.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":135,"lemmas":["hic","sum","l","vinicius","quo","nemo","ciuis","romanus","in","ago","causa","praesens","habeo","ingenium","quisquis","longus","cogitatio","ille","praesto","sum","primus","intentio","animus","do","ex","tempus","causa","ago","sed","non","desidero","hic","commendatio","ut","ex","tempus","ago","uideo","de","hic","eleganter","dico","diuus","augustus","l","vinicius","ingenium","in","numero","habeo","hispo","romanivs","malignus","et","accusatorius","nihil","inquam","ego","iste","narraueram","iste","ut","sum","necesse","aliquis","ex","uultus","aliquis","ex","nocturnus","uigilia","suspicor","sum","unde","emanauerit","sermo","scio","uideo","quo","uenio","tyrannus","non","ad","amicus","meus","non","ad","seruus","sed","ad","iste","qui","nihil","negotium","habeo","si","taceo","tuus","etiam","causa","taceo","scio","tu","pereo","si","confiteor","sum","tyrannicidium","hybreas","dico","ab","no","cais","ou","n","e","pi","th","n","ab","kran","e","piw","n","kai","is","e","piqumei","senatus","nu","n","labes","to","cichorium","fos"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.15","citation":null,"language":"lat","text":"Pro illo qui debilitabat expositos pauci admodum dixerunt. Dixit GALLIO et hoc colore usus est: egentem hominem et qui ne se quidem alere nedum alios posset, sustulisse eos qui iam relicti sine spe uix spiritum traherent, quibus non iniuria fieret si aliquid detraheretur, sed beneficium daretur si uita seruaretur. faciant inuidiam alicui oculos desse, alicui manus, dicant illos per hunc tam misere uiuere, dum fateantur per hunc uiuere. GALLIO illud quoque in argumentis temptauit: adeo, inquit, haec res non nocuit reipublicae, ut possit uideri etiam profuisse:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":86,"lemmas":["pro","ille","qui","debilito","expono","paucus","admodum","dico","dico","gallio","et","hic","color","utor","sum","egeo","homo","et","qui","ne","sui","quidem","alo","nedum","alius","possum","tollo","is","qui","iam","relinquo","sine","spes","uix","spiritus","traho","qui","non","iniuria","fio","si","aliquis","detraho","sed","beneficium","do","si","uita","servo","facio","inuidia","aliqui","oculus","defleo","aliqui","manus","dico","ille","per","hic","tam","mitto","uiuo","dum","fateor","per","hic","uiuo","gallio","ille","quoque","in","argumentum","tento","adeo","inquam","hic","res","non","noceo","reipublicae","ut","possum","uideo","etiam","prosum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.5","citation":null,"language":"lat","text":"ARELLI FVSCI patris. Ne metue, puella, pudica es: sed sic te uiro lauda, non templo. Meretrix uocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus, uenientem recepisti. cetera. etiamsi in communi loco essem tamen potius silerem. Pompei SILONIS. Excipitur meretricium osculis, docetur blanditias et in omnem motum confingitur. Auertite aures petiturae sacerdotium dum reliqua narro: nihil ad uos deferam dubium, nihil audietis nisi quod uicina ciuitas uidit. Tu sacerdos? quid si tantum capta, quid si tantum prostituta, quid si tantum homicida, quid si tantum rea fuisses ? Romani Hisponis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":90,"lemmas":["arelli","fvsci","pater","ne","metuo","puella","pudicus","sum","sed","sic","tu","uir","laudo","non","templum","meretrix","uoco","sum","in","communis","locus","sto","superpono","sum","cella","tuus","titulus","venio","recipio","ceterus","etiamsi","in","communis","locus","sum","tamen","potis","sileo","pompejus","silo","excipio","meretricius","osculis","doceo","blanditia","et","in","omnis","motus","confingo","averto","auris","peto","sacerdotium","dum","reliquus","narro","nihil","ad","tu","defero","dubius","nihil","audio","nisi","qui","uicinus","ciuitas","uideo","tu","sacerdos","quis","si","tantus","capio","quis","si","tantus","prostituo","quis","si","tantus","homicida","quis","si","tantus","rea","sum","romanus","hisponis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.3","citation":null,"language":"lat","text":"Papiri FABIANI. Quam nihil in illa domo meretriciae uitae uidi! adsidebat mulier tristi uultu, adfecta, aegro simillima ipsa, demissis in terram oculis. “Pater,” inquit, “nihil tecum frater locutus est?” in sinu meo et filium et animam deposuit. domum pertuli. Dementiam uocat quod infantem non abdicaui. quid facerem? negarem aliquid filio, cum ille rogaret pro filio? Ignosco tibi quod tam durus es: aegrum fratrem non uidisti. ille magni modo successor patrimoni natus in lectulo precario moriebatur; non seruorum turba circumstabat, non amicorum; inter infantem et mulierculam deficientis adulescentis spiritus in aduentum meum sustinebatur. ut intraui, cadentes iam oculos ad nomen meum erexit fugientemque animam retinuit. “pater,” inquit, “quod adhuc nihil deprecatus sum non contumacia feci; fratri mandaueram.” Indico tibi crimina mea: expirantem coheredem tuum ad uitam uolui reuocare; ut saluus esset rogaui deos, et licet dementiam uoces, si uixisset recepissem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":139,"lemmas":["papirius","fabiani","quam","nihil","in","ille","domus","meretricius","uita","uideo","assideo","mulier","tristis","uultus","afficio","aeger","similis","ipse","demitto","in","terra","oculus","pater","inquam","nihil","tu","frater","loquor","sum","in","sinus","meus","et","filius","et","anima","depono","domus","pertulis","dementia","uoco","qui","infer","non","abdicaui","quis","facio","negaris","aliquis","filius","cum","ille","rogo","pro","filius","ignosco","tu","qui","tam","durus","sum","aeger","frater","non","uideo","ille","magnus","modo","successor","patrimonium","nascor","in","lectulus","precarius","morior","non","seruus","turba","circumsto","non","amicus","inter","infer","et","muliercula","deficio","adulescens","spiritus","in","aduentus","meus","sustineo","ut","intro","cado","iam","oculus","ad","nomen","meus","erigo","fugio","anima","retineo","pater","inquam","qui","adhuc","nihil","deprecor","sum","non","contumacia","facio","frater","mando","indicus","tu","crimen","meus","expirantem","coheres","tuus","ad","uita","uolo","reuoco","ut","salvus","sum","rogo","deus","et","licet","dementia","uox","si","vivo","recipio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.20","citation":null,"language":"lat","text":"*G*L*U*K*W*N dixit: pu=r kai\\ a)/nqrwpos, *promhqeu=, ta\\ sa/ SE dw=ra basani/zei. TRIARIVS hoc ex aliqua parte cum subriperet, inflexit. Hos aiebat SEVERVS CASSIVS, qui hoc facerent, similes sibi uideri furibus alienis poculis ansas mutantibus. multi sunt qui detracto uerbo aut mutato aut adiecto putent se alienas sententias lucri fecisse. TRIARIVS autem sic uertit: corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. sed et Graeci illam subrupuerunt; EVCTEMON qui dixit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":78,"lemmas":["g","l","quintus","k","w","n","dico","pu","romanus","kai","ab","nqrwpos","promhqeu","ta","sa","sui","dw","ra","basani","zei","triarivs","hic","ex","aliqui","pars","cum","surripio","inflecto","hic","aio","severvs","cassivs","qui","hic","facio","similis","sui","uideo","fur","alienus","poculum","ansa","muto","multus","sum","qui","detraho","uerbum","aut","muto","aut","adicio","puto","sui","alienus","sententia","lucrum","facio","triarivs","autem","sic","uerto","conrumpo","duo","maximus","prometheus","munus","ignis","et","homo","sed","et","graecum","ille","surripio","evctemon","qui","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.14","citation":null,"language":"lat","text":"Scio quosdam putare quaestionem esse: an possit a priuato homine laedi respublica; SPARSVM certe ita declamare memini. quod si quisquam recipit et illam recipiet: an a muliere possit, an a sene, an a paupere possit; quorum nihil umquam quaeritur, sed dici tamen solet; quomodo, cum illa quaestio tractatur: an respublica laesa sit, totiens reus inter argumenta non laesae reipublicae dicit: ne potuit quidem laedi a priuato, a paupere, ab aegro, ab absenti. GALLIO fecit et illam quaestionem: an in expositis laedi possit respublica. non potest, inquit, respublica laedi nisi in aliqua sui parte; haec nulla reipublicae pars est; non in censu illos inuenies, non in testamentis. Sed haec quoque in illam incurrit: an respublica laesa sit; dicitur enim: ne laedi quidem potuit in eis quos non habebat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":127,"lemmas":["scio","quidam","puto","quaestio","sum","an","possum","ab","priuo","homo","laedo","respublica","sparsvm","certus","ita","declamaris","memini","qui","si","quisquam","recipio","et","ille","recipio","an","ab","mulier","possum","an","ab","seni","an","ab","pauper","possum","qui","nihil","umquam","quaero","sed","dico","tamen","soleo","quomodo","cum","ille","quaestio","tracto","an","respublica","laedo","sum","totiens","reus","inter","argumentum","non","laedo","reipublicae","dico","ne","possum","quidem","laedo","ab","priuo","ab","pauper","ab","aeger","ab","absum","gallio","facio","et","ille","quaestio","an","in","expono","laedo","possum","respublica","non","possum","inquam","respublica","laedo","nisi","in","aliqui","suus","pars","hic","nullus","reipublicae","pars","sum","non","in","census","ille","inuenio","non","in","testamentum","sed","hic","quoque","in","ille","incurro","an","respublica","laedo","sum","dico","enim","ne","laedo","quidem","possum","in","is","qui","non","habeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.11","citation":null,"language":"lat","text":"Ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obscenum nomen inposuit, declamatori subtili sed arido; ille Sparso dixit scolam communem cum rhetore quodam habenti: tu potes controuersiam intellegere qui non intellegis te laterem lauare ? SPARSVS autem dicebat uiolenter, sed dure. Ad imitationem se Latronis derexerat nec tamen, umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":55,"lemmas":["ille","passienus","primus","is","syllaba","in","graecus","muto","obscenus","nomen","inpono","declamator","subtilis","sed","aridus","ille","spargo","dico","scolam","communis","cum","rhetor","quidam","habeo","tu","possum","controuersia","intellego","qui","non","intellego","tu","lateo","lauo","sparsvs","autem","dico","violens","sed","durus","ad","imitatio","sui","latro","derego","neque","tamen","umquam","similis","ille","sum","nisi","cum","idem","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.3.6","citation":null,"language":"lat","text":"Non puto uos exigere diuisionem, cum coniecturalis sit controuersia. habet tamen dissimilem ceteris coniecturam et duplicem; non quomodo solet aut inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut inter duo crimina, cum alterum probamus, ut id alterius fiat probatio, tamquam cum dicimus adulteram fuisse, ut credatur propter hoc etiam uenefica: in uno homine coniectura duplex est. quaerimus enim utrum uenenum in suam mortem an in patris parauerit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":66,"lemmas":["non","puto","tu","exigo","diuisio","cum","coniectural","sum","controuersia","habeo","tamen","dissimilis","ceterus","conicio","et","duplico","non","quomodo","soleo","aut","inter","duo","reus","cum","alter","coarguo","aut","inter","duo","crimen","cum","alter","probo","ut","is","alter","fio","probatio","tamquam","cum","dico","adulter","sum","ut","credo","propter","hic","etiam","veneficus","in","unus","homo","conicio","duplex","sum","quaero","enim","utrum","uenenum","in","suus","mors","an","in","pater","paro"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.3.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.10","citation":null,"language":"lat","text":"Ne illam quidem secuti sunt tractationem qua usus est BLANDVS, qui dixit: militia tibi superuacua est, inuidiosa est, periculosa est. superuacua est, quia non cogeris, immo uerecundia uetaris. gloriae causa aliquis militat: consecutus es gloriam; uacationis causa: consecutus es; praemii causa: tria domi praemia sunt; et sic transiit, ut diceret inuidiosum esse unum hominem toties optare omnibus honores intercipere; quam periculosa res esset inuidia, quam magnos uiros oppressisset. hic exempla. Periculosam esse militiam, eodem loco collegit, quo ceteri; illud unum noui adiecit de lege, non posse iam illum fortiter facere, quia omnes illum hostes peterent: “uidelicet ideo lex ter fortem dimisit; scit illum iam obseruari ab hoste.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":107,"lemmas":["ne","ille","quidem","sequor","sum","tractatio","qui","utor","sum","blandvs","qui","dico","militia","tu","superuacua","sum","invidiosus","sum","periculosus","sum","superuacua","sum","quia","non","cogo","immo","verecundia","uetaris","gloria","causa","aliquis","milito","consequor","sum","gloria","uacatio","causa","consequor","sum","praemium","causa","tres","domus","praemium","sum","et","sic","transeo","ut","dico","inuidiosus","sum","unus","homo","totiens","optaris","omnis","honor","intercipio","quam","periculosus","res","sum","inuidia","quam","magnus","uir","opprimo","hic","exemplum","periculosus","sum","militia","idem","locus","colligo","quo","ceterus","ille","unus","nouus","adiicio","de","lex","non","possum","iam","ille","fortis","facio","quia","omnis","ille","hostis","peto","uidelicet","ideo","lex","ter","fortis","dimitto","scio","ille","iam","obseruaris","ab","hostis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.2","citation":null,"language":"lat","text":"si tantum ingenuus fuisset? CESTI PII. Soror, opto tibi perpetuam sterilitatem. Cum dicerem: “manumittamus seruum,” aiebat: “expectemus sororis nuptias.” Ergo tibi, soror, ut honestos habeas liberos, adulterandum est? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus seruo dominus permisit quam tyrannus. Qui facit has nuptias aut insanus est aut tyrannus. Quis hoc potest credere, optandum filiae fuisse ne finiretur tyrannis, ne rediret pater? Si interrogauero patrem, quod grauissimum in tyrannide fuerit scelus, si sanus est respondebit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":77,"lemmas":["si","tantus","ingenuus","sum","cestus","pius","soror","opto","tu","perpetuus","sterilitas","cos","dico","manumitto","seruus","aio","expecto","soror","nuptiae","ergo","tu","soror","ut","honestus","habeo","liber","adultero","sum","facio","sui","similis","tyrannus","filia","rapio","libertus","cruciarius","multus","seruus","dominus","permitto","quam","tyrannus","qui","facio","hic","nuptiae","aut","insanus","sum","aut","tyrannus","quis","hic","possum","credo","opto","filia","sum","ne","finio","tyrannus","ne","redeo","pater","si","interrogo","pater","qui","gravis","in","tyrannis","sum","scelus","si","sanus","sum","respondeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.20","citation":null,"language":"lat","text":"exclamauit Cestius: tu autem quousque? OTHO pater hoc colore usus est pro patre: dixit enim molestum fuisse imperatori, quod illum suffixum legati intuebantur; itaque, ut ab hoc illos spectaculo diiungeret et exoneraret uerecundiam suam id dixisse, quo audito festinarent. itaque dixisse illum non “caueant proditionem,” sed “cauete;” quasi ipsis legatis esset periculum, ne proderentur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":54,"lemmas":["exclamo","cestius","tu","autem","quousque","otho","pater","hic","color","utor","sum","pro","pater","dico","enim","molestus","sum","imperator","qui","ille","suffigo","legatus","intueor","itaque","ut","ab","hic","ille","spectaculum","diiungeret","et","exonero","uerecundia","suus","is","dico","quo","audio","festino","itaque","dico","ille","non","caueant","proditio","sed","caueo","quasi","ipse","legatus","sum","periculum","ne","prodo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.12","citation":null,"language":"lat","text":"FABIANVS illam quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo qui morbo fureret; in hoc enim latam esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut regi. Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam, an quidquid optauerit uir fortis aut tyrannicida accipere debeat: quoniam pronuntiatum est non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit. inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam qui morbo fureret tantum accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum esse e lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam controuersias, in quibus pater furiosus probari non possit, nec absolui tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam. Quid ergo? aiebat, numquam utar hac quaestione?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":132,"lemmas":["fabianvs","ille","quaestio","facio","et","in","is","multus","moror","sum","dementia","non","possum","ago","nisi","cum","is","qui","morbus","furo","in","hic","enim","fero","sum","lex","ut","pater","ab","filius","sanaris","debeo","non","ut","rex","latro","eleganter","dico","quidam","sum","quaestio","qui","debeo","inter","res","judico","refero","tamquam","an","quisquis","opto","uir","fortis","aut","tyrannicida","accipio","debeo","quoniam","pronuntio","sum","non","debeo","nemo","iam","hic","quaestio","tracto","sicut","ne","ille","quidem","an","quisquis","pater","impero","facio","sum","inter","hic","puto","et","hic","sum","an","pater","ob","dementia","qui","morbus","furo","tantus","accusaris","ab","filius","debeo","aio","enim","manifestus","sum","e","lex","et","de","officium","pater","quaero","et","fingo","quidam","controversia","in","qui","pater","furiosus","probaris","non","possum","neque","absolvo","tamen","propter","impietas","nimius","libido","foedus","quis","ergo","aio","numquam","uto","hic","quaestio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.22","citation":null,"language":"lat","text":"MVRREDIVS non degenerauit in hac controuersia; nam colorem stultissimum induxit: uoluit, inquit, et hic sequi fratris exemplum: dum retineo, dum luctor, uisus est patrem cecidisse. Vnum ex his quos audiui declamantis scio MENTONEM usum non patrono patre sed aduocato; ipsum tyrannicidam induxit dicentem et colore usus est: non iussum se a patre, quia aiebat incredibile omnibus uideri patrem coram tyranno caedi se iussisse, sed iniisse se tyrannicidi consilium, ut per hoc ad amicitiam perueniret, per amicitiam ad tyrannicidium. Haec eius sententia laudata est, cum describeret se patri manus adferentem: nihil in toto tyrannicidio difficilius feci. et illud dixit: iam tum factum esset tyrannicidium, si me frater non dereliquisset. et illud dixit: uos ego tunc respexi, templa leges rempublicam; nam si me tantum spectassem, facile tyrannidem effugissem illa qua frater effugerat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":130,"lemmas":["mvrredivs","non","degenerauit","in","hic","controuersia","nam","color","stultus","induco","uolo","inquam","et","hic","sequor","frater","exemplum","dum","retineo","dum","luctor","uideo","sum","pater","cado","vnus","ex","hic","qui","audio","declamo","scio","mento","usus","non","patronus","pater","sed","advoco","ipse","tyrannicida","induco","dico","et","color","utor","sum","non","jubeo","sui","ab","pater","quia","aio","incredibilis","omnis","uideo","pater","coram","tyrannus","caedo","sui","iubeo","sed","iniisse","sui","tyrannicidium","consilium","ut","per","hic","ad","amicitia","pervenio","per","amicitia","ad","tyrannicidium","hic","is","sententia","laudo","sum","cum","describo","sui","pater","manus","affero","nihil","in","totus","tyrannicidium","difficilis","facio","et","ille","dico","iam","tum","facio","sum","tyrannicidium","si","ego","frater","non","derelinquo","et","ille","dico","tu","ego","tunc","respicio","templum","lex","rempublicam","nam","si","ego","tantus","specto","facilis","tyrannis","effugio","ille","qui","frater","effugio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.22"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.4.12","citation":null,"language":"lat","text":"quam otiosi, quam securi adulteri transierunt praeter oculos meos, praeter filii manus! Latro cum exeuntis adulteros descripsisset adiecit: adulescens, parentes tuos sequere. NICETES illam sententiam pulcherrimam, qua nescio an nostros antecesseritSed illud ALBVCI utique Graecos praeminet: cum pugnantem se in acie descripsisset, dixit: me miserum, quas manus adulter effugit! et illud Albuci: “non potui,” inquit, “matrem occidere.” quo excusatior sis adice “et patrem.” Albucius sic narrauit tamquam filio sciente factum esset adulterium; suspectum quasi conscium matri suae fecit. P. Asprenas dixit: exiit nouissime maritus et dedit adulteris suis locum. Idem dixit: matrem occidere non potes? adulterum certe occides. an et iste pater est? Dixerat NICETES MVRREDIVS dum hanc sententiam imitari uult, stultissimam dixit: reliqui in acie pugnantes manus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":118,"lemmas":["quam","otiosus","quam","securus","adulter","transeo","praeter","oculus","meus","praeter","filius","manus","latro","cum","exeo","adulter","describo","adiicio","adulescens","parens","tuus","sequor","nicetes","ille","sententia","pulcher","qui","nescio","an","noster","antecesseritsed","ille","albvci","utique","graeci","praemino","cum","pugno","sui","in","acies","describo","dico","ego","miser","qui","manus","adulter","effugio","et","ille","albucius","non","possum","inquam","mater","occaedes","quo","excuso","sum","adicio","et","pater","albucius","sic","narro","tamquam","filius","scio","facio","sum","adulterium","suspicio","quasi","conscius","mater","suus","facio","p","asprenas","dico","exeo","nouus","maritus","et","do","adulter","suus","locus","idem","dico","mater","occaedes","non","possum","adulter","certus","occaedes","an","et","iste","pater","sum","dico","nicetes","mvrredivs","dum","hic","sententia","imitor","uolo","stultus","dico","reliquus","in","acies","pugno","manus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.4.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.8","citation":null,"language":"lat","text":"Hic iste inter uarios conuiuarum uultus submoueri iubet et miserum stare ad praebendas ceruices immotum: interim distinguitur mors poculis. ne sobri quidem carnificis manu ciuis Romanus occisus est. Non ueto quominus securi percutiatur: illud rogo, legi potius quam scorto cadat. memento terrorem imperio quaeri, non oblectamenta mulierculis. Quid ego nunc referam, iudices, ludorum genera, saltationes et illud dedecoris certamen, praetorne se mollius moueret an meretrix?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":65,"lemmas":["hic","iste","inter","uarius","conuiua","uultus","submoveo","iubeo","et","miser","sto","ad","praebeo","ceruix","immotus","interim","distinguo","mors","poculum","ne","sobrius","quidem","carnifex","manus","ciuis","romanus","occido","sum","non","veto","quominus","securus","percutio","ille","rogo","lego","potis","quam","scortum","cado","memento","terror","imperium","quaero","non","oblectamentum","mulierculis","quis","ego","nunc","refero","iudex","ludus","genus","saltatio","et","ille","dedecor","certamen","praetor","sui","mollis","moveo","an","meretrix"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.12","citation":null,"language":"lat","text":"Aliquis fortasse inuentus est, quem hoc ipsum inritaret, quod rogabas. Ipse autem leno pepercit? ignoramus istos quibus uel hoc in eiusmodi quaestu praecipue placet, quod inlibatam uirginitatem decerpunt? seruauit te leno quam prostituturus erat in libidinem populi? istam sic leno, tamquam nos castam e castis? “Omnes,” inquit, “exoraui.” Si quis dubitabat an meretrix esset, audiat quam blanda sit. haesisti in conplexu, osculo pacta es, ut felicissima fueris pro pudicitia inpudice rogasti. Quid faciam mulieri intra crimina sua delitiscenti? eum dico: “uim passa es,” “occidi,” inquit, cum dico: “hominem occidisti,” “inferebat,” inquit, “uim mihi.” sacerdos nostra stuprum homicidio, homicidium stupro defendit. Divisio. Latro in has quaestiones diuisit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":106,"lemmas":["aliquis","fortasse","inuenio","sum","qui","hic","ipse","irrito","qui","rogo","ipse","autem","leno","parco","ignoro","iste","qui","uel","hic","in","eiusmodi","quaestus","praecipuus","placeo","qui","illibatus","uirginitas","decerpo","seruo","tu","leno","quam","prostituo","sum","in","libido","populus","iste","sic","leno","tamquam","nos","castus","e","caveo","omnis","inquam","exoraui","si","quis","dubito","an","meretrix","sum","audio","quam","blandus","sum","haereo","in","complexus","osculo","paciscor","sum","ut","felix","sum","pro","pudicitia","impudicus","rogo","quis","facio","mulier","intra","crimen","suus","delitiscenti","is","dico","uis","patior","sum","occido","inquam","cum","dico","homo","occido","infero","inquam","uis","ego","sacerdos","noster","stuprum","homicidium","homicidium","stuprum","defendo","divisio","latro","in","hic","quaestio","diuido"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.21","citation":null,"language":"lat","text":"TRIARIVS dixit: negabat se puella fecisse; negabat illum suis cecidisse manibus: altior, inquit, humana uisa est circa me species eminere et puellares lacertos supra uirile robur attollere. quicunque estis, dii immortales, qui pudicitiam ex illo infami loco cum miraculo uoluistis emergere, non ingratae puellae opem tulistis: uobis pudicitiam dedicat quibus debet. Alterius partis color nihil habet difficultatis: adparet ex sententiis quas praeposui. dicendum est in puellam uehementer, non sordide nec obscene. Sordide, ut BASSVS IVLIVS qui dixit: “extra portam hanc uirginem” et: “ostende istam aeruginosam manum;” VIBIVS RVFVS qui dixit: “redolet adhuc fuliginem fornicis.” Obscene, quemadmodum MVRREDIVS rhetor qui dixit: “unde scimus, an cum uenientibus pro uirginitate alio libidinis genere deciderit?”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":111,"lemmas":["triarivs","dico","nego","sui","puella","facio","nego","ille","suus","cado","manus","alo","inquam","humanus","uideo","sum","circa","ego","species","emineo","et","puellaris","lacertus","supra","uirilis","robur","attollo","quicumque","sum","dius","immortalis","qui","pudicitia","ex","ille","infamis","locus","cum","miraculum","uoluistis","emergo","non","ingratus","puella","ops","fero","tu","pudicitia","dedico","qui","debeo","alter","pars","color","nihil","habeo","difficultas","appareo","ex","sententia","qui","praepono","dico","sum","in","puella","uehementer","non","sordidus","neque","obscenus","sordidus","ut","bassvs","ivlivs","qui","dico","extra","porta","hic","uirgo","et","ostendo","iste","aeruginosus","manus","vibivs","rvfvs","qui","dico","redoleo","adhuc","fuligo","fornix","obscenus","quemadmodum","mvrredivs","rhetor","qui","dico","unde","scio","an","cum","uenio","pro","uirginitas","alius","libido","genus","decido"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.21"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.15","citation":null,"language":"lat","text":"et comparauit. Deinde, si potest uindicari maiestatis lege id quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccauit, an hoc possit. Non potest, inquit; nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. Is laedit populi Romani maiestatem qui aliquid publico nomine facit: tamquam legatus falsa mandata adfert, sic audiuntur tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus percussit, uidetur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere: nunc nec uiribus quicquam populi Romani detractum est nec opinioni; proconsuli enim inputatur si quid fecit, non populo Romano. At ex te ceteros aestimant. Non: nam et ante hunc alii fuerunt ex quibus aestimari possent et post hunc erunt, et singulorum uitia nemo urbibus adscribit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":110,"lemmas":["et","comparo","deinde","si","possum","uindico","maiestas","lex","is","qui","proconsul","maiestas","publicus","et","ius","et","apparatus","utor","pecco","an","hic","possum","non","possum","inquam","nihil","enim","detraho","sum","populus","romanus","magnitudo","is","laedo","populus","romanus","maiestas","qui","aliquis","publicus","nomen","facio","tamquam","legatus","fallo","mandatum","affero","sic","audio","tamquam","ille","populus","romanus","do","imperator","foedus","percutio","uideo","populus","romanus","percutio","et","contineo","indignus","foedus","nunc","neque","uis","quisquam","populus","romanus","detraho","sum","neque","opinio","proconsulis","enim","inputo","si","quis","facio","non","populus","romanus","at","ex","tu","ceterus","aestimo","non","nam","et","ante","hic","alius","sum","ex","qui","aestimaris","possum","et","post","hic","sum","et","singulus","uitium","nemo","urbs","adscribo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.8.7","citation":null,"language":"lat","text":"LARTO tres fecit quaestiones: an illa, interrogauit, optio iusta fuerit. Non fuit, inquit, iusta: non enim constabat te raptorem esse. Nihil refert, inquit, an negauerit. erat enim raptor, etiam si negabat, et ita iusta fuit optio. An si iniusta optio fuit, reuocari possit. Optio, inquit, semel puellae datur; immutabilis est, simul emissa est. Iudex quam tulit de reo tabellam reuocare non potest; quaesitor non mutabit pronuntiationem suam. nihil tam ciuile est, tam utile est, quam breuem potestatem esse quae magna est. si uolet et alteram optionem suam reuocare et deinde tertiam, numquam constabit quid futurum sit, cum illa quod optauerit possit sequenti semper optione rescindere. Tertiam fecit quaestionem: an si potest reuocari aliquando optio, nunc debeat. Hic defensio adulescentis quia negauit se uitiasse.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":123,"lemmas":["larto","tres","facio","quaestio","an","ille","interrogo","optio","iustus","sum","non","sum","inquam","iustus","non","enim","consto","tu","raptor","sum","nihil","refero","inquam","an","nego","sum","enim","raptor","etiam","si","nego","et","ita","iustus","sum","optio","an","si","iniustus","optio","sum","reuocaris","possum","optio","inquam","semel","puella","do","immutabilis","sum","simul","emitto","sum","iudex","quam","fero","de","reor","tabella","reuoco","non","possum","quaesitor","non","muto","pronuntiatio","suus","nihil","tam","ciuilis","sum","tam","utilis","sum","quam","brevis","potestas","sum","qui","magnus","sum","si","uolo","et","alter","optio","suus","reuoco","et","deinde","tertius","numquam","consto","quis","sum","sum","cum","ille","qui","opto","possum","sequor","semper","optio","rescindo","tertia","facio","quaestio","an","si","possum","reuocaris","aliquando","optio","nunc","debeo","hic","defensio","adulescens","quia","nego","sui","vitio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.8.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.16","citation":null,"language":"lat","text":"Ab altera parte hoc colore omnes declamauerunt tamquam patre iubente fecisset. TRIARIVS dixit: in fili mei manus incucurri. BASSVS IVLIVS dixit: ego me fili mei manibus cecidi. Haterius dixit: ago gratias tyranno quod alterum filium meum custodiri iussit ne mori posset. CESTIVS ait in narratione: tyrannus iubet caedere, exposita tormenta sunt, quid faciet? moriatur, inquis. hoc dicis: ne caedat patrem occidat. FVSCVS ARELLIVS dixit: conplecti uolo istas manus optume de me etiam ante tyrannicidium meritas. GALLIO dixit: uiderit quantum tibi se putet debere respublica; ego plus me quam illam debere tibi iudico: difficilius est quod me iubente fecisti. MONTANVS VOTIENVS dixit in narratione: si perseueras, fili, fratrem sequar: uideris utrum caedere patrem malis an occidere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["ab","alter","pars","hic","color","omnis","declamauerunt","tamquam","pater","jubeo","facio","triarivs","dico","in","filis","meus","manus","incurro","bassvs","ivlivs","dico","ego","ego","filis","meus","manus","cado","haterius","dico","ago","gratia","tyrannus","qui","alter","filius","meus","custodio","iubeo","ne","morior","possum","cestivs","aio","in","narratio","tyrannus","iubeo","caedo","expono","tormentum","sum","quis","facio","morior","inquam","hic","dico","ne","caedo","pater","occaedes","fvscvs","arellivs","dico","conplecto","uolo","iste","manus","bonus","de","ego","etiam","ante","tyrannicidium","mereo","gallio","dico","video","quantus","tu","sui","puto","debeo","respublica","ego","multus","ego","quam","ille","debeo","tu","judico","difficilis","sum","qui","ego","jubeo","facio","montanvs","votienvs","dico","in","narratio","si","persevero","filis","frater","sequor","uideo","utrum","caedo","pater","malus","an","occaedes"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.9","citation":null,"language":"lat","text":"Prius illa quae belle dicta sunt referam. FVSCVS ait: districta leui uulnere est cutis; non credas factum manu priuigni, credas amatoris. PASSIENVS ait: sic leuiter te uulnerauit dextera illa cui nec paries obsistit nec pater? VARIVS GEMINVS dixit: da ferrum testi meo: fortius feriet. CESTIVS dixit, cum descripsisset quam leue uulnus esset: nocueras, inquit, mihi, si amicae tuae nocere potuisses. BRVTVS BRVTTEDIVS cotidiano uerbo significanter usus est: riualem, inquit, occidit, amicam sauciauit. HISPO ROMANIVS eiusdem generis rem dixit: ostende, nouerca, ostende istud quod amator tuus uellicauit. BASSVS SEPVLLIVS dixit: maritum occidit, adulteram strinxit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["prior","ille","qui","bellus","dictum","sum","refero","fvscvs","aio","distringo","leuis","uulnus","sum","cutis","non","credo","facio","manus","privignus","credo","amator","passienvs","aio","sic","leuis","tu","vulnero","dextera","ille","qui","neque","pario","obsisto","neque","pater","varivs","geminvs","dico","do","ferrum","testis","meus","fortis","ferio","cestivs","dico","cum","describo","quam","leuis","uulnus","sum","noceo","inquam","ego","si","amica","tuus","noceo","possum","brvtvs","brvttedivs","cottidianus","uerbum","significanter","utor","sum","riual","inquam","occido","amica","saucio","hispo","romanivs","idem","genus","res","dico","ostendo","noverca","ostendo","iste","qui","amator","tuus","uellicauit","bassvs","sepvllivs","dico","maritus","occido","adulter","stringo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.26","citation":null,"language":"lat","text":"solebat autem sic ad locos peruenire, ut amorem descripturus paene cantantis modo diceret: “amorem describere uolo,” sic tamquam “bacchari uolo.” deinde describebat et totiens coepturus repetebat: “amorem describere uolo.” In hac controuersia plane quod uoluit consecutus est, ut diuitias nobis in odium adduceret. saepe enim ingessit: “diuitias describere uolo” et multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus, set dulcius. hoc unum occurrit in quo pusillum inest insaniae: “non me delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":78,"lemmas":["soleo","autem","sic","ad","locus","pervenio","ut","amor","describo","paene","canto","modo","dico","amor","describo","uolo","sic","tamquam","baccharis","uolo","deinde","describo","et","totiens","coepio","repeto","amor","describo","uolo","in","hic","controuersia","planus","qui","uolo","consequor","sum","ut","diuitiae","nos","in","odium","adduco","saepe","enim","ingero","diuitiae","describo","uolo","et","multus","facundus","explico","corrumpo","quam","fabianus","sed","dulcis","hic","unus","occurro","in","quo","pusillus","insum","insania","non","ego","delecto","ignosco","seruus","dominus","grex","neque","sono","laxus","rus","ergastulum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.26"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.14","citation":null,"language":"lat","text":"tyrannum quoque tunc cum amare deberes, occidisti. MONTANVS partem accusatoris declamauit et hoc colore usus est: indulgentissimum fuisse in liberos patrem; nimiam eius pietatem tyranno notam fuisse; itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex inpudicitia, contumacibus ex seruitute, piissimo patri tormentum quaesisse ex filiorum impietate; et induxit illum animose loquentem qui iussus est prior patrem caedere: “quid, si non cecidero,” inquit, “quid facturus es? torquebis? occides? plus est quod imperas quam quod minaris.” Certamen erat in uno homine utrum plus posset natura an tyrannus. “Caede,” inquit: “non caedo;” “uerbera:” “non ferio.” haec fratre audiente. Et illud dixit: cum promitteret amicitiam tyrannus magis praemium extimuit tyrannici imperi quam imperium. Et cum descripsisset cicatrices pulsati patris et deformem adhuc faciem, dixit: ab utroque caesum putes.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":123,"lemmas":["tyrannus","quoque","tunc","cum","amo","debeo","occido","montanvs","pars","accusator","declamo","et","hic","color","utor","sum","indulgeo","sum","in","liber","pater","nimius","is","pietas","tyrannus","nota","sum","itaque","ille","qui","quaero","pudicus","dolor","ex","impudicitia","contumax","ex","seruitus","pius","pater","tormentum","quaero","ex","filius","impietas","et","induco","ille","animosus","loquor","qui","iubeo","sum","prior","pater","caedo","quis","si","non","cado","inquam","quis","facio","sum","torqueo","occaedes","multus","sum","qui","impero","quam","qui","minaris","certamen","sum","in","unus","homo","utrum","multus","possum","natura","an","tyrannus","caedes","inquam","non","caedo","verbero","non","ferio","hic","frater","audio","et","ille","dico","cum","promitto","amicitia","tyrannus","magis","praemium","extimesco","tyrannicus","imperium","quam","imperium","et","cum","describo","cicatrix","pulso","pater","et","deformo","adhuc","facies","dico","ab","uterque","caedo","puto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.1","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCI SILI. Quid desideratis ultra? imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum uidimus cum filius imperator renuntiatus est quam cum captus. Redde rationem, quemadmodum redieris tutus, senex, solus cum auro, cum etiam imperatores capiantur. Imperator adulescens renuntiatus est omnibus laetis praeter patrem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":42,"lemmas":["albvci","silis","quis","desidero","ultra","imperator","supplicium","fero","proditor","pretium","tristis","iste","uideo","cum","filius","imperator","renuntio","sum","quam","cum","capio","reddo","ratio","quemadmodum","redeo","tueor","senex","solus","cum","aurum","cum","etiam","imperator","capio","imperator","adulescens","renuntio","sum","omnis","laetus","praeter","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.3.10","citation":null,"language":"lat","text":"Declamauerat apud illum hanc ipsam controuersiam VARVS QVINTILIVS, tunc Germanici gener, et praetextatus. is cum descripsisset circumstantium indignationem quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt dii immortales publici uoti preces: incestam, ne cito supplicium transcurreret, reuocauerunt. CESTIVS multa contumeliose dixit in istam sententiam: sic, inquit, quomodo quadrigas reuocauerunt ? nam et ante posuisti similitudinem, quia et haec de carcere exierat. Cum multa dixisset nouissime adiecit rem quam omnes improbauimus: “ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit.” filium obiurgabat, patri maledixit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["declamo","apud","ille","hic","ipse","controuersia","varvs","qvintilivs","tunc","germanicus","gener","et","praetextatus","is","cum","describo","circumsto","indignatio","qui","tam","cito","oculus","poena","subduco","dico","exaudio","dius","immortalis","publicus","uotum","prex","incesta","ne","cito","supplicium","transcurro","revoco","cestivs","multus","contumeliosus","dico","in","iste","sententia","sic","inquam","quomodo","quadrigae","revoco","nam","et","ante","pono","similitudo","quia","et","hic","de","carcer","exeo","cos","multus","dico","nouus","adiicio","res","quam","omnis","improbauimus","iste","neglegentia","pater","tuus","exercitus","perdo","filius","obiurgo","pater","maledixit"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.3.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.14","citation":null,"language":"lat","text":"“Laesa est,” inquit, “respublica.” Laesa non est, ut existimo. Aliquis Olynthio depositum negauerit, uidebitur non rempublicam, sed hominem laesisse. Olynthiis hoc tribuistis, ut eodem loco essent quo Atheuienses. “Laesisti, inquit, rempublicam, quod hanc picturam in templo posuisti.” Laedunt rempublicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt, qui diruunt templa, non qui ornant. peccauerunt ergo et sacerdotes qui tabulam receperunt. quare tamen non reciperent? deorum adulteria picta sunt, positae sunt picturae Herculis liberos occidentis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":73,"lemmas":["laedo","sum","inquam","respublica","laedo","non","sum","ut","existimo","aliquis","olynthius","depono","nego","video","non","rempublicam","sed","homo","laedo","olynthius","hic","tribuo","ut","idem","locus","sum","quo","atheuienses","laedo","inquam","rempublicam","qui","hic","pingo","in","templum","pono","laedo","rempublicam","qui","aliquis","ille","aufero","non","qui","adicio","qui","diruo","templum","non","qui","orno","pecco","ergo","et","sacerdos","qui","tabula","recipio","quare","tamen","non","recipio","deus","adulterium","pingo","sum","pono","sum","pingo","hercules","liber","occaedes"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.7","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCI SILI. Duxi uxorem nullis adhuc inquinatam fabulis, nec miror innocentem tunc fuisse: adhuc puella erat. Blandi. Vt scelerata sit, nempe matri suae similis est, ante ueneficium oportet faciat quam parricidium. “Filia, inquit, conscia est.” Di te perdant! etiam dum torqueris occidis. Seruus tortus Catonem conscium furti dixit. quid agitis? utrum plus creditis tormentis an Catoni? BVTEONIS. Si conscius a te, puella, quaeretur, nominato patrem. Quod nouerca tam sero, puella tam cito? “Filia, inquit, conscia est.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":76,"lemmas":["albvci","silis","duco","uxor","nullus","adhuc","inquino","fabula","neque","miro","innocens","tunc","sum","adhuc","puella","sum","blandio","vt","scelero","sum","nempe","mater","suus","similis","sum","ante","veneficium","oportet","facio","quam","parricidium","filia","inquam","conscius","sum","deus","tu","perdo","etiam","dum","torqueo","occaedes","seruus","torqueo","cato","conscius","furtum","dico","quis","ago","utrum","multus","credo","tormentum","an","cato","bvteonis","si","conscius","ab","tu","puella","quaero","nomino","pater","qui","noverca","tam","serus","puella","tam","cito","filia","inquam","conscius","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.34","citation":null,"language":"lat","text":"alteri enim credi non debet, alteri non solet. OTHO tamen IVNIVS bene dicebat has controuersias, quae suspiciose dicendae erant. itaque memini optime illum dicere pro † hac rene adulteri rea in quam SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, calumniam iurauerat. Erat genus iudicii tale: speciosum iuuenem dominus suus deprehendisse cum uxore in cubiculo testatus est et ob hoc uxorem suam dimisit. hoc nomine seruum adulteri postulatum dominus non defendebat, mulier in quam petebatur praeiudicium tuebatur. opus erat aliquo colore, cum in cubiculo uisa esset cum seruo et marito.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":85,"lemmas":["alter","enim","credo","non","debeo","alter","non","soleo","otho","tamen","ivnivs","bene","dico","hic","controversia","qui","suspiciosus","dico","sum","itaque","memini","optume","ille","dico","pro","hic","reneo","adulter","rea","in","quam","syriacvs","vallivs","homo","dissero","calumnia","juro","sum","genus","iudicium","talis","speciosus","iuuenis","dominus","suus","deprehendo","cum","uxor","in","cubiculum","testor","sum","et","ob","hic","uxor","suus","dimitto","hic","nomen","seruus","adulter","postulo","dominus","non","defendo","mulier","in","quam","peto","praejudicium","tueor","opus","sum","aliquis","color","cum","in","cubiculum","uideo","sum","cum","seruus","et","marito"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.34"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.19","citation":null,"language":"lat","text":"cauete proditionem. hoc si cauere uultis imperatores senes facite. Illud et in hac controuersia et in omni uitandum aiebat CESTIVS, quotiens aliqua uox poneretur, ne ad illam quasi ad sententiam decurreremus. sicut in hac apud Cestium quidam auditor eius hoc modo coepit: “ut uerbis ducis uestri, iudices, incipiam, cauete proditionem;” sic finiuit declamationem, ut diceret: “finio quibus uitam finiit imperator, cauete proditionem.” Hoc sententiae genus Cestius echo uocabat et dicenti discipulcstatim exclamabat: *m*e*r th\\n h)xw/: ut in illa suasoria in qua deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset: “quousque inuicte?” ab ista uoce quidam coepit declamare et in hac desiit; ait illi Cestius desinenti: e)/n soi me\\n lh/cw, se/o d' a)/rcomai. et alteri cum descriptis Alexandri uictoriis, gentibus perdomitis, nouissime poneret: “quousque imuicte?”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":134,"lemmas":["caueo","proditio","hic","si","caueo","uolo","imperator","senex","facio","ille","et","in","hic","controuersia","et","in","omnis","vito","aio","cestivs","quotiens","aliqui","uox","pono","ne","ad","ille","quasi","ad","sententia","decurro","sicut","in","hic","apud","cestius","quidam","auditor","is","hic","modo","coepio","ut","uerbum","dux","vester","iudex","incipio","caueo","proditio","sic","finio","declamatio","ut","dico","finio","qui","uita","finio","imperator","caueo","proditio","hic","sententia","genus","cestius","echo","uoco","et","dico","discipulcstatim","exclamo","m","e","romanus","th","n","h","xw","ut","in","ille","suasoria","in","qui","delibero","alexander","an","oceanus","navigo","cum","exaudio","uox","sum","quousque","invictus","ab","iste","uox","quidam","coepio","declamaris","et","in","hic","desino","aio","ille","cestius","desino","e","n","soi","ego","n","lh","cw","sui","o","d","ab","rcomai","et","alter","cum","describo","alexander","uictoria","gens","perdomo","nouus","pono","quousque","imuicte"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.1","citation":null,"language":"lat","text":"ARELLI FVSCI patris. Ut audiui clamorem, si qua est fides, deprensos a patre adulteros putaui. Quis ferret te uoluntariam testem in forum uenientem, etiamsi uenires dictura pro filio? miserrime puer, quamuis ipse pericliter, plus tamen pro te timeo: nimium fraternis insistis uestigiis; itaque iam tibi cum matre non conuenit. Quamdiu mater uixit, pater me fuit procuratore contentus. Non facile fit parricidium. Vis scire quantum natura possit? etiam infans pro fratre loquitur. TRIARI. Viuo patre adultera, moriente conscia, mortuo testis. Aliquis uno teste contentus est: dabo puerum. aliquis non uno teste contentus est: dabo populum. Obicit priuigno parricidium, filio mendacium. Intrat procurator qua solebat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":103,"lemmas":["arelli","fvsci","pater","ut","audio","clamor","si","qui","sum","fides","deprensos","ab","pater","adulter","puto","quis","fero","tu","uoluntarius","testo","in","forum","venio","etiamsi","venio","dico","pro","filius","miser","puer","quamuis","ipse","periclitor","multus","tamen","pro","tu","timeo","nimium","fraternus","inquiro","vestigium","itaque","iam","tu","cum","mater","non","conuenio","quamdiu","mater","uiuo","pater","ego","sum","procurator","contineo","non","facilis","fio","parricidium","volo","scio","quantus","natura","possum","etiam","infer","pro","frater","loquor","triaris","viuo","pater","adultero","morior","conscius","mortuus","testis","aliquis","unus","testis","contineo","sum","do","puer","aliquis","non","unus","testis","contineo","sum","do","populus","obicio","privignus","parricidium","filius","mendacium","intro","procurator","qui","soleo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.pr.4","citation":null,"language":"lat","text":"Erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus tuis, omnium bonarum artium capacissimum: est et hoc ipsum melioris ingenii pignus, non corrumpi bonitate eius, ut illo male utaris. sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt, foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque eius alioqui processus auidus et hortator laudatorque uel periculosae dum honestae modo industriae duobus filiis nauigantibus te in portu retineo. Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit: qui ut aliquando Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":103,"lemmas":["sum","quidem","tu","magnus","ingenium","quam","frater","tuus","omnis","bonus","ars","capax","sum","et","hic","ipse","bonus","ingenium","pignus","non","corrumpo","bonitas","is","ut","ille","malus","utaris","sed","quoniam","frater","tuus","ambitiosus","cura","sum","foro","sui","et","honor","paro","in","qui","ipse","qui","spero","timeo","sum","ego","quoque","is","alioqui","procedo","auidus","et","hortator","laudator","uel","periculosus","dum","honestus","modo","industria","duo","filius","navigo","tu","in","portus","retineo","sed","prosum","tu","in","ille","qui","totus","mens","agito","declamo","exercitatio","sicut","fabianus","prosum","qui","ut","aliquando","sestius","audio","nihilominus","declamito","et","tam","diligenter","ut","puto","ille","ille","studium","paro","non","per","ille","alter","praepararis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.pr.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.21","citation":null,"language":"lat","text":"HISPO ROMANIVS dixerat: maritum autem ego istum uocem raptorem serotinum ? Verbum hoc, quasi aput antiquos non usurpatum, quibusdam displicebat. eiusdem uerbi significatione, ut extra reprehensionem esset, usus est GAVIVS SABINVS cum diceret, nondum esse consummatam aduersus seruos publicam uindictam: etiamnunc in domo nostra residuus raptor est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":46,"lemmas":["hispo","romanivs","dico","maritus","autem","ego","iste","uox","raptor","serotinus","verbum","hic","quasi","aput","antiqui","non","usurpo","quidam","displiceo","idem","verbum","significatio","ut","extra","reprehensio","sum","utor","sum","gavivs","sabinvs","cum","dico","nondum","sum","consummo","aduersus","seruus","publicus","vindicta","etiamnum","in","domus","noster","residuus","raptor","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.21"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.5","citation":null,"language":"lat","text":"FVLVI SPARSI. Quid iste accusanti fecisset, qui persequitur tacentem? “Cur non agis?” quia adeo non metuis ut cogas tecum agi. Numquid nunc tibi iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non licet? Quid potui patri meo minus praestare? in honorem eius uestem mutaui. ARGENTARI. Non uis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non solebas. Clodi TVRRINI patris. “Quare, inquit, sordes sumpsisti?” quid ergo ? ne lugebo quidem quem uindicare non possum? nulli iniuriam facio nisi patri quem adhuc tacitus fleo. PORCI Latronis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":81,"lemmas":["fvlvi","spargo","quis","iste","accuso","facio","qui","persequor","taceo","cur","non","ago","quia","adeo","non","metuo","ut","cogo","tu","ago","numquid","nunc","tu","iniuria","facio","sordido","qui","reor","licet","lugeo","non","licet","quis","possum","pater","meus","paruus","praesto","in","honor","is","uestis","muto","argentaris","non","uolo","pater","meus","fleo","lacesso","nos","ultro","non","soleo","claudius","tvrrini","pater","quaris","inquam","sordeo","sumo","quis","ergo","ne","lugeo","quidem","qui","uindico","non","possum","nullus","iniuria","facio","nisi","pater","qui","adhuc","taceo","fleo","porcus","latro"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.21","citation":null,"language":"lat","text":"Id quod nunc a nullo fieri animaduerto semper fecit: antequam dicere inciperet sedens quaestiones eius quam dicturus erat controuersiae proponebat, quod summae fiduciae est. ipsa enim actio multas latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat; at ubi nuda proponuntur membra, si quid aut numero aut ordine excidit, manifestum est. Quid ergo? unde haec de illo fama? nihil est iniquius his qui nusquam putant esse subtilitatem, nisi ubi nihil est praeter subtilitatem; et in illo cum omnes oratoriae uirtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat; et nescio an maximum uitium subtilitatis sit nimis se ostendere. magis nocent insidiae quae latent; utilissima est dissimulata subtilitas quae effectu apparet, habitu latet.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":130,"lemmas":["is","qui","nunc","ab","nullus","fio","animaduerto","semper","facio","antequam","dico","incipio","sedeo","quaestio","is","quam","dico","sum","controversia","propono","qui","summa","fiducia","sum","ipse","enim","actium","multus","latebra","habeo","neque","facilis","possum","si","quo","locus","subtilitas","desum","appareo","cum","oratio","curro","audio","iudicium","impedio","dico","abscondo","at","ubi","nudo","propono","membrum","si","quis","aut","numerus","aut","ordo","excido","manifestus","sum","quis","ergo","unde","hic","de","ille","fama","nihil","sum","iniquus","hic","qui","nusquam","puto","sum","subtilitas","nisi","ubi","nihil","sum","praeter","subtilitas","et","in","ille","cum","omnis","oratoria","uirtus","sum","hic","fundamentum","superstruo","tot","et","tantus","moles","obruo","neque","desum","in","ille","sed","non","emineo","et","nescio","an","magnus","uitium","subtilitas","sum","nimis","sui","ostendo","magis","noceo","insidiae","qui","lateo","utilis","sum","dissimulo","subtilitas","qui","effectus","appareo","habitus","lateo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.21"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.10","citation":null,"language":"lat","text":"Ite nunc et in istis uulsis atque expolitis et nusquam nisi in libidine uiris quaerite oratores. Merito talia habent exempla qualia ingenia. Quis est qui memoriae studeat? quis qui, non dico magnis uirtutibus, sed suis placeat? sententias a disertissimis uiris iactatas facile in tanta hominum desidia pro suis dicunt et sic sacerrimam eloquentiam quam praestare non possunt, uiolare non desinunt. Eo libentius quod exigitis faciam et quaecumque a celeberrimis uiris facunde dicta teneo, ne ad quemquam priuatim pertineant, populo dedicabo.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":80,"lemmas":["eo","nunc","et","in","iste","vello","atque","expolio","et","nusquam","nisi","in","libido","uir","quaero","orator","mereo","talis","habeo","exemplum","qualis","ingenium","quis","sum","qui","memoria","studeo","quis","qui","non","dico","magnus","uirtus","sed","suus","placeo","sententia","ab","dissero","uir","jacto","facilis","in","tantus","homo","desidia","pro","suus","dico","et","sic","sacer","eloquentia","quam","praesto","non","possum","uiolaris","non","desino","eos","libet","qui","exigo","facio","et","quicumque","ab","celeber","uir","facundus","dictum","teneo","ne","ad","quisquam","priuatim","pertineo","populus","dedico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.11","citation":null,"language":"lat","text":"Ipsis quoque multum praestaturus uideor, quibus obliuio inminet, nisi aliquid quo memoria eorum producatur posteris tradatur. fere enim aut nulli commentarii maximorum declamatorum exstant aut, quod peius est, falsi. Itaque ne aut ignoti sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide suum cuique reddam. Omnes autem magni in eloquentia nominis excepto Cicerone uideor audisse; ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed bellorum ciuilium furor, qui tunc orbem totum peruagabatur, intra coloniam meam me continuit: alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamasse, potui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et, quod uulgo aliquando dici solet, sed in illo proprie debet, potui uiuam uocem audire.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["ipse","quoque","multus","praesto","uideo","qui","oblivio","inmino","nisi","aliquis","quo","memoria","is","produco","posterus","trado","fere","enim","aut","nullus","commentarius","magnus","declamator","exsto","aut","qui","malus","sum","fallo","itaque","ne","aut","ignosco","sum","aut","aliter","quam","debeo","nosco","summus","cum","fides","suus","quisque","reddo","omnis","autem","magnus","in","eloquentia","nomen","excipio","cicero","uideo","audio","ne","cicero","quidem","aetas","ego","eripio","sed","bellum","ciuilis","furor","qui","tunc","orbis","totus","pervagor","intra","colonia","meus","ego","contineo","alioqui","in","ille","atriolum","in","quo","duo","grandis","praetextatus","aio","sui","declamo","possum","adsum","ille","ingenium","qui","solus","populus","romanus","par","imperium","suus","habeo","cognosco","et","qui","uulgus","aliquando","dico","soleo","sed","in","ille","proprius","debeo","possum","vivo","uox","audio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.21","citation":null,"language":"lat","text":"GALLVS VIBIVS dixit: meretrix orauit. timebam mehercules ne exorasset ut aut indemnatus occideretur aut damnatus uiueret. Ex altera parte multa bene dicta sunt, multa corrupte: in descriptione supplici utique illi qui uoluerunt omnia legitima supplici uerba in sententias trahere in uitia inciderunt, tamquam dixit TRIARIVS: “summoue:” audis lictor? summoue a praetore meretricem. hoc non male. adiecit: “uerbera,” sed uide ne uirgae tuae pocula nostra disturbent; “despolia:” meretrix, agnoscis hoc uerbum? certe prouincia agnoscit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":73,"lemmas":["gallvs","vibivs","dico","meretrix","oro","timeo","hercules","ne","exoro","ut","aut","indemnatus","occaedes","aut","damno","vivo","ex","alter","pars","multus","bene","dictum","sum","multus","corrumpo","in","descriptio","supplicium","utique","ille","qui","uolo","omnis","legitimus","supplicium","uerbum","in","sententia","traho","in","uitium","incido","tamquam","dico","triarivs","summus","audio","lictor","summus","ab","praetor","meretrix","hic","non","malus","adiicio","verbero","sed","uideo","ne","uirga","tuus","poculum","noster","disturbo","despolio","meretrix","agnosco","hic","uerbum","certus","prouincia","agnosco"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.21"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.15","citation":null,"language":"lat","text":"MONTANVS tamen aiebat nihil hoc posse melius dici: ex hac parte tyrannus iubet, ex altera lex uetat: morieris ni cecideris; morere ne caedas. CESTIVS dixit: tyrannus imperat ut patrem caedas: non est nouum. Noluisti facere: laudaturum me putas? ego uero non laudo; alterius ista gloria est: tu fratrem imitatus esses. ARGENTARIVS dixit: tu patrem cecidisti cum et legem nosses et fratrem. MONTANVS dixit: parricida, uiolasti patris corpus, fratris beneficium.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":69,"lemmas":["montanvs","tamen","aio","nihil","hic","possum","bonus","dico","ex","hic","pars","tyrannus","iubeo","ex","alter","lex","ueto","morior","ni","cado","morior","ne","caedo","cestivs","dico","tyrannus","impero","ut","pater","caedo","non","sum","nouus","nolo","facio","laudo","ego","puto","ego","uerus","non","laudo","alter","iste","gloria","sum","tu","frater","imitor","sum","argentarivs","dico","tu","pater","cado","cum","et","lex","nosco","et","frater","montanvs","dico","parricida","violo","pater","corpus","frater","beneficium"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.7","citation":null,"language":"lat","text":"ARELLI FVSCI patris. Ex seruo gener, ex domina uxor, ex domino socer factus est. quis has nuptias non tyranni putet? Patrem tyranni criminibus accuso, tyrannum patris. Quid de tyranno querar? patri similis est. quid de patre non querar? tyranno similis est. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Id in filia tua coegisti, quod tyrannus tantum permiserat. Nunc nobis, pater, si sanus es, exulandum est. quid enim miserius accidere potest, quam is status in libertate quem ceteri uix ferunt in seruitute ? fugimus ne seruiremus. Felicitatem nostram in calamitatem conuertit: aliquanto enim fuit satius cum ceteris contumeliam ferre, quam liberatis omnibus solos in tyrannidem reici. Seruo libertatem dedit, filiae seruitutem. Seruo filiam dedit, innocentiam abstulit. Nescio quid sibi uelit quod serui meritum laudat: tyrannum enim laudare debebat. Seruus noster non stultus tergus et caput suum deliciis praesentibus praetulit. Si dixerit se extimuisse tantum nefas, laudabo et hanc illi etiam nunc optabo mentem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":154,"lemmas":["arelli","fvsci","pater","ex","seruus","gener","ex","domina","uxor","ex","dominus","socer","facio","sum","quis","hic","nuptiae","non","tyrannus","puto","pater","tyrannus","crimen","accuso","tyrannus","pater","quis","de","tyrannus","queror","pater","similis","sum","quis","de","pater","non","queror","tyrannus","similis","sum","miser","soror","sub","tyrannus","pater","desidero","sub","pater","tyrannus","desidero","is","in","filia","tuus","cogo","qui","tyrannus","tantus","permitto","nunc","nos","pater","si","sanus","sum","exulandum","sum","quis","enim","miser","accido","possum","quam","is","status","in","libertas","qui","ceterus","uix","fero","in","seruitus","fugio","ne","seruiremus","felicitas","noster","in","calamitas","conuerto","aliquantus","enim","sum","sero","cum","ceterus","contumelia","fero","quam","libero","omnis","solus","in","tyrannis","reicio","seruus","libertas","do","filia","seruitus","seruus","filia","do","innocentia","aufero","nescio","quis","sui","uolo","qui","seruus","mereo","laudo","tyrannus","enim","laudo","debeo","seruus","noster","non","stultus","tergus","et","caput","suus","deliciae","praesens","praefero","si","dico","sui","extimesco","tantus","nefas","laudo","et","hic","ille","etiam","nunc","opto","mens"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.30","citation":null,"language":"lat","text":"SILO POMPEIVS illo colore egit: nemo illi placere potest. ne in hoc quidem aliquem retinuit, ut non omnes abdicaret. “ecce nunc,” inquit, “inuenit nouam abdicationem, ne quid de reditu sperare possent.” et cum multa dixisset in diuitem, dixit: non est quod mireris si te odi; amo quos abdicasti. Color a parte patris aliquid curae desiderat. quidam induxerunt patrem cupidum diuitiarum, quod . inuidiosum est in hoc uisum, quia ita diuitias filio dare uult, ut filiis eripiat. itaque LATRO optimo colore usus est: in hoc, inquit, te in adoptionem uolo dare, ut facilius per te abdicati reconcilientur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":95,"lemmas":["silus","pompeivs","ille","color","ago","nemo","ille","placeo","possum","ne","in","hic","quidem","aliquis","retineo","ut","non","omnis","abdico","ecce","nunc","inquam","inuenio","nouus","abdicatio","ne","quis","de","reditus","spero","possum","et","cum","multus","dico","in","dives","dico","non","sum","qui","miror","si","tu","odi","amo","qui","abdico","color","ab","pars","pater","aliquis","cura","desidero","quidam","induco","pater","cupidus","diuitiae","qui","inuidiosus","sum","in","hic","uideo","quia","ita","diuitiae","filius","do","uolo","ut","filius","eripio","itaque","latro","bonus","color","utor","sum","in","hic","inquam","tu","in","adoptio","uolo","do","ut","facilis","per","tu","abdico","reconcilio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.30"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.13","citation":null,"language":"lat","text":"Divisio. Diuisio controuersiarum antiqua simplex fuit; recens utrum subtilior an tantum operosior, ipsi aestimabitis: ego exponam quae aut ueteres inuenerunt aut sequentes adstruxerunt. Latro illas quaestiones fecit: diuisit in ius et aequitatem, an abdicari possit, an debeat. An possit abdicari sic quaesiit: an necesse fuerit illum patrem alere, et ob id abdicari non possit quod fecit lege cogente. Hoc in has quaestiones diuisit: an abdicatus non desinat filius esse; an is desinat qui non tantum abdicatus, sed etiam ab alio adoptatus est. Etiamsi filius erat, an quisquis patrem non aluit puniatur, tamquam aeger, uinctus, captus; an aliquam filii lex excusationem accipiat; an hic accipere potuerit. An abdicari debeat per haec quaesiit: an etiamsi ille indignus fuit qui aleretur, hic tamen recte fecerit qui aluit; deinde an dignus fuerit qui aleretur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":130,"lemmas":["divisio","divisio","controuersiaris","antiquus","simplex","sum","recens","utrum","subtilis","an","tantus","operosus","ipse","aestimo","ego","expono","qui","aut","ueteres","invenio","aut","sequor","astruo","latro","ille","quaestio","facio","diuido","in","ius","et","aequitas","an","abdicaris","possum","an","debeo","an","possum","abdicaris","sic","quaero","an","necesse","sum","ille","pater","alo","et","ob","is","abdicaris","non","possum","qui","facio","lex","cogo","hic","in","hic","quaestio","diuido","an","abdico","non","desino","filius","sum","an","is","desino","qui","non","tantus","abdico","sed","etiam","ab","alius","adopto","sum","etiamsi","filius","sum","an","quisquis","pater","non","alo","punior","tamquam","aeger","uincio","capio","an","aliqui","filius","lex","excusatio","accipio","an","hic","accipio","possum","an","abdicaris","debeo","per","hic","quaero","an","etiamsi","ille","indignus","sum","qui","alo","hic","tamen","rectus","facio","qui","alo","deinde","an","dignus","sum","qui","alo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.9","citation":null,"language":"lat","text":"Blandi. Tres genuit, quattuor abdicat. “Abdico,” inquit. apparet unde uenias. Galli Vibii. Si quis me audit adoptari, iam putat abdicatum; si quis me audit abdicari, iam putat adoptatum. quare respondeo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nec tam uicino exemplo emendaris? qui abdicat suos, quaerit alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego diuitis filiis inuidebam, modo illi mihi. Laudat me pater cum abdicet, laudo ego patrem cum abdicer; haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego me meo.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["blandio","tres","gigno","quattuor","abdico","abdico","inquam","appareo","unde","uenio","gallus","vibius","si","quis","ego","audio","adopto","iam","puto","abdico","si","quis","ego","audio","abdicaris","iam","puto","adoptas","quare","respondeo","ne","aufero","pater","filius","filius","pater","neque","tam","vicinus","exemplum","emendaris","qui","abdico","suus","quaero","alienus","nullus","certus","felicitas","sum","paulus","ante","ego","dives","filius","inuidebam","modo","ille","ego","laudo","ego","pater","cum","abdico","laudo","ego","pater","cum","abdico","hic","unus","inter","nos","disputatio","sum","iste","ego","dignus","puto","beatus","pater","ego","ego","meus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.13","citation":null,"language":"lat","text":"A parte filii colorem induxerunt quidam, ut illum cupidum gloriae et bellicosum facerent. NICETES quidem hoc usus est uerbo: parasth/somen au)to\\n toi=s dikastai=s a)reima/nion, et sic egit, ut quereretur quod cessarent manus suae, quod inermes essent. Latroni non placebat hic color: malebat adulescentem iudicio quam morbo militare. hoc est, inquit, quod pater efficaciter dicat, detrahere illum operibus suis gloriam, temerarium, sanguinarium, quem nec pater possit retinere nec lex dimittere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":76,"lemmas":["ab","pars","filius","color","induco","quidam","ut","ille","cupidus","gloria","et","bellicosus","facio","nicetes","quidem","hic","utor","sum","uerbum","parasth","somen","au","to","n","toi","senatus","dikastai","senatus","ab","reima","nion","et","sic","ago","ut","queror","qui","cesso","manus","suus","qui","inermis","sum","latro","non","placeo","hic","color","malo","adulescens","iudicium","quam","morbus","militaris","hic","sum","inquam","qui","pater","efficax","dico","detraho","ille","opus","suus","gloria","temerarius","sanguinarius","qui","neque","pater","possum","retineo","neque","lex","dimitto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.23","citation":null,"language":"lat","text":"Hic cum declamaret partem abdicantis hanc summis clamoribus dixit sententiam: quis es tu qui de facto patrum sententiam feras? ille tunc peccauit: tu nunc peccas. ad te arbitrum odia nostra non mittimus: iudices habemus deos. Et illam sententiam: audimus fratrum fabulosa certamina et incredibilia nisi nos fuissemus: impias epulas, detestabili parricidio furuum diem: hoc uno modo iste frater a fratre ali meruit. Quam innocenter me contra parricidium uindico! filium illi suun reddo.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":72,"lemmas":["hic","cum","declamo","pars","abdico","hic","summus","clamor","dico","sententia","quis","sum","tu","qui","de","facio","pater","sententia","ferus","ille","tunc","pecco","tu","nunc","pecco","ad","tu","arbiter","odium","noster","non","mitto","iudex","habeo","deus","et","ille","sententia","audio","frater","fabulosus","certamen","et","incredibilis","nisi","nos","sum","impius","epulae","detestabilis","parricidium","furvus","dies","hic","unus","modo","iste","frater","ab","frater","al","mereo","quam","innocens","ego","contra","parricidium","vindico","filius","ille","suun","reddo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.23"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.15","citation":null,"language":"lat","text":"OTHO IVNIVS pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit. Erat autem ex somniatoribus Otho: ubicunque illum defecerat color, somnium narrabat. De eo quod inscio senatu egressus est, LATRO sic colorauit: (decretum non expectasse, sed amentem et attonitum protinus procurrisse. ALBVCIVS hoc colore usus est: semper de duce senatus consulto constitui. longum erat expectare; ad summam, festinaui nec occurri.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":63,"lemmas":["otho","ivnivs","pater","praesagium","quidam","et","insomnia","hic","fortuna","praenuntio","agito","sui","competo","dico","sum","autem","ex","somniator","otho","ubi","ille","deficio","color","somnium","narro","de","is","qui","inscius","senatus","egredior","sum","latro","sic","colorauit","decretum","non","expectasse","sed","amens","et","attono","protinus","procurro","albvcivs","hic","color","utor","sum","semper","de","dux","senatus","consultum","constituo","longus","sum","expecto","ad","summa","festinaui","neque","occurro"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.4","citation":null,"language":"lat","text":"Necesse fuit mihi fortiter militare: pugnandum habebam non imperatori tantum, sed patri. Si tu uicisses, diceretur: patri cessit; abdicationem enim timuit. Solebas semper optare, ut contingeret tibi filium habere meliorem. Iudicium uocas duplicem domus nostrae triumphum?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":36,"lemmas":["necesse","sum","ego","fortis","militaris","pugno","habeo","non","imperator","tantus","sed","pater","si","tu","vinco","dico","pater","cedo","abdicatio","enim","timeo","soleo","semper","optaris","ut","contingo","tu","filius","habeo","bonus","iudicium","uoco","duplico","domus","noster","triumphus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.5","citation":null,"language":"lat","text":"IVLI BASSI. Tibi fuit necessarium lumen, ne eam occideres propter quam occidebas; mihi superuacuum erat, ne instrumento parricidi detegerem parricidium. si rerum natura pateretur, obliuiscendum erat mihi patris dum occiderem. Maiore licentia quae non uidemus agimus et quamuis non minor sit atrocitas facinoris, formido minor est. Si patrem occidi, totus mihi lectus purgandus est; cui paream parricida non habeo. Non possum gloriari ultione patris; frater illam meus occupauit. Blandi. Quam difficile est filio patrem uulnerare et quam facile priuigno nouercam occidere! VARI GEMINI. “Patrem, inquit, occidisti.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":86,"lemmas":["ivli","bassi","tu","sum","necessarius","lumen","ne","is","occaedes","propter","quam","occaedes","ego","superuacuum","sum","ne","instrumentum","parricidium","detego","parricidium","si","res","natura","pateo","obliviscor","sum","ego","pater","dum","occaedes","magnus","licentia","qui","non","uideo","ago","et","quamuis","non","paruus","sum","atrocitas","facinus","formido","paruus","sum","si","pater","occido","totus","ego","lego","purgo","sum","qui","pareo","parricida","non","habeo","non","possum","glorior","ultio","pater","frater","ille","meus","occupo","blandio","quam","difficilis","sum","filius","pater","uulneraris","et","quam","facilis","privignus","noverca","occaedes","varis","geminus","pater","inquam","occido"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.2.2","citation":null,"language":"lat","text":"MARVILLI. Adsiduae contentiones erant: “ego magis amo;” “immo ego.” “sine te uiuere non possum;” “immo ego sine te.” qui solet exitus esse certantium, iurauimus. respexistis nos, dii, quos numquam uiolauimus. HISPONIS ROMANI. Difficile est, iudices, eorum secretorum causas reddere, quae amantibus etiam sine ratione iucunda sunt. nec est quod putetis de abdicatione hodie tantum illius agi: de spiritu agitur. scitis quemadmodum suos amet: non magis sine patre uiuere potest quam sine uiro.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":72,"lemmas":["marvilli","assiduus","contentio","sum","ego","magis","amo","immo","ego","sine","tu","uiuo","non","possum","immo","ego","sine","tu","qui","soleo","exitus","sum","certor","iurauimus","respicio","nos","dius","qui","numquam","violo","hisponis","romanus","difficilis","sum","iudex","is","secretor","causa","reddo","qui","amo","etiam","sine","ratio","iucundus","sum","neque","sum","qui","puteo","de","abdicatio","hodie","tantus","ille","ago","de","spiritus","ago","scio","quemadmodum","suus","amo","non","magis","sine","pater","uiuo","possum","quam","sine","uir"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.2.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.22","citation":null,"language":"lat","text":"SILO POMPEIVS, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animaduertit meretrix; “age lege;” quicquam enim lege hic agitur? HISPANVS dixit: “age lege” tibi dicitur, Flaminine: uiue sine meretrice, cena sine carnifice. ARGENTARIVS in quae solebat scemata minuta tractationem uiolentissimam fregit: “age lege” scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua: hoc numquam se uidisse. MONTANVS VOTIENVS dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":81,"lemmas":["silus","pompeivs","homo","qui","iudicium","censeo","et","ipse","ad","hic","descriptio","accedo","paruus","tamen","malus","facio","aio","animaduerto","meretrix","ago","lex","quisquam","enim","lex","hic","ago","hispanvs","dico","ago","lex","tu","dico","flamininus","vivo","sine","meretrix","cena","sine","carnifex","argentarivs","in","qui","soleo","scemata","minuo","tractatio","uiolentissimam","frango","ago","lex","scio","inquam","quis","dico","interdiu","ago","in","forum","ago","stupeo","lictor","idem","dico","qui","meretrix","tuus","hic","numquam","sui","uideo","montanvs","votienvs","dico","percutio","lictor","ad","praetor","respicio","praetor","ad","meretrix"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.22"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.17","citation":null,"language":"lat","text":"GLYCON hunc sensum semel dixit et genere non corrupto: tou=to to\\ paidi/on, o(/tan eu(reqh=|, to/te a)polei=tai. Habet hoc Montanus uitium: sententias suas repetendo corrumpit; dum non est contentus unam rem semel bene dicere efficit ne bene dixerit. et propter hoc et propter alia quibus orator potest poetae similis uideri solebat SCAVRVS Montanum inter oratores Ouidium uocare; nam et OVIDIVS nescit quod bene cessit relinquere. Ne multa referam quae Montaniana Scaurus uocabat, uno hoc contentus ero: cum Polyxene esset abducta, ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dicit: cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat. poterat hoc contentus esse; adiecit: tumulo quoque sensimus hostem. nec hoc contentus est; adiecit: Aeacidae fecunda fui. Aiebat autem Scaurus rem ueram: non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":132,"lemmas":["glycon","hic","sensus","semel","dico","et","genus","non","corrumpo","tou","to","to","paidi","os","o","tan","eu","reqh","to","tu","ab","polei","taos","habeo","hic","montanus","uitium","sententia","suus","repeto","corrumpo","dum","non","sum","contineo","unus","res","semel","bene","dico","efficio","ne","bene","dico","et","propter","hic","et","propter","alius","qui","orator","possum","poeta","similis","uideo","soleo","scavrvs","montani","inter","orator","ovidius","uoco","nam","et","ovidivs","nescio","qui","bene","cedo","relinquo","ne","multus","refero","qui","montanianus","scaurus","uoco","unus","hic","contineo","sum","cum","polyxene","sum","abduco","ut","ad","tumulus","achilles","immolo","hecuba","dico","cinis","ipse","sepelio","in","genus","hic","pugno","possum","hic","contineo","sum","adiicio","tumulus","quoque","sentio","hostis","neque","hic","contineo","sum","adiicio","aeacides","fecundus","sum","aio","autem","scaurus","res","uerus","non","paruus","magnus","uirtus","sum","scio","dico","quam","scio","desino"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.21","citation":null,"language":"lat","text":"SILO POMPEIVS diuersum colorem huic secutus est: nota erat, inquit, duritia patris mei; itaque amici suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne noceret apud illam, tarde suum exorari patrem. HISPO ROMANIVS bello idiotismo usus est. Illuxit, inquit, amici; eamus ad raptae patrem; occurramus, illud domi est. FVSCVS ARELLIVS dixit: prior rogatus est qui magis timebatur. TRIARIVS a parte adulescentis dixit: timeo ne mutetur etiamsi exoratus est. Hunc sensum non inprudenter SILO POMPEIVS inprobabat; aiebat enim non posse mutari semel latam sententiam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":80,"lemmas":["silus","pompeivs","diuerto","color","hic","sequor","sum","nosco","sum","inquam","duritia","pater","meus","itaque","amicus","suadeo","ad","rapio","pater","eo","ne","noceo","apud","ille","tardus","suus","exoraris","pater","hispo","romanivs","bellum","idiotismus","utor","sum","illucesco","inquam","amicus","eo","ad","rapio","pater","occurro","ille","domus","sum","fvscvs","arellivs","dico","prior","rogo","sum","qui","magis","timeo","triarivs","ab","pars","adulescens","dico","timeo","ne","muto","etiamsi","exoro","sum","hic","sensus","non","imprudens","silus","pompeivs","inprobo","aio","enim","non","possum","muto","semel","fero","sententia"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.21"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.4.11","citation":null,"language":"lat","text":"FVSCVS dixit: fili, tuam fidem, ostende te integro manus me non perdidisse. controuersiam mihi de te facit adulter: ueni et utrius sis filius indica. P. VINICIVS et pulchre dixit et non noue — sumpsit ab omnibus bene dicta —: inrupi in cubiculum adulterorum: quid mentior miser? aperto cubiculo expectabant adulteri. CESTIVS dixit: uocaui filium; risit adulter tamquam qui diceret: meus est. VIBIVS RVFVS dixit: adulter meus exiit commodo suo. HYBREAS hunc sensum optime dixitDIONYSIVS, filius eius Dionysii qui Ciceronis filium docuit, elegans magis declamator quam uehemens, hunc sensum et uehementer dixit et eleganterVIBIVS RVFVS dixit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["fvscvs","dico","filis","tuus","fides","ostendo","tu","integer","manus","ego","non","perdo","controuersia","ego","de","tu","facio","adulter","uenio","et","uter","sum","filius","indico","p","vinicivs","et","pulcher","dico","et","non","no","sumo","ab","omnis","bene","dictum","irrumpo","in","cubiculum","adulter","quis","mentior","miser","aperio","cubiculum","exspecto","adulter","cestivs","dico","voco","filius","rideo","adulter","tamquam","qui","dico","meus","sum","vibivs","rvfvs","dico","adulter","meus","exeo","commodum","suus","hybreas","hic","sensus","optume","dixitdionysivs","filius","is","dionysius","qui","cicero","filius","doceo","elego","magis","declamator","quam","uehemens","hic","sensus","et","uehementer","dico","et","elegantervibivs","rvfvs","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.4.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.14","citation":null,"language":"lat","text":"Deinde de animo serui. LATRO colorem a fili parte, quare non uitiasset seruos, hunc fecit: timuisse illum supplicium, scisse futurum, ut liberata republica omnes poenas qui contaminassent dominas suas darent; et aduentare iam tempus ultimum tyrannidi uidebatur tum ad summam perductae rabiem, quae numquam nisi ex desperatione fit. Itaque cum uideret, inquit, suffigi cruci seruos, clamabat: hoc ego futurum sciebam. In ultima oratione Latro dixit: serui quoque nomine tecum queri possum, quem, qui frugi fuerat, nequam fecisti. ALBVCIVS hoc colore usus est: inmatura etiam puella nec adhuc iniuriae idonea, et ideo illam non abduximus, quia aetatis beneficio tyrannidem sentire non poterat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["deinde","de","animus","seruus","latro","color","ab","filis","pars","quare","non","vitio","seruus","hic","facio","timeo","ille","supplicium","scio","sum","ut","libero","republico","omnis","poena","qui","contamino","domina","suus","do","et","aduentaris","iam","tempus","ulter","tyrannis","uideo","tum","ad","summa","perduco","rabies","qui","numquam","nisi","ex","desperatio","fio","itaque","cum","video","inquam","suffigo","crux","seruus","clamo","hic","ego","sum","scio","in","ulter","oratio","latro","dico","seruus","quoque","nomen","tu","queror","possum","qui","qui","frugi","sum","nequam","facio","albvcivs","hic","color","utor","sum","immaturus","etiam","puella","neque","adhuc","iniuria","idoneus","et","ideo","ille","non","abduco","quia","aetas","beneficium","tyrannis","sentio","non","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.18","citation":null,"language":"lat","text":"Memini illum, cum Syriacus Vallius, homo disertus, accusaret et uideretur laturus calumniam, tristem circa coronam iudici obuersari et totiens occurrere eunti Syriaco et quaerere, quid haberet spei, deinde post iudicium cum Syriacus gratias illi ageret, quod tantam curam sui egisset: at mehercules, inquit, timebam, ne uno rhetore plus haberemus. Et testis productus cum interrogatus esset an accepisset a patre sestertia? sestertia dixit accepisse; an haberet? negauit; deinde interrogatus, an calumniam haberet? ipsi, inquit, neglegentiam meam nostis: an habeam nescio, accepisse me scio. Et in Domitium nobilissimum uirum in consulatu cum thermas prospicientis uiam sacram aedificasset et coepisset deinde rhetores circumire et declamare: ego, inquit, sciebam hoc te facturum et matri tuae querenti de tua desidia dixeram: prw=ton kolumba=n, deu/teron de\\ gra/mmata.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":125,"lemmas":["memini","ille","cum","syriacus","vallius","homo","dissero","accuso","et","uideo","fero","calumnia","tristis","circa","corona","judicium","obuersaris","et","totiens","occurro","eo","syriacus","et","quaero","quis","habeo","spes","deinde","post","iudicium","cum","syriacus","gratia","ille","ago","qui","tantus","cura","suus","ago","at","hercules","inquam","timeo","ne","unus","rhetor","multus","habeo","et","testis","produco","cum","interrogo","sum","an","accipio","ab","pater","sestertium","sestertium","dico","accipio","an","habeo","nego","deinde","interrogo","an","calumnia","habeo","ipse","inquam","neglegentia","meus","nosco","an","habeo","nescio","accipio","ego","scio","et","in","domitius","nobilis","uir","in","consulatus","cum","thermae","prospicio","uia","sacer","aedifico","et","coepio","deinde","rhetor","circumeo","et","declamaris","ego","inquam","scio","hic","tu","facio","et","mater","tuus","queror","de","tuus","desidia","dico","prw","ton","kolumba","n","deu","tero","de","gra","mmata"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.2","citation":null,"language":"lat","text":"Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod uiri fortis pater timeat? Miserum me: iam hosti nimis notus es, iam pro te nescio quid etiam lex timet. miraris si quod legi satis est, patri nimis est ? “Numquid luxuriam,” inquit, “obicis?” ego uero te etiam hortari possum in uoluptates. quousque duro castrorum iacebis cubiculo? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus uiues? simus hilares: trium uictoriarum uota soluenda sunt. tot acies sustinuisti, tot uulnera; possum cum republica queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: “malo gloriam quam uitam;” hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce bello. Pompei SILONIS.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["magnus","omen","sum","nihil","hic","puto","qui","uir","fortis","pater","timeo","miser","ego","iam","hostis","nimis","notus","sum","iam","pro","tu","nescio","quis","etiam","lex","timeo","miror","si","qui","lego","satis","sum","pater","nimis","sum","numquid","luxuria","inquam","obicio","ego","uerus","tu","etiam","hortor","possum","in","uoluptas","quousque","durus","castrum","jaceo","cubiculum","quousque","somnus","classicus","rumpo","quousque","cruentus","uiuo","sum","hilaris","tres","uictoria","uotum","solvo","sum","tot","acies","sustineo","tot","uulnus","possum","cum","republico","queror","serus","dimitto","subinde","audio","tu","dico","malus","gloria","quam","uita","hic","ergo","ego","exanimo","qui","morior","tu","tam","facilis","sum","denique","unus","quiesco","bellum","pompejus","silo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.12","citation":null,"language":"lat","text":"GALLIO illam quaestionem primam fecit: an ultio caesi patris nullius sit nisi patris. Inuitum, inquit, me non uindicabitis. Si a quolibet alieno caesus essem et nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret. atqui nihil interest: poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus est. Contra ait omnibus actionem dari; non enim priuatam iniuriam esse sed publicam; itaque nec taxatione defungi damnatum aut iniuriarum poena, sed manus perdere; ad omnes patres pertinere hoc exemplum, ad omnes filios, ad ipsam rempublicam: tales esse qui fiant tyranni, certe qui tyrannorum amici.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":91,"lemmas":["gallio","ille","quaestio","primus","facio","an","ultio","caedo","pater","nullus","sum","nisi","pater","invitus","inquam","ego","non","uindico","si","ab","quilibet","alienus","caedo","sum","et","nolo","ago","iniuriaris","nemo","nomen","meus","ago","atqui","nihil","intersum","poena","magnus","sum","is","qui","cado","ius","idem","is","qui","caedo","sum","contra","aio","omnis","actio","do","non","enim","priuo","iniuria","sum","sed","publicus","itaque","neque","taxatio","defungor","damno","aut","iniuriaris","poena","sed","manus","perdo","ad","omnis","pater","pertineo","hic","exemplum","ad","omnis","filius","ad","ipse","rempublicam","talis","sum","qui","fio","tyrannus","certus","qui","tyrannus","amicus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.2","citation":null,"language":"lat","text":"MVSAE. Occisus est tyrannus; a quo putatis nisi ab eo qui patrem pulsare poterat? Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. praecisas tyrannicidae manus arci praefigite. Non uindicem filium propter quem ne a tyranno quidem inpune uapulaui? Postquam occupauit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti uenefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat. Necesse fuit patrem caedere, tam hercules quam necesse fuit spoliare templa, uirgines rapere. Aiebam: fili, fortius feri; tyrannus spectat. Si talis erat filius meus qualem describitis nescio cui magis expedierit tyrannum uiuere. 0 quantum istis debemus manibus per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum: sic huius iratae manus feriunt. Cum occideret tyrannum aiebat: “frater te ferit, pater ferit.” sic feriunt qui uolunt. Tecum, fili inconsideratae pietatis, queror: ualidius patrem cecidisti quam iussit tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaueris manus in me ingessi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":134,"lemmas":["mvsae","occido","sum","tyrannus","ab","quo","puto","nisi","ab","is","qui","pater","pulsaris","possum","praecido","tyrannicida","manus","quis","hic","sum","integer","tyrannus","iaceo","praecido","tyrannicida","manus","arx","praefigo","non","vindico","filius","propter","qui","ne","ab","tyrannus","quidem","impunis","uapulaui","postquam","occupo","arx","sequor","sum","ille","homicida","sequor","ueneficus","sequor","quisquis","pater","pulsaris","possum","necesse","sum","pater","caedo","tam","herculis","quam","necesse","sum","spolio","templum","uirgo","rapio","aio","filis","fortis","ferio","tyrannus","specto","si","talis","sum","filius","meus","qual","describo","nescio","qui","magis","expedio","tyrannus","uiuo","quantus","iste","debeo","manus","per","qui","iam","nihil","necesse","sum","occido","tyrannus","sic","hic","irascor","manus","ferio","cos","occaedes","tyrannus","aio","frater","tu","ferio","pater","ferio","sic","ferio","qui","uolo","tu","filis","inconsideratus","pietas","queror","ualidus","pater","cado","quam","iubeo","tyrannus","irascor","jaceo","ipse","cadaver","manus","in","ego","ingero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.2","citation":null,"language":"lat","text":"Hinc caeci innitentes baculis uagantur, hinc trunca brachia circumferunt, huic conuulsi pedum articuli i? sunt et torti tali, huic elisa crura, illius inuiolatis pedibus cruribusque femina contudit: aliter in quemque saeuiens ossifragus iste alterius brachia amputat, alterius eneruat, alium distorquet, alium delumbat, alterius diminutas scapulas in deforme extundit tuber et risum crudelitate captat. Produc, agedum, familiam semiuiuam, tremulam, debilem, caecam, mancam, famelicam; ostende nobis captiuos tuos. Volo mehercules nosse illum specum tuum, illam humanarum calamitatium officinam, illud infantium spoliarium. Sua quoique calamitas tanquam ars adsignatur: huic recta membra sunt, et si nemo moratur naturae proceritas emicabit: ita frangatur ut humo se adleuare non possit, sed pedum crurumque resolutis uertebris reptet; huic extirpentur radicitus. huic speciosa facies est: potest formonsus mendicus esse; reliqua membra inutilia sint, ut fortunae iniquitas in beneficia sua saeuientis magis hominum animos percellat. sic sine satellitibus tyrannus calamitates humanas dispensat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":143,"lemmas":["hinc","caecus","innitor","baculis","vago","hinc","truncus","bracchium","circumfero","hic","conuulsi","pes","articulus","eo","sum","et","torqueo","talis","hic","elido","crus","ille","inuiolatis","pes","crus","femina","contundo","aliter","in","quisque","saevio","ossifragus","iste","alter","bracchium","amputo","alter","enervo","alius","distorqueo","alius","delumbo","alter","disminuo","scapulae","in","deformis","extundo","tuber","et","risus","crudelitas","capto","produco","agedum","familia","semiuiuam","tremulus","debilis","caecus","mancus","famelicus","ostendo","nos","captiuus","tuus","volo","hercules","nosco","ille","specus","tuus","ille","humanus","calamitas","officina","ille","infer","spoliarium","sue","qui","calamitas","tamquam","ars","adsigno","hic","recta","membrum","sum","et","si","nemo","moror","natura","proceritas","emico","ita","frango","ut","humo","sui","adleuaris","non","possum","sed","pes","crus","resolvo","vertebra","repto","hic","extirpentur","radicitus","hic","speciosus","facies","sum","possum","formonsus","mendicus","sum","reliquus","membrum","inutilis","sum","ut","fortuna","iniquitas","in","beneficium","suus","saevio","magis","homo","animus","percello","sic","sine","satelles","tyrannus","calamitas","humanus","dispenso"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.4","citation":null,"language":"lat","text":"hoc fuit imperatoris nostri testamentum. “Obice, inquit, aliqua ante actae uitae crimina.” Non possum: uerecundum conpetitorem habuisti; multum tacebat. quod possum tibi maius crimen obicere? filius tibi tuus credi rempublicam noluit. Non est qui dicas: quem misi ad hostes? tamquam ipse ire non possis. Cur tam cito reuerteris? diutius nos contra filium rogasti quam pro filio hostem. Non immobilis stetisti, non illic quasi et ipse adfixus haesisti. quid tam cito recedis? etiamnunc uiuit, etiamnunc loquitur. recessurus interroga, si quid uelit mandare. Voce proditionem coarguit, silentio proditorem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":86,"lemmas":["hic","sum","imperator","noster","testamentum","obicio","inquam","aliqui","ante","ago","uita","crimen","non","possum","verecundus","conpetitor","habeo","multus","taceo","qui","possum","tu","magnus","crimen","obicio","filius","tu","tuus","credo","rempublicam","nolo","non","sum","qui","dico","qui","mitto","ad","hostis","tamquam","ipse","eo","non","possum","cur","tam","cito","revorto","diu","nos","contra","filius","rogo","quam","pro","filius","hostis","non","immobilis","sto","non","illic","quasi","et","ipse","affigo","haereo","quis","tam","cito","recedo","etiamnum","uiuo","etiamnum","loquor","recedo","interrogo","si","quis","uolo","mando","vox","proditio","coarguo","silentium","proditor"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.27","citation":null,"language":"lat","text":"patrem gratis amo.” FVSCVS ARELLIVS et hunc colorem dixit: ominibus offendor. cum primum de adoptione ista cogitarem, occurrerunt mihi tres abdicati, et audio in ista domo tres fuisse filios nec esse. timeo infelicem liberis domum. Et alias causas dixit — licet enim plura abdicato dicere propter quae non † leget — sed nunc refero, cui rei quisque maxime institerit. Latro illo colore usus est, sodalem se tribus diuitis filiis fuisse: “semper,” inquit, “illos colui, immo adhuc colo. cum abdicati essent, ego illis suasi, ut tacerent et patrem cedendo mitigarent; dixi: cum primum tempestiuum putabitis, patrem uestrum rogabit meus. ecce admonent me aptissimum esse tempus. uerum est; non potest pater inuenire reconciliationis aptius tempus: diues filios quaerit.” CESTIVS illo colore:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":116,"lemmas":["pater","gratus","amo","fvscvs","arellivs","et","hic","color","dico","omen","offendo","cum","primus","de","adoptio","iste","cogitaris","occurro","ego","tres","abdico","et","audio","in","iste","domus","tres","sum","filius","neque","sum","timeo","infelix","liber","domus","et","alius","causa","dico","licet","enim","multus","abdico","dico","propter","qui","non","lego","sed","nunc","refero","qui","res","quisque","magnus","insto","latro","ille","color","utor","sum","sodalis","sui","tres","dives","filius","sum","semper","inquam","ille","colo","immo","adhuc","colo","cum","abdico","sum","ego","ille","suadeo","ut","taceo","et","pater","cedo","mitigo","dico","cum","primus","tempestivus","puto","pater","uester","rogo","meus","ecce","admoneo","ego","aptus","sum","tempus","uerus","sum","non","possum","pater","inuenio","reconciliatio","aptus","tempus","diues","filius","quaero","cestivs","ille","color"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.27"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.16","citation":null,"language":"lat","text":"Contra ait: ille seruos alii emptori potest esse, Atheniensi non. Quid enim si Atheniensem a Philippo emisses ? atqui sciebas Olynthios coniunctos nobis esse foedere. Vt scias, inquit, seruos fuisse, decretum postea factum est Atheniensium, quo iuberentur et liberi et ciues esse. quare hoc illis ius, si iam habebant, dabatur? Deinde: an decreto hoc non contineatur ut liberi fiant, sed ut esse liberi iudicentur. Hoc censuimus, Olynthios ciues nostros esse: ita et ille ciuis noster fuit. Non, inquit; nam decretum in futurum factum est. num in praeteritum uis hoc fieri ius ? num quisquis Olynthium seruum habuit, accusabitur, quod ciuem in sua seruitute tenuerit? si quis tunc inter necessaria seruilium officiorum ministeria percussit aut cecidit, iniuriarum accusabitur? atqui quantum ad ius attinet, nihil interest occiderit an ceciderit; nam aut nec caedere licuit aut occidere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":132,"lemmas":["contra","aio","ille","seruus","alius","emptor","possum","sum","atheniensis","non","quis","enim","si","atheniensis","ab","philippus","emo","atqui","scio","olynthii","coniungo","nos","sum","foedus","vt","scio","inquam","seruus","sum","decretum","postea","facio","sum","atheniensis","quo","iubeo","et","liber","et","ciuis","sum","quare","hic","ille","ius","si","iam","habeo","do","deinde","an","decretum","hic","non","contineo","ut","liber","fio","sed","ut","sum","liber","judico","hic","censeo","olynthii","ciuis","noster","sum","ita","et","ille","ciuis","noster","sum","non","inquam","nam","decretum","in","sum","facio","sum","num","in","praetereo","uolo","hic","fio","ius","num","quisquis","olynthius","seruus","habeo","accuso","qui","ciuis","in","suus","seruitus","teneo","si","quis","tunc","inter","necessarius","seruilius","officium","ministerium","percutio","aut","cado","iniuriaris","accuso","atqui","quantus","ad","ius","attineo","nihil","intersum","occido","an","caedo","nam","aut","neque","caedo","licet","aut","occaedes"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.3.7","citation":null,"language":"lat","text":"Ex altera parte. FVLVI Sparsi. Damnata deiecta est: absoluta descendit. ARELLI FVSCI patris. Putares puellam demitti, non cadere. CESTI PII. Nullam habebat gratiam: in templo uixerat; itaque tantum deos inuocabat. Lex sacerdotem non usque ad saxum differret, nisi expectaret deorum sententiam. Cornelii Hispani. Descripsit altitudinem montis etiam secure despicientibus horrendam et adiecit: carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit tamquam rea; contumax est innocentia; turpe putabat sacerdos rogare nisi deos. MARVLLI. Mirandum est si oppressa est uirgo sine gratia? cuius enim genibus submisit manus? quem deprecata est, quae tarde rogauit etiam deos? Divisio. Latro in has quaestiones diuisit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":97,"lemmas":["ex","alter","pars","fvlvi","spargo","damno","deicio","sum","absolvo","descendo","arelli","fvsci","pater","putaris","puella","demitto","non","cado","cestus","pius","nullus","habeo","gratia","in","templum","vivo","itaque","tantus","deus","invoco","lex","sacerdos","non","usque","ad","saxum","differo","nisi","expectaret","deus","sententia","cornelius","hispanus","describo","altitudo","mons","etiam","securus","despicio","horreo","et","adiicio","carnifex","quoque","recedo","impello","nihil","facio","tamquam","rea","contumax","sum","innocens","turpis","puto","sacerdos","rogo","nisi","deus","marvlli","miror","sum","si","opprimo","sum","uirgo","sine","gratia","qui","enim","genu","summitto","manus","qui","deprecor","sum","qui","tardus","rogo","etiam","deus","divisio","latro","in","hic","quaestio","diuido"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.3.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.19","citation":null,"language":"lat","text":"o si auos meus interesset iudicio, quam libenter spectaret et discordiam nostram! clamasset mihi: non est quod cedas; ipse mihi numquam cessit. LABIENVS partem patris declamauit et dixit: quod etiam deterioribus licet, nolo habitare cum aduersario meo: non capit idem contubernium fortem uirum et uictum. “Statuam, inquit, tibi posui:” immo ne possem umquam uictum me obliuisci, ignominiam meam in aes incidisti.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":61,"lemmas":["o","si","avus","meus","intersum","iudicium","quam","libet","specto","et","discordia","noster","clamo","ego","non","sum","qui","cedo","ipse","ego","numquam","cedo","labienvs","pars","pater","declamo","et","dico","qui","etiam","deterior","licet","nolo","habito","cum","adversarius","meus","non","capio","idem","contubernium","fortis","uir","et","uictus","statua","inquam","tu","pono","immo","ne","possum","umquam","uictus","ego","obliviscor","ignominia","meus","in","aes","incido"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.6","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCI SILI. Si quis autem est, iudices, qui desideret ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulauerit, quot innoxios damnauerit, quot carcere incluserit, huic ego me satisfacturum esse non polliceor: uno conuiuio cum sua praetura reum euoluam. Instituuntur ab isto in prouincia epulae et magnifico apparatu exstruitur conuiuium; distinguntur argenteis poculis aurea. quid multa, iudices? conuiuii eius apparatum sensit prouincia. extrahitur quidam e carcere in conuiuium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet. interim uirgae promuntur et uictuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["albvci","silis","si","quis","autem","sum","iudex","qui","desidero","ut","praetor","refero","crudelitas","quot","praeter","hic","iugulauerit","quot","innoxius","damno","quot","carcer","includo","hic","ego","ego","satisfacturum","sum","non","polliceor","unus","conuiuium","cum","suus","praetura","reus","evolvo","instituo","ab","iste","in","prouincia","epulae","et","magnifico","apparatus","exstruo","conuiuium","distingo","argenteus","poculum","aureus","quis","multus","iudex","convivium","is","appario","sentio","prouincia","extraho","quidam","e","carcer","in","conuiuium","praetor","qui","stupeo","mitto","meretrix","arrideo","interim","uirga","promo","et","uictuma","crudelitas","ante","mensa","atque","deus","trucido"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.16","citation":null,"language":"lat","text":"Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed sordida, lucubrationibus et neglegentia, non natura, infuscata; beneficio tamen laterum extollebatur et quamuis inter initia parum attulisse uirium uideretur, ipsa actione adcrescebat. nulla umquam illi cura uocis exercendae fuit: illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere: utcumque res tulerat ita uiuere, nihil uocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus interuallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":94,"lemmas":["corpus","ille","sum","et","natura","solidus","et","multus","exercitatio","duro","ideo","numquam","impetus","ardeo","animus","desero","vox","robustus","sed","sordidus","lucubratio","et","neglegentia","non","natura","infusco","beneficium","tamen","latus","extollo","et","quamuis","inter","initium","parum","affero","uis","uideo","ipse","actio","adcresco","nullus","umquam","ille","cura","uox","exerceo","sum","ille","fortis","et","agrestis","et","hispane","consuetudo","mos","non","possum","dedisco","utcumque","res","fero","ita","uiuo","nihil","uox","causa","facio","non","ille","per","gradus","paulatim","ab","imus","ad","superus","perduco","non","rursus","ab","summus","contentio","par","interuallum","descendo","non","sudor","unctio","discutio","non","latus","ambulatio","reparo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.11","citation":null,"language":"lat","text":"TRIARIVS multo rem magis ineptam, quia non inuenit illam sed conrupit, nam ex Cesti sententias traxit: induxerat nouercam dicentem: “da fratri uenenum;” fecit illam respondentem: “mater, et mihi da.” quid enim est tam absurdum quam matrem sic locutam cum puella: “da fratri uenenum?” Non ferebat nec illam TRIARI sententiam, qua aliter HATERIVS usus est, cum ad epilogum peruenisset: hoc loco debebat reus flere; num flet puella? inueniam quemadmodum fleat; adferat aliquis huc imaginem fratris. Illa enim si tam puella est ut dicat: “mater, quid est uenenum?” non potest tantae pietatis esse ut eam imago fratris in lacrimas concitet. Tantus autem error est in omnibus quidem studiis, maxime in eloquentia cuius regula incerta est, ut uitia quidam sua et intellegant et ament.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":121,"lemmas":["triarivs","multus","res","magis","ineptus","quia","non","inuenio","ille","sed","conrumpo","nam","ex","cestius","sententia","traho","induco","noverca","dico","do","frater","uenenum","facio","ille","respondeo","mater","et","ego","do","quis","enim","sum","tam","absurdus","quam","mater","sic","loquor","cum","puella","do","frater","uenenum","non","fero","neque","ille","triaris","sententia","qui","aliter","haterivs","utor","sum","cum","ad","epilogus","pervenio","hic","locus","debeo","reus","fleo","num","fleo","puella","inuenio","quemadmodum","fleo","affero","aliquis","huc","imago","frater","ille","enim","si","tam","puella","sum","ut","dico","mater","quis","sum","uenenum","non","possum","tantus","pietas","sum","ut","is","imago","frater","in","lacrima","concito","tantus","autem","error","sum","in","omnis","quidem","studium","magnus","in","eloquentia","qui","regula","incertus","sum","ut","uitium","quidam","suus","et","intellego","et","amo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.16","citation":null,"language":"lat","text":"TURINUS contra nihil probare nisi tutum; non quia inbecillus erat, sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius; et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in prouincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. Natus quidem erat patre splendidissimo, auo diui Iulii hospite, sed ciuili bello adtenuatas domus nobilis uires excitauit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut si quid illi defuit scias locum fuisse. Inde filius quoque eius, id est meus — numquam enim illum a uobis distinxi — habet in dicendo paternam diligentiam, qua uires ingenii sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere uitae sequitur ad summa euasurus iuuenis nisi modicis contentus esset, et ideo dignus est cuius tam modestis cupiditatibus fortuna praestet fidem. Horum nomina non me a nimio fauore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum retulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":139,"lemmas":["turinus","contra","nihil","probaris","nisi","tueor","non","quia","imbecillus","sum","sed","quia","circumspicio","causa","nemo","diligo","propono","nemo","respondeo","paro","et","pecunia","itaque","et","dignitas","quam","primus","in","prouincia","hispania","habeo","eloquentia","debeo","nascor","quidem","sum","pater","splendidus","auus","diuus","julius","hospes","sed","ciuilis","bellum","adtenuatas","domus","nobilis","uis","excito","et","ita","ad","summa","perduco","dignitas","ut","si","quis","ille","desum","scio","locus","sum","indus","filius","quoque","is","is","sum","meus","numquam","enim","ille","ab","tu","distinguo","habeo","in","dico","paternus","diligentia","qui","uis","ingenium","suus","ex","industria","retundo","hic","et","in","ipse","genus","uita","sequor","ad","summus","evado","iuuenis","nisi","modicus","contineo","sum","et","ideo","dignus","sum","qui","tam","modestus","cupiditas","fortuna","praesto","fides","horus","nomen","non","ego","ab","nimius","fauor","sed","ab","certus","pono","iudicium","scio","cum","sententia","is","retulero","aut","par","nosco","auctor","sententia","aut","praefero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.10","citation":null,"language":"lat","text":"“pater est?” VIBI GALLI. Circumibo tecum, pater, aliena limina; ostendam omnibus et me qui alimenta dedi et te qui negasti. Romani Hisponis. Scio, pater, melius esse quod tu dicis: istud ego si possem, numquam abdicatus essem. fateor, uitium est. hoc quoque in me prior emendare uoluit pater nec potuit. Impulisti me in fraudem: qui me abdicabat aiebat: “non oportebat fieri;” tu dicebas oportere; tibi credidi. “Non dedit,” inquit, “mihi alimenta.” defuerunt tibi? Quisquis alimenta a mendico rogatus est nihil amplius quam monstrat: “i ad fratrem, i ad filium.” Iam quidam nobis eandem fortunam precantur. crede mihi, sacra populi lingua est. ALBVCI SILI. Tollite uestras diuitias quas huc atque illuc incertae fortunae fluctus appellet; redite in gratiam:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":116,"lemmas":["pater","sum","vibi","gallus","circumeo","tu","pater","alienus","limen","ostendo","omnis","et","ego","qui","alimentum","do","et","tu","qui","nego","romanus","hisponis","scio","pater","bonus","sum","qui","tu","dico","iste","ego","si","possum","numquam","abdico","sum","fateor","uitium","sum","hic","quoque","in","ego","prior","emendo","uolo","pater","neque","possum","impello","ego","in","fraudo","qui","ego","abdico","aio","non","oportet","fio","tu","dico","oportet","tu","credo","non","do","inquam","ego","alimentum","desum","tu","quisquis","alimentum","ab","mendico","rogo","sum","nihil","amplus","quam","monstro","eo","ad","frater","eo","ad","filius","iam","quidam","nos","idem","fortuna","preco","credo","ego","sacer","populus","lingua","sum","albvci","silis","tollo","uester","diuitiae","qui","huc","atque","illic","incertus","fortuna","fluctus","appello","redeo","in","gratia"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.6","citation":null,"language":"lat","text":"Ciceronem quisquam potuit occidere qui audiit? Minturnensis palus exulem Marium non hausit; Cimber etiam in capto uidit imperantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui in crepidine uiderat Marium in sella figurauit. Non possumus de Popillio queri: eodem loco patronum habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor Hortensi se clientem libenter professus est; et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit quantam Cicero seruauit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":76,"lemmas":["cicero","quisquam","possum","occaedes","qui","audio","minturnensis","palus","exulis","marius","non","haurio","cimber","etiam","in","capio","uideo","impero","praetor","iter","ab","conspectus","exulis","flecto","qui","in","crepido","uideo","marius","in","sella","figuro","non","possum","de","popilius","queror","idem","locus","patronus","habeo","quo","pater","cn","pompejus","terra","mare","domito","hortensius","sui","cliens","libet","profiteor","sum","et","hortensius","bonus","pompejus","non","pompejus","defendo","romulus","hic","moenia","conditor","et","sacro","caelum","parens","non","tantus","urbs","facio","quantus","cicero","seruo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.13","citation":null,"language":"lat","text":"Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an etiamsi non debuit filiam sic collocare, damnari tamen ob hoc non possit dementiae. Licet, inquit, mihi filiam meam cui uelim conlocare: isto modo et repudium cum remisero genero accusabor. Male conlocaui filiam: et multi alii. Quid tibi uidentur hi qui abducunt filias suas a † uari. sed male eam nec ob hoc damnabor. Tu patrem debes dementem accusare, non sanum regere. Ego istud an sine ratione fecerim uidebimus: satis est si sana mente feci. Deinde: an sic filiam conlocare debuerit. Hoc in haec diuisit: an etiamsi bene meruit seruus, non tamen sic illi referenda fuerit gratia. deinde: an bene meruerit. De facto serui primum disputauit, deinde de animo. Factum quale enim est? dominam non stuprauit. auge beneficia: nec dominum occidit nec adulter domino uenenum dedit. non est beneficium scelere abstinere. et tyrannus permisit dominas rapere, non coegit. Deinde hoc beneficium eius quod laudas serua: alioqui iniuriam fecit, si non subducta est iniuriae sed reseruata: tunc tamen solacium fuisset, cum multis pati. Denique aliae in tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum uocabatur, in hac matrimonium: in aliis finis expectabatur iniuriae, in hac nullus; denique illarum stupratores suffixi sunt, huius manumissus est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":204,"lemmas":["divisio","latro","in","hic","quaestio","diuido","an","etiamsi","non","debeo","filia","sic","collocaris","damnaris","tamen","ob","hic","non","possum","dementia","licet","inquam","ego","filia","meus","qui","uolo","conlocaris","iste","modo","et","repudium","cum","remitto","gener","accuso","mal","conlocaui","filia","et","multus","alius","quis","tu","uideo","hic","qui","abduco","filia","suus","ab","uaris","sed","malus","is","neque","ob","hic","damno","tu","pater","debeo","demo","accuso","non","sanus","rego","ego","iste","an","sine","ratio","facio","video","satis","sum","si","sano","mens","facio","deinde","an","sic","filia","conlocaris","debeo","hic","in","hic","diuido","an","etiamsi","bene","mereo","seruus","non","tamen","sic","ille","refero","sum","gratia","deinde","an","bene","mereo","de","facio","seruus","primus","disputo","deinde","de","animus","facio","qualis","enim","sum","domina","non","stupro","augeo","beneficium","neque","dominus","occido","neque","adulter","dominus","uenenum","do","non","sum","beneficium","scelus","abstineo","et","tyrannus","permitto","domina","rapio","non","cogo","deinde","hic","beneficium","is","qui","laudo","seruo","alioqui","iniuria","facio","si","non","subduco","sum","iniuria","sed","reseruata","tunc","tamen","solacium","sum","cum","multus","patior","denique","alius","in","tyrannis","patior","sum","hic","in","libertas","ceterus","absum","suus","hic","praesens","in","alius","stuprum","uoco","in","hic","matrimonium","in","alius","finis","expectabatur","iniuria","in","hic","nullus","denique","ille","stuprator","suffigo","sum","hic","manumitto","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.6","citation":null,"language":"lat","text":"Iacebat in littore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat. Credam parricidam, si tibi proficiscenti nauigium suum reddidit. Subito mihi non sentienti ferrum cum animo pariter excidit; torpent manus et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperaret pater. Ita mibi, quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut honeste uiuere aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se nouercam habuisse quam fratrem. CORNELI HISPANI.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["iaceo","in","littor","navigium","qui","etiam","integer","infelicito","veho","credo","parricida","si","tu","proficisco","navigium","suus","reddo","subeo","ego","non","sentio","ferrum","cum","animus","pariter","excido","torpeo","manus","et","nescio","qui","perturbatio","tenebra","stupeo","offundo","oculus","intellego","quam","difficilis","sum","parricidium","facio","etiam","qui","impero","pater","ita","mibi","qui","solus","miser","in","domus","noster","respicio","fortuna","succurro","ita","ego","contingo","aut","honestus","uiuo","aut","morior","ita","ex","domus","noster","ego","sum","ulter","reus","ut","ille","juro","bonus","sui","noverca","habeo","quam","frater","cornelis","hispani"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.6.3","citation":null,"language":"lat","text":"Decepi te, puella; alia pollicitus sum: ueneris in patriam mecum, ibi tibi gratiam referam; hic catenatus, egens, squalidus quid possum? pater meus, socer tuus — hoc enim te iam pridem uocabat — socer, inquam, tibi tuus gratiam referet. Quidam auitas paternasque flagitiis obruerunt imagines, quidam ignobiles nati fecere posteris genus: in illis non seruasse quod acceperant maximum dedecus, in his quod nemo dederat fecisse laudabile est. Si possent homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egens, unusquisque felicem domum inuaderet; sed quoniam di non sumus, natura nos regit et quemcumque uult casum in quemque mittit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":95,"lemmas":["decipio","tu","puella","alius","polliceor","sum","uenus","in","patria","ego","ibi","tu","gratia","refero","hic","cateno","egeo","squalidus","quis","possum","pater","meus","socer","tuus","hic","enim","tu","iam","pridem","uoco","socer","inquam","tu","tuus","gratia","refero","quidam","avitus","paternus","flagitium","obruo","imago","quidam","ignobilis","nascor","facio","posterus","genus","in","ille","non","servo","qui","accipio","magnus","dedecus","in","hic","qui","nemo","do","facio","laudabilis","sum","si","possum","homo","facio","sui","sors","nascor","nemo","sum","humilis","nemo","egeo","unusquisque","felix","domus","invado","sed","quoniam","deus","non","sum","natura","nos","rego","et","quicumque","uolo","casus","in","quisque","mitto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.6.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.22","citation":null,"language":"lat","text":"Saepe solebat apud Caesarem cum TIMAGENE confligere, homine acidae linguae et qui nimis liber erat: puto quia diu non fuerat. ex captiuo cocus, ex coco lecticarius, ex lecticario usque in intimam amicitiam Caesaris felix, usque eo utramque fortunam contempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut cum illi multis de causis iratus Caesar interdixisset domo, combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi et ipse illi ingenio suo interdiceret: disertus homo et dicax a quo multa inprobe sed uenuste dicta. ne modum excedam excurrendo ad Parrhasium reuertor.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":88,"lemmas":["saepe","soleo","apud","caesaris","cum","timagene","confligo","homo","acidus","lingua","et","qui","nimis","liber","sum","puto","quia","diu","non","sum","ex","captiuus","coquus","ex","coquus","lecticarius","ex","lecticarius","usque","in","intimus","amicitia","caesar","felix","usque","is","uter","fortuna","contemno","et","in","qui","sum","et","in","qui","sum","ut","cum","ille","multus","de","causa","irascor","caesar","interdico","domus","comburo","historia","res","ab","ille","gero","quasi","et","ipse","ille","ingenium","suus","interdico","dissero","homo","et","dicax","ab","quo","multus","improbus","sed","venustus","dictum","ne","modus","excedo","excurro","ad","parrhasius","revorto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.22"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.37","citation":null,"language":"lat","text":"Solebat hos colores qui silentium et significationem desiderant tueri; itaque et hanc controuersiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum et reconciliationis causa faceret. hoc non detegebat, sed omnibus sententiis utebatur ad hoc tendentibus, tamquam: “non possum, inquit, pati sine patre.” me autem sine te putas pati posse? quemquam autem patrem putas pati sine liberis posse? et illud: credite mihi, impium nihil de liberis duo patres cogitant. et illud: “recipiat, inquit, suos; non possum sine te pati.” hoc fortasse illi placebit, quod ad tuum patrem reuerti uoles. et illud: non amas abdicatos?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["soleo","hic","color","qui","silentium","et","significatio","desidero","tueor","itaque","et","hic","controuersia","hic","color","dico","tamquam","in","emendatio","abdicator","et","reconciliatio","causa","facio","hic","non","detego","sed","omnis","sententia","utor","ad","hic","tendo","tamquam","non","possum","inquam","patior","sine","pater","ego","autem","sine","tu","puto","patior","possum","quisquam","autem","pater","puto","patior","sine","liber","possum","et","ille","credo","ego","impius","nihil","de","liber","duo","pater","cogito","et","ille","recipio","inquam","suus","non","possum","sine","tu","patior","hic","fortasse","ille","placeo","qui","ad","tuus","pater","revorto","uolo","et","ille","non","amo","abdico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.37"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.4.9","citation":null,"language":"lat","text":"Et illud dixit: mitte istam epistolam infructuosam. odisse illam debes: haec est quae matrem tuam excaecauit. et illam falsissimam in quam multi incidunt: propter hoc ipsum, inquit, magis flebilis est, quod non potest flere. et iterum: lacrimae, inquit; matri desunt, causae supersunt; tamquam caeci flere non soleant. Memini CRISPVM quendam antiquum rhetorem in illa controuersia uiri fortis qui tertium filium retinet, cum alter filius in tyrannicidio perdidisset oculos, alter in acie manus: exsurgite nunc uiua cadauera, rogate pro patre. sed quid ego meos derideo? alter quos roget non uidet, alter quibus roget non habet.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":94,"lemmas":["et","ille","dico","mitto","iste","epistula","infructuosus","odi","ille","debeo","hic","sum","qui","mater","tuus","excaeco","et","ille","fallo","in","quam","multus","incido","propter","hic","ipse","inquam","magis","flebilis","sum","qui","non","possum","fleo","et","iterum","lacrima","inquam","mater","desum","causa","supersum","tamquam","caecus","fleo","non","soleo","memini","crispvm","quidam","antiquus","rhetor","in","ille","controuersia","uir","fortis","qui","tertius","filius","retineo","cum","alter","filius","in","tyrannicidium","perdo","oculus","alter","in","acies","manus","exsurgo","nunc","uiuus","cadauer","rogo","pro","pater","sed","quis","ego","meus","derideo","alter","qui","rogo","non","uideo","alter","qui","rogo","non","habeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.4.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.14","citation":null,"language":"lat","text":"GALLIO et superiore usus est quaestione et illam adiecit: an agi cum patre dementiae possit ob id quod fecerit, non ob id quod facturus sit. neminem iniuriarum accusari quod iniuriam facturus sit nec adulterii quod adulterium commissurus sit, ne dementiae quidem quod demens futurus sit. Atqui tu non, inquit, mecum agis quod non exorauisti, set quod exoraturus non es; puta enim hodie me exorari: demens non ero. demens uideor qui uno uerbo sanari possum? Lex XXX dies dedit, quia iudicauit aliquem duriorem futurum. etiamsi demens est qui non exoratur a filio, numquid et qui uicensimo? ergo non potes hoc nomine damnare me quod exoratus non sim; etiamnunc enim exorari possum. ita si uis ueram, agere mecum hoc crimine non potes; utique triginta dies exorari possum, post triginta queri non potes: aut crimen non habeo aut accusatorem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":136,"lemmas":["gallio","et","superus","utor","sum","quaestio","et","ille","adiicio","an","ago","cum","pater","dementia","possum","ob","is","qui","facio","non","ob","is","qui","facio","sum","nemo","iniuriaris","accusaris","qui","iniuria","facio","sum","neque","adulterium","qui","adulterium","committo","sum","ne","dementia","quidem","qui","demens","sum","sum","atqui","tu","non","inquam","ego","ago","qui","non","exorauisti","sed","qui","exoro","non","sum","puto","enim","hodie","ego","exoraris","demens","non","sum","demens","uideo","qui","unus","uerbum","sanaris","possum","lex","xxx","dies","do","quia","iudico","aliquis","durus","sum","etiamsi","demens","sum","qui","non","exoro","ab","filius","numquid","et","qui","vicesimus","ergo","non","possum","hic","nomen","damnaris","ego","qui","exoro","non","sum","etiamnum","enim","exoraris","possum","ita","si","uolo","uerus","ago","ego","hic","crimen","non","possum","utique","triginta","dies","exoraris","possum","post","triginta","queror","non","possum","aut","crimen","non","habeo","aut","accusator"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.3","citation":null,"language":"lat","text":"Redemptus Cimon redemptoris felicitas est. VOTIENI Montani. Facis iam ut dicam: non accepi beneficium aut reddidi. certius reddam cum tam honeste desideraris quam dedisti. Ego adulteros dimittam ? quid aliud facerem si adhuc alligatas haberem manus? Egit me attonitum dolor. non mehercules me exorasset Miltiades pater. Nihil Calliae debeo nisi liber sum. est uir egregius Callias, est misericors; sed utinam tantum aduersus bonos! Maior iniuria est si nunc manus Cimonis alligantur quam fuit beneficium quod tunc solutae sunt. Non iste iniquiore animo filiam amisit quam ego uxorem, sed aequiore animo inpudicam pati uoluit. Vis tu diuitias tuas abscondere, cum in eos inciderint qui mendicitate censentur? Nihil habet domus nostra melius quod ostendat quam paupertatem. Da pecuniam Miltiadi qua damnationem luat, nocens erit; da Cimoni qua patrem redimat, pius non erit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":129,"lemmas":["reemo","cimon","redemptor","felicitas","sum","votieni","montanus","facio","iam","ut","dico","non","accipio","beneficium","aut","reddo","certus","reddo","cum","tam","honestus","desideraris","quam","do","ego","adulter","dimitto","quis","alius","facio","si","adhuc","alligo","habeo","manus","ago","ego","attono","dolor","non","hercules","ego","exoro","miltiades","pater","nihil","calliae","debeo","nisi","liber","sum","sum","uir","egregius","callias","sum","misericors","sed","utinam","tantus","aduersus","bonus","magnus","iniuria","sum","si","nunc","manus","cimon","alligo","quam","sum","beneficium","qui","tunc","solvo","sum","non","iste","iniquus","animus","filia","amitto","quam","ego","uxor","sed","aequus","animus","impudicus","patior","uolo","volo","tu","diuitiae","tuus","abscondo","cum","in","is","incido","qui","mendicitas","censeo","nihil","habeo","domus","noster","bonus","qui","ostendo","quam","paupertas","do","pecunia","miltiades","qui","damnatio","luo","noceo","sum","do","cimon","qui","pater","redimo","pius","non","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.18","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCIVS dixit: nescio quis feri et uiolenti animi uenit, ipsis credo dis illum impellentibus, ut futurae sacerdotis non uiolaret castitatem sed uideret. praedixit illi, abstineret a sacro corpore manum: “non est quod audeas laedere pudicitiam quam homines seruant, dii expectant.” et in perniciem ruenti suam “en,” inquit, “arma quae nescis tenere pro pudicitia,” et raptum gladium in pectus piratae sui intorsit. Hoc factum eius ne lateret eisdem dis immortalibus fuit curae: accusator inuentus est qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet. Nemo credebat occisum uirum a femina, iuuenem a puella, armatum ab inermi: maior res uidebatur, quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio gesta.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":105,"lemmas":["albvcivs","dico","nescio","quis","ferio","et","violens","animus","uenio","ipse","credo","deus","ille","impello","ut","sum","sacerdos","non","violo","castitas","sed","video","praedico","ille","abstineo","ab","sacro","corpus","manus","non","sum","qui","audeo","laedo","pudicitia","quam","homo","seruo","dius","expecto","et","in","pernicies","ruo","suus","en","inquam","arma","qui","nescio","teneo","pro","pudicitia","et","rapio","gladius","in","pectus","pirata","suus","intorqueo","hic","facio","is","ne","lateo","idem","deus","immortalis","sum","cura","accusator","inuenio","sum","qui","pudicitia","is","in","forum","testimonium","reddo","nemo","credo","occido","uir","ab","femina","iuuenis","ab","puella","armo","ab","inermis","magnus","res","uideo","quam","ut","possum","credo","sine","deus","immortalis","adjutorium","gero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.20","citation":null,"language":"lat","text":"eum non contempsi generum qui tyrannum contempserat. ACCIVS POSTVMIVS hoc colore usus est: nihil est, inquit, inuidia periculosius; hanc sapientes uiri uelut pestiferam uitandam esse praecipiunt: hanc uitaui. ingens inuidia erat: nemo non nobis obiecit fortunam liberorum nostrorum. oderant filiam meam feminae, me patres, quasi publici mali segregem et exprobratorem: quo uno modo honeste potui feci filiam meam ceteris similem, fortunam meam publicae parem: detracta omnis inuidia est; filiam non habeo honestiorem quam uos, seruum frugaliorem habui quam uos.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["is","non","contemno","gener","qui","tyrannus","contemno","accivs","postvmivs","hic","color","utor","sum","nihil","sum","inquam","inuidia","periculosus","hic","sapio","uir","uelut","pestifer","vito","sum","praecipio","hic","uitaui","ingens","inuidia","sum","nemo","non","nos","obiacio","fortuna","liberi","noster","odi","filia","meus","femina","ego","pater","quasi","publicus","malus","segrego","et","exprobrator","quo","unus","modo","honestus","possum","facio","filia","meus","ceterus","similis","fortuna","meus","publicus","par","detraho","omnis","inuidia","sum","filia","non","habeo","honestus","quam","tu","seruus","frugalis","habeo","quam","tu"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.18","citation":null,"language":"lat","text":"MONTANVS VOTIENVS MARCELLVM MARCIVM amicum suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse sententiam: inuenit quomodo damnata accusaret, moriens occideret, torta torqueret. non est hoc indicium sed alterum nouercae ueneficium. Latro dixerat cum descripsisset tormenta: instabam super caput non accusator, sed tortor; ipse ignes subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus admouebam. Ego non bibam sanguinem istius, non eruam oculos? filium mihi eripuit; nisi citius illam oppressissem et filiam abstulisset. TRIARIVS dixit: cum accusarem obieci ueneficium: in ultima parte inter preces meas excitaui puellam ad ultionem fratris sui. haec res maxime iudices mouit, haec maxime nouercam offendit. ALBVCIVS dixit: postquam nominauit filiam ad me respexit: uidelicet ut sciret an satis torsisset. NICETES egregie dixit in hoc eodem loco: sunoi=de/ moi/, FHSIN, h( quga/thr, kai\\ prose/qhken: e)k tou/tou.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":137,"lemmas":["montanvs","votienvs","marcellvm","marcivm","amicus","suus","qui","frequens","mentio","in","scribo","suus","facio","tamquam","homo","dissero","aio","hic","dico","sententia","inuenio","quomodo","damno","accuso","morior","occaedes","torqueo","torqueo","non","sum","hic","indicium","sed","alter","nouerca","veneficium","latro","dico","cum","describo","tormentum","insto","super","caput","non","accusator","sed","tortor","ipse","ignis","subicio","ipse","ad","intendo","equuleus","manus","admouebam","ego","non","bibo","sanguis","iste","non","eruo","oculus","filius","ego","eripio","nisi","cieo","ille","opprimo","et","filia","aufero","triarivs","dico","cum","accusaris","objacio","veneficium","in","ulter","pars","inter","prex","meus","excitaui","puella","ad","ultio","frater","suus","hic","res","magnus","iudex","moueo","hic","magnus","noverca","offendo","albvcivs","dico","postquam","nomino","filia","ad","ego","respicio","uidelicet","ut","scio","an","satis","torqueo","nicetes","egregius","dico","in","hic","idem","locus","sunoi","de","moi","fhsin","h","quga","thr","kai","prose","qhken","e","k","tou","tou"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.18","citation":null,"language":"lat","text":"quo tempore uxor torta est nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam; postea cogitaui et haec ipsa mihi causa cogitandi fuit uxoris ultio. Vtrumque secutus est, ut illa marito silentium imputare non posset, et ut maritus imputare illi tyrannicidium posset. Latro dixit se iam tunc de tyrannicidio cogitasse, sed uxori non indicasse. FABIANVS philosophus colorem magis bono uiro conuenientem introduxit, quam oratori callido. Dixit enim et cogitasse se tyrannicidium et uxori indicasse et illam tum quidem fecisse quod probam feminam facere oportuit, nunc peccare quod putet beneficium esse recte facere. Hic color illi et in illa parte profuit: si beneficium putas te dedisse quod tyrannicidium non prodidisti, ego prior dedi qui tibi tyrannicidium credidi. Repudium † ex tuo quoius liberorum cupiditate, quo semper uti tamquam maritus debuisset, postea magis tamquam tyrannicida.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":128,"lemmas":["quo","tempus","uxor","torqueo","sum","nihil","adhuc","de","tyrannicidium","cogito","postea","cogito","et","hic","ipse","ego","causa","cogito","sum","uxor","ultio","vtrumque","sequor","sum","ut","ille","marito","silentium","imputo","non","possum","et","ut","maritus","imputo","ille","tyrannicidium","possum","latro","dico","sui","iam","tunc","de","tyrannicidium","cogito","sed","uxor","non","indico","fabianvs","philosophus","color","magis","bonus","uir","conuenio","introduco","quam","orator","callidus","dico","enim","et","cogito","sui","tyrannicidium","et","uxor","indico","et","ille","tum","quidem","facio","qui","proba","femina","facio","oportet","nunc","peccaris","qui","puto","beneficium","sum","rectus","facio","hic","color","ille","et","in","ille","pars","prosum","si","beneficium","puto","tu","do","qui","tyrannicidium","non","prodo","ego","prior","do","qui","tu","tyrannicidium","credo","repudium","ex","tuus","qui","liberi","cupiditas","quo","semper","uti","tamquam","maritus","debeo","postea","magis","tamquam","tyrannicida"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.8","citation":null,"language":"lat","text":"Non est credibile temperasse a libidine piratas omni crudelitate efferatos, quibus omne fas nefasque lusus est, simul terras et maria latrocinantes, quibus in aliena impetus per arma est; iam ipsa fronte crudeles et humano sanguine adsuetos, praeferentes ante se uincula et catenas, grauia captis onera, a stupris remouere potuisti, quibus inter tot tanto maiora scelera uirginem stuprare innocentia est? Sed lupanar excepit. omnis sordida iniuriosaque turba huc influit, nec quisquam eo ut iudicet uenit. At omnes fauere fabulis tuis? at omnibus persuasum est? nemo in tanta euntium redeuntiumque turba inuentus est, qui fortunae tuae uellet inludere? ergo tu, cum tam innocens quam dicis uixeris, ista passa credis deos esse ? “Nihil,” inquit, “passa sum.” hoc satis est nupturae, sacerdoti parum. Vbi adhuc fuisti? discede, ignota es: ubi non fuisti? discede, nimium nota es. P.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":133,"lemmas":["non","sum","credibilis","tempero","ab","libido","pirata","omnis","crudelitas","effero","qui","omnis","fas","nefas","lusus","sum","simul","terra","et","mare","latrocinor","qui","in","alienus","impetus","per","arma","sum","iam","ipse","frons","crudelis","et","humanus","sanguis","assuesco","praefero","ante","sui","uinculum","et","cateno","grauis","capio","onus","ab","stuprum","removeo","possum","qui","inter","tot","tantus","magnus","scelus","uirgo","stupraris","innocens","sum","sed","lupanar","excipio","omnis","sordidus","injuriosus","turba","huc","influo","neque","quisquam","is","ut","iudico","uenio","at","omnis","faveo","fabula","tuus","at","omnis","persuadeo","sum","nemo","in","tantus","eo","redeo","turba","inuenio","sum","qui","fortuna","tuus","uolo","illudo","ergo","tu","cum","tam","innocens","quam","dico","vivo","iste","patior","credo","deus","sum","nihil","inquam","patior","sum","hic","satis","sum","nubo","sacerdos","parum","vbi","adhuc","sum","discedo","ignotus","sum","ubi","non","sum","discedo","nimium","nosco","sum","p"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.13","citation":null,"language":"lat","text":"Cum diceret partem adulescentis Latro et tractaret adoptionis locum, dixit: iam iste ex imo per adoptionem nobilitati inseritur; et alia in hanc summam. Maecenas innuit Latroni” festinare Caesarem; finiret iam declamationem. Quidam putabant hanc malignitatem Maecenatis esse; effecisse enim illum non ne audiret quae dicta erant Caesar, sed ut notaret. Tanta autem sub diuo Augusto libertas fuit, ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem exprobrarent. Vipsanius Agrippa fuerat, at Vipsani nomen quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat et M. Agrippa dicebatur. cum defenderet reum, fuit accusator qui diceret: “Agrippa, M. et quod in medio est” — uolebat Vipsanium intellegi — “concurrite: Agrippa, malum habebis; responde si dis placet, Marce.” Vtique mihi uidetur admiratione dignus diuus Augustus sub quo tantum licuit, sed horum non possum misereri qui tanti putant caput potius quam dictum perdere. Latro dignus fuit miseratione qui ne excusare quidem errorem suum potuit. nihil est autem crudelius quam sic offendere, ut magis sis offensurus si satisfeceris.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":156,"lemmas":["cos","dico","pars","adulescens","latro","et","tracto","adoptio","locus","dico","iam","iste","ex","imus","per","adoptio","nobilitas","insero","et","alius","in","hic","summa","maecenas","innuo","latro","festino","caesaris","finio","iam","declamatio","quidam","puto","hic","malignitas","maecenas","sum","efficio","enim","ille","non","ne","audio","qui","dictum","sum","caesar","sed","ut","noto","tantus","autem","sub","diuus","augustus","libertas","sum","ut","praepossum","tunc","m","agrippa","non","desum","qui","ignobilitas","exprobro","vipsanus","agrippa","sum","at","vipsanus","nomen","quasi","argumentum","paternus","humilitas","tollo","et","m","agrippa","dico","cum","defendo","reus","sum","accusator","qui","dico","agrippa","m","et","qui","in","medium","sum","uolo","vipsanius","intellego","concurro","agrippa","malus","habeo","respondeo","si","deus","placeo","marcus","vtique","ego","uideo","admiratio","dignus","diuus","augustus","sub","quo","tantus","licet","sed","hic","non","possum","misereo","qui","tantus","puto","caput","potis","quam","dico","perdo","latro","dignus","sum","miseratio","qui","ne","excuso","quidem","error","suus","possum","nihil","sum","autem","crudelis","quam","sic","offendo","ut","magis","sum","offendo","si","satisfeceris"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.9","citation":null,"language":"lat","text":"Pars altera. ARELLI FVSCI patris. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, tempori multum. infelicior sum quam si neutrum exorassem; mortem timeo postquam mihi omnes gratulati sunt. Quid tibi, optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi et patri meo pepercisti, precer, nisi superstitem filiam? PAPIRI FABIANI. Non possum dissimulare, pater: quod illum exoraui, tuum beneficium est; certe cum exoratus est, hoc dixit: aliud quidem suadebat dolor meus, sed quid faciam patris iudicio? misereor. Miserere, patec: scis quam breuis sit aduocatio mea. “Misereor,” inquit; uis uerum dicam quid dixerit? “patris tui.” unde ego miser ab hoc patre ueniens timerem patrem ?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["pars","alter","arelli","fvsci","pater","ego","miser","pater","ira","tuus","detraho","sum","nihil","tempus","multus","infelix","sum","quam","si","neuter","exoro","mors","timeo","postquam","ego","omnis","gratulor","sum","quis","tu","optume","socer","pro","iste","misericordia","tuus","qui","ego","et","pater","meus","parco","preco","nisi","superstito","filia","papiri","fabiani","non","possum","dissimulo","pater","qui","ille","exoraui","tuus","beneficium","sum","certus","cum","exoro","sum","hic","dico","alius","quidem","suadeo","dolor","meus","sed","quis","facio","pater","iudicium","misereo","misereor","patec","scio","quam","breuis","sum","advocatio","meus","misereo","inquam","uolo","uerus","dico","quis","dico","pater","tuus","unde","ego","miser","ab","hic","pater","venio","timeo","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.8","citation":null,"language":"lat","text":"Pompei SILONIS. De patre uestro merui bene, quamquam eum per aetatem nosse non possum; sed habet et ille beneficium meum: duos eius filios alui. Surge infelix senex. quid? putatis illum flere quod eget? immo quod abdicauit, quod non aluit. ARGENTARII. Vides enim, liberalis in domo tua esse coepi: ille propter me duxit uxorem, cum fortasse iuuenem adoptare posset. Haec abdicantis fuere uerba: “i ad illum quem magis amas quam patrem.” Non omnibus imperiis patris parendum est. nihil in te noui facio: scis me et priori patri non paruisse. Venit immissa barba capilloque deformi,. non senectute sed fame membris trementibus, semesa et tenui facie atque elisa ieiunio uoce ut uix exaudiri posset, introrsus conditos oculos uix alleuans:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":116,"lemmas":["pompejus","silo","de","pater","uester","mereo","bene","quamquam","is","per","aetas","nosco","non","possum","sed","habeo","et","ille","beneficium","meus","duo","is","filius","alo","surgo","infelix","senex","quis","puto","ille","fleo","qui","egeo","immo","qui","abdico","qui","non","alo","argentarius","video","enim","liberalis","in","domus","tuus","sum","coepio","ille","propter","ego","duco","uxor","cum","fortasse","iuuenis","adoptaris","possum","hic","abdico","sum","uerbum","eo","ad","ille","qui","magis","amo","quam","pater","non","omnis","imperium","pater","pareo","sum","nihil","in","tu","nouus","facio","scio","ego","et","prior","pater","non","pareo","venio","immitto","barba","capillus","deformis","non","senectus","sed","fames","membrum","tremo","semesus","et","tenuis","facies","atque","elido","jejunium","uox","ut","uix","exaudio","possum","introrsum","condio","oculus","uix","alleuans"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.4","citation":null,"language":"lat","text":"Asini Pollionis. Aequas mihi praebete aures: dabo uobis etiam damnatum absoluendum. “Viuit, inquit, frater.” non credo. “seruauit, inquit, me.” fecisti ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. “Quid mihi cum ista tabula? semel mori uolo.” Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem: imbres undique et omnia procellis saeuientia: expectat, inquam, parricidam mare. intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque nauigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, conmendo. Inueni relictum etiam a naufragis nauigium fragmentum infelix et iam nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset,","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":110,"lemmas":["asinius","pollio","aequo","ego","praebeo","auris","do","tu","etiam","damno","absolvo","vivo","inquam","frater","non","credo","seruo","inquam","ego","facio","ut","credo","hic","sum","summus","res","gero","in","is","domus","in","qui","facilis","parricidium","credo","sum","ego","frater","occaedes","non","possum","frater","pater","quis","ego","cum","iste","tabula","semel","morior","uolo","q","hateri","emico","densus","undique","nubis","fulmen","et","terribilis","fragor","horridus","tempestas","abscondo","dies","imber","undique","et","omnis","procella","saevio","expecto","inquam","parricida","mare","intumesco","subeo","tempestas","mare","iustus","quoque","navigium","horreo","fateor","fateor","dico","frater","tu","si","innocens","sum","fortuna","conmendo","inuenio","relinquo","etiam","ab","naufragus","navigium","fragmentum","infelix","et","iam","nauigaturis","omen","qui","si","quis","gubernator","uideo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.2","citation":null,"language":"lat","text":"Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. Magius gener T. Liui declamauerit, quamuis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent; quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamauerit: transeo istos quorum fama cum ipsis extincta est. De SCAVRO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non noui quemquam cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignouerit. Dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat euocare aliquam uocem aduersariorum et in altercationem peruenire: uires suas nouerat. Nihil erat illo uenustius, nihil paratius: genus dicendi antiquum, uerborum quoque non uulgarium grauitas, ipse uultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":117,"lemmas":["pertineo","autem","ad","res","non","puto","quomodo","l","magus","gener","t","livius","declamauerit","quamuis","aliquis","tempus","suus","populus","habeo","cum","ille","homo","non","in","ipse","honor","laudo","sed","in","socer","fero","quomodo","l","asprenas","aut","quintilianus","senex","declamauerit","transeo","iste","qui","fama","cum","ipse","extingo","sum","de","scavro","si","ego","interrogo","cum","ille","ego","audio","iniquus","sum","non","nouus","quisquam","qui","ingenium","populus","romanus","pertinax","ignosco","dico","neglegenter","saepe","causa","in","ipse","subsellium","saepe","dum","amicitur","disco","deinde","litigo","similis","quam","ago","cupio","euocaris","aliqui","uox","adversarius","et","in","altercatio","pervenio","uis","suus","nosco","nihil","sum","ille","venustus","nihil","paro","genus","dico","antiquus","uerbum","quoque","non","uulgarium","gravitas","ipse","uultus","habeo","corpus","mirus","ad","auctoritas","oratoria","apto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.15","citation":null,"language":"lat","text":"in tanta morum uarietate uidete quantulum sit quod excusem: non ambitioni, non inertiae ueniam peto; misericors sum, non possum occidere hominem. Gratulare, pater, naturae meae: numquam eiusmodi filius parricidium faciet. hoc uitium a te traxisse uideor. an non putatis misericordem, qui quem damnauit puniendum fratri dedit? Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere — dextra simul ac mens elanguit — pro bone Iuppiter, Mithridaten quam non dubium parricidam! Pompei SILONIS. Gaude pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Dimisi a portu naufragum. narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. Vis, pater, scire accusator nocentior sit an reus? coice in alteram nauem nouercam; illa faciat uota, precetur: si neminem innocentem accusauit, si priuignum immerentem non oppressit: in eos piratas incidet, qui nesciant captos dimittere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":120,"lemmas":["in","tantus","mos","uarietas","uideo","quantulis","sum","qui","excuso","non","ambitio","non","inertia","uenia","peto","misericors","sum","non","possum","occaedes","homo","gratularis","pater","natura","meus","numquam","eiusmodi","filius","parricidium","facio","hic","uitium","ab","tu","traho","uideo","an","non","puto","misericordem","qui","qui","damno","punior","frater","do","centurio","lucullus","mithridates","non","possum","occaedes","dextera","simul","atque","mens","elanguesco","pro","bonus","iuppiter","mithridates","quam","non","dubius","parricida","pompejus","silo","gaudeo","pater","neuter","ex","filius","tuus","parricidium","facio","dimitto","ab","portus","naufragus","narro","pater","quomodo","tu","dimitto","sic","dimitto","volo","pater","scio","accusator","noceo","sum","an","reus","coix","in","alter","nauis","noverca","ille","facio","uotum","preco","si","nemo","innocens","accuso","si","priuignus","immerens","non","opprimo","in","is","pirata","incido","qui","nescio","capio","dimitto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.11","citation":null,"language":"lat","text":"SILO POMPEIVS huic quaestioni praeponebat illam ex qua in hanc transitus iit: an etiam si propter hoc uerbum patris periit, damnari tamen pater non debeat: nec enim euentus imputari debet cuiusque rei, sed consilium. si post hoc uerbum puella uixisset, numquid patrem dementiae damnare posses? atque post hoc uerbum si quid factum est, non a patre sed a puella factum est. non oportet autem illius temeritatem dementiam uideri patris. Post hanc quaestionem faciebat illam:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":74,"lemmas":["silus","pompeivs","hic","quaestio","praepono","ille","ex","qui","in","hic","transitus","eo","an","etiam","si","propter","hic","uerbum","pater","pereo","damnaris","tamen","pater","non","debeo","neque","enim","euentus","imputaris","debeo","quisque","res","sed","consilium","si","post","hic","uerbum","puella","vivo","numquid","pater","dementia","damnaris","possum","atque","post","hic","uerbum","si","quis","facio","sum","non","ab","pater","sed","ab","puella","facio","sum","non","oportet","autem","ille","temeritas","dementia","uideo","pater","post","hic","quaestio","facio","ille"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.6.1","citation":null,"language":"lat","text":"Porci Latronis. Pro di boni, et haec puella hospitio patris excepta est? Prohibeo domo terra prohibendam. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest captiuum, odisse uel patrem. “Captus,” inquit, “in tenebris iacebam.” Narra, obsecro, soceri tui beneficia. Possum, iudices, esse securus? filius meus ait se uxori parricidium debere. CESTI PII. Quis interfuit nuptiis tuis? pater? denique puellae pater?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":60,"lemmas":["porcius","latro","pro","deus","bonus","et","hic","puella","hospitium","pater","excipio","sum","prohibeo","domus","terra","prohibeo","bonus","spes","uxor","bonus","spes","nurus","qui","amo","possum","captiuus","odi","uel","pater","capio","inquam","in","tenebrae","jaceo","narro","obsecro","socer","tuus","beneficium","possum","iudex","sum","securus","filius","meus","aio","sui","uxor","parricidium","debeo","cestus","pius","quis","intersum","nuptiae","tuus","pater","denique","puella","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.6.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.6","citation":null,"language":"lat","text":"BLANDVS. Hic qui unde uiuat non habet, quam care tyrannicidas uestros emancipat! Quid ais, pirata filii, piratarum magister, eius crudelitatis emptor cuius nec pirata uenditor est? Romani Hisponis. “Pater piratis salutem:” hanc eripis filio. “Duplam dabo:” quid necesse est? potui uilius solui. “ut praecidatis manus.” obstipuerunt piratae et cum dimitterent dixerunt: “indica patri tuo non omnia piratas uendere.” MENTONIS. Adhuc, iudices, tamquam pro meis manibus egi, uerum confitendum: uobis remissae sunt. exhibeo, respublica, piratarum depositum tibi: manus hae tuae saluae ad te perlatae sunt. fac quod uoles. illud unum rogo, si peccauerunt, cuilibet uinciendas trade: si isti trades, sic alligabit quomodo soluit: praecidet.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":103,"lemmas":["blandvs","hic","qui","unde","vivo","non","habeo","quam","caris","tyrannicida","uester","emancipo","quis","aio","pirata","filius","pirataris","magister","is","crudelitas","emptor","qui","neque","pirata","vendito","sum","romanus","hisponis","pater","pirata","salus","hic","eripio","filius","dupla","do","quis","necesse","sum","possum","vilis","soluo","ut","praecido","manus","obstipesco","pirata","et","cum","dimitto","dico","indico","pater","tuus","non","omnis","pirata","uendo","mento","adhuc","iudex","tamquam","pro","meus","manus","ago","uerus","confiteor","tu","remitto","sum","exhibeo","respublica","pirataris","depono","tu","manus","hic","tuus","salvus","ad","tu","perfero","sum","facio","qui","uolo","ille","unus","rogo","si","pecco","qui","vincio","trado","si","iste","trado","sic","alligo","quomodo","soluo","praecido"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.3","citation":null,"language":"lat","text":"Parui adulescens magnis exemplis. deceptus sum, dum cogito mecum Horatium Etruscas acies corpore suo summouentem et Mucium in hostili ara manum urentem et dum te, Deci, cogito qui et ipse noluisti patri cedere. Transibo in subsellia tua, complectar inuitum: licet repugnes, fortior sum. FVLVI Sparsi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":45,"lemmas":["paruus","adulescens","magnus","exemplum","decipio","sum","dum","cogo","ego","horatius","etruscus","acies","corpus","suus","summouentem","et","mucius","in","hostilis","ara","manus","uro","et","dum","tu","decius","cogo","qui","et","ipse","nolo","pater","cedo","transeo","in","subsellium","tuus","complector","invitus","licet","repugno","fortis","sum","fvlvi","spargo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.3","citation":null,"language":"lat","text":"quod dominae seruis conlocatae sunt. FVLVI Sparsi. Eligitur maritus quem sanus pater dotalem dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem meruit. Egregium generum in quo nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est! Grauissima ipsi quoque seruo facta est iniuria: dominam suam illi non licuit seruare uirginem. Blandi. Fecit etiam seruo iniuriam , cui detraxit abstinentiae gloriam. Nuptiis suis manumissus est. 0 matrimonium omni adulterio turpius!","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":64,"lemmas":["qui","domina","seruus","conloco","sum","fvlvi","spargo","eligo","maritus","qui","sanus","pater","dotal","do","gener","tuus","ipse","nuptiae","crux","mereo","egregius","gener","in","quo","nihil","sum","gloriosus","quam","qui","inter","cruciarius","non","sum","gravis","ipse","quoque","seruus","facio","sum","iniuria","domina","suus","ille","non","licet","seruo","uirgo","blandio","facio","etiam","seruus","iniuria","qui","detraho","abstinentia","gloria","nuptiae","suus","manumitto","sum","matrimonium","omnis","adulterium","turpis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.4.6","citation":null,"language":"lat","text":"Divisio. Lateo hac usus est diuisione: an licuerit filio tunc uindicare; an oportuerit; an si licuit et oportuit, ignoscendum sit illi si non potuit indulgentia repugnante. An licuerit in illa diuisit: an tunc liceat adulterium filio uindicare, cum maritus non adest; an tunc liceat, ubi maritus in eo loco est quasi omnino non esset. An oportuerit tractationis quidem est, quam ut quisque uult uariat; Latro sic tamen ordinauit: oportuit, etiamsi pater non iuberet, occidere adulteram uiri fortis uxorem; oportuit iubente patre, etiamsi ipse posset occidere; oportuit, cum et iuberet et ipse non posset. Noui declamatores illam quaestionem temptauerunt ex uerbo legis natam “adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit:” an nemo possit occidere, nisi qui deprehenderit; temptauerunt et illam: an possit abdicari filius ob id quod illi facere sua lege licuit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":136,"lemmas":["divisio","lateo","hic","utor","sum","diuisio","an","liceo","filius","tunc","uindico","an","oportet","an","si","licet","et","oportet","ignosco","sum","ille","si","non","possum","indulgeo","repugno","an","liceo","in","ille","diuido","an","tunc","licet","adulterium","filius","uindico","cum","maritus","non","adsum","an","tunc","licet","ubi","maritus","in","is","locus","sum","quasi","omnino","non","sum","an","oportet","tractatio","quidem","sum","quam","ut","quisque","uolo","vario","latro","sic","tamen","ordino","oportet","etiamsi","pater","non","iubeo","occaedes","adulter","uir","fortis","uxor","oportet","jubeo","pater","etiamsi","ipse","possum","occaedes","oportet","cum","et","iubeo","et","ipse","non","possum","novius","declamator","ille","quaestio","tento","ex","uerbum","lex","nata","adulter","cum","adultero","qui","deprehendo","dum","uterque","corpus","interfacio","sine","fraus","sum","an","nemo","possum","occaedes","nisi","qui","deprehendo","tento","et","ille","an","possum","abdicaris","filius","ob","is","qui","ille","facio","suus","lex","licet"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.4.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.1","citation":null,"language":"lat","text":"IVNI GALLIONIS. Violentus et inpotens senex hominem liberum sinu meo rapui. Quod seruare tibi difficile est auo dona. Quotiens, miserrume puer, audies a nouerca: “quis es, fugitiue? reductus es?” Habui filiam, quamuis iste unum filium habeat, fecundam. quam indulgenter puerperia diuisit! natus est filius, dixit: “filius hic meus est;” natus est alter, dixit: “hic patris est;” natus est tertius, dixit: “hic aui est.” Cum quaereret iste filium erant qui suaderent et dicerent: “tace, meruit excludi.” CESTI PII. Quam causam rapiendi habui, inpotens senex? numquid fratres eius occideram? Ignoscite mihi, si tantum filiae meae mandata narro: hanc solam ex meis morientem uidi. Habui filiam: de omnibus meis habeo dicendum “habui.” Vagabatur lugu bri sordidaque praetexta; omnes illius miserebantur, quosdam etiam dicentis audiui: “quid?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":122,"lemmas":["ivni","gallio","violentus","et","impotens","senex","homo","liber","sinus","meus","rapio","qui","seruo","tu","difficilis","sum","auus","donum","quotiens","miserrume","puer","audio","ab","noverca","quis","sum","fugitiue","reduco","sum","habeo","filia","quamuis","iste","unus","filius","habeo","fecundus","quam","indulgenter","puerperium","diuido","nascor","sum","filius","dico","filius","hic","meus","sum","nascor","sum","alter","dico","hic","pater","sum","nascor","sum","tertius","dico","hic","auis","sum","cos","quaero","iste","filius","sum","qui","suadeo","et","dico","taceo","mereo","excludo","cestus","pius","quam","causa","rapio","habeo","impotens","senex","numquid","frater","is","occido","ignosco","ego","si","tantus","filia","meus","mandatum","narro","hic","solus","ex","meus","morior","uideo","habeo","filia","de","omnis","meus","habeo","dico","habeo","vago","lugu","bri","sordidus","praetexo","omnis","ille","misereo","quidam","etiam","dico","audio","quis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.17","citation":null,"language":"lat","text":"Hanc controuersiam et ab IVLIO SABINO bene declamari memini. Describe, inquit, describe tyrannum occisum et te cum ingenti gloria ex arce deductum. 0 te parricidam, nisi post tyrannicidium quoque intellegis, quanto frater tuus honestius perierit quam tu occideris. Illud non probaui quod multa in re seuera temptauit salse dicere. erat autem urbanissimus homo, ut uobis saepe narraui, ut quidquid in eloquentia illi deerat urbanitate pensaret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":64,"lemmas":["hic","controuersia","et","ab","ivlio","sabino","bene","declamaris","memini","describo","inquam","describo","tyrannus","occido","et","tu","cum","ingens","gloria","ex","arx","deduco","tu","parricida","nisi","post","tyrannicidium","quoque","intellego","quantus","frater","tuus","honestus","pereo","quam","tu","occaedes","ille","non","probo","qui","multus","in","res","seuerus","tento","salio","dico","sum","autem","urbanus","homo","ut","tu","saepe","narro","ut","quisquis","in","eloquentia","ille","desum","urbanitas","penso"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.7","citation":null,"language":"lat","text":"ille abdicationem uirtute deleuit, ego merui. Divisio. Prima quaestio illa ab omnibus facta est uulgaris: an filius ob id quod sui iuris sit abdicari possit; deinde: an debeat. haec tota tractationis est. Graeci illam quaestionem primam solent temptare, quam Romanae aures non ierunt: an uir fortis abdicari possit. non uideo autem quid adlaturi sint, quare non possit. nam quod et uir fortis est et totiens non plus iuris illi adfert, sed plus commendationis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":73,"lemmas":["ille","abdicatio","uirtus","deleo","ego","mereo","divisio","primus","quaestio","ille","ab","omnis","facio","sum","uulgaris","an","filius","ob","is","qui","suus","ius","sum","abdicaris","possum","deinde","an","debeo","hic","totus","tractatio","sum","graecum","ille","quaestio","primus","soleo","tento","quam","romanus","auris","non","eo","an","uir","fortis","abdicaris","possum","non","uideo","autem","quis","affero","sum","quare","non","possum","nam","qui","et","uir","fortis","sum","et","totiens","non","multus","ius","ille","affero","sed","multus","commendatio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.4","citation":null,"language":"lat","text":"ARELLI FVSCI. Explicantur crudelitatis aduersus infelicem feminam adparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris conscientiam proponuntur; instat ante denuntiationibus quam tormentis tyrannus et minando torquet: tacet. uidet intentum tyranni uultum, uidet oculos minaces: tacet. plus tibi praestare non potuit si de te liberos sustulisset. flagellis caeduntur artus, uerberibus corpus abrumpitur exprimunturque ipsis uitalibus cruores: tacet. an sit tibi ista datura liberos nescio; tyrannicidium dedit. Ita tu, mulier, non uis parere ? delicata es, cruciatus puerperi times. Fremebat indignatione captae ciuitatis maritus et consilio suo et uxoris adiutorio fortior: quomodo occidam tyrannum? quae pars accedenti maxime uacat? ubi custodiae cessant? ubi natura loci minore munimento uirtutem non summouet? Sic uir et uxor noctes exercebant: miraris si transiit quinquennium inter uxorem tortam, occupatum uirum? Saeuiebat etiamnunc tyrannus; torquebantur in conspectu maritorum uxores; paenitebat matres fecunditatis suae.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":140,"lemmas":["arelli","fvsci","explico","crudelitas","aduersus","infelix","femina","apparatus","et","ille","instrumentum","uir","quoque","animus","ipse","uideo","frango","ad","excutio","muliebris","pectus","conscientia","propono","insto","ante","denuntiatio","quam","tormentum","tyrannus","et","mino","torqueo","taceo","uideo","intentus","tyrannus","uultus","uideo","oculus","minax","taceo","multus","tu","praesto","non","possum","si","de","tu","liber","tollo","flagellum","caedo","artus","uerber","corpus","abrumpo","exprimunturque","ipse","uital","cruor","taceo","an","sum","tu","iste","do","liber","nescio","tyrannicidium","do","ita","tu","mulier","non","uolo","pareo","delicatus","sum","cruciatus","puerperium","timeo","fremo","indignatio","capio","ciuitas","maritus","et","consilium","suus","et","uxor","adjutorium","fortis","quomodo","occaedes","tyrannus","qui","pars","accedo","magnus","uaco","ubi","custodia","cesso","ubi","natura","locus","paruus","munimentum","uirtus","non","summoueo","sic","uir","et","uxor","nox","exerceo","miror","si","transeo","quinquennium","inter","uxor","torqueo","occupo","uir","saeuiebat","etiamnum","tyrannus","torqueo","in","conspectus","maritus","uxor","paeniteo","mater","fecunditas","suus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.15","citation":null,"language":"lat","text":"EVCTEMON dixit: mhtruia/, xrhsto\\n eu(=ron ma/rtura. w)= paidi/on eu)sebe/s! w)= paidi/on a)na/cion th=s mhtro\\s, o(/lon de\\ patro/s! MVRREDIVS mimico genere fatuam sententiam dixit, cum dixisset nouercam disputare contra filii sui testimonium: facit, inquit, quod solet; pro amatore sanguini suo non parcit. NICOCRATES LACON aridus et exsuctus declamator dixit: tou= me\\n i)di/ou ma/rturos e)fei/sato, tou= d' e)mou= katefro/nhsen. *(ermago/ras cum miserabilem dixisset pueri condicionem esse, qui infestae nouercae et procuratori redderetur, dixit iam procuratorem clamare: ou)k e)/stin h(me/teros.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":103,"lemmas":["evctemon","dico","mhtruia","xrhsto","n","eu","rus","ma","rtura","w","paidi","os","eu","sebum","senatus","w","paidi","os","ab","no","cichorium","th","senatus","mhtro","senatus","o","lon","de","patro","senatus","mvrredivs","mimicus","genus","fatua","sententia","dico","cum","dico","noverca","disputaris","contra","filius","suus","testimonium","facio","inquam","qui","soleo","pro","amator","sanguis","suus","non","parco","nicocrates","lacon","aridus","et","exsuctus","declamator","dico","tou","ego","n","eo","deus","ou","ma","rturos","e","fei","sero","tou","d","e","mou","katefro","nhsen","ermago","ras","cum","miserabilis","dico","puer","condicio","sum","qui","infestus","nouerca","et","procurator","reddo","dico","iam","procurator","clamo","ou","k","e","stin","h","ego","teros"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.14","citation":null,"language":"lat","text":"non ego illum uincebam, sed aetas. TVRRINVS hoc colore usus est: uolui, inquit, cedere, sed erant qui dicerent non licere; hoc enim nobis modo legem saluberrimam tolli. disputaturi contra praemium patris uidebantur et dicturi: non licet inter se cedere fortibus; non ipsorum tantum causa agitur, sed publica; omnium interest scire quis sit fortissimus. his uocibus hominum missus sum ad id certamen, in quo ad istum utraque pertineret uictoria. Quid putatis me dicturum? fortiorem me uisum? falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis eram, istius esset. quid ergo? quare uicerim quaeritis? uisum est ad ruborem totius iuuentutis pertinere, neminem pugnasse fortius quam senem. Et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":112,"lemmas":["non","ego","ille","uincebam","sed","aetas","tvrrinvs","hic","color","utor","sum","uolo","inquam","cedo","sed","sum","qui","dico","non","licet","hic","enim","nos","modo","lex","saluberrimam","tollo","disputo","contra","praemium","pater","uideo","et","dico","non","licet","inter","sui","cedo","fortis","non","ipse","tantus","causa","ago","sed","publicus","omnis","intersum","scio","quis","sum","fortis","hic","uox","homo","mitto","sum","ad","is","certamen","in","quo","ad","iste","uter","pertineo","uictoria","quis","puto","ego","dico","fortis","ego","uideo","falsus","sum","cum","hic","quoque","qui","ego","fortis","sum","iste","sum","quis","ergo","quare","uicerim","quaero","uideo","sum","ad","rubor","totus","iuuentus","pertineo","nemo","pugno","fortis","quam","senex","et","cum","dico","sui","praemium","in","pater","confero","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.2","citation":null,"language":"lat","text":"iste puer matrem non habet? patrem non habet? auum non habet?” ARELLI FVSCI patris. Tres filios filiae meae debes, unum mihi; sine apud me nutriatur. Quid times? ne non admittare, cum ueneris? Exposuisse hactenus iuuat; iam nunc fortuna aut nouerca narranda est. Vt uidit me haesit complexibus meis puer; osculabar miser, interrogabam de fratribus; dum interrogo, dum fleo, perueneram domum. Rogo ne hoc causam meam peiorem fecerit quod ille quem rapui unicus erat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":73,"lemmas":["iste","puer","mater","non","habeo","pater","non","habeo","auus","non","habeo","arelli","fvsci","pater","tres","filius","filia","meus","debeo","unus","ego","sine","apud","ego","nutrio","quis","timeo","ne","non","admittaris","cum","uenus","expono","hactenus","iuuo","iam","nunc","fortuna","aut","noverca","narro","sum","vt","uideo","ego","haereo","complexus","meus","puer","osculo","miser","interrogo","de","frater","dum","interrogo","dum","fleo","pervenio","domus","rogo","ne","hic","causa","meus","malus","facio","qui","ille","qui","rapio","unicus","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.22","citation":null,"language":"lat","text":"Hoc genus sensus memini quendam praetorium dicere, cum declamaret controuersiam de illa quae egit cum uiro malae tractationis, quod uirgo esset, et damnauit; postea petiit sacerdotium. Nouimus, inquit, istam maritorum abstinentiam qui, etiamsi primam uirginibus timidis remisere noctem, uicinis tamen locis ludunt. Audiebat illum SCAVRVS, non tantum disertissimus homo sed uenustissimus, qui nullius umquam inpunitam stultitiam transire Passurus erat. statim Ouidianum illud: “inepta loci,” et ille excidit nec ultra dixit. Hoc autem uitium aiebat Scaurus a Graecis declamatoribus tractum, qui nihil non et permiserint sibi et inpetrauerint.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":87,"lemmas":["hic","genus","sensus","memini","quidam","praetorium","dico","cum","declamo","controuersia","de","ille","qui","ago","cum","uir","malus","tractatio","qui","uirgo","sum","et","damno","postea","peto","sacerdotium","nosco","inquam","iste","maritus","abstinentia","qui","etiamsi","primus","uirgo","timidus","remitto","nox","vicinus","tamen","locus","ludo","audio","ille","scavrvs","non","tantus","dissero","homo","sed","uenustissimus","qui","nullus","umquam","impunis","stultitia","transeo","patior","sum","statim","ouidianum","ille","ineptus","locus","et","ille","excido","neque","ultra","dico","hic","autem","uitium","aio","scaurus","ab","graecum","declamator","traho","qui","nihil","non","et","permitto","sui","et","inpetrauerint"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.22"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.pr.1","citation":null,"language":"lat","text":"Cum repeterem quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios Fabianus philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando quantae postea in disputando fuit. Exercebatur aput Arellium Fuscum cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat ut exprimeret. Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, conpositio uerborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset; summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia uaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur, in descriptionibus extra legem omnibus uerbis, dummodo niterent, permissa libertas; nihil acre, nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et magis lasciua quam laeta.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":114,"lemmas":["cos","repeto","qui","umquam","bene","declamo","audio","occurro","ego","inter","alius","fabianus","philosophus","qui","adulescens","admodum","tantus","opinio","in","declamo","quantus","postea","in","disputo","sum","exerceo","aput","arellium","fuscus","qui","genus","dico","imitor","multus","deinde","labor","impendo","ut","similitudo","is","effugio","quam","impendo","ut","exprimo","sum","explicatio","fuscus","arelli","splendidus","quidem","sed","operosus","et","implicata","cultus","nimis","acquiro","compositio","uerbum","mollio","quam","ut","ille","tam","sanctus","fortis","praecipio","praeparo","sui","animus","patior","possum","summus","inaequalitas","oratio","qui","modo","exilis","sum","modo","nimius","licentia","uagus","et","effundo","principia","argumentum","narratio","aridus","dico","in","descriptio","extra","lex","omnis","uerbum","dummodo","niteo","permitto","libertas","nihil","acer","nihil","solidus","nihil","horridus","splendidus","oratio","et","magis","lascivus","quam","laetus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.pr.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.17","citation":null,"language":"lat","text":"OSCVS hoc colore narrauit: erant qui accederent et dicerent: roga patrem tuum, cedat tibi: non est utile reipublicae excitari hostium animos; excitabuntur, si scierint neminem in hac ciuitate esse fortiorem quam senem. illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid praestaturus essem reipublicae, uenire in iudicium: in quo quid habeo? ego iudicatus sum iuuenior. MENTO dixit: timeo ne ob hoc ipsum patri uilior fiam ego; scimus quam gloriosus sit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":68,"lemmas":["oscvs","hic","color","narro","sum","qui","accedo","et","dico","rogo","pater","tuus","cedo","tu","non","sum","utilis","reipublicae","excito","hostis","animus","excito","si","scio","nemo","in","hic","ciuitas","sum","fortis","quam","senex","ille","ego","cogo","quasi","tum","quoque","aliquis","praesto","sum","reipublicae","uenio","in","iudicium","in","quo","quis","habeo","ego","iudico","sum","juvenis","mentum","dico","timeo","ne","ob","hic","ipse","pater","uilis","fio","ego","scio","quam","gloriosus","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.11","citation":null,"language":"lat","text":"ut esset, ad se non pertinere. Colorem contra patrem SILO POMPEIVS hunc introduxit: odio illum reipublicae a qua repulsus erat fecisse et odio ipsius fili, quem oderat et quia competierat et quia uicerat. VARIVS GEMINVS dixit statim petisse patrem hoc proposito imperium ut proderet. hominem auarum et lucro inhiantem quia noti mores eius erant uictum ab eo competitore, a quo uinci fas non erat nisi hominem turpissimum. Ante comitia, inquit, paratus fuerat pecuniam accipere, ut filium perderet; post comitia paratus erat pecuniam dare, ut filium perderet. Vt captus est dux aiebamus, inquit: “non potest hoc sine proditione fieri.” Excusauimus nos imperatori: diximus perseuerasse ad redemptionem, quamuis deterruisset pater. hoc loco ille respondit: “cauete proditionem.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":114,"lemmas":["ut","sum","ad","sui","non","pertineo","color","contra","pater","silus","pompeivs","hic","introduco","odium","ille","reipublicae","ab","qui","repello","sum","facio","et","odium","ipse","filis","qui","odi","et","quia","competo","et","quia","uinco","varivs","geminvs","dico","statim","peto","pater","hic","propono","imperium","ut","prodo","homo","auaris","et","lucrum","inhio","quia","nosco","mos","is","sum","uictus","ab","is","competitor","ab","quo","vinco","fas","non","sum","nisi","homo","turpis","ante","comitium","inquam","paro","sum","pecunia","accipio","ut","filius","perdo","post","comitium","paro","sum","pecunia","do","ut","filius","perdo","vt","capio","sum","dux","aio","inquam","non","possum","hic","sine","proditio","fio","excusauimus","nos","imperator","dico","perseuero","ad","redemptio","quamuis","deterreo","pater","hic","locus","ille","respondeo","caueo","proditio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.16","citation":null,"language":"lat","text":"puto, indignaris praereptum tibi officium.” LATRO colorem simplicem pro adulescente: habere non quo excuset sed quo glorietur. Non potui, inquit, sustinere illud durum spectaculum. offensam mihi putas tantum excidisse? mens excidit, non animus mihi constitit, non in ministerium sustinendi corporis suffecerunt pedes, oculi subita caligine obtorpuerunt: alioqui ego, si tunc meae mentis fuissem, expectassem dum rogarer? FVSCVS illum colorem introduxit, quo frequenter uti solebat, religionis: mouit, inquit, me natura, mouit pietas, mouit humanorum casuum tam manifesto approbata exemplo uarietas. stare ante oculos Fortuna uidebatur et dicere talia: hi sunt qui suos non alunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["puto","indignaris","praeripio","tu","officium","latro","color","simplex","pro","adulescens","habeo","non","quo","excuso","sed","quo","glorior","non","possum","inquam","sustineo","ille","durus","spectaculum","offendo","ego","puto","tantus","excido","mens","excido","non","animus","ego","consto","non","in","ministerium","sustineo","corpus","sufficio","pes","oculus","subeo","caligo","obtorpesco","alioqui","ego","si","tunc","meus","mens","sum","expectassem","dum","rogo","fvscvs","ille","color","introduco","quo","frequens","uti","soleo","religio","moueo","inquam","ego","natura","moueo","pietas","moueo","humani","casus","tam","manifesto","approbo","exemplum","uarietas","sto","ante","oculus","fortuna","uideo","et","dico","talis","hic","sum","qui","suus","non","alo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.2","citation":null,"language":"lat","text":"Dic, puer, quis patrem tuum occiderit, dic audaciter; eundem nominas quem populus. Nox placet sceleri: prorsus adulteri tempus. uellet, tamen me nouercam habere noluerit. Quo mihi lumen? tantum admissuro nefas obtendenda nox est. “Quid, inquit, ante peccaui?” Dissimile est: memento enim de homicida quaeri; potest tirocinium esse homicidium, parricidium non potest. Lumen attulisti ut discerneres illic quem leuiter uolnerare deberes. Videmus adactum in praecordia gladium: sic ego nouercam uulnerassem. Frater, quaero an uideris procuratorem nouissima nocte; nihil de prioribus quaero.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":80,"lemmas":["dico","puer","quis","pater","tuus","occido","dico","audax","idem","nomino","qui","populus","nox","placeo","scelus","prorsus","adulter","tempus","uolo","tamen","ego","noverca","habeo","nolo","quo","ego","lumen","tantus","admitto","nefas","obtendenda","nox","sum","quis","inquam","ante","pecco","dissimilis","sum","memento","enim","de","homicida","quaero","possum","tirocinium","sum","homicidium","parricidium","non","possum","lumen","affero","ut","discerno","illic","qui","leuis","uolneraris","debeo","video","adigo","in","praecordia","gladius","sic","ego","noverca","uulnerassem","frater","quaero","an","uideo","procurator","nouus","nox","nihil","de","prior","quaero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.20","citation":null,"language":"lat","text":"SILO POMPEIVS hac figura narrauit: eam uobis sacerdotem promitto quam incestam nulla facere possit fortuna. Potest aliquam seruitus cogere: seruiit et barbaris et piratis, inuiolata apud illos mansit. potest aliquam corrumpere prolapsi in uitia seculi praua consuetudo, etiam matronarum multum in libidine magisterium: pudica permanebit. licet illam ponatis in lupanari: et per hoc illi intactam pudicitiam efferre contigit. fuit in loco turpi, probroso; leno illam prostituit, populus adorauit: nemo non plus ad seruandam pudicitiam contulit quam quod ad uiolandam adtulerat. Multum potest ad flectendum quoque pudici animi propositum hostis, gladius: non succumbet, immo si opus fuerit pudicitiam uindicabit. incredibilem uideor in puella rem promittere? iam praestitit: adulescentem misericordis populi beneficium polluere temptantem gladio repulit. Fuit qui illam accusaret caedis: absoluta est. ne qua posset esse uobis dubitatio, quae uentura ad sacerdotium erat an pura esset, an integra: iam iudicatum est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":140,"lemmas":["silus","pompeivs","hic","figuro","narro","is","tu","sacerdos","promitto","quam","incesta","nullus","facio","possum","fortuna","possum","aliqui","seruitus","cogo","seruiit","et","barbaris","et","pirata","inviolo","apud","ille","maneo","possum","aliqui","corrumpo","prolabor","in","uitium","seculis","prauus","consuetudo","etiam","matronaris","multus","in","libido","magisterius","pudicus","permaneo","licet","ille","pono","in","lupanaris","et","per","hic","ille","intactus","pudicitia","effero","contingo","sum","in","locus","turpis","probrosus","leno","ille","prostituo","populus","adoro","nemo","non","multus","ad","servo","pudicitia","confero","quam","qui","ad","uiolandam","affero","multus","possum","ad","flecto","quoque","pudicus","animus","propono","hostis","gladius","non","succumbo","immo","si","opus","sum","pudicitia","uindico","incredibilis","uideo","in","puella","res","promitto","iam","praesto","adulescens","misericordis","populus","beneficium","polluo","tento","gladius","repello","sum","qui","ille","accuso","caedes","absolvo","sum","ne","qui","possum","sum","tu","dubitatio","qui","uenio","ad","sacerdotium","sum","an","purus","sum","an","integer","iam","iudico","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.3","citation":null,"language":"lat","text":"Asprenatis. Vni fortasse osculo donauit homicidium. Etiam carnifices cenaturi manus abluunt. Porci Latronis. Ne a sobrio quidem lictore percussus est. Non inquiro in totum annum, una nocte contentus sum. “Bibe, lictor, ut fortius feras.” Ecquid intellegitis, quemadmodum damnatus sit qui sic occisus est? qui scio, an in cuius gratiam occisus est in eiusdem etiam damnatus sit? Quantum tibi populus Romanus dederat tantum tu meretrici dedisti. Si negaret, quos testes haberem? quis enim in illo conuiuio fuit quoi esset credendum? Facilius est ut qui alia meretrici dederit homicidium neget, quam ut qui hoc quoque dederit quicquam negarit. Videlicet numquam istud mulierum oculis ostendi solet, aut ista iam saepe uidisset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":108,"lemmas":["asprenatis","vnus","fortasse","osculo","dono","homicidium","etiam","carnifex","ceno","manus","abluo","porcius","latro","ne","ab","sobrius","quidem","lictor","percutio","sum","non","inquiro","in","totus","annus","unus","nox","contineo","sum","bibo","lictor","ut","fortis","ferus","ecquis","intellego","quemadmodum","damno","sum","qui","sic","occido","sum","qui","scio","an","in","qui","gratia","occido","sum","in","idem","etiam","damno","sum","quantus","tu","populus","romanus","do","tantus","tu","meretrix","do","si","nego","qui","testis","habeo","quis","enim","in","ille","conuiuium","sum","qui","sum","credo","facilis","sum","ut","qui","alius","meretrix","do","homicidium","nego","quam","ut","qui","hic","quoque","do","quisquam","nego","videlicet","numquam","iste","mulier","oculus","ostendo","soleo","aut","iste","iam","saepe","uideo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.7","citation":null,"language":"lat","text":"DIVISIO. Has controuersias quae et defensionem habent et accusationem non eodem ordine omnes declamauerunt. quidam fuerunt qui ante defenderent quam accusarent, ex quibus Latro fuit. FVSCVS ARELLIVS: debet, inquit, reus in epilogo desinere. optime autem epilogum defensioni contexet; et homines magis defendenti quam accusanti . fauent. ultima sit pars quae iudicem fauentem possit dimittere. Quidam permiscuerunt accusationem ac defensionem, ut comparationem duorum reorum inirent et crimen, simul reppulissent, statim transferrent; ex quibus fuit CESTIVS. Hoc non semper expedit. utique ei qui inbecilliorem partem habet, non est utile comminus congredi; facilius latent quae non comparantur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["divisio","hic","controversia","qui","et","defensio","habeo","et","accusatio","non","idem","ordo","omnis","declamauerunt","quidam","sum","qui","ante","defendo","quam","accuso","ex","qui","latro","sum","fvscvs","arellivs","debeo","inquam","reus","in","epilogus","desino","optume","autem","epilogus","defensio","contexet","et","homo","magis","defendo","quam","accuso","faveo","ulter","sum","pars","qui","judico","faveo","possum","dimitto","quidam","permisceo","accusatio","atque","defensio","ut","comparatio","duo","reus","ineo","et","crimen","simul","repello","statim","transfero","ex","qui","sum","cestivs","hic","non","semper","expedio","utique","is","qui","imbecillis","pars","habeo","non","sum","utilis","comminus","congredior","facilis","lateo","qui","non","comparo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.20","citation":null,"language":"lat","text":"Hunc sensum quidam Latini dixerunt, sed sic ut putem illos non mutuatos esse aperte hanc sententiam, sed imitatos. BLANDVS dixit: porrigit aliqua mendico rogata stipem. utique si peperit, exposuit. o quam misera cogitatio porrigentis est! “hic fortasse meus est.” OSCVS dixit: aliqua quia iam proiecit pluribus stipem, suo negat. ARELLIVS FVSCVS dixit: alit rogata filium mater, misera si scit suum esse, misera si nescit. ARTEMON dixit: ta\\ me\\n tw=n a)/llwn eu)/rwsta plei=, gewrgei=: ta\\ d' h(me/tera a)na/phra tre/fei a)/ra to\\n o(lo/klhron.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":94,"lemmas":["hic","sensus","quidam","latinum","dico","sed","sic","ut","puto","ille","non","mutuo","sum","apertus","hic","sententia","sed","imito","blandvs","dico","porrigo","aliqui","mendico","rogo","stips","utique","si","pario","expono","o","quam","misero","cogitatio","porrigo","sum","hic","fortasse","meus","sum","oscvs","dico","aliqui","quia","iam","proicio","multus","stips","suus","nego","arellivs","fvscvs","dico","alo","rogo","filius","mater","misero","si","scio","suus","sum","misero","si","nescio","artemon","dico","ta","ego","n","tw","n","ab","llwn","eu","rwsta","plei","gewrgei","ta","d","h","ego","terra","ab","no","phra","tre","fei","ab","ra","to","n","o","lo","klhron"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.12","citation":null,"language":"lat","text":"“uocetur, inquit , Ciceronianus ille cliens, amicus; excogitaui quomodo Cicero sua periret manu.” CESTIVS hoc colore: durissima, inquit, mihi militia in Antonio castris fuit ob hoc ipsum quod Ciceronis eram cliens; difficillimae mihi expeditiones mandabantur. tunc quoque uocatus sum quasi ad poenam: “i, inquit, occide Ciceronem; nec credam, inquit, nisi attuleris caput;” magisque admiratus est potentiam suam quod Ciceronem Popillio non licebat non occidere. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid posset, Ciceroni prodesset; facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum esse pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: “eo magis occide quem mori non uis.” Hic color displicebat PASSIENO quia ad testem ducit; nam si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":123,"lemmas":["voco","inquam","ciceronianus","ille","cliens","amicus","excogitaui","quomodo","cicero","suus","pereo","manus","cestivs","hic","color","durus","inquam","ego","militia","in","antonius","castrum","sum","ob","hic","ipse","qui","cicero","sum","cliens","difficilis","ego","expeditio","mando","tunc","quoque","voco","sum","quasi","ad","poena","eo","inquam","occaedes","cicero","neque","credo","inquam","nisi","affero","caput","magus","admiror","sum","potentia","suus","qui","cicero","popilius","non","licet","non","occaedes","fvscvs","arellivs","hic","color","utor","sum","antonius","sui","pars","sequor","ut","si","quis","possum","cicero","prosum","facio","proscriptio","ad","genu","sui","antonius","procidisse","deprecor","sum","pro","cicero","offendo","antonius","dico","is","magis","occaedes","qui","morior","non","uolo","hic","color","displiceo","passieno","quia","ad","testo","duco","nam","si","hic","facio","popilius","non","tantus","qui","defendo","non","habeo","sed","habeo","qui","glorior"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.16","citation":null,"language":"lat","text":"Hispo ROMANIVS accusatoria usus pugnacitate negauit puram esse, non ad caedem hoc referens, sed ad corpus; tractauit impuram esse quae osculum impuris dederit, quae cibum cum impuris ceperit. ALBVCIVS figura diuisit controuersiam; dixit enim: putemus tres sacerdotium petere: unam quae capta est, alteram quae prostitit, tertiam quae hominem occidit: omnibus nego: et sic causam contra singulas egit. FVSCVS ARELLIVS sic diuisit: probabo indignam sacerdotio primum, etiamsi pudica sit; deinde, quia nescimus an pudica sit; nouissime, quia non sit pudica.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["hispo","romanivs","accusatorius","utor","pugnacitas","nego","purus","sum","non","ad","caedes","hic","refero","sed","ad","corpus","tracto","impurus","sum","qui","osculis","impurus","do","qui","cibus","cum","impurus","capio","albvcivs","figuro","diuido","controuersia","dico","enim","puto","tres","sacerdotium","peto","unus","qui","capio","sum","alter","qui","prosto","tertius","qui","homo","occido","omnis","nego","et","sic","causa","contra","singulus","ago","fvscvs","arellivs","sic","diuido","probo","indignus","sacerdotium","primus","etiamsi","pudicus","sum","deinde","quia","nescio","an","pudicus","sum","nouus","quia","non","sum","pudicus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.10","citation":null,"language":"lat","text":"necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo. Colorem pro Popillio Lateo simplicem habuit: necessitate coactum fecisse; et hoc loco illam sententiam dixit: miraris si eo tempore necesse fuit Popillio occidere quo Ciceroni mori? ALBVCIVS dixit in poenam Ciceronis electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus per hoc illi fortunam esset. molestius, inquit, feret se a Popillio occidi quam occidi. MARCELLVS AESERNINVS eundem colorem aliter induxit. Cogitabat, inquit, secum Antonius: quod Ciceroni excogitabo supplicium? occidi iussero? olim iam aduersus hunc metum emuniuit animum; scit “mortem nec inmaturum esse consulari nec miseram sapienti:” fiat aliquit noui quod non exspectat, quod non timet; non indignatur ceruicem hosti porrigere, indignabitur clienti. Popillium aliquis uocet, ut sciat quantum illi defensi rei profuerint. SILO POMPEIVS hoc colore usus est:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":122,"lemmas":["necesse","certus","non","sum","manus","caput","praecido","mortuus","color","pro","popilius","lateo","simplex","habeo","necessitas","cogo","facio","et","hic","locus","ille","sententia","dico","miror","si","is","tempus","necesse","sum","popilius","occaedes","quo","cicero","morior","albvcivs","dico","in","poena","cicero","eligo","amicus","cicero","quasi","exprobro","per","hic","ille","fortuna","sum","molestus","inquam","fero","sui","ab","popilius","occido","quam","occido","marcellvs","aeserninvs","idem","color","aliter","induco","cogito","inquam","sui","antonius","qui","cicero","excogito","supplicium","occido","iubeo","olim","iam","aduersus","hic","metus","emuniuit","animus","scio","mors","neque","immaturus","sum","consularis","neque","miser","sapio","fio","aliqui","nouus","qui","non","exspecto","qui","non","timeo","non","indignor","cervix","hostis","porrigo","indignor","cliens","popilius","aliquis","voco","ut","scio","quantus","ille","defendo","res","prosum","silus","pompeivs","hic","color","utor","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.27","citation":null,"language":"lat","text":"Soleo dicere uobis CESTIVM Latinorum uerborum inopia hominem Graecum laborasse, sensibus abundasse: itaque quotiens laetius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni direxerat, sicut in hac controuersia fecit. nam in narratione, cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici: nox erat concubia et omnia, iudices, canentia sub sideribus muta erant. MONTANVS IVLIVS qui comes fuit egregius poeta, aiebat illum imitari uoluisse VERGILL descriptionem: Nox erat et terras animalia fessa per omnis Alituum pecudumque genus sopor altus habebat. At Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos optimos uersus VARRONIS expressisset in melius: Desierant latrare canes urbesque silebant; Omnia noctis erant placida composta quiete. Solebat OVIDIVS de his uersibus dicere, fieri potuisse longe meliores, si secundi uersus ultima pars abscideretur et sic desineret: Omnia noctis erant. Varro quem uoluit sensum optime explicuit, Ouidius in illius uersu suum sensum inuenit: aliut enim intercisus uersus significaturus est, aliut totus significat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":157,"lemmas":["soleus","dico","tu","cestivm","latinum","uerbum","inopia","homo","graecus","laboro","sensus","abundo","itaque","quotiens","laetus","aliquis","describo","audeo","sum","totiens","substo","utique","cum","sui","ad","imitatio","magnus","aliquis","ingenium","dirigo","sicut","in","hic","controuersia","facio","nam","in","narratio","cum","frater","trado","sui","describo","placeo","sui","in","hic","explicatio","unus","et","infelix","nox","sum","concubius","et","omnis","iudex","caneo","sub","sidus","muto","sum","montanvs","ivlivs","qui","comes","sum","egregius","poeta","aio","ille","imitor","uolo","vergill","descriptio","nox","sum","et","terra","animal","fessus","per","omnis","alituum","pecus","genus","sopor","altus","habeo","at","vergilius","imitatio","bene","cedo","qui","ille","bonus","uersus","varronis","exprimo","in","bonus","desino","latraris","canis","urbs","sileo","omnis","nox","sum","placidus","conpono","quiesco","soleo","ovidivs","de","hic","uersus","dico","fio","possum","longus","bonus","si","secundus","uersus","ulter","pars","abscido","et","sic","desino","omnis","nox","sum","varro","qui","uolo","sensus","optume","explico","ovidius","in","ille","uersus","suus","sensus","inuenio","aliut","enim","intercisi","uersus","significo","sum","aliut","totus","significo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.27"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.5","citation":null,"language":"lat","text":"iter suum distulisset. naufragus a littore emittitur. Marcelli AESERNINI. Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum. non feci parricidium et — quam facile erramus homines — factum putaui; deliberabam an parerem patri. “Frater,” inquit, “tu primus in domo parricidium facies.” ARGENTARI. Quod iusseras factum est: periit frater. “Viuit, inquit, et me dimisit.” bono argumento probatur uiuere. Vtrasque ad caelum manus sustulit: “si nihil umquam impie cogitaui, si patrem meum etiam damnatus diligo, di immortales, rerum omnium iudices, adeste.” Si aliter sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria: sic nauem suam rexit. Blandi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["iter","suus","differo","naufragus","ab","littor","emitto","marcellus","aeserninus","habeo","inquam","frater","si","innocens","sum","navigium","si","noceo","culleus","non","facio","parricidium","et","quam","facilis","erro","homo","facio","puto","delibero","an","pareo","pater","frater","inquam","tu","primus","in","domus","parricidium","facies","argentaris","qui","jubeo","facio","sum","pereo","frater","vivo","inquam","et","ego","dimitto","bonus","argumentum","probo","uiuo","vtrasque","ad","caelum","manus","tollo","si","nihil","umquam","impius","cogito","si","pater","meus","etiam","damno","diligo","deus","immortalis","res","omnis","iudex","adsum","si","aliter","sentio","infelicia","sui","imprecor","sum","mare","sic","nauis","suus","rego","blandio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.2.8","citation":null,"language":"lat","text":"Nasone declamari aput rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diuersum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio eius iam tum nihil aliud poterat uideri quam solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in uersus suos transtulerit. In armorum iudicio dixerat Latro : mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit: Arma uiri fortis medios mittantur in hostis; Inde iubete peti. et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est. memini Latronem in praefatione quadam dicere, quod scolastici quasi carmen didicerant: non uides ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes? mollit uiros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem duch, desidia dedocet. Naso dixit: Vidi ego iactatas mota face crescere flammas Et rursus nullo concutiente mori.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":130,"lemmas":["naso","declamaris","aput","rhetor","arellium","fuscus","qui","auditor","sum","nam","latro","admirator","sum","cum","diuerto","sequor","dico","genus","habeo","ille","como","et","decet","et","amabilis","ingenium","oratio","is","iam","tum","nihil","alius","possum","uideo","quam","soluo","carmen","adeo","autem","studiosus","latro","audio","ut","multus","ille","sententia","in","uersus","suus","transfero","in","armus","iudicium","dico","latro","mitto","arma","in","hostis","et","peto","naso","dico","arma","uir","fortis","medius","mitto","in","hostis","indus","jubeo","peto","et","alius","ex","ille","suasoria","sensus","aequus","ab","latro","mutuo","sum","memini","latro","in","praefatio","quidam","dico","qui","scolastici","quasi","carmen","disco","non","uideo","ut","immotus","fax","torpeo","ut","exagito","reddo","ignis","mollio","uir","otium","ferrum","sino","carpo","et","rubigo","duch","desidia","dedoceo","naso","dico","video","ego","jacto","moueo","fax","cresco","flamma","et","rursus","nullus","concutio","morior"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.2.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.14","citation":null,"language":"lat","text":"Bene declamauit GAVIVS SILO cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: “numquam audiui patrem familiae disertiorem.” at cum patrem familiae praeferret, oratorem subducebat: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam abscondere. Solebat declamare studiose et TVRRINVS CLODIVS cuius filius fraterno uobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus, nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":64,"lemmas":["bene","declamo","gavivs","silus","qui","caesar","augustus","cum","frequens","causa","ago","in","tarraconensis","colonia","audio","plenus","testimonium","reddo","dico","enim","numquam","audio","pater","familia","disertus","at","cum","pater","familia","praefero","orator","subduco","pars","sum","eloquentia","puto","eloquentia","abscondo","soleo","declamaris","studiosus","et","tvrrinvs","clodivs","qui","filius","fraternus","tu","amor","conjungo","sum","adulescens","summa","eloquentia","sum","nisi","malo","exerceo","quantus","habeo","quam","consequor","quantus","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.13","citation":null,"language":"lat","text":"GALLIO fere similem diuisionem in Parrhasio habuit ei quam habuerat in illa controuersia, cuius mentio est in hoc ipso libro, de illo qui debilitabat expositos, detractis quibusdam. Diuisit autem sic: an laesa sit respublica. Quid perdidit? inquit: nihil. nondum de iure controuersiam facio. perdidit unum senem Olynthus. fac Atheniensem: non ages mecum reipublicae laesae si Atheniensem senatorem occidero, sed caedis. “Ita; uerum opinio Athenarum corrumpitur; misericordia semper censi sumus.” Nunquam unius male facto publica fama corrumpitur; solidior est opinio Atheniensium quam ut labefactari illo modo possit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":86,"lemmas":["gallio","fere","similis","diuisio","in","parrhasius","habeo","is","quam","habeo","in","ille","controuersia","qui","mentior","sum","in","hic","ipse","liber","de","ille","qui","debilito","expono","detraho","quidam","diuido","autem","sic","an","laedo","sum","respublica","quis","perdo","inquam","nihil","nondum","de","ius","controuersia","facio","perdo","unus","senex","olynthus","facio","atheniensis","non","ago","ego","reipublicae","laedo","si","atheniensis","senator","occido","sed","caedes","ita","uerus","opinio","athenaris","corrumpo","misericordia","semper","censeo","sum","numquam","unus","malus","facio","publicus","fama","corrumpo","solidus","sum","opinio","atheniensis","quam","ut","labefactaris","ille","modo","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.18","citation":null,"language":"lat","text":"De colore, inquit, quaeritur quo uti debeat is qui pro Flaminino dicit. Quaedam controuersiae sunt in quibus factum defendi potest, excusari non potest; ex quibus est et haec. non possumus efficere ut propter hoc non sit reprehendendus; non speramus, ut illum iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, non scelerato tamen. Itaque negabat se pro Flaminino narraturum MONTANVS, sed iis quae obiciuntur responsurum. aiebat autem illam sententiam RVFI VIBII colorem actionis esse:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["de","color","inquam","quaero","quo","uti","debeo","is","qui","pro","flamininus","dico","quidam","controversia","sum","in","qui","facio","defendo","possum","excusaris","non","possum","ex","qui","sum","et","hic","non","possum","efficio","ut","propter","hic","non","sum","reprehendo","non","spero","ut","ille","iudex","probo","sed","ut","dimitto","itaque","sic","ago","debeo","tamquam","pro","facio","non","emendo","non","scelero","tamen","itaque","nego","sui","pro","flamininus","narro","montanvs","sed","is","qui","obicio","respondeo","aio","autem","ille","sententia","rvfi","vibii","color","actio","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.36","citation":null,"language":"lat","text":"NIGER BRVTTEDIVS cum ageret obiecit Syriaco, quod causam non posuisset et institit adsidue, quare non adpareret, quomodo seruus sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. cum responderet Syriacus, ait: primum non apud eundem praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, cui semper narrari placet, ego Theodorum, cui non semper. deinde si quaeris, Niger!, quare ego non narrauerim: ut tu ista narrares feci. Et contra Maximum Stertinium a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos duodecim in officio tuo fui; dic quid in domo tua peccauerim ? sed haec est consuetudo uestra: iniuriam uocatis finem seruitutis. tamdiu uobis cordi sumus, quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta magnis excepta clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui: ad OTHONEM redeo a quo longius aberraui.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":119,"lemmas":["niger","brvttedivs","cum","ago","obiacio","syriacus","qui","causa","non","pono","et","insto","assiduus","quare","non","appareo","quomodo","seruus","sollicito","sum","quomodo","perduco","in","cubiculum","cum","respondeo","syriacus","aio","primus","non","apud","idem","praeceptor","studeo","tu","apollodorus","habeo","qui","semper","narraris","placeo","ego","theodorus","qui","non","semper","deinde","si","quaero","niger","quare","ego","non","narrauerim","ut","tu","iste","narraris","facio","et","contra","magnus","stertinius","ab","quo","premo","cum","comes","is","sum","dico","per","annus","duodecim","in","officium","tuus","sum","dico","quis","in","domus","tuus","peccauerim","sed","hic","sum","consuetudo","uester","iniuria","voco","finis","seruitus","tamdiu","tu","chordus","sum","quamdiu","usus","hic","ab","syriacus","dictum","magnus","excipio","clamor","cum","occurro","ego","praetereo","non","possum","ad","otho","redeo","ab","quo","longus","aberraui"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.36"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.pr.1","citation":null,"language":"lat","text":"Instatis mihi cotidie de Albucio: non ultra uos differam, quamuis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquies sexiensue populo diceret, et ad secretas exercitationes non multi inrumperent quos tamen gratiae suae paenitebat. Alius erat cum turbae se committebat, alius cum paucitate contentus erat. incipiebat enim sedens et si quando illum produxerat calor, exsurgere audebat. illa intempestiua in declamationibus eius philosophia sine modo tunc et sine fine euagabatur; raro totam controuersiam implebat: non posses dicere diuisionem esse, non posses declamationem; tamquam declamationi multum deerat, tamquam diuisioni multum supererat. Cum populo diceret omnes uires suas aduocabat et ideo non desinebat. Saepe declamante illo ter bucinauit, dum cupit in omni controuersia dicere non quidquid debet dici, sed quidquid potest. Argumentabatur moleste magis quam subtiliter: argumenta enim argumentis colligabat et quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":137,"lemmas":["instas","ego","cottidie","de","albucius","non","ultra","tu","differo","quamuis","non","audio","frequens","cum","per","totus","annus","quinquies","sexiensue","populus","dico","et","ad","secerno","exercitatio","non","multus","irrumpo","qui","tamen","gratia","suus","paeniteo","alius","sum","cum","turba","sui","committo","alius","cum","paucitas","contineo","sum","incipio","enim","sedeo","et","si","quando","ille","produco","calor","exsurgo","audeo","ille","intempestivus","in","declamatio","is","philosophia","sine","modo","tunc","et","sine","finis","euagabatur","rarus","totus","controuersia","impleo","non","possum","dico","diuisio","sum","non","possum","declamatio","tamquam","declamatio","multus","desum","tamquam","diuisio","multus","supersum","cos","populus","dico","omnis","uis","suus","aduocabat","et","ideo","non","desino","saepe","declamo","ille","ter","bucinauit","dum","cupio","in","omnis","controuersia","dico","non","quisquis","debeo","dico","sed","quisquis","possum","argumentor","molestus","magis","quam","subtilis","argumentum","enim","argumentum","colligabat","et","quasi","nihil","sum","satis","firmum","omnis","probatio","probatio","alius","confirmo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.pr.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.12","citation":null,"language":"lat","text":"Hanc controuersiam magna pars declamatorum sic dixit, ut non controuersiam diuiderent sed accusationem, quomodo solent ordinare actionem suam in foro qui primo loco accusant; in scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum tantum, sed respondendum est. Obiciunt quod hominem torserit, quod Olynthium, quod deorum supplicia imitatus sit, quod tabulam in templo Mineruae posuerit. Si Parrhasius responsurus non est, satis bene diuidunt. Nihil est autem turpius quam aut eam controuersiam declamare in qua nihil ab altera parte responderi possit, aut non refellere si responderi potest.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":86,"lemmas":["hic","controuersia","magnus","pars","declamator","sic","dico","ut","non","controuersia","divido","sed","accusatio","quomodo","soleo","ordinaris","actio","suus","in","forum","qui","primus","locus","accuso","in","scholasticus","quia","non","duo","dico","locus","semper","non","dico","tantus","sed","respondeo","sum","obicio","qui","homo","torqueo","qui","olynthius","qui","deus","supplicium","imitor","sum","qui","tabula","in","templum","minerva","pono","si","parrhasius","respondeo","non","sum","satis","bene","divido","nihil","sum","autem","turpis","quam","aut","is","controuersia","declamaris","in","qui","nihil","ab","alter","pars","respondeo","possum","aut","non","refello","si","respondeo","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.24","citation":null,"language":"lat","text":"HISPANVS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam grauius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam grauius elegisse. Displicebat color hic prudentibus. quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? HATERIVS hoc colore usus est: diu mecum disputaui. parricida est quem non testis protrahit, non iudex coarguit? quid ergo? innocens quem condemnat pater? inuenioque poenam simillimam reo, mersam non tamen ex toto perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel absoluere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":119,"lemmas":["hispanvs","durus","color","utor","sum","hic","inquam","supplicium","tamquam","grauis","eligo","quis","iste","inquam","insuo","et","statim","omnis","sensus","supplicium","effugio","immo","sollicitus","pendeo","et","qui","ne","insuo","quidem","parricida","patior","ipse","poena","suus","specto","nihil","spero","timeo","omnis","malus","debeo","quam","ceterus","parricida","morior","ab","pater","damno","sum","et","hic","color","per","totus","declamatio","utor","sum","ut","dico","hic","sui","tamquam","grauis","eligo","displiceo","color","hic","prudens","quam","enim","spes","habeo","absolutio","si","neque","pareo","neque","parco","haterivs","hic","color","utor","sum","diu","ego","disputaui","parricida","sum","qui","non","testis","protraho","non","iudex","coarguo","quis","ergo","innocens","qui","condemno","pater","inuenioque","poena","similis","reor","mergo","non","tamen","ex","totus","perdo","ratis","qui","uel","punio","frater","possum","uel","absolvo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.24"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.14","citation":null,"language":"lat","text":"Noui declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam illam quaestionem: an adoptatus abdicari possit. hac CESTIVS usus est. adiecit quaestionem GALLIO alteram: an si abdicari possit etiam adoptatus, ob id uitium quod antequam adoptaretur notum fuit adoptanti. haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio. GALLIO quaestionem primam Latronis duplicauit sic: licuit mihi alere etiam te uetante; deinde non licuit non alere. In priore parte hoc uindicauit, non posse filium ob id abdicari quod esset suae potestatis; nulli autem interdici misericordia: quid si flere me uetes cum uidi hominem calamitosum? quid si uetes propter aliquod honestum factum periclitanti fauere? adfectus nostri in nostra potestate sunt. quaedam enim iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt: quamuis filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere mendico et humum cadaueri. iniquum est conlapsis manum non porrigere: commune hoc ius generis humani est. Nemo inuidiosum ius postulat quo alteri profuturus est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":150,"lemmas":["novius","declamator","graecum","auctor","adicio","primus","ille","quaestio","an","adopto","abdicaris","possum","hic","cestivs","utor","sum","adiicio","quaestio","gallio","alter","an","si","abdicaris","possum","etiam","adopto","ob","is","uitium","qui","antequam","adopto","notus","sum","adopto","hic","autem","ex","aequitas","pars","pendeo","et","tractatio","magis","sum","quam","quaestio","gallio","quaestio","primus","latro","duplico","sic","licet","ego","alo","etiam","tu","veto","deinde","non","licet","non","alo","in","prior","pars","hic","uindico","non","possum","filius","ob","is","abdicaris","qui","sum","suus","potestas","nullus","autem","interdico","misericordia","quis","si","fleo","ego","veto","cum","uideo","homo","calamitosus","quis","si","veto","propter","aliqui","honestus","facio","periclitor","faveo","affectus","noster","in","noster","potestas","sum","quidam","enim","ius","non","scribo","sed","omnis","scribo","certus","sum","quamuis","filius","familia","sum","licet","ego","et","stips","porrigo","mendico","et","humus","cadaver","iniquus","sum","collabor","manus","non","porrigo","communis","hic","ius","genus","humanus","sum","nemo","inuidiosus","ius","postulo","quo","alter","possum","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.12","citation":null,"language":"lat","text":"utebatur suis uerbis, Latronis sententiis. Cum BASSO certamen illi fuit quem uos quoque audistis, homine diserto, cui demptam uelles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae. nihil est indecentius quam ubi scolasticus forum quod non nouit imitatur. Amabam itaque CAPITONEM cuius declamatio est de Popillio, quae misero Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus quae bene illi cesserunt nulli non post primum tetradeum praeferendus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":66,"lemmas":["utor","suus","uerbum","latro","sententia","cos","basso","certamen","ille","sum","qui","tu","quoque","audio","homo","dissero","qui","demptam","volo","quam","consector","amaritudo","et","simulatio","actio","oratoria","nihil","sum","indeceo","quam","ubi","scolasticus","forum","qui","non","nosco","imito","amo","itaque","capito","qui","declamatio","sum","de","popilius","qui","mitto","latro","subicio","bonus","fides","scholasticus","sum","in","hic","declamatio","qui","bene","ille","cedo","nullus","non","post","primus","tetradeum","praefero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.7","citation":null,"language":"lat","text":"Abdicatio loquax est: quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam laudatorem habeo, et eum cui non omnes placent: hoc enim malo dicere quam cui omnes non placent. Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec post me aliquem retineas. quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom deos cum uotis patris uidisses certantis. etenim tutior aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum, posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus, memento, pos terga uinctis manibus ductus est. Tu, Crasse, post euestigata illa fugitiuorum arma urbis Romanae diuitissimus, quid nunc? apud Parthos eges sepulcro quoque.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":119,"lemmas":["abdicatio","loquax","sum","quam","tu","paupertas","amo","si","beneficium","tuus","innocens","sum","accusator","non","habeo","immo","ego","miser","etiam","laudator","habeo","et","is","qui","non","omnis","placeo","hic","enim","malus","dico","quam","qui","omnis","non","placeo","non","tu","per","multus","fulcio","liber","domus","sum","neque","turba","lateo","circumerro","neque","multus","intra","limen","heres","sum","neque","post","ego","aliquis","retineo","quamquam","ne","sic","quidem","debeo","do","cum","deus","cum","uotum","pater","video","certo","etenim","tueor","aduersus","fortuna","sum","qui","aliquis","post","damnum","supersum","et","habeo","exemplum","possum","aliquis","tres","filius","perdo","ille","croesus","inter","rex","opulens","memento","pos","tergum","vincio","manus","duco","sum","tu","crassus","post","euestigata","ille","fugitivus","arma","urbs","romanus","diuitissimus","quis","nunc","apud","parthus","egeo","sepulcrum","quoque"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.12","citation":null,"language":"lat","text":"CESTIVS pueriliter se dixisse intellegebat: “mater, quid est uenenum?” deridebat enim MVRREDIVM qui hanc sententiam imitatus in epilogo, cum adloqui coepisset puellam et diceret: “compone te in periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus ad genua dimitte, rea es,” fecerat respondentem puellam pater, quid est rea? et aiebat Cestius: quod si ad deridendum me dixit homo uenustus fuit, et ego nunc scio me ineptam sententiam dicere; multa autem dico non quia mihi placent, sed quia audientibus placitura sunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":76,"lemmas":["cestivs","puerilis","sui","dico","intellego","mater","quis","sum","uenenum","derideo","enim","mvrredivm","qui","hic","sententia","imitor","in","epilogus","cum","alloquor","coepio","puella","et","dico","compono","tu","in","periclitor","habitus","profundo","lacrima","manus","ad","genu","dimitto","rea","sum","facio","respondeo","puella","pater","quis","sum","rea","et","aio","cestius","qui","si","ad","derideo","ego","dico","homo","venustus","sum","et","ego","nunc","scio","ego","ineptus","sententia","dico","multus","autem","dico","non","quia","ego","placeo","sed","quia","audio","placeo","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.9","citation":null,"language":"lat","text":"Asprenatis. Contradico non inimicitiis cuiusquam inpulsus; quod enim odium, quae inimicitiae cuiquam esse possunt quam nemo ciuium suorum norat antequam prostitit? Mouet me respectus omnium uirginum de quibus grauis hodie fertur sententia, si in ciuitate nulla inueniri potest neque meretrice castior neque homicida purior. Piratae te inuiolatam seruauerunt? a sacerdote se non abstinuisset pirata, leno, mango. de sacerdotis pudicitia his sponsoribus credendum est? Iacuisti in piratico myoparone; contrectata es alicuius manu, alicuius osculo, alicuius amplexu. An melius pirata seruauit quam pater? Conuersata es cruentis et humano sanguine delibutis: inde est profecto quod potes hominem occidere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":95,"lemmas":["asprenatis","contradico","non","inimicitia","quisquam","impulsus","qui","enim","odium","qui","inimicitia","quisquam","sum","possum","quam","nemo","ciuis","suus","norat","antequam","prosto","moueo","ego","respicio","omnis","uirgo","de","qui","grauis","hodie","fero","sententia","si","in","ciuitas","nullus","inuenio","possum","neque","meretrix","castus","neque","homicida","purus","pirata","tu","inviolo","servo","ab","sacerdos","sui","non","abstineo","pirata","leno","mango","de","sacerdos","pudicitia","hic","sponsor","credo","sum","jaceo","in","piraticus","myoparo","contrecto","sum","aliquis","manus","aliquis","osculo","aliquis","amplexus","an","bonus","pirata","seruo","quam","pater","conuersata","sum","cruentus","et","humanus","sanguis","delibuo","inde","sum","profecto","qui","possum","homo","occaedes"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.5","citation":null,"language":"lat","text":"Latro sic diuisit: an ob hoc accusari pater possit. Hic illam uolgarem quaestionem posuit, quam solebat fastidire: scilicet minime hoc patri obici solere; luxuriam non magis quam auaritiam, quam iracundiam. non uitia patris accusari solere, sed morbum. An ut possit aliquid praeter dementiam obici patri, luxuria non possit. “Alioqui filiis,” inquit, “abdicare permittitis.” Hic de suo consumit. Etiamsi ob hoc accusari pater potest, an a tali filio possit? Hic uitiorum exprobratio. Sic ebrietatem patri obicis ebrius, sic petulantiam iniuriae damnatus. Etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an si ad castigandum filium hoc consilio usus est, damnandus sit. Ait enim adulescens: quolibet alio genere debuisti me obiurgare. Quid si adulterium uelles uindicare committendo? turpe est sic castigare uitia, ut imiteris. Deinde an consilio luxurietur. non enim concedit hoc filius: “alioqui,” inquit, “quare, si coepisti sic emendare filium, cum emendaueras, non desinis?”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":143,"lemmas":["latro","sic","diuido","an","ob","hic","accusaris","pater","possum","hic","ille","uolgaris","quaestio","pono","quam","soleo","fastidio","scilicet","paruus","hic","pater","obicio","soleo","luxuria","non","magis","quam","auaritia","quam","iracundia","non","uitium","pater","accusaris","soleo","sed","morbus","an","ut","possum","aliquis","praeter","dementia","obicio","pater","luxuria","non","possum","alioqui","filius","inquam","abdicaris","permitto","hic","de","suus","consumo","etiamsi","ob","hic","accusaris","pater","possum","an","ab","talis","filius","possum","hic","uitium","exprobratio","sic","ebrietas","pater","obicio","ebrius","sic","petulantia","iniuria","damno","etiamsi","ob","hic","accusaris","possum","etiamsi","ab","talis","filius","an","si","ad","castigo","filius","hic","consilium","utor","sum","damno","sum","aio","enim","adulescens","quilibet","alius","genus","debeo","ego","obiurgaris","quis","si","adulterium","volo","uindico","committo","turpis","sum","sic","castigaris","uitium","ut","imito","deinde","an","consilium","luxurio","non","enim","concedo","hic","filius","alioqui","inquam","quare","si","coepio","sic","emendo","filius","cum","emendaueras","non","desino"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.11","citation":null,"language":"lat","text":"LATRO sic diuisit: an intra tricesimum diem raptor cum alio agere possit;, sicut non potest qui in custodia est, qui in carcere est. etiamsi cum alio potest, an cum patre possit, quoi uitae mortisue arbitrium datum est: “an illi accusare eum liberum est, quem mortiferum est non exorasse?” etiamsi cum patre potest agere, an ob id possit cuius faciendi potestatem lex patri dedit: “ista enim ratione nihil licet, si aut exorari aut accusari ei necesse est.” deinde si potest agere, an debeat. Irascendi causas tractauit, quod rapuit, quod alium prius rogauit, quod me non rogauit, quod etiam accusat. Si non exorari a filio dementia est, an tamen damnari dementiae non possit, cum adhuc an exoretur incertum sit. hic paternos adfectus tractauit spem facientis. non probabat Fuscum, qui paulo apertius agebat: est contra controuersiam promittere. potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":143,"lemmas":["latro","sic","diuido","an","intra","tricesimum","dies","raptor","cum","alius","ago","possum","sicut","non","possum","qui","in","custodia","sum","qui","in","carcer","sum","etiamsi","cum","alius","possum","an","cum","pater","possum","qui","uita","mors","arbitrium","do","sum","an","ille","accuso","is","liber","sum","qui","mortiferus","sum","non","exoro","etiamsi","cum","pater","possum","ago","an","ob","is","possum","qui","facio","potestas","lex","pater","do","iste","enim","ratio","nihil","licet","si","aut","exoraris","aut","accusaris","is","necesse","sum","deinde","si","possum","ago","an","debeo","irasco","causa","tracto","qui","rapio","qui","alius","prior","rogo","qui","ego","non","rogo","qui","etiam","accuso","si","non","exoraris","ab","filius","dementia","sum","an","tamen","damnaris","dementia","non","possum","cum","adhuc","an","exoro","incertus","sum","hic","paternus","affectus","tracto","spes","facio","non","probo","fuscus","qui","paulus","aperio","ago","sum","contra","controuersia","promitto","possum","nihilominus","et","bonus","ago","pater","et","non","exoro"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.24","citation":null,"language":"lat","text":"E Graecis DORION furiose dixit: ti/s *oi)di/pous e)/stai, ti/s *)atreu/s; ou) gra/feis ga\\r a)\\n mh\\ mu/qous i)/dh|s zw=ntas. Sed nihil est quod minus ferri possit quam quod a METRODORO dictum est: mh/ moi *trwa/das, mhde\\ *nio/bhn. *)epi/qes to\\ pu=r: ou)/pw MOI to\\n *promhqe/a a)pe/dwken. TRIARIVS dixit: nondum dignum irato Ioue gemuisti. HATERIVS dixit sanius: nondum uultus ad fabulam conuenit. et illud: Parrhasi, ut omnia fiant ad exemplum, uiuat qui tortus est. Sed si uultis audite supra quod non possit procedere insania: LICINIVS Nepos ait: si uultis digne punire Parrhasium, ipse se pingat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":114,"lemmas":["e","graecum","dorion","furiosus","dico","tiberius","senatus","oi","deus","pous","e","stai","tiberius","senatus","atreu","senatus","ou","gra","feis","ga","romanus","ab","n","mh","mu","qous","eo","dh","senatus","zw","ntas","sed","nihil","sum","qui","paruus","fero","possum","quam","qui","ab","metrodoro","dico","sum","mh","moi","trwa","do","mhde","nio","bhn","epi","qes","to","pu","romanus","ou","pw","moi","to","n","promhqe","ab","ab","pe","dwken","triarivs","dico","nondum","dignus","irascor","iuppiter","gemo","haterivs","dico","sanus","nondum","uultus","ad","fabula","conuenio","et","ille","parrhasius","ut","omnis","fio","ad","exemplum","vivo","qui","torqueo","sum","sed","si","uolo","audio","supra","qui","non","possum","procedo","insania","licinivs","nepos","aio","si","uolo","dignus","punio","parrhasius","ipse","sui","pingo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.24"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.13","citation":null,"language":"lat","text":"Hoc quomodo aliquando faciendum est cum res patitur, ita ineptissimum est luctari cum materia et longe arcessere, sic quomodo fecit in hac controuersia MVSA, qui, cum diceret pro filio locum de indulgentia liberorum in patres, uenit ad filium Croesi et ait: mutus in periculo patris naturalia uocis inpedimenta perrupit, qui plus quam quinquennio tacuerat. quia quinquennis puer ponitur, putauit ubicunque nominatum esset quinquennium sententiam fieri, quia Latroni bene cesserat qui cum delusisset uulnus exiguum dixit: aspicite istam uix apparentem cicatricem: rogo uos, non putetis puerulum fecisse et ne puerulum quidem quinquennem?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":91,"lemmas":["hic","quomodo","aliquando","facio","sum","cum","res","patior","ita","ineptus","sum","luctaris","cum","materia","et","longus","arcesso","sic","quomodo","facio","in","hic","controuersia","mvsa","qui","cum","dico","pro","filius","locus","de","indulgeo","liberi","in","pater","uenio","ad","filius","croesus","et","aio","mutus","in","periculum","pater","naturale","uox","impedimentum","perrumpo","qui","multus","quam","quinquennium","taceo","quia","quinquennis","puer","pono","puto","ubi","nomino","sum","quinquennium","sententia","fio","quia","latro","bene","cedo","qui","cum","delusisset","uulnus","exiguus","dico","aspicio","iste","uix","appareo","cicatrix","rogo","tu","non","puteo","puerulis","facio","et","ne","puerulis","quidem","quinquennis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.5","citation":null,"language":"lat","text":"Demens sum. uidelicet turpiter uiuo, meretricem amo, legem ignoro, dies tuos non numero. Ad iudices uocat iudicem suum. “Ergo moriar,” inquit. hoc si reo dicis, non curo; si iudici, uidebo; si dementi, non intellego. Demens, inquit, es: et huic aliquis ignoscere potest qui sic rogat? Vos mei iudices estis, iste habet suum iudicem nec potest inexorabilem queri quem nondum expertus est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":61,"lemmas":["demens","sum","uidelicet","turpis","uiuus","meretrix","amo","lex","ignoro","dies","tuus","non","numerus","ad","iudex","uoco","judico","suus","ergo","morior","inquam","hic","si","reor","dico","non","curo","si","judicium","uideo","si","demo","non","intellego","demens","inquam","sum","et","hic","aliquis","ignosco","possum","qui","sic","rogo","tu","meus","iudex","sum","iste","habeo","suus","judico","neque","possum","inexorabilis","queror","qui","nondum","experior","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.14","citation":null,"language":"lat","text":"dixit HATERIVS quibusdam querentibus pusillas mercedes eum accepisse, cum duas res doceret: numquam magnas mercedes accepisse eos qui ermeneumata docerent. Maecenas dixit: *tudei/dhn d' ou)k a)\\n gnoi/hs pote/roisi metei/h. CASSIVS SEVERVS uenustissimam rem ex omnibus, qui ab auditione eius cum rediret interogatus quomodo dixisset respondit: male kai\\ kakw=s. GLYCON dixit: a)\\n a)mfote/rous MOI mh\\ a)podw=|s, a)pole/seis au)tw=n to\\ di/dumon. GALLIO autem elegantissime dixit a parte patris, cum ultima per testamenti figuram tractaret: quandoque ego mortuus ero tunc mihi heres sit: uis interrogem uter? TRIARIVS dixit a parte educatoris: ergo ego tollere potui, educare potui, tacere non potui?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":114,"lemmas":["dico","haterivs","quidam","queror","pusillus","merces","is","accipio","cum","duo","res","doceo","numquam","magnus","merces","accipio","is","qui","ermeneumata","doceo","maecenas","dico","tudei","dhn","d","ou","k","ab","n","gnoi","sestertius","potis","roisi","metei","h","cassivs","severvs","uenustissimam","res","ex","omnis","qui","ab","auditio","is","cum","redeo","interogatus","quomodo","dico","respondeo","malus","kai","kakw","senatus","glycon","dico","ab","n","ab","mfote","rous","moi","mh","ab","podw","senatus","ab","pole","seeo","au","tw","n","to","deus","dumon","gallio","autem","elego","dico","ab","pars","pater","cum","ulter","per","testamentum","figura","tracto","quandoque","ego","mortuus","sum","tunc","ego","heres","sum","uolo","interrogo","uter","triarivs","dico","ab","pars","educator","ergo","ego","tollo","possum","educaris","possum","taceo","non","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.3.1","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. Dic quid commiserim. nescis? certe nec secreta te fallunt. Dimittat me: intellegetis cui parauerim. Dic quid ante commiserim: nisi forte contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil. ARGENTARI. Volui mori quia reus fui. quid ergo? nemo reus uiuet? uiuet cui sordidatus adsedebit pater. Reuertar ad uenenum, quoniam iniqua fortuna nullo me periculo defungi semel passa est. ALBVCI SILI. Quare ergo non moreris? non iuuat me mori si quem alium iuuat. Vt interuenit, in has cogitationes abii: ergo quisquam tam infelix fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? misereri mei coepi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["cestus","pius","dico","quis","committo","nescio","certus","neque","secerno","tu","fallo","dimitto","ego","intellego","qui","parauerim","dico","quis","ante","committo","nisi","fors","contineo","sum","reor","obicio","parricidium","parricida","nihil","argentaris","volo","morior","quia","reus","sum","quis","ergo","nemo","reus","vivo","vivo","qui","sordido","adsedebit","pater","revorto","ad","uenenum","quoniam","iniquus","fortuna","nullus","ego","periculum","defungor","semel","patior","sum","albvci","silis","quaris","ergo","non","morior","non","iuuo","ego","morior","si","qui","alius","iuuo","vt","interuenio","in","hic","cogitatio","abeo","ergo","quisquam","tam","infelix","sum","ergo","quisquam","ego","magis","odi","quam","ego","misereo","meus","coepio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.3.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.4.9","citation":null,"language":"lat","text":"BLANDVS hoc colore: utrimque fili nomen audio; pater rem petit iustiorem, mater faciliorem. Et illud post descriptionem adiecit: fatebor uobis, parricidium coram patre facere non potui. CESTIVS hoc colore egit: “prosiluit,” inquit, “protinus mater et amplexu suo manus meas adligauit. ago confusioni meae gratias, quod nihil in illo cubiculo uidi praeter matrem et patrem: pater rogabat ut occiderem, mater ut uiueret; pater ne nocens inpunita esset, mater ut ego innocens essem; pater recitabat legem de adulteriis, mater de parricidiis.” Et ultimam sententiam dixit: occidere matrem si turpe est noluisse, non potui. ARGENTARIVS dixit: non est quod me ex hoc habitu aestimetis, quod manus habeo: tunc non habui. Et illud dixit: dat poenas tibi: perdidit uirum, perdidit filium; aegrotanti non adsidebo, egentem non alam; omnia mihi libera sunt, iam uitam illi non debeo.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":132,"lemmas":["blandvs","hic","color","utrimque","filis","nomen","audio","pater","res","peto","justus","mater","facilis","et","ille","post","descriptio","adiicio","fateor","tu","parricidium","coram","pater","facio","non","possum","cestivs","hic","color","ago","prosilio","inquam","protinus","mater","et","amplexus","suus","manus","meus","adligo","ago","confusio","meus","gratia","qui","nihil","in","ille","cubiculum","uideo","praeter","mater","et","pater","pater","rogo","ut","occaedes","mater","ut","vivo","pater","ne","noceo","impunis","sum","mater","ut","ego","innocens","sum","pater","recito","lex","de","adulterium","mater","de","parricidium","et","ulter","sententia","dico","occaedes","mater","si","turpis","sum","nolo","non","possum","argentarivs","dico","non","sum","qui","ego","ex","hic","habitus","aestimo","qui","manus","habeo","tunc","non","habeo","et","ille","dico","do","poena","tu","perdo","uir","perdo","filius","aegroto","non","assideo","egeo","non","alo","omnis","ego","liber","sum","iam","uita","ille","non","debeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.4.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.4","citation":null,"language":"lat","text":"Triarii. Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris, quod clientes Clodii praestiterunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem manus abstinet, lacerat occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est. Pompei SILONIS. Numquid magis exonerare te possum? praesta Ciceroni quod Antonius. CORNELI Hispani. Dic: Antoni, ego istud scelus facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici Ciceronis postquam ad illum Popillius missus est. ARELLI FVSCI patris. Potuisti Ciceronem occidere? at quam nobis bene persuaserat Cicero parricidium te facere non posse! Occidisti tu Ciceronem loquentem: numquid, inquit, est aliquis ex tuis uerendus index? an nemo Ciceroni timendus est qui cum Popillio uenit? Q.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["triarius","praesto","cicero","qui","propinquus","catilina","qui","amicus","verres","qui","cliens","claudius","praesto","proscribo","transeo","ne","ab","mortuus","quidem","manus","abstineo","lacero","occido","popilius","hic","parricidium","tertius","tuus","sum","pompejus","silo","numquid","magis","exoneraris","tu","possum","praesto","cicero","qui","antonius","cornelis","hispanus","dico","antonius","ego","iste","scelus","facio","possum","et","pater","occido","securus","sum","amicus","cicero","postquam","ad","ille","popilius","mitto","sum","arelli","fvsci","pater","possum","cicero","occaedes","at","quam","nos","bene","persuadeo","cicero","parricidium","tu","facio","non","possum","occido","tu","cicero","loquor","numquid","inquam","sum","aliquis","ex","tuus","vereor","index","an","nemo","cicero","timeo","sum","qui","cum","popilius","uenio","q"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.7","citation":null,"language":"lat","text":"Venite miseri et hodie primum uobis rogate. MENTONIS. Errant miseri circa parentum suorum domos, et fortasse aliquis a patre alimenta non impetrat. Nulli plus reddunt integra mancipia. “Cur tu tam exiguum refers? † uitus est equas poterat ut non rogares, ut non acciperes ? spiritum tibi non relinquerem, nisi crudelior futurus essem relinquendo. tibi cotidiana captura non respondet. apparet te nondum hominibus satis miserum uideri.” GAVI SILONIS. “Tu,” inquit, “in illa uicinia mendicabis, tu ad illud limen accedes;” et crudelis miseris parentum domos monstrat. “Hic non facile stipem impetrat: etiamnum aliquid illi detrahatur.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":91,"lemmas":["venio","miser","et","hodie","primus","tu","rogo","mento","erro","miser","circa","parens","suus","domus","et","fortasse","aliquis","ab","pater","alimentum","non","impetro","nullus","multus","reddo","integer","mancipium","cur","tu","tam","exiguus","refero","uitus","sum","equa","possum","ut","non","rogaris","ut","non","accipio","spiritus","tu","non","relinquo","nisi","crudelis","sum","sum","relinquo","tu","cottidianus","captura","non","respondeo","appareo","tu","nondum","homo","satis","miser","uideo","gavi","silo","tu","inquam","in","ille","uicinia","mendico","tu","ad","ille","limen","accedo","et","crudelis","miser","parens","domus","monstro","hic","non","facilis","stips","impetro","etiamnum","aliquis","ille","detraho"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.1","citation":null,"language":"lat","text":"Exigitis rem magis iocundam mihi quam facilem: iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam qui in aetatem meam inciderunt indicare, et si qua memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta colligere, ut quamuis notitiae uestrae subducti sint, tamen non credatis tantum de illis, sed et iudicetis. Est, fateor, iocundum mihi redire in antiqua studia melioresque ad annos respicere et uobis querentibus quod tantae opinionis uiros audire non potueritis detrahere temporum iniuriam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":72,"lemmas":["exigo","res","magis","iocundam","ego","quam","facilis","jubeo","enim","quis","de","hic","declamator","sentio","qui","in","aetas","meus","incido","indico","et","si","qui","memoria","meus","nondum","elabor","sum","ab","ille","dictum","colligo","ut","quamuis","notitia","uester","subduco","sum","tamen","non","credo","tantus","de","ille","sed","et","judico","sum","fateor","jocundus","ego","redeo","in","antiquus","studium","bonus","ad","annus","respicio","et","tu","queror","qui","tantus","opinio","uir","audio","non","possum","detraho","tempus","iniuria"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.14","citation":null,"language":"lat","text":"cum se ad scribendum concitauerat, iungebantur noctibus dies et sine interuallo grauius sibi instabat nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resoluebat; cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi. at cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis uiribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse,","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["cum","sui","ad","scribo","concitauerat","jungo","nox","dies","et","sine","interuallum","grauis","sui","insto","neque","desino","nisi","deficio","rursus","cum","sui","remitto","in","omnis","lusus","in","omnis","iocus","sui","resoluebat","cum","uerus","sui","silua","mons","trado","in","silua","atque","mons","nascor","omnis","ille","agrestis","labor","patientia","et","venor","sollertia","provoco","et","in","tantus","pervenio","sic","vivo","cupiditas","ut","uix","possum","ad","prior","consuetudo","retraho","at","cum","sui","injacio","manus","et","sui","blandio","otium","abduco","tantus","uis","incumbo","in","studium","ut","non","tantus","nihil","perdo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.9","citation":null,"language":"lat","text":"Nuncautem,puto,iam nihil solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis: omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. Quis enim ferat hominem de siphonibus dicentem “caelo repluunt” et de sparsionibus “odoratos imbres” et in † cultum uiridium “caelatas siluas” et in picturam “nemora surgentia?” aut illud quod de subitis mortibus memini eum dicentem, cum uos me illo perduxissetis: “quidquid auium uolitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit nostris sepelitur uentribus. quaere nunc cur subito moriamur: mortibus uiuimus.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":88,"lemmas":["nuncautem","puto","iam","nihil","soleo","audio","licet","melos","meus","contraho","frons","multus","habeo","ingenium","nihil","chordus","omnis","usque","ad","ulter","tumor","perduco","ut","non","extra","sanitas","sed","extra","natura","sum","quis","enim","fero","homo","de","sipho","dico","caelum","repluo","et","de","sparsio","odoro","imber","et","in","cultus","viridis","caelo","silua","et","in","pingo","nemus","surgo","aut","ille","qui","de","subeo","mors","memini","is","dico","cum","tu","ego","ille","perduco","quisquis","auis","volito","quisquis","piscis","nato","quisquis","ferus","discurro","noster","sepelio","venter","quaero","nunc","cur","subeo","morior","mors","uiuo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.3.9","citation":null,"language":"lat","text":"Hic color fere sententiis quas praeposui permixtus est; quid tamen CESTIVS senserit indicabo. Contra sacerdotem quidam dixerunt: uideri deos infestos illi in hoc eam seruasse, ut diutius torqueretur. aiebat Cestius malle se casu uideri factum quam deorum uoluntate; nam si semel illos interuenire huic rei fatemur, manifestius erit poena seruatam esse sacerdotem, quam in poenam; itaque non probabat illud Triarii: “remissam tibi poenam putas ? ampliata es.” Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua uerbum in sententia petitum est, non est damnantis, sed dubitantis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":87,"lemmas":["hic","color","fere","sententia","qui","praepono","permisceo","sum","quis","tamen","cestivs","sentio","indico","contra","sacerdos","quidam","dico","uideo","deus","infestus","ille","in","hic","is","servo","ut","diu","torqueo","aio","cestius","malo","sui","casus","uideo","facio","quam","deus","uoluntas","nam","si","semel","ille","intervenio","hic","res","fateor","manifestius","sum","poena","seruo","sum","sacerdos","quam","in","poena","itaque","non","probo","ille","triarius","remitto","tu","poena","puto","amplio","sum","is","ipse","inquam","ampliatio","qui","apud","iudex","fio","soleo","ex","qui","uerbum","in","sententia","peto","sum","non","sum","damno","sed","dubito"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.3.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.2","citation":null,"language":"lat","text":"VIBI GALLI. Concitatissuma est in morte rabies et desperatione ultima in furorem animus impellitur. quaedam ferae tela ipsa commordent et ad mortis auctorem per uulnera sua ruunt. abscisa missione gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur. praecipitati non quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit, et naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus gratissimum est commori.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":54,"lemmas":["vibi","gallus","concito","sum","in","mors","rabio","et","desperatio","ulter","in","furor","animus","impello","quidam","fera","telum","ipse","commordeo","et","ad","mors","auctor","per","uulnus","suus","ruo","abscido","missio","gladiator","qui","armo","fugio","nudus","insequor","praecipitas","non","qui","impello","tantus","traho","sed","qui","occurro","et","natural","quidam","deploro","mens","affectus","morior","gratus","sum","commorior"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.14","citation":null,"language":"lat","text":"MARCELLVM MARCIVM aiebat sic narrasse: puer me secutus est. non criminor uobis illum; quidquid est meo potius quam illius periculo fiat: ego rapui. “Vbi est?” inquit. Viuit, saluus est: ueni et cum uoles aspice. “Redde, inquit,” † suo. Ego asper! age, monstrabo si uis quis ante me tibi filios abstulerit. VARIVS GEMINVS eundem sensum dixit: quae est ista aut tam sera pietas aut tam praepostera?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":64,"lemmas":["marcellvm","marcivm","aio","sic","narro","puer","ego","sequor","sum","non","crimino","tu","ille","quisquis","sum","meus","potis","quam","ille","periculum","fio","ego","rapio","vbi","sum","inquam","vivo","salvus","sum","uenio","et","cum","uolo","aspicio","reddo","inquam","suus","ego","asper","ago","monstro","si","uolo","quis","ante","ego","tu","filius","aufero","varivs","geminvs","idem","sensus","dico","qui","sum","iste","aut","tam","serus","pietas","aut","tam","praeposterus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.4.1","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. Non est quod mulieris adfectum lege aestimetis, qua minatur; omnia facit ne filius alligetur. Nauigaturus reliquit uxori filium; nec adhuc caeca erat. ALBVCI SILI. Deduxi ad te filium; itaque tene, complectere. audeo dicere, hoc par ne piratae quidam diuiderent. Si uellet filium alligari, pateretur ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae ne decem mensum quidem alimenta reddes? si pascere non uis matrem, exspecta saltem ut efferas. TRIARI. Legem attulit qua catenas minetur, causam qua timet. Marcelli AESERNINI. Si perseueras, me quoque ad piratas trahe: impetrabo ab illis alimenta; et uirum meum pascunt. FVLVI Sparsi. Mater si non pascitur peritura est; pater etiamsi non redimitur, tamen pascitur. IVLI BASSI.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":111,"lemmas":["cestus","pius","non","sum","qui","mulier","afficio","lex","aestimo","qui","mino","omnis","facio","ne","filius","alligo","navigo","relinquo","uxor","filius","neque","adhuc","caecus","sum","albvci","silis","deduco","ad","tu","filius","itaque","teneo","complector","audeo","dico","hic","par","ne","pirata","quidam","divido","si","uolo","filius","alligaris","pateo","eo","quo","propero","ergo","tu","adulescens","mater","tuus","ne","decem","metior","quidem","alimentum","reddo","si","pasco","non","uolo","mater","exspecto","saltem","ut","effero","triaris","lex","affero","qui","cateno","mino","causa","qui","timeo","marcellus","aeserninus","si","persevero","ego","quoque","ad","pirata","traho","impetro","ab","ille","alimentum","et","uir","meus","pascor","fvlvi","spargo","mater","si","non","pascor","pereo","sum","pater","etiamsi","non","redimo","tamen","pascor","ivli","bassi"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.4.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.25","citation":null,"language":"lat","text":"RRFVS VIBIVS erat qui antiquo genere diceret; belle cessit illi sententia sordidioris notae: praetor ad occidendum hominem soleas poposcit. Altera eiusdem generis, sed non eiusdem successus sententia: cum deplorasset condicionem , uiolatam maiestatis, consuetudinem maiorum descripsisset qua semper uoluissent ad supplicium aduocari, sententiam dixit: at nunc a praetore lege actum est ad lucernam. Pollio tamen ASINIVS aiebat hanc se sententiam recipere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":60,"lemmas":["rrfvs","vibivs","sum","qui","antiquus","genus","dico","bellus","cedo","ille","sententia","sordidus","nosco","praetor","ad","occaedes","homo","soleo","posco","alter","idem","genus","sed","non","idem","successus","sententia","cum","deploro","condicio","violo","maiestas","consuetudo","magnus","describo","qui","semper","uoluissent","ad","supplicium","aduocaris","sententia","dico","at","nunc","ab","praetor","lex","ago","sum","ad","lucerna","pollio","tamen","asinivs","aio","hic","sui","sententia","recipio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.25"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.21","citation":null,"language":"lat","text":"et cum dixisset Seianianos locupletes in carcere esse: homo, inquit, adhuc indemnatus ut possim uiuere parricidas panem rogo. cum mouisset homines et flebili oratione et diserta, rediit tamen ad sales: rogauit, ut in lautumias transferretur: non est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen ipsum lautumiae; illa enim minime lauta res est. Hoc rettuli ut et ipsum hominem ex aliqua parte nossetis et illud sciretis, quam difficile esset naturam suam effugere. Quomodo posset ab illo obtineri ne in declamationibus iocaretur, qui iocatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, potuisse quis credit?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":97,"lemmas":["et","cum","dico","sejanianus","locuples","in","carcer","sum","homo","inquam","adhuc","indemnatus","ut","possum","uiuo","parricida","panis","rogo","cum","moveo","homo","et","flebilis","oratio","et","dissero","redeo","tamen","ad","sal","rogo","ut","in","lautumiae","transfero","non","sum","inquam","qui","quisquam","uester","decipio","nomen","ipse","lautumiae","ille","enim","paruus","lauo","res","sum","hic","rettulis","ut","et","ipse","homo","ex","aliqui","pars","nosco","et","ille","scio","quam","difficilis","sum","natura","suus","effugio","quomodo","possum","ab","ille","obtineo","ne","in","declamatio","jocor","qui","jocor","in","miseria","atque","periculum","suus","in","qui","iocor","is","non","debeo","quis","nescio","possum","quis","credo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.21"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.10","citation":null,"language":"lat","text":"SILONIS Pompei color fuit, ut Latroni uidebatur, qui controuersiae repugnaret; dixit enim uenisse auum ad inbecillum puerum. ad aegros non semper admitti, utique ad eos qui grauiter aegrotant; saepe et patrem non admissum; sic auo quoque intempestiue uenienti dictum: “nunc non potes;” statim cum conuitio abisse. in altero idem fecisse. Latro aiebat, hunc colorem optimum esse, si res ita esset, sed recipi non posse, quia ponatur: “non est admissus;”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":69,"lemmas":["silo","pompejus","color","sum","ut","latro","uideo","qui","controversia","repugno","dico","enim","uenio","auus","ad","imbecillus","puer","ad","aeger","non","semper","admitto","utique","ad","is","qui","grauis","aegroto","saepe","et","pater","non","admitto","sic","auus","quoque","intempestiuus","venio","dico","nunc","non","possum","statim","cum","conuitio","abeo","in","alter","idem","facio","latro","aio","hic","color","bonus","sum","si","res","ita","sum","sed","recipio","non","possum","quia","pono","non","sum","admitto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.13","citation":null,"language":"lat","text":"aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa interponebat; illud tamen optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece declamaret, illos semper admiraretur qui non fuerunt contenti unius linguae eloquentia, ac cum Latine declamauerant, toga posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant et Graece declamabant; es quibus fuit SABINVS CLODIVS, in quem uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":64,"lemmas":["aequus","ex","tempus","dico","aequus","contumeliosus","multus","interpono","ille","tamen","bonus","fides","praesto","cum","uterque","graecus","sum","ut","numquam","graecum","declamo","ille","semper","admiror","qui","non","sum","contendo","unus","lingua","eloquentia","atque","cum","latinum","declamauerant","toga","pono","sumo","pallium","quasi","persono","muto","redeo","et","graecum","declamo","sum","qui","sum","sabinvs","clodivs","in","qui","unus","dies","et","graecum","et","latinum","declamo","multus","urbanus","dictum","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.17","citation":null,"language":"lat","text":"Saepe cum per totam lucubrauerat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum ueniebat. Iam uero quin rem inimicissimam corpori faceret uetari nullo modo poterat: post cenam fere lucubrabat nec patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat; itaque oculorum et aciem contuderat et colorem mutauerat. Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen arte adiuta. numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa, cum scripserat; quod eo magis in illo mirabile uideri potest, quod non lente et anxie, sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":92,"lemmas":["saepe","cum","per","totus","lucubrauerat","nox","ab","ipse","cibus","statim","ad","declamo","venio","iam","uerus","quin","res","inimicus","corpus","facio","uetaris","nullus","modo","possum","post","cena","fere","lucubro","neque","patior","alimentum","per","somnus","quies","aequalis","digero","sed","perturbo","atque","dissipata","in","caput","ago","itaque","oculus","et","acies","contundo","et","color","muto","memoria","is","natura","quidem","felix","multus","tamen","ars","adjuvo","numquam","ille","qui","dico","sum","edisco","causa","relego","edisco","ille","cum","scribo","qui","is","magis","in","ille","mirabilis","uideo","possum","qui","non","lentus","et","anxius","sed","idem","paene","quo","dico","impetus","scribo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.18","citation":null,"language":"lat","text":"SILO POMPEIVS putabat commodius esse, si hoc animo isset ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in hunc usum emeret. poterit enim uideri elegisse uilissimum et maxime inutilem. FVSCO ARELLIO placebat, emptum quidem illum in alios usus, sed cum deficeret et mori uellet, in id quod unum ex cadauere artifex poterat inpensum. GALLIO ad neutrum se alligauit nec dixit quo animo emisset, set GALLIONIS color intolerabilis est: dixit enim, senem ex noxiis Olynthiis se emisse; quod si illi licet fingere, non uideo quare non eadem opera dicat et conscium proditionis Lastheni fuisse et se poenae causa torsisse.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":95,"lemmas":["silus","pompeivs","puto","commodus","sum","si","hic","animus","eo","ad","auctio","parrhasius","ut","aliquis","in","hic","usus","emo","possum","enim","uideo","eligo","vilis","et","magnus","inutilis","fvsco","arellio","placeo","emo","quidem","ille","in","alius","utor","sed","cum","deficio","et","morior","uolo","in","is","qui","unus","ex","cadaver","artifex","possum","impensus","gallio","ad","neuter","sui","alligo","neque","dico","quo","animus","emo","sed","gallio","color","intolerabilis","sum","dico","enim","senex","ex","noxius","olynthius","sui","emo","qui","si","ille","licet","fingo","non","uideo","quare","non","idem","opus","dico","et","conscius","proditio","lastheni","sum","et","sui","poena","causa","torqueo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.1","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCI SILI. Non mouet me periculum meum: semper nos in malis nostris non fortunam, sed causam spectauimus. Non dubito quin Callias redempturus fuerit Miltiadem, si iam habuisset filiam nubilem. MVSAE. Alius aliud pati non potest. mihi adulterium carcer est. ARELLI FVSCI patris. Nihil, inquit, filiae plus possum dare quam Cimonem uirum. quando mihi ex eo contingent nepotes? Ferrum a lege mihi traditum ad uindictam pudicitiae proiciam? Perdidisti pecuniam, Callia, si tales soluisti manus. Damnatus peculatus nihil aliud heredi suo reliquit quam se patrem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["albvci","silis","non","moueo","ego","periculum","meus","semper","nos","in","malus","noster","non","fortuna","sed","causa","specto","non","dubito","quin","callias","reemo","sum","miltiades","si","iam","habeo","filia","nubilis","mvsae","alius","alius","patior","non","possum","ego","adulterium","carcer","sum","arelli","fvsci","pater","nihil","inquam","filia","multus","possum","do","quam","cimon","uir","quando","ego","ex","is","contingo","nepos","ferrum","ab","lex","ego","trado","ad","vindicta","pudicitia","proicio","perdo","pecunia","callion","si","talis","solvo","manus","damno","peculor","nihil","alius","heres","suus","relinquo","quam","sui","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.5.2","citation":null,"language":"lat","text":"Pompei SILONIS. At quam bene mimum egit, quomodo raptam se questa est, qua uociferatione! quam paene illi optione cessimus! Triarii. Perieras, raptor, nisi bis perire meruisses. IVNII GALLIONIS. Sumatur de illo supplicium, constituatur in conspectu publico, caedatur diu, toto die pereat qui tota nocte peccauit. Subito fastidiosus raptor occurrit et ait: “iam nec nuptias uolo.” Stulta deciperis; dicam uis quid dixerit tibi ? idem enim dixit et huic: “dum te peto in illam incidi.” ARELLI FVSCI patris. Retro amnes fluant, sol contrario cursu orbem ducat, confugiat sacrilegus ad aras: raptorem rapta uindicat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":91,"lemmas":["pompejus","silo","at","quam","bene","mimus","ago","quomodo","rapio","sui","queror","sum","qui","uociferatio","quam","paene","ille","optio","cedo","triarius","pereo","raptor","nisi","bis","pereo","mereo","ivnii","gallio","sumo","de","ille","supplicium","constituo","in","conspectus","publicus","caedo","diu","totus","dies","pereo","qui","totus","nox","pecco","subeo","fastidiosus","raptor","occurro","et","aio","iam","neque","nuptiae","uolo","stultus","decipio","dico","uolo","quis","dico","tu","idem","enim","dico","et","hic","dum","tu","peto","in","ille","incido","arelli","fvsci","pater","retro","amnis","fluo","sol","contrarius","cursus","orbis","duco","confugio","sacrilegus","ad","ara","raptor","rapio","vindico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.5.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.39","citation":null,"language":"lat","text":"Totam quidem bene dixit controuersiam, sed hoc genere, ut putares illo dicente sic esse dicendam, deinde mirarere, quid illi suspiciosa actione opus fuisset, cum aperta uti liceret. Belle de hoc uitio illius Scaurus aiebat, illum acta in aurem legere. GLYCON SPYRIDION ex altera parte satis dulcem dixit sententiam: sw/zwmen ou(\\s a)pokhru/tteis o(mologw=n o(/ti e)fi/lhsas: ARTEMON dixit: ou)k e)/stin, w)= pa/ter, tw=n bebai/wn kthma/twn plou=tos, e)/nqa plou/sioi trei=s a)po/rrhtoi u(pantw=sin. HERMAGORAS dixit: perieleuso/meqa te/ssares e(no\\s a)po/rrhtoi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":104,"lemmas":["totus","quidem","bene","dico","controuersia","sed","hic","genus","ut","puto","ille","dico","sic","sum","dico","deinde","miro","quis","ille","suspiciosus","actio","opus","sum","cum","apertus","uti","licet","bellus","de","hic","vitio","ille","scaurus","aio","ille","ago","in","auris","lego","glycon","spyridion","ex","alter","pars","satis","dulcis","dico","sententia","sw","zwmen","ou","senatus","ab","pokhru","tteis","o","mologw","n","o","tiberius","e","fio","lhsas","artemon","dico","ou","k","e","stin","w","pa","ter","tw","n","bebai","wn","kthma","twn","plou","tos","e","nqa","plou","sioi","trei","senatus","ab","other","rrhtoi","quintus","pantw","sin","hermagoras","dico","perieleuso","meqa","tu","ssaris","e","no","senatus","ab","other","rrhtoi"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.39"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.4","citation":null,"language":"lat","text":"“Egens sum,” inquit: mentiris. cedo mihi patris mei censum. “Quid ergo? ales pauperem?” dimissus fortasse promittam, cum rogaueris: nihil paciscor. Etiamnunc manus meas petis? nega tuam esse epistolam, et habes argumentum, dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. “Qui non aluit,” inquit, “patrem, adligetur:” plus de manibus meis timui. CORNELI HISPANI. Quid me rogarit pater nescio: publica uindicta cruentum gladium priuato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam alligauerunt. “Duplam pecuniam dabo.” Quid? plus polliceris quam petitur? unde tantas patrimonii uires habes? etiamnunc tamquam in tyranni arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam quam nec tyrannus uiolauerat. Ut pretium piratae constituerunt, gauisus sum, namque locuples pater poterat dare etiamsi duplam poposcissent. Remiserunt me reipublicae cum manibus, patri cum epistolis. Pompei SILONIS.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":121,"lemmas":["egeo","sum","inquam","mentior","cedo","ego","pater","meus","census","quis","ergo","ales","paupero","dimitto","fortasse","promitto","cum","rogo","nihil","pacisco","etiamnum","manus","meus","peto","nego","tuus","sum","epistula","et","habeo","argumentum","dico","ego","rogo","etiam","pro","adultero","soleo","qui","non","alo","inquam","pater","adligo","multus","de","manus","meus","timeo","cornelis","hispani","quis","ego","rogo","pater","nescio","publicus","uindicta","cruentus","gladius","priuo","tyrannus","imprimo","capio","ego","pirata","nihil","amplus","quam","alligo","dupla","pecunia","do","quis","multus","polliceo","quam","peto","unde","tantus","patrimonium","uis","habeo","etiamnum","tamquam","in","tyrannus","arca","loquor","conrumpo","frater","uxor","meus","quam","neque","tyrannus","violo","ut","pretium","pirata","constituo","gaudeo","sum","namque","locuples","pater","possum","do","etiamsi","dupla","posco","remitto","ego","reipublicae","cum","manus","pater","cum","epistula","pompejus","silo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.12","citation":null,"language":"lat","text":"Asprenas colorem secutus est longe alium; dixit enim, se non negare reipublicae uiri fortis operas, sed ad necessarios casus reseruare. si magnum aliquod bellum inciderit, tunc et ueteranos uocari ad arma. et illa sententia eius hoc loco ualde laudata est: “nunc illi militent quibus necesse est; tu militabis, si erit necesse.” Sic uenisse populum Romanum ad Scipionem Aemilianum, cum maius bellum Numantianum apparuisset quam quod sustinere alii duces possent; magnum interuallum inter Carthaginem et Numantiam Scipioni datum. sic ad Pompeium, cum piratae maria clausissent. magna praesidia non esse consumenda. Hoc loco Asprenas de lege dixit et ipse sententiam: uidelicet ad hos casus lex ter fortem seposuit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":106,"lemmas":["asprenas","color","sequor","sum","longus","alius","dico","enim","sui","non","nego","reipublicae","uir","fortis","opera","sed","ad","necessarius","casus","reseruaris","si","magnus","aliqui","bellum","incido","tunc","et","ueteranus","uoco","ad","arma","et","ille","sententia","is","hic","locus","ualidus","laudo","sum","nunc","ille","milito","qui","necesse","sum","tu","milito","si","sum","necesse","sic","uenio","populus","romanus","ad","scipio","aemilianus","cum","magnus","bellum","numantianum","appareo","quam","qui","sustineo","alius","dux","possum","magnus","intervallum","inter","carthago","et","numantia","scipio","do","sic","ad","pompejus","cum","pirata","mare","claudo","magnus","praesidium","non","sum","consumo","hic","locus","asprenas","de","lex","dico","et","ipse","sententia","uidelicet","ad","hic","casus","lex","ter","fortis","sepono"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.9","citation":null,"language":"lat","text":"Latro accusauit illum de moribus: primum quod sic uixisset, ut causam parricidi diceret; deinde quod patronum suum occidisset. et fecit has quaestiones: an non possit eo nomine accusari quo absolutus est. Si “quis, inquit, uolet hodie parricidi me postulare, non poterit. quomodo quod crimen obici non potest, puniri potest?” An in bello ciuili acta obici non possint. Honeste dixit cum hunc locum tractaret VARIVS GEMINVS: si illa, inquit, tempora in crimen uocas, dicis non de hominis, sed de reipublicae moribus. Si potest quod ciuili bello actum est obici, an hoc obici debeat. Hanc quaestionem in illa diuisit: an etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen ignoscendum. ad quaedam enim nulla nos debet necessitas conpellere. Hoc loco Lateo dixit summis clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et patrem tuum occideres? Deinde an non fuerit illi necesse. Potuisti excusare te, potuisti praemittere aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":149,"lemmas":["latro","accuso","ille","de","mos","primus","qui","sic","vivo","ut","causa","parricidium","dico","deinde","qui","patronus","suus","occido","et","facio","hic","quaestio","an","non","possum","is","nomen","accusaris","quo","absolvo","sum","si","quis","inquam","uolo","hodie","parricidium","ego","postulo","non","possum","quomodo","qui","crimen","obicio","non","possum","punior","possum","an","in","bellum","ciuilis","ago","obicio","non","possum","honestus","dico","cum","hic","locus","tracto","varivs","geminvs","si","ille","inquam","tempus","in","crimen","uoco","dico","non","de","homo","sed","de","reipublicae","mos","si","possum","qui","ciuilis","bellum","ago","sum","obicio","an","hic","obicio","debeo","hic","quaestio","in","ille","diuido","an","etiamsi","necesse","is","sum","facio","non","sum","tamen","ignosco","ad","quidam","enim","nullus","nos","debeo","necessitas","conpello","hic","locus","lateo","dico","summus","clamor","ita","tu","popilius","si","antonius","iubeo","et","pater","tuus","occaedes","deinde","an","non","sum","ille","necesse","possum","excuso","tu","possum","praemitto","aliquis","ad","cicero","ut","scio","et","fugio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.13","citation":null,"language":"lat","text":"si in agris meis arbusta succidere uelim Deinde: an hoc non licuerit illi facere. licuit, inquit, expositi in nullo numero sunt; serui sunt; educatori uisum est. Denique si non licet, habent legem: talionis agere singuli possunt, iniuriarum possunt: reipublicae quidem laesae non potest agi eorum nomine qui extra rempublicam sunt. non potest pro omnibus agi pro quibus singulis non potest.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":60,"lemmas":["si","in","ager","meus","arbustus","succido","uolo","deinde","an","hic","non","liceo","ille","facio","licet","inquam","expono","in","nullus","numerus","sum","seruus","sum","educator","uideo","sum","denique","si","non","licet","habeo","lex","talio","ago","singuli","possum","iniuriaris","possum","reipublicae","quidem","laedo","non","possum","ago","is","nomen","qui","extra","rempublicam","sum","non","possum","pro","omnis","ago","pro","qui","singuli","non","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.1","citation":null,"language":"lat","text":"Si accusasset Cicero Popillium, uiueret. Occidit Ciceronem Popillius: puto iam creditis occisum ab isto patrem. Vt uno ictu pereat tantum dabo: pro Cicerone sic liceat pacisci ? GAVI Sabini. Quod unum potuimus effecimus, ut ueniret tempus quo Popillius Ciceronem desideraret. “Popilli, potes,” inquit, “Ciceronem occidere; potes uel patrem.” Porci Latronis. Prorsus occisurus Ciceronem debebat incipere a patre. “Antonius, inquit, me iussit.” Non pudet te, Popilli? imperator te tuus credidit posse parricidium facere. Abscidit caput, amputauit manum, effecit ut minimum in illo esset crimen quod Ciceronem occidit. Facinus indignum! felicissime licet cedat actio, id solum proficiemus, ut qui Ciceronem occidit tantum erubescat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":100,"lemmas":["si","accuso","cicero","popilius","vivo","occido","cicero","popilius","puto","iam","credo","occido","ab","iste","pater","vt","unus","ictus","pereo","tantus","do","pro","cicero","sic","licet","pacisco","gavi","sabinum","qui","unus","possum","efficio","ut","venio","tempus","quo","popilius","cicero","desidero","popilius","possum","inquam","cicero","occaedes","possum","uel","pater","porcius","latro","prorsus","occaedes","cicero","debeo","incipio","ab","pater","antonius","inquam","ego","iubeo","non","pudeo","tu","popilius","imperator","tu","tuus","credo","possum","parricidium","facio","abscido","caput","amputo","manus","efficio","ut","paruus","in","ille","sum","crimen","qui","cicero","occido","facinus","indignus","felix","licet","cedo","actium","is","solus","proficio","ut","qui","cicero","occido","tantus","erubesco"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.6.11","citation":null,"language":"lat","text":"TRIARIVS dum sententiam uirilem captat, inepte dixit iurasse se et per orbam. aiebat enim CESTIVS male deseri nunc orbam si etiam iurasset. Latro aiebat per patrem quoque iusiurandum ineptum esse; nihil enim minus conuenire, quam aliquem per patrem iurare patrem relicturae. Omnes honestam matrem puellae dederunt, omnes dixerunt qua misericordia discessisse motam, qua amore. solus Pollio iudicio fecisse uult eam : dixit enim illam non potuisse cum piratis uiuere; ut primum honestam occasionem inuenerit discedendi, discessisse.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":75,"lemmas":["triarivs","dum","sententia","uirilis","capto","ineptus","dico","iuro","sui","et","per","orbus","aio","enim","cestivs","malus","desero","nunc","orbus","si","etiam","juro","latro","aio","per","pater","quoque","iusiurandum","ineptus","sum","nihil","enim","paruus","conuenio","quam","aliquis","per","pater","iuro","pater","relinquo","omnis","honestus","mater","puella","do","omnis","dico","qui","misericordia","discedo","moveo","qui","amor","solus","pollio","iudicium","facio","uolo","is","dico","enim","ille","non","possum","cum","pirata","uiuo","ut","primus","honestus","occasio","inuenio","discedo","discedo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.6.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.5.1","citation":null,"language":"lat","text":"Iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset. Stupri accusatur, stuprum defendit; cum altera rapta litigat, alteram aduocat. Vindicate patres, uindicate fratres, uindicate mariti; fortior publicae disciplinae seueritas surgat: iam binae rapiuntur. MENTONIS. Postera die erat in huius domo fletus, lamentatio matris spes suas deplorantis, cum interim ex alia domo alia uociferatio oritur, alius tumultus. coit populus uelut publico metu exterritus, uix credit duos tantum fuisse raptores, cum interim producitur publicus pudicitiae hostis, quem una nocte unius uirginis iniuria non fatigauerat. CESTI PII. Alteram iniuriae. rapuit, alteram patrocinio. Quantum suspicor, ne rapta quidem es. quaeris argumentum? non irasceris. Quomodo istud fit? duabus iniuriam fecit, una queritur? “Misericors sum,” inquit. gaude; habes qui te uindicet. Vide qualem habitura sis uirum: non est una contentus. ARGENTARIVS eundem sensum dixit hoc adiecto: non est una contentus, ne una quidem nocte.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":137,"lemmas":["iam","sui","paro","in","tertius","nisi","nox","deficio","stuprum","accuso","stuprum","defendo","cum","alter","rapio","litigo","alter","aduoco","vindico","pater","vindico","frater","vindico","maritus","fortis","publicus","disciplina","seueritas","surgo","iam","bini","rapio","mento","posterus","dies","sum","in","hic","domus","fletus","lamentatio","mater","spes","suus","deploro","cum","interim","ex","alius","domus","alius","vociferatio","orior","alius","tumultus","coeo","populus","uelut","publicus","metus","exterreo","uix","credo","duo","tantus","sum","raptor","cum","interim","produco","publicus","pudicitia","hostis","qui","unus","nox","unus","uirgo","iniuria","non","fatigo","cestus","pius","alter","iniuria","rapio","alter","patrocinium","quantus","suspicor","ne","rapio","quidem","sum","quaero","argumentum","non","irasco","quomodo","iste","fio","duo","iniuria","facio","unus","queror","misericors","sum","inquam","gaudeo","habeo","qui","tu","uindico","video","qual","habeo","sum","uir","non","sum","unus","contineo","argentarivs","idem","sensus","dico","hic","adicio","non","sum","unus","contineo","ne","unus","quidem","nox"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.5.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.23","citation":null,"language":"lat","text":"VIBIVS GALLVS dixit: lictori, quia bene percusserat, propinatum est. Illud quod tamquam Latronis circumfertur non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa uindico; ipse enim audiui FLORVM quendam, auditorem Latronis, dicentem non apud Latronem. neque enim illi mos erat quemquam audire declamantem; declamabat ipse tantum et aiebat se non esse magistrum sed exemplum; nec ulli ali contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latroni, ut discipuli non audiri desiderarent, sed contenti essent audire. initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores uocabantur; deinde in usu uerbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam uendere. Vt ad Florum reuertar, ille dixit in Flaminino:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["vibivs","gallvs","dico","lictor","quia","bene","percutio","propino","sum","ille","qui","tamquam","latro","circumfero","non","sum","latro","pro","testimonium","dico","et","latro","ab","sententia","ineptus","tumultuosus","vindico","ipse","enim","audio","florvm","quidam","auditor","latro","dico","non","apud","latro","neque","enim","ille","mos","sum","quisquam","audio","declamo","declamo","ipse","tantus","et","aio","sui","non","sum","magister","sed","exemplum","neque","ullus","al","contingo","scio","quam","apud","graeci","niceti","apud","romanus","latro","ut","discipulis","non","audio","desidero","sed","contendo","sum","audio","initium","contumelia","causa","ab","derideo","discipulis","latro","auditor","voco","deinde","in","usus","uerbum","sum","coepio","et","promiscuus","pono","pro","discipulus","auditor","hic","sum","non","patientia","suus","sed","eloquentia","uendo","vt","ad","florus","revorto","ille","dico","in","flamininus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.23"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.4","citation":null,"language":"lat","text":"MENTONIS. Honorem habitum aurium maiestatisque uestrae uelim, quod necesse est in hac causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus, homicidium. Quis credat? inter haec sacerdos quaeritur. at mehercules futurae sacerdoti nihil ex his audiendum erat. Sacerdotis uestrae summa notitia est quod prostitit, summa uirtus quod occidit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix potest: aliis oculis uirginem leno aestimat, aliis pontifex. BLANDI. “Virgo sum,” inquit: “interroga, si dubitas, arcipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus uirginitati pepercerit.” non refello, dum scias clausa esse testibus tuis templa. In auctione nemo uoluit liceri, ut enotuit seruisse piratis. non uidebatur iste uirginis uultus, ista constantia et ne armatum quidem timens audacia.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":113,"lemmas":["mento","honor","habitus","auris","majestas","uester","uolo","qui","necesse","sum","in","hic","causa","nominaris","lupanar","leno","meretricius","quaestus","homicidium","quis","credo","inter","hic","sacerdos","quaero","at","hercules","sum","sacerdos","nihil","ex","hic","audio","sum","sacerdos","uester","summus","notitia","sum","qui","prosto","summus","uirtus","qui","occido","summus","felicitas","qui","absolvo","sum","non","possum","in","is","speraris","sacerdos","in","qui","speraris","meretrix","possum","alius","oculus","uirgo","leno","aestimo","alius","pontifex","blandio","virgo","sum","inquam","interrogo","si","dubito","arcipiratam","interrogo","gladiator","an","rogo","uirginitas","parco","non","refello","dum","scio","claudo","sum","testis","tuus","templum","in","auctio","nemo","uolo","liceo","ut","enotesco","servio","pirata","non","uideo","iste","uirgo","uultus","iste","constantia","et","ne","armo","quidem","timeo","audacia"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.35","citation":null,"language":"lat","text":"OTHO IVNIVS nullam rem certam posuit, sed tantum circumuentam a uiro mulierem egregie tractauit; cuius actio quam utilis fuisset, statim adparuit NIGRO BRVTTEDIO dicente qui hoc colore usus est: arcessitum a domino seruum, ut inter se medius et dominam recumberet. illam non esse passam ; maritum indignatum prosiluisse quasi in corruptorem. corruptiore usus est quamcolore: dixit enim arcessitum seruum, ut dominicae libidini paparium faceret. SYRIACVS cum secunda. actione hunc colorem urgueret, diserte multa dixit, inter quae et hoc: “adulterum accusator in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum,” et paene causam abstulit. Et illud autem tum Syriacus uafre fecit et belle respondit: cum prima actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus est; dixit probaturum se deprehensam in cubiculo cum seruo.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":118,"lemmas":["otho","ivnivs","nullus","res","certus","pono","sed","tantus","circumvenio","ab","uir","mulier","egregius","tracto","qui","actium","quam","utilis","sum","statim","appareo","niger","brvttedio","dico","qui","hic","color","utor","sum","arcesso","ab","dominus","seruus","ut","inter","sui","medius","et","domina","recumbo","ille","non","sum","patior","maritus","indignor","prosilio","quasi","in","corruptor","corruptiore","utor","sum","quamcolore","dico","enim","arcesso","seruus","ut","dominicus","libido","paparium","facio","syriacvs","cum","secundus","actio","hic","color","urgeo","dissero","multus","dico","inter","qui","et","hic","adulter","accusator","in","cubiculum","usque","perduco","patronus","in","lectus","et","paene","causa","aufero","et","ille","autem","tum","syriacus","uafre","facio","et","bellus","respondeo","cum","primus","actio","dico","non","pono","causa","sed","argumentor","sum","dico","probo","sui","deprehendo","in","cubiculum","cum","seruus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.35"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.3","citation":null,"language":"lat","text":"nec ad complectenda tantum quae uellem uelox mihi erat memoria, sed etiam ad continenda quae acceperat solebat bonae fidei esse. nunc iam et aetate quassata et longa desidia, quae iuuenilem quoque animum dissoluit, eo perducta est, ut etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere: diu ab illa nihil repetiui. quia iubetis, quid possit experiar et illam omni cura scrutabor. Ex parte enim bene spero; nam quaecumque apud illam aut puer aut iuuenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione profert: at si qua illi intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit, ut etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tanquam noua audiam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":102,"lemmas":["neque","ad","complector","tantus","qui","uolo","uelox","ego","sum","memoria","sed","etiam","ad","contineo","qui","accipio","soleo","bonus","fides","sum","nunc","iam","et","aetas","quasso","et","longus","desidia","qui","iuuenilis","quoque","animus","dissoluo","is","perduco","sum","ut","etiamsi","possum","aliquis","praesto","non","possum","promitto","diu","ab","ille","nihil","repetiui","quia","jubeo","quis","possum","experior","et","ille","omnis","cura","scrutor","ex","pars","enim","bene","spero","nam","quicumque","apud","ille","aut","puer","aut","iuuenis","depono","quasi","recens","aut","modo","audio","sine","cunctatio","profero","at","si","qui","ille","intra","propior","annus","committo","sic","perdo","et","amitto","ut","etiamsi","saepis","ingero","totiens","tamen","tamquam","nouus","audio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.8","citation":null,"language":"lat","text":"Ceterae honestos inuenerunt sibi uiros; haec talem habet quales illae in tyrannide habuerunt. soror mea ancillulae paelex est, et ut domina nuberet conserua de cellulast eiecta. Nullum in tyranno maius scelus fuit quam quod tibi libuit imitari. 0 te, soror, miseram, quod ista non sub tyranno passa es! iam enim pati desisses. Hoc tu putas praemium esse: quia dominam non uiolauit, uiolet quantum uolet? iste uero, ut dices, iniuriam tibi fecit, quia adfinitatem tuam moratus est. si non cessasset, iam fortasse ex illo nepotes haberemus. Habeamus generum, si possumus, parem; si minus, non erubescendum, cui cognatus sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia in quae deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non quem ex censu deleamus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["ceterus","honestus","invenio","sui","uir","hic","talis","habeo","qualis","ille","in","tyrannis","habeo","soror","meus","ancillula","paelex","sum","et","ut","domina","nubo","conservo","de","cellulast","eicio","nullus","in","tyrannus","magnus","scelus","sum","quam","qui","tu","libet","imitor","tu","soror","miser","qui","iste","non","sub","tyrannus","patior","sum","iam","enim","patior","desino","hic","tu","puto","praemium","sum","quia","domina","non","violo","violo","quantus","uolo","iste","uerus","ut","dico","iniuria","tu","facio","quia","adfinitas","tuus","moror","sum","si","non","cesso","iam","fortasse","ex","ille","nepos","habeo","habeo","gener","si","possum","par","si","paruus","non","erubesco","qui","cognatus","sum","aliquis","qui","sacer","aliqui","et","penetralis","in","qui","deduco","uxor","qui","adjungo","ad","domus","non","qui","ex","census","deleo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.18","citation":null,"language":"lat","text":"SILO POMPEIVS hoc colore: mouit, inquit, me quod nihil suo iure, nihil pro potestate, quod tamquam patruus accessit. ego uero non expectaui uerba, non preces: complexus sum et osculatus sum patrem, dedi alimenta. hoc unum crudeliter feci, quod dixi fratrem dedisse: non alere sed exprobrare uisus sum. TRIARIVS hoc colore: timui, inquit, si non aluissem, ne abdicarer a patre; sciebam quomodo illi placuissem. ARGENTARIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater obrutus sordibus, tremens deficientibus membris; rogauit alimenta. interrogo uos, iudices, quid me haec si fiant facere oporteat? nam istum non interrogo: scit quid facturus sim. num patiemini ut alteri patri faciam iniuriam, alteri inuidiam? Cum uetuisset me alimenta praestare, si qua est fides, non putaui illum ex animo uetare; lenocinatur, inquam, gloriae meae, ut uidear patrem etiam prohibitus aluisse.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":130,"lemmas":["silus","pompeivs","hic","color","moueo","inquam","ego","qui","nihil","suus","ius","nihil","pro","potestas","qui","tamquam","patruus","accedo","ego","uerus","non","expectaui","uerbum","non","prex","complexus","sum","et","osculo","sum","pater","do","alimentum","hic","unus","crudeliter","facio","qui","dico","frater","do","non","alo","sed","exprobraris","uideo","sum","triarivs","hic","color","timeo","inquam","si","non","alo","ne","abdico","ab","pater","scio","quomodo","ille","placeo","argentarivs","hic","color","accedo","inquam","ad","ego","pater","obruo","sordes","tremo","deficio","membrum","rogo","alimentum","interrogo","tu","iudex","quis","ego","hic","si","fio","facio","oportet","nam","iste","non","interrogo","scio","quis","facio","sum","num","patior","ut","alter","pater","facio","iniuria","alter","inuidia","cos","uetuisset","ego","alimentum","praesto","si","qui","sum","fides","non","puto","ille","ex","animus","ueto","lenocinor","inquam","gloria","meus","ut","uideo","pater","etiam","prohibeo","alo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.pr.3","citation":null,"language":"lat","text":"Adice nunc quod bilis nullius interuentu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria obloquitur: familiares sunt omnium uultus. in foro, ut nihil aliut, ipsum illos forum turbat. Hoc quod uulgo narratur, an uerum sit tu melius potes scire: Latronem PORCIVM declamatoriae uirtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio propinquo suo diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet nec ante potuisse confirmari atria ac parietem desiderantem, quam impetrauit,","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":71,"lemmas":["adicio","nunc","qui","bilis","nullus","interuentus","excutio","nemo","rideo","nemo","ex","industria","obloquor","familiaris","sum","omnis","uultus","in","forum","ut","nihil","aliut","ipse","ille","forum","turbo","hic","qui","uulgus","narro","an","uerus","sum","tu","bonus","possum","scio","latro","porcivm","declamatorius","uirtus","unicus","exemplum","cum","pro","reor","in","hispania","rusticus","porcius","propinquo","suus","dico","usque","is","sum","confundo","ut","ab","soloecismus","incipio","neque","ante","possum","confirmaris","atrium","atque","paries","desidero","quam","impetro"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.pr.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.5","citation":null,"language":"lat","text":"Altera pars. Porci Latronis. Quem honestius subiecit meretrix quam peperit. Pater istius incertus est; bene cum ipso ageretur, si et mater. FVSCI ARELLI patris. Errat si quis me putat pecunia moueri. primum adsueui coheredem habere; deinde olim iam cum puero isto paterna diuisi, quia multo illi pater donauit plus quam suam partem. Romani Hisponis. Incidit in meretricem inter omnia mala etiam fecundam. uere mimicae nuptiae, in quibus ante in cubiculum riualis uenit quam maritus. ARGENTARI. Cum abdicaret, aiebat: hoc scilicet expectabo donec e meretrice liberos tollas ? Mulier nescio an aduersus patrem iniuriosior quod abstulisti illi heredem, an quod dedisti.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":99,"lemmas":["alter","pars","porcius","latro","qui","honestus","subicio","meretrix","quam","pario","pater","iste","incertus","sum","bene","cum","ipse","ago","si","et","mater","fvsci","arelli","pater","erro","si","quis","ego","puto","pecunia","moueo","primus","assuesco","coheres","habeo","deinde","olim","iam","cum","puer","iste","paternus","divido","quia","multus","ille","pater","dono","multus","quam","suus","pars","romanus","hisponis","incido","in","meretrix","inter","omnis","malus","etiam","fecundus","uerus","mimicus","nuptiae","in","qui","ante","in","cubiculum","riualis","uenio","quam","maritus","argentaris","cos","abdico","aio","hic","scilicet","expecto","donec","e","meretrix","liber","tollo","mulier","nescio","an","aduersus","pater","injuriosus","qui","aufero","ille","heres","an","qui","do"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.7","citation":null,"language":"lat","text":"sed proiecta. Quid est quare uxorem dimiseris? numquid premit censum onerosa sumptibus et ut seculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit? numquid gemmas et ex alieno littore petitos lapillos et aurum uestemque nihil in matrona tecturam concupiuit? si talis esset, facile illam corrupisset tyrannus. Expecta, potest parere; non respondet ad propositum nec ad certam diem fecunditas; sui iuris rerum natura est nec ad leges humanas componitur: modo properat et uota praecurrit, modo lenta est et demoratur. expecta; pariet. Quid dicis: “non potest fieri?” quare? quod torta est. Imputat tibi quod publica est; imputat tibi quod torta est; imputat tibi quod sterilis est. IVLII BASSI. Aiebat tyrannus: ure, caede uentrem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":119,"lemmas":["sed","projectum","quis","sum","quare","uxor","dimitto","numquid","premo","census","onerosus","sumptus","et","ut","seculis","mos","sum","in","deterior","luxus","fluo","muliebris","ambitio","certamen","mutuus","usque","in","publicus","damno","priuo","insanio","numquid","gemma","et","ex","alienus","littor","peto","lapillus","et","aurum","vestis","nihil","in","matrona","tego","concupio","si","talis","sum","facilis","ille","conrumpo","tyrannus","expecta","possum","pareo","non","respondeo","ad","propono","neque","ad","certus","dies","fecunditas","suus","ius","res","natura","sum","neque","ad","lex","humanus","compono","modo","propero","et","uotum","praecurro","modo","lentus","sum","et","demoror","expecta","pario","quis","dico","non","possum","fio","quare","qui","torqueo","sum","imputo","tu","qui","publicus","sum","imputo","tu","qui","torqueo","sum","imputo","tu","qui","sterilis","sum","ivlii","bassi","aio","tyrannus","uro","caedes","uenter"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.17","citation":null,"language":"lat","text":"quomodo hic potuit laedere? SILO POMPEIVS illo colore usus est: misericordem hunc fuisse, uoluisse uitam dare, sed non potuisse alere; itaque eo conpulsum, ut unusquisque aliquam partem corporis pro toto dependeret. LABIENVS tam diserte declamauit partem eius qui debilitabat expositos, quam nemo alteram partem, cum illam omnes disertissimi uiri uelut ad experimentum suarum uirium dixerint. Illum autem locum uehementissime dixit: mirum est uacare homines huic cogitationi, ut curent quid homo mendicus inter mendicos faciat. principes, inquit, uiri contra naturam diuitias suas exercent: excisorum greges habent, exoletos suos ut ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et quia ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam paucissimi sint.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":107,"lemmas":["quomodo","hic","possum","laedo","silus","pompeivs","ille","color","utor","sum","misericordem","hic","sum","uolo","uita","do","sed","non","possum","alo","itaque","is","conpello","ut","unusquisque","aliqui","pars","corpus","pro","totus","dependeo","labienvs","tam","dissero","declamo","pars","is","qui","debilito","expono","quam","nemo","alter","pars","cum","ille","omnis","dissero","uir","uelut","ad","experimentum","suus","uis","dico","ille","autem","locus","vehemens","dico","mirus","sum","uacaris","homo","hic","cogitatio","ut","curo","quis","homo","mendicus","inter","mendicus","facio","princeps","inquam","uir","contra","natura","diuitiae","suus","exerceo","excisor","grex","habeo","exoletus","suus","ut","ad","longus","patientia","impudicitia","idoneus","sum","amputo","et","quia","ipse","pudeo","uir","sum","is","ago","ut","quam","paucus","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.3.9","citation":null,"language":"lat","text":"et plurimos deinceps uersus referebat Publili disertissimos. deinde auctorem huius uiti quod ex captione unius uerbi plura significantis nascitur aiebat POMPONIVM Atellanarum scriptorem fuisse, a quo primum ad LABERIVM transisse hoc studium imitandi, deinde inde ad Ciceronem qui illud ad uirtutem transtulissent. Nam ut transeam innumerabilia quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit ex ea nota, ut non referam a Laberio dicta, cum mimi eius quidquid modo tolerabile habent tale habeant, id quod Cicero in Laberium diuus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri illum ordini reddidit; iussit ire sessum in equestria; omnes ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent. Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque adulator. Multos tunc in senatum legerat Caesar et ut repleret exhaustum bello ciuili ordinem et ut eis qui bene de partibus meruerant, gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus est, misit enim ad Laberium transeuntem: recepissem te nisi anguste sederem. Laberius ad Ciceronem remisit: atqui soles duabus sellis sedere. uterque elegantissime, sed neuter in hoc genere seruat modum.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":171,"lemmas":["et","multus","deinceps","uersus","refero","publilis","dissero","deinde","auctor","hic","vitium","qui","ex","captio","unus","verbum","multus","significo","nascor","aio","pomponivm","atellanaris","scriptor","sum","ab","quo","primus","ad","laberivm","transeo","hic","studium","imito","deinde","inde","ad","cicero","qui","ille","ad","uirtus","transfero","nam","ut","transeo","innumerabilis","qui","cicero","in","oratio","aut","in","sermo","dico","ex","is","nosco","ut","non","refero","ab","laberius","dictum","cum","mimus","is","quisquis","modo","tolerabilis","habeo","talis","habeo","is","qui","cicero","in","laberius","diuus","iulius","ludus","suus","mimus","produco","deinde","equester","ille","ordo","reddo","iubeo","eo","sedeo","in","equester","omnis","ita","sui","coartauerunt","ut","venio","non","recipio","cicero","malus","audio","tamquam","neque","pompejus","certus","amicus","neque","caesaris","sed","uterque","adulator","multus","tunc","in","senatus","lego","caesar","et","ut","repleo","exhaurio","bellum","ciuilis","ordo","et","ut","is","qui","bene","de","pars","mereo","gratia","refero","cicero","in","uter","res","jocor","sum","mitto","enim","ad","laberius","transeo","recipio","tu","nisi","angustus","sedeo","laberius","ad","cicero","remitto","atqui","soleo","duo","sella","sedeo","uterque","elego","sed","neuter","in","hic","genus","seruo","modus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.3.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.6.2","citation":null,"language":"lat","text":"Mille nauium duces furto Troiam cepistis. si bene furto euertuntur urbes, quanto melius seruantur? Si non indicauero cuius sit, nemo cognoscet. VIBI RVFI. Cuius ego, si potuissem, non parietem tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum totum consummaui officium: non est tam angusta respublica, ut ab uno opprimi possit. CESTI PII. Nolite a me omnia exigere quae scio; multa sunt, quaedam et in contione dicenda. Hoc furtum liberos uestros docete. Rogo uos, iudices, per furtum meum: quotiens furtum meum protuli, tacet dominus. ego fur? ecce altera iniuria. Non tu, inquit, perfodisti domum? Tace, ego non ista melius. narrare soleo, non negarem presio","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":100,"lemmas":["mille","nauis","dux","furtum","troius","capio","si","bene","furtum","euertuntur","urbs","quantus","bonus","servo","si","non","indicauero","qui","sum","nemo","cognosco","vibi","rvfi","qui","ego","si","possum","non","paries","tantus","pectus","ipse","perfodio","nondum","totus","consummaui","officium","non","sum","tam","angustus","respublica","ut","ab","unus","opprimo","possum","cestus","pius","nolo","ab","ego","omnis","exigo","qui","scio","multus","sum","quidam","et","in","contio","dico","hic","furtum","liber","uester","doceo","rogo","tu","iudex","per","furtum","meus","quotiens","furtum","meus","profero","taceo","dominus","ego","fur","ecce","alter","iniuria","non","tu","inquam","perfodio","domus","taceo","ego","non","iste","bonus","narro","soleo","non","negaris","presio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.6.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.1","citation":null,"language":"lat","text":"GAVI SILONIS. Infelix senex uidit iacentis diuulsae patriae ruinas, abstractus a coniuge abstractus a liberis super exustae Olynthi cinerem stetit; iam ad figurandum Promethea satis tristis est. Pro Iuppiter! — quem enim melius inuocem aduersus Parrhasium quam quem imitatus est? — Olynthium tantum picturae tuae excipio? Nemo, ut naufragum pingeret, mersit hominem. Caeditur: “parum est;” uritur: “etiamnunc parum est;” laniatur: “hoc, inquit, in irato Philippo satis est, sed nondum in irato Ioue.” IVLI BASSI. Producitur puer, superuacuum est, inquit; “nondum quantum satis sit Prometheo potest gemere.” Vltima Olynthii deprecatio est: “Atheniensis, redde me Philippo.” Non est istud donum, sacrilegium est. “Seruus, inquit, meus fuit.” putes Philippum loqui. Aedem Mineruae tamquam castra Macedonum fugiunt. Clodi TVRRINI. “Parum, inquit, tristis est.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":117,"lemmas":["gavi","silo","infelix","senex","uideo","iaceo","diuulsae","patria","ruina","abstraho","ab","coniunx","abstraho","ab","liber","super","exuro","olynthius","cinis","sto","iam","ad","figuro","prometheus","satis","tristis","sum","pro","iuppiter","qui","enim","bonus","invoco","aduersus","parrhasius","quam","qui","imitor","sum","olynthius","tantus","pingo","tuus","excipio","nemo","ut","naufragus","pingo","mergo","homo","caedo","parum","sum","uro","etiamnum","parum","sum","lanio","hic","inquam","in","irascor","philippus","satis","sum","sed","nondum","in","irascor","iuppiter","ivli","bassi","produco","puer","superuacuum","sum","inquam","nondum","quantus","satis","sum","prometheus","possum","gemo","vltima","olynthius","deprecatio","sum","atheniensis","reddo","ego","philippus","non","sum","iste","donum","sacrilegium","sum","seruus","inquam","meus","sum","puto","philippus","loquor","aedes","minerva","tamquam","castrum","macedones","fugio","claudius","tvrrini","paris","inquam","tristis","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.3.8","citation":null,"language":"lat","text":"ut miserabilem me patri facerem. MVRREDIVS pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum , quia adsiduae sollicitudines uigiliarum sibi consuetudinem fecerint. A parte patris colorem et Publilianam sententiam dedit: abdicationes, inquit, suas ueneno diluit; et iterum: mortem, inquit, meam effudit. Memini OSCVM, cum loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de PVBLILIO, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset. CASSIVS SEVERVS, summus Publili amator, aiebat non illius hoc uitium esse, set eorum qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, non imitarentur quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum tragicumque aut Romanum aut Graecum; ut illum uersum quo aiebat unum uersum inueniri non posse meliorem: Tam dest auaro quod habet quam quod non habet; et illum de eadem re dictum: Desunt luxuriae multa, auaritiae omnia; et illos uersus qui huic quoque ter abdicato possent conuenire: O uita misero longa, felici breuis!","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":151,"lemmas":["ut","miserabilis","ego","pater","facio","mvrredivs","pro","ceterus","suus","stupor","dico","medicamentum","sui","paro","ad","somnus","quia","assiduus","sollicitudo","uigiliaris","sui","consuetudo","facio","ab","pars","pater","color","et","publilianus","sententia","do","abdicatio","inquam","suus","uenenum","diluo","et","iterum","mors","inquam","meus","effundo","memini","oscvm","cum","loquor","de","hic","genus","sententiaris","quo","inficio","iam","sum","adulescentulus","omnis","ingenium","queror","de","pvblilio","quasi","ille","iam","hic","insanio","introduco","cassivs","severvs","summus","publilis","amator","aio","non","ille","hic","uitium","sum","sed","is","qui","ille","ex","pars","qui","transeo","debeo","imito","non","imito","qui","apud","is","bonus","sum","dictum","quam","apud","quisquam","comicus","tragicus","aut","romanus","aut","graecus","ut","ille","uersus","quo","aio","unus","uersus","inuenio","non","possum","bonus","tam","de","avarus","qui","habeo","quam","qui","non","habeo","et","ille","de","idem","res","dico","desum","luxuria","multus","avaritia","omnis","et","ille","uersus","qui","hic","quoque","ter","abdico","possum","conuenio","o","uita","mitto","longus","felix","breuis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.3.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.1","citation":null,"language":"lat","text":"PORCI LATRONIS. Sic sibi satisfieri ne uictor quidem uoluit: excusauit uictos, quin restituit. Quoniam reposcis uitam quam dedisti accipe. Nullum fuit in proscriptione mulierculae caput. OSCI. Inquinasti filiae sanguine penates. quamquam quid ego dico penates, tamquam in domo perierit? Adlatum ad se Caesar Pompei caput fleuit: hoc illi propter filiam praestitit. ARELLI FVSCI. “Quemadmodum tibi uis satisfaciam?” hoc ipso satisfecisse debuerat. Filiam habuit piam et in maritum et in patrem: alterum usque in mortem secuta est, alteri etiam per mortem satisfecit. quam periculose illum offendo, qui simul irasci coepit nescit ignoscere?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":91,"lemmas":["porcus","latro","sic","sui","satisfieri","ne","uictor","quidem","uolo","excuso","vinco","quin","restituo","quoniam","reposco","uita","quam","do","accipio","nullus","sum","in","proscriptio","muliercula","caput","osci","inquino","filia","sanguis","penates","quamquam","quis","ego","dico","penates","tamquam","in","domus","pereo","affero","ad","sui","caesar","pompejus","caput","fleo","hic","ille","propter","filia","praesto","arelli","fvsci","quemadmodum","tu","uolo","satisfaciam","hic","ipse","satisfecisse","debeo","filia","habeo","pius","et","in","maritus","et","in","pater","alter","usque","in","mors","sequor","sum","alter","etiam","per","mors","satisfecit","quam","periculosus","ille","offendo","qui","simul","irascor","coepio","nescio","ignosco"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.24","citation":null,"language":"lat","text":"refulsit inter priuata pocula publicae securis acies; inter temulentas ebriorum reliquias humanum euerritur caput. Numquam Latro sic composuisset ut, quia publicam securem dicturus erat, diceret priuata pocula, nec in tam mollem conpositionem sententia eius euanuisset; nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos et iocos et mensas percussum describeret. Ille cum in hac controuersia descripsisset atrocitatem supplicii adiecit: quid exhorruistis, iudices? meretricios lusus loquor. Et illam dixit minus notam sententiam, sed non minus bonam: in socium nostrum praetor populi Romani animaduertit in priuato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calciatus quidem, nisi si ut omnia spectaret meretrix diligenter exegit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":103,"lemmas":["refulgeo","inter","priuo","poculum","publicus","securis","acies","inter","temulentus","ebrius","reliquiae","humanus","everro","caput","numquam","latro","sic","compono","ut","quia","publicus","securis","dico","sum","dico","priuo","poculum","neque","in","tam","mollis","conpositio","sententia","is","euanuisset","neque","tam","incredibilis","umquam","figura","concipio","ut","in","ipse","triclinium","inter","lectus","et","iocus","et","mensa","percutio","describo","ille","cum","in","hic","controuersia","describo","atrocitas","supplicium","adiicio","quis","exhorresco","iudex","meretricius","lusus","loquor","et","ille","dico","paruus","nota","sententia","sed","non","paruus","bonus","in","socius","nos","praetor","populus","romanus","animaduerto","in","priuo","nox","tumultuarius","tribunal","ebrius","fortasse","ne","calceatus","quidem","nisi","si","ut","omnis","specto","meretrix","diligenter","exigo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.24"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.15","citation":null,"language":"lat","text":"Latro uehementer egit a parte patris et adiecit: abdicato quoque non permittam exire, iniciam manus, tenebo, nouissime ante limen exeuntis cadauer hoc sternam: ut ad hostem peruenias, patrem calca. Putabat PLANCVS, summus amator Latronis, hunc sensum a Latrone fortius dictum, a LESBOCLE Graeco tenerius, qui dixit: † sic kei/somai w(s tei=xos: ta/fron u(pe/rbhqi kai\\ pate/ra. FVSCVS ARELLIVS religione patrem induxit et ominibus territum; aiebat praeceptorem suum in hac controuersia describentem pericula futuri proelii ab hoc Homeri uersu incepisse: *daimo/nie, fqi/sei se to\\ so\\n me/nos. GLYCON dixit: o)/yesqe pw=s qana/tou katafronw= tou/tou patri/di. DIOCLES CARYSTIVS dixit: a)\\n e)pitu/xh|s, mi/an prosqh/seis a)ristei/an: a)\\n d' a)potu/xh|s, trei=s a)ristei/as a)pole/seis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":138,"lemmas":["latro","uehementer","ago","ab","pars","pater","et","adiicio","abdico","quoque","non","permitto","exeo","inicio","manus","teneo","nouus","ante","limen","exeo","cadaver","hic","sterno","ut","ad","hostis","pervenio","pater","calceo","puto","plancvs","summus","amator","latro","hic","sensus","ab","latro","fortis","dico","ab","lesbocle","graecum","tener","qui","dico","sic","kei","somai","w","senatus","tei","xos","ta","fron","quintus","pe","rbhqi","kai","pateo","ra","fvscvs","arellivs","religio","pater","induco","et","omen","terreo","aio","praeceptor","suus","in","hic","controuersia","describo","periculum","sum","proelium","ab","hic","homerus","uersus","incipio","daimo","nie","fqi","seeo","sui","to","so","n","ego","nos","glycon","dico","o","yesqe","pw","senatus","qana","tou","katafronw","tou","tou","pater","deus","diocles","carystivs","dico","ab","n","e","pitu","xh","senatus","ego","an","prosqh","seeo","ab","ristei","an","ab","n","d","ab","potus","xh","senatus","trei","senatus","ab","ristei","as","ab","pole","seeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.11","citation":null,"language":"lat","text":"GALLIO noster putat, quotiens possit, hoc auferendum aduersario; quotiens non possit, concutiendum; quotiens ne hoc quidem possit, ita transeundum quasi donemus et possimus quidem facere controuersiam, sed nolimus. Idem Attico VIPSANIO Apollodori discipulo placuit. Hoc ille amplius: quotiens non poterimus, aiebat, an beneficium acceperimus controuersiam facere, de modo faciamus: non esse tam magnum quam ille dicat, sicut in criminibus facimus, quotiens negare non possumus: esse quidem crimen illud fatemur, sed leuiore poena dignum quam accusator arguat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":76,"lemmas":["gallio","noster","puto","quotiens","possum","hic","aufero","adversarius","quotiens","non","possum","concutio","quotiens","ne","hic","quidem","possum","ita","transeo","quasi","dono","et","possum","quidem","facio","controuersia","sed","nolo","idem","atticus","vipsanio","apollodorus","discipulus","placeo","hic","ille","amplus","quotiens","non","possum","aio","an","beneficium","accipio","controuersia","facio","de","modo","facio","non","sum","tam","magnus","quam","ille","dico","sicut","in","crimen","facio","quotiens","nego","non","possum","sum","quidem","crimen","ille","fateor","sed","levis","poena","dignus","quam","accusator","arguo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.4.10","citation":null,"language":"lat","text":"Multis conpositio belle sonantis sententiae imposuit; itaque memini Latronem PORCIVM, ut exprobraret hanc audiendi scolasticis neglegentiam, maxime quia TRIARIVS conpositione uerborum belle cadentium multos scolasticos delectabat, omnes decipiebat, in quadam controuersia, cum magna quasi ui fluerent et concitata, sic locum conclusisse: inter sepulcra monumenta sunt; et cum scolastici maximo clamore laudarent, inuectus est in eos ut debuit et hoc effecit, ut in reliquum etiam quae bene dicta erant tardius laudarent, dum insidias uerentur. GLYCON dixit: *para/qei, mh=ter, e)pilabou= te/knou: talai/pwre ou)de\\ ble/peis o(\\n krath/sh|s. ei)/ me/, fhsin, ou) tre/feis, e)pi/meinon, i(/na qa/yh|s. HYBREAS in hac controuersia dixit: *te/knon, ka)/|n me feu/gh|s, katalhyomai/ se e)paitou=sa. Hoc quibusdam corruptum uidebatur, ROMANIVS tamen","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":132,"lemmas":["multus","compositio","bellus","sono","sententia","impono","itaque","memini","latro","porcivm","ut","exprobro","hic","audio","scolasticis","neglegentia","magnus","quia","triarivs","conpositio","uerbum","bellus","cado","multus","scolasticos","delecto","omnis","decipio","in","quidam","controuersia","cum","magnus","quasi","uis","fluo","et","concito","sic","locus","concludo","inter","sepulcrum","monumentum","sum","et","cum","scolastici","maximus","clamor","laudo","inveho","sum","in","is","ut","debeo","et","hic","efficio","ut","in","reliquus","etiam","qui","bene","dictum","sum","tardus","laudo","dum","insidiae","uereor","glycon","dico","paro","qei","mh","ter","e","pilabou","tu","knou","talai","pwre","ou","de","ble","peis","o","n","krath","sh","senatus","is","ego","fhsin","ou","tre","feis","e","pi","meinon","eo","no","qa","yh","senatus","hybreas","in","hic","controuersia","dico","tu","knon","ka","n","ego","feu","gh","senatus","katalhyomai","sui","e","paitou","sa","hic","quidam","corrumpo","uideo","romanivs","tamen"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.4.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.9","citation":null,"language":"lat","text":"Pars altera. TRIARI. Si odissemus te pateremur cum eiusmodi filia uiuere. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur; uenena statim radicibus pestifera sunt. quantum illi ad scelera aetatis adiecit quod illam nouerca peperit? Quid illa quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum quod et sorori conueniat et uirgini.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":49,"lemmas":["pars","alter","triaris","si","odi","tu","pateo","cum","eiusmodi","filia","uiuo","quarundam","ferus","catulis","cum","rabies","nascor","uenenum","statim","radix","pestifer","sum","quantus","ille","ad","scelus","aetas","adiicio","qui","ille","noverca","pario","quis","ille","qui","frater","in","mora","sequor","pater","spargo","habeo","exemplum","qui","et","soror","convenio","et","uirgo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.11","citation":null,"language":"lat","text":"primum, inquit, crimen constare oportet, deinde hunc reum quaeri. An laesa sit respublica non solet argumentis probari; manifesta statim reipublicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus., si uectigalia deminuta: hoc damnum quod tu obicis, quis uidebat? Dic mihi: quando rempublicam laesit? cum unum expositum debilitauit? atqui etiam qui occidit unum non tamen reipublicae laesae tenetur, sed caedis; etiam qui duos, etiam qui plures: dic mihi quis numerus efficiat ut laesa uideatur respublica. duo debilitantur, nondum respublica laesa est. . Potuerunt, inquit, duces fieri. potuerunt et sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire. Attamen crudelem rem facit, qui sua de re infantes perdidit et infelices mendicare coegit. Facit et lanista qui iuuenes cogit ad gladium nec damnatur reipublicae laesae, et leno qui cogit inuitas pati stuprum nec laedit rempublicam. Ego non laudari reum desidero, sed absolui; noceat hoc illi cum honores petet. potest aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":158,"lemmas":["primus","inquam","crimen","constaris","oportet","deinde","hic","reus","quaero","an","laedo","sum","respublica","non","soleo","argumentum","probaris","manifestus","statim","reipublicae","damno","sum","si","murus","diruo","sum","si","classis","incensum","sum","si","exercitus","amitto","si","uectigal","deminuo","hic","damnum","qui","tu","obicio","quis","video","dico","ego","quando","rempublicam","laedo","cum","unus","expono","debilito","atqui","etiam","qui","occido","unus","non","tamen","reipublicae","laedo","teneo","sed","caedes","etiam","qui","duo","etiam","qui","multus","dico","ego","quis","numerus","efficio","ut","laedo","uideo","respublica","duo","debilito","nondum","respublica","laedo","sum","possum","inquam","dux","fio","possum","et","sacrilegus","sum","et","homicida","possum","et","pereo","attamen","crudelis","res","facio","qui","suus","de","res","infer","perdo","et","infelix","mendicaris","cogo","facio","et","lanista","qui","iuuenis","cogo","ad","gladius","neque","damno","reipublicae","laedo","et","leno","qui","cogo","invito","patior","stuprum","neque","laedo","rempublicam","ego","non","laudo","reus","desidero","sed","absolvo","noceo","hic","ille","cum","honor","peto","possum","aliquis","et","non","sum","homo","honestus","et","sum","innocens","reus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.1","citation":null,"language":"lat","text":"PORCI LATRONIS. Aestimate quale sit scelus istius, in quo laesi patres ne liberos suos aut agnoscant aut recipiant etiam confessas iniurias tacent. Vectigalis isti crudelitas fuit eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus. mendicares nisi tot mendicos fecisses. Effecit scelestus iste, ut nouo more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. Cassi Severi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":56,"lemmas":["porcus","latro","aestimo","qualis","sum","scelus","iste","in","quo","laedo","pater","ne","liber","suus","aut","agnosco","aut","recipio","etiam","confiteor","injuria","taceo","vectigal","iste","crudelitas","sum","is","magis","qui","omnis","praeter","iste","misericors","sum","mendicaris","nisi","tot","mendicus","facio","efficio","scelestus","iste","ut","nouus","mos","nihil","sum","miser","expono","quam","tollo","parens","quam","agnosco","casseius","severus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.1","citation":null,"language":"lat","text":"Da mihi epistolam esurientis istius. “Manus,” inquit, “praecidantur.” in quamcumque corporis partem potius saeuitia incurrat: cetera membra mea sunt, manus publicae sunt. Numquid peto tyrannicida? talem me dimittite qualem a piratis recepistis. Non habeo quod de fortuna queri possim: en eum qui manus meas * * * confugit. “Si praecideritis,” inquit, “manus.” Si irasceris, scribe potius: si occideritis. Tyrannicida exitum tyranni rogo. non timeo, ne quas manus piratae soluerunt, iudices alligent.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":68,"lemmas":["do","ego","epistula","exsurio","iste","manus","inquam","praecido","in","quicumque","corpus","pars","potis","saeuitia","incurro","ceterus","membrum","meus","sum","manus","publicus","sum","numquid","peto","tyrannicida","talis","ego","dimitto","qual","ab","pirata","recipio","non","habeo","qui","de","fortuna","queror","possum","en","is","qui","manus","meus","confugio","si","praecido","inquam","manus","si","irasco","scribo","potis","si","occido","tyrannicida","exitus","tyrannus","rogo","non","timeo","ne","qui","manus","pirata","solvo","iudex","alligo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.11","citation":null,"language":"lat","text":"BVTEONIS. Vt iste cum amica cenaret iucundius, homo occisus est. Numquid, iudices, inquit, pro rostris uidistis praetorem cum meretrice cenantem? VOTIENI MONTANI. Qui sic conuiuatur, quomodo irascitur? Damnaturi iurant nihil se gratiae, nihil precibus dare: postulo, ut in hanc legem iures. Maiestas populi Romani per omnes nationes, per omnes diffusa prouincias, in sinu meretricum iacet; ea imperat praetori nostro quae prostitit, cuius osculo nemo se abstinuit nisi qui pepercit suo. Conuiuas tuos ipse narra: fuere, credo, tribuni, fuere praefecti, fuere equites Romani:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":82,"lemmas":["bvteonis","vt","iste","cum","amicus","ceno","jucundus","homo","occido","sum","numquid","iudex","inquam","pro","rostrum","video","praetor","cum","meretrix","ceno","votieni","montanus","qui","sic","conuiuatur","quomodo","irascor","damno","juro","nihil","sui","gratia","nihil","prex","do","postulo","ut","in","hic","lex","juro","majesta","populus","romanus","per","omnis","natio","per","omnis","diffundo","prouincia","in","sinus","meretrix","iaceo","is","impero","praetor","noster","qui","prosto","qui","osculo","nemo","sui","abstineo","nisi","qui","parco","suus","conuiua","tuus","ipse","narro","sum","credo","tribunus","sum","praefectus","sum","eques","romanus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.11","citation":null,"language":"lat","text":"His ergo omissis illi, qui amantem patrem induxerunt, hoc genere egerunt: “non possum pati, non possum desiderium tui sustinere.” Hoc loco AESCHINES ex nouis declamatoribus cum diceret: non me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus admiranda uirtus; confitebor, inquit, adfectus patris quos ut quisque uolet interpretetur: ou(/tws a)\\n kai\\ a)/timon e)fi/loun. uidebatur hic dum indulgentiam exprimit non seruasse dignitatem patris. Placebat autem Latroni potius ratione retinere patrem quam adfectu, cum in ratione habeat aliquem locum et adfectus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":82,"lemmas":["hic","ergo","omitto","ille","qui","amo","pater","induco","hic","genus","egero","non","possum","patior","non","possum","desiderium","tuus","sustineo","hic","locus","aeschines","ex","nouus","declamator","cum","dico","non","ego","gloria","cupidus","tuus","facio","non","omnis","admiror","uirtus","confiteor","inquam","affectus","pater","qui","ut","quisque","uolo","interpretor","ou","tws","ab","n","kai","ab","timon","e","fio","loun","uideo","hic","dum","indulgentia","exprimo","non","servo","dignitas","pater","placeo","autem","latro","potis","ratio","retineo","pater","quam","affectus","cum","in","ratio","habeo","aliquis","locus","et","affectus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.24","citation":null,"language":"lat","text":"Pollio aiebat ridere se, quod declamatores decreuissent hunc utique empticium esse. Mirari uos puto, quod in hac controuersia omnes declamatores mentis sanae fuerint. non fuerunt. Nepos MAMILIVS cum hortaretur libertum ad repudium sororis, dixit: refer nobis gratiam et tu sororem meam manumitte. Nepos LICINIVS illi non cessit; dixit enim: sub illa subsellia transite serui, transite liberti, empta cognatio. et cum illum sensum elegantem et ab omnibus iactatum corripuisset: “soror, opto tibi sterilitatem,” adiecit: nec est quod mireris me timere partum tuum: certum habeo sic nasci tyrannos.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":86,"lemmas":["pollio","aio","rideo","sui","qui","declamator","decerno","hic","utique","empticius","sum","miraris","tu","puto","qui","in","hic","controuersia","omnis","declamator","mens","sanus","sum","non","sum","nepos","mamilivs","cum","horto","libertus","ad","repudium","soror","dico","refero","nos","gratia","et","tu","soror","meus","manumitte","nepos","licinivs","ille","non","cedo","dico","enim","sub","ille","subsellium","transeo","seruus","transeo","libertus","emo","cognatio","et","cum","ille","sensus","elego","et","ab","omnis","iactas","corripio","soror","opto","tu","sterilitas","adiicio","neque","sum","qui","miror","ego","timeo","pario","tuus","certus","habeo","sic","nascor","tyrannus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.24"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.10","citation":null,"language":"lat","text":"Pars altera. ARGENTARI. “Ego tamen torta sum.” merito obiceres nisi uindicassem. FVLVI SPARSI. Vobiscum, iudices, loquor DIVISIO quaestionem in haccontrouersia hanc reum facere primam, si materia patitur: “Non accepi quidem set reddidi;” aut “accepi quidem, sed non potui reddere,” aut isto nouissime confugere: “non quisquis non reddidit beneficium ingrati tenetur. animus aestimandus est non reddentis.” POLLIO ASINIVS aiebat numquam temptandas has esse quaestiones nisi prima manifesto obtineri posset qua negamus nos beneficium accepisse; perit tota causa, nisi in hoc uicit. apparet enim ingratum esse qui ne fatetur quidem se accepisse beneficium.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":91,"lemmas":["pars","alter","argentaris","ego","tamen","torqueo","sum","mereo","obicio","nisi","vindico","fvlvi","spargo","tu","iudex","loquor","divisio","quaestio","in","haccontrouersia","hic","reus","facio","primus","si","materia","patior","non","accipio","quidem","sed","reddo","aut","accipio","quidem","sed","non","possum","reddo","aut","iste","nouus","confugio","non","quisquis","non","reddo","beneficium","ingratus","teneo","animus","aestimo","sum","non","reddo","pollio","asinivs","aio","numquam","tento","hic","sum","quaestio","nisi","primus","manifesto","obtineo","possum","qui","nego","nos","beneficium","accipio","pereo","totus","causa","nisi","in","hic","uinco","appareo","enim","ingratus","sum","qui","ne","fateor","quidem","sui","accipio","beneficium"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.13","citation":null,"language":"lat","text":"Hanc sic mutauit ARELLIVS FVSCVS: non dices me, Callia, ingratum: unde redemeris, cogita. Memini deinde Fuscum, cum haec Adaei sententia obiceretur, non infitiari transtulisse se eam in latinum, et aiebat non commendationis id se aut furti, sed exercitationis causa facere. Do, inquit, operam, ut cum optimis sententiis certem, nec illas corrumpere conor sed uincere. Tunc deinde retulit aliquam Thucydidis sententiam: deinai\\ ga\\r ai( eu)praci/ai sugkru/yai kai\\ suskia/sai ta\\ e(ka/stwn a(marth/mata, deinde Sallustianam: res secundae mire sunt uitiis optentui. cum sit praecipua in dide uirtus breuitas, hac eum Sallustius uicit et in suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam breui habes quae saluo sensu detrahas: deme uel sugkru/yai uel suskia/sai, deme e(ka/stwn: constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallusti sententia nihil demi sine detrimento sensus potest.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":145,"lemmas":["hic","sic","muto","arellivs","fvscvs","non","dico","ego","callion","ingratus","unde","reemo","cogito","memini","deinde","fuscus","cum","hic","adaei","sententia","obicio","non","infitior","transfero","sui","is","in","latinum","et","aio","non","commendatio","is","sui","aut","furtum","sed","exercitatio","causa","facio","do","inquam","opera","ut","cum","bonus","sententia","certo","neque","ille","corrumpo","conor","sed","uinco","tunc","deinde","refero","aliqui","thucydides","sententia","deincurro","ga","romanus","ai","eu","praci","ai","sugkru","yai","kai","suskia","sai","ta","e","ka","stwn","ab","marth","mattus","deinde","sallustianus","res","secundus","mirus","sum","uitium","optentui","cum","sum","praecipuus","in","dide","uirtus","breuitas","hic","is","sallustius","uinco","et","in","suus","ille","castrum","cado","nam","in","sententia","graecum","tam","breuis","habeo","qui","saluus","sentio","detraho","demo","uel","sugkru","yai","uel","suskia","sai","demo","e","ka","stwn","consto","sensus","etiamsi","non","aequus","como","aequus","tamen","integer","at","ex","sallustius","sententia","nihil","demo","sine","detrimentum","sensus","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.6.4","citation":null,"language":"lat","text":"hinc sumus aestimandi, cum sumus nostri. Quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maioribus? in septem consulatibus nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines nemo Magnum dixisset. Seruium regem tulit Roma, in cuius uirtutibus humilitate nominis nihil est clarius. quid tibi uidentur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem publicam? quemcumque uoluerimus reuolue nobilem: ad humilitatem peruenies. Quid recenseo singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere? nudi stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est humili casa nobilius: fastigatis supra tectis auro puro fulgens praelucet Capitolium. potes obiurgare Romanos, quod humilitatem suam cum obscurare possint ostendunt et haec non putant magna, nisi apparuerit ex paruis surrexisse ?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":112,"lemmas":["hinc","sum","aestimo","cum","sum","noster","quis","sum","marius","si","ille","suus","inspicio","magnus","in","septem","consulatus","nihil","habeo","clarus","quam","sui","auctor","pompejus","si","hereditarius","effero","imago","nemo","magnus","dico","servius","rex","fero","roma","in","qui","uirtus","humilitas","nomen","nihil","sum","clarus","quis","tu","uideo","ille","ab","arater","qui","paupertas","suus","beatus","facio","res","publicus","quicumque","uoluerimus","reuolue","nobilis","ad","humilitas","peruenies","quis","recenseo","singuli","cum","hic","urbs","possum","tu","ostendo","nudus","sto","collis","inter","tam","effundo","moenia","nihil","sum","humilis","cado","nobilis","fastigo","supra","tectum","aurum","purus","fulgeo","praeluceo","capitolium","possum","obiurgaris","romanus","qui","humilitas","suus","cum","obscuro","possum","ostendo","et","hic","non","puto","magnus","nisi","appareo","ex","paruus","surgo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.6.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.13","citation":null,"language":"lat","text":"In aliis autem an beneficium uobis daturus sim nescio, in uno accipio: Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam. Nihil illo uiro grauius, nihil suauius, nihil eloquentia dignius; nemo plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit. In utramque partem uehementi uiro modus deerat: nec intermittere studia sciebat nec repetere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":68,"lemmas":["in","alius","autem","an","beneficium","tu","do","sum","nescio","in","unus","accipio","latro","enim","porcii","carus","ego","sodalis","memoria","saepis","cogo","retractaris","et","ab","primus","pueritia","usque","ad","ulter","is","dies","perduco","familiaris","amicitia","cum","uoluptas","maximus","repeto","nihil","ille","uir","grauis","nihil","suauis","nihil","eloquentia","dignus","nemo","multus","ingenium","suus","impero","nemo","multus","indulgeo","in","uter","pars","vehemens","uir","modus","desum","neque","intermitto","studium","scio","neque","repeto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.28","citation":null,"language":"lat","text":"SPYRIDION aeque familiariter in templum uolturios subire putauit quam passeres aut columbas; dixerat enim: sarkofa/ga sou= g' h( grafh\\ *N*L*G*L zw=a. Sed nolo Romanos in ulla re uinci; restituet aciem MVRREDIVS qui dixit: pinge Triptolemum qui iunctis draconibus sulcauit auras. Inter illos qui de Prometheo corrupte aliquid dixerunt et APATVRIVS locum sibi uindicat; dixit enim: w)/fele to\\ pu=r ei)s qeou\\s pa/lin klaph=nai.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":73,"lemmas":["spyridion","aequus","familiaris","in","templum","uolturios","subeo","puto","quam","passer","aut","columba","dico","enim","sarkofa","ga","sou","g","h","grafh","n","l","g","l","zw","ab","sed","nolo","romanus","in","ullus","res","vinco","restituo","acies","mvrredivs","qui","dico","pingo","triptolemus","qui","iungo","draco","sulco","aura","inter","ille","qui","de","prometheus","corrumpo","aliquis","dico","et","apatvrivs","locus","sui","vindico","dico","enim","w","felis","to","pu","romanus","is","senatus","qeou","senatus","pa","lis","klaph","nautilus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.28"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.12","citation":null,"language":"lat","text":"cum his ergo praetor Cassi Severi. Ne de seruo quidem aut captiuo omni loco aut omni genere aut per quos libebit aut cum libebit supplicium sumi fas est adhibeturque ad ea magistratus ob custodiam, non ob laetitiam. Triarii. Quo crimine damnatus erat? caedis. non tamen in conuiuio occiderat. Animaduerte diligenter, meretrix, ne iterum homicidium roges.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":55,"lemmas":["cum","hic","ergo","praetor","casseius","severus","ne","de","seruus","quidem","aut","captiuus","omnis","locus","aut","omnis","genus","aut","per","qui","libet","aut","cum","libet","supplicium","sumo","fas","sum","adhibeo","ad","is","magistratus","ob","custodia","non","ob","laetitia","triarius","quo","crimen","damno","sum","caedes","non","tamen","in","conuiuium","occido","animaduerte","diligenter","meretrix","ne","iterum","homicidium","rogo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.5","citation":null,"language":"lat","text":"ex tribus unum posco. Vtinam omnis quos perdidit quaereret! Blandi. Cum tradere uellem puerum nescio quis exclamauit: “puer, nunc peristi.” nihil uobis subtraham; quidni? praeconi quoque omnia indicaui. MENTONIS. Rapui nepotem, habeo;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":32,"lemmas":["ex","tres","unus","posco","vtinam","omnis","qui","perdo","quaero","blandio","cos","trado","uolo","puer","nescio","quis","exclamo","puer","nunc","pereo","nihil","tu","subtraho","quis","praeco","quoque","omnis","indicaui","mento","rapio","nepos","habeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.5","citation":null,"language":"lat","text":"Melioris condicionis sunt uitiatae quam uirgo: illis tamen mutare nuptias contigit. Quare, tyrannicida, praemium accepisti ? etiamnunc aliqua ex edicto tyranni nupta est. Qui edictum tyranni fugerat redit cum edicto. Dementia hoc patris factum est, ut tyrannum accusare non posset. Quid? ille, inquit, filiam meam uirginem alteri seruauit. nunc maritus est, qui sub tyranno quoque nihil amplius potuit quam raptor esse. Is qui dotalis destinatus erat, custos relictus est. propositum est edictum, quod ne ferremus fugimus. nihil per totum publicae seruitutis spatium indignius uisum est, nihil dis hominibusque minus ferendum. itaque tyrannus post hoc occisus est. Desponsa est puella; omnia ex edicto tyranni facta sunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":104,"lemmas":["bonus","condicio","sum","vitio","quam","uirgo","ille","tamen","muto","nuptiae","contingo","quaris","tyrannicida","praemium","accipio","etiamnum","aliqui","ex","edictum","tyrannus","nubo","sum","qui","edictum","tyrannus","fugio","redeo","cum","edictum","dementia","hic","pater","facio","sum","ut","tyrannus","accuso","non","possum","quis","ille","inquam","filia","meus","uirgo","alter","seruo","nunc","maritus","sum","qui","sub","tyrannus","quoque","nihil","amplus","possum","quam","raptor","sum","is","qui","dotal","destino","sum","custos","relinquo","sum","propono","sum","edictum","qui","ne","fero","fugio","nihil","per","totus","publicus","seruitus","spatium","indignus","uideo","sum","nihil","deus","homo","paruus","fero","itaque","tyrannus","post","hic","occido","sum","despondeo","sum","puella","omnis","ex","edictum","tyrannus","facio","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.2","citation":null,"language":"lat","text":"Quid inclusa feceris nec quaerere debemus nec scire possumus. CORNELI Hispani. Occidisti hominem. quid respondes? “uim adferebat mihi.” Etiam, puto, sacerdoti pro libertate uota facienda sunt: captiuae mandabitis? pro pudicitia uota facienda sunt: prostitutae mandabitis? pro militibus uota facienda sunt: isti mandabitis ? Id enim deerat, ut templa reciperent quas aut carcer aut. lupanar eiecit. MARVLLI. Vt sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est; ut sciamus apud piratas, cruenta est. “Nemo,” inquit, “me attigit.” da mihi lenonis rationes: captura conueniet. Age, si quis uenit pertinax? age, si quis hoc ipsum concupiuit quod uirgo eras?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["quis","includo","facio","neque","quaero","debeo","neque","scio","possum","cornelis","hispanus","occido","homo","quis","respondeo","uis","affero","ego","etiam","puto","sacerdos","pro","libertas","uotum","facio","sum","captiva","mando","pro","pudicitia","uotum","facio","sum","prostituo","mando","pro","miles","uotum","facio","sum","iste","mando","is","enim","desum","ut","templum","recipio","qui","aut","carcer","aut","lupanar","eicio","marvlli","vt","scio","ille","apud","leno","sum","blandus","sum","ut","scio","apud","pirata","cruento","sum","nemo","inquam","ego","attigo","do","ego","leno","ratio","captura","convenio","ago","si","quis","uenio","pertinax","ago","si","quis","hic","ipse","concupio","qui","uirgo","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.6","citation":null,"language":"lat","text":"Numquid hoc negas, conluctatam te tamen cum uiro, quem in illa uolutatione necesse est prius super te fuisse ? Adiciebat leno merito occisum militem, plus ausum quam in prostitutam licebat. Exorasti populum: numquid et lenonem? numquid et piratam illum quem non poteras occidere? ARGENTARI. “Armatum,” inquit, “occidi.” Quid inermes? gloriatur homicidio eius quem nescio an sero occiderit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":56,"lemmas":["numquid","hic","nego","conluctor","tu","tamen","cum","uir","qui","in","ille","uolutatio","necesse","sum","prior","super","tu","sum","adicio","leno","mereo","occido","miles","multus","audeo","quam","in","prostituo","licet","exoro","populus","numquid","et","leno","numquid","et","pirata","ille","qui","non","possum","occaedes","argentaris","armo","inquam","occido","quis","inermis","glorior","homicidium","is","qui","nescio","an","serus","occido"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.2","citation":null,"language":"lat","text":"uultis et hunc abdicem? duos filios sustuli; huic numero iam adsueui. Patrem accusat, fratrem infamat, infantem persequitur: rogo uos, non satius est meretricem amare quam neminem? Noui generis dementia arguitur: sanus eram si non agnoscerem meos. Tradidit infantem, expirauit; non habui cui redderem. Offerebam me propinquis, expectabam ut aliquis pro abdicato rogaret: nemo audebat propinquorum fratre cessante; illi uidelicet in hac cogitatione tacebant: nos rogabimus, cum frater non audeat? “Meretricis,” inquit, “filium recepisti:” nempe eius quae meum receperat. Pateor aliquando me insanum fuisse: nesciui quis esset abdicandus, meliorem expuli.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":89,"lemmas":["uolo","et","hic","abdico","duo","filius","tollo","hic","numerus","iam","assuesco","pater","accuso","frater","infamo","infer","persequor","rogo","tu","non","sero","sum","meretrix","amo","quam","nemo","novius","genus","dementia","arguo","sanus","sum","si","non","agnosco","meus","trado","infer","expirauit","non","habeo","qui","reddo","offertor","ego","propinquus","expecto","ut","aliquis","pro","abdico","rogo","nemo","audeo","propinquus","frater","cesso","ille","uidelicet","in","hic","cogitatio","taceo","nos","rogo","cum","frater","non","audeo","meretrix","inquam","filius","recipio","nempe","is","qui","meus","recipio","pateor","aliquando","ego","insanus","sum","nescio","quis","sum","abdico","bonus","expello"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.6.12","citation":null,"language":"lat","text":"Q. HATERIVS a parte patris pulcherrimam imaginem mouit: coepit enim subito quo solebat cursu orationis describere, quasi exaudiret aliquem tumultum, uastari omnia ac rapi, conburi incendiis uillas, fugas agrestium; et cum omnia implesset terrore adiecit: quid exhorruisti, adulescens ? socer tuus uenit. GLYCONIS ualde leuis et Graeca sententia est: katana/lwson to\\n i)/dion gene/tora: e)/xomen pate/ra. Tolerabilem dixit illam rem, cum iurisiurandi uim describeret: hoc esse quod foedera sanciret, quo astringerentur exercitus: o(/rkos e)sti\\ de/sma kai\\ para\\ peiratai=s a)sfale\\s me/vov. ARTEMON circa eundem sensum uersatus est a parte adulescentis; cum dixisset relictum patrem, adiecit: loido/rei nu=n to\\n a)rxipeirath\\n, to\\n miaifo/non, to\\n i(ero/sulon: pro/sqes, ei) qe/leis, kai\\ to\\n e)pi/orkon.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":134,"lemmas":["q","haterivs","ab","pars","pater","pulcher","imago","moueo","coepio","enim","subeo","quo","soleo","cursus","oratio","describo","quasi","exaudio","aliquis","tumultus","uastaris","omnis","atque","rapio","conburi","incendium","uilla","fugo","agrestis","et","cum","omnis","impleo","terror","adiicio","quis","exhorresco","adulescens","socer","tuus","uenio","glycon","ualidus","leuis","et","graecum","sententia","sum","katana","lwson","to","n","eo","dius","genus","tora","e","xomen","pateo","ra","tolerabilis","dico","ille","res","cum","iurisiurandi","uis","describo","hic","sum","qui","foedero","sancio","quo","astringo","exercitus","o","rkos","e","sti","de","sma","kai","paro","peiratai","senatus","ab","sfal","senatus","ego","vov","artemon","circa","idem","sensus","verso","sum","ab","pars","adulescens","cum","dico","relinquo","pater","adiicio","loido","res","nu","n","to","n","ab","rxipeirath","n","to","n","miaifo","non","to","n","eo","sum","sulon","pro","sqes","is","qe","leus","kai","to","n","e","pi","orkon"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.6.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.6","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCI SILI. Egregius gener cuius haec una gloria est, quod comparatus cruciariis frugalior est. Melius seruus custodiuit dominam quam pater filiam. Propitius pater ita filiam suam collocauit, quemadmodum iratus tyrannus alienas. Inimici tibi nepotes precantur. Cum sanus pater fuit, ne has uideret nuptias fugit. Parum putatis magnum argumentum dementiae, quod egit tyrannum in mortem, patres in exilium, seruos in crucem? Quomodo qui sic fugis, sic conlocas? honestius exul es quam socer. Si uoles inuenire generi tui propinquos, ad crucem eundum est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":81,"lemmas":["albvci","silis","egregius","gener","qui","hic","unus","gloria","sum","qui","comparo","cruciarius","frugalis","sum","bonus","seruus","custodio","domina","quam","pater","filia","propitius","pater","ita","filia","suus","colloco","quemadmodum","irascor","tyrannus","alienus","inimicus","tu","nepos","preco","cos","sanus","pater","sum","ne","hic","video","nuptiae","fugio","paris","puto","magnus","argumentum","dementia","qui","ago","tyrannus","in","mors","pater","in","exsilium","seruus","in","crux","quomodo","qui","sic","fugio","sic","conloco","honestus","exul","sum","quam","socer","si","uolo","inuenio","gener","tuus","propinquus","ad","crux","eo","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.7","citation":null,"language":"lat","text":"GALLIO et illam quaestionem fecit et prius sumendam quaestionem putauit ex persona quam ex re: an cum auo nepotis nomine agi possit: non magis, inquit, quam cum patre fili nomine, non magis quam cum matre. habet sua iura natura et hoc inter auum patremque interest quod auo suos seruare licet, patri et occidere. Non potes, inquit, sic mecum agere tamquam cuni alieno, ut dicas: “quid tibi cum illo? qui es tu?” Cuius intestati filius tuus heres futurus est, quem dementem alligaturus est. Quaedam iura non lege, sed natura nobis adtributa. nepotem suum auus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petulantius lasciuientem feriet nec iniuriarum quisquam cum illo aget.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":108,"lemmas":["gallio","et","ille","quaestio","facio","et","prior","sumo","quaestio","puto","ex","persono","quam","ex","res","an","cum","auus","nepos","nomen","ago","possum","non","magis","inquam","quam","cum","pater","filis","nomen","non","magis","quam","cum","mater","habeo","suus","ius","natura","et","hic","inter","auus","patro","intersum","qui","auus","suus","seruo","licet","pater","et","occaedes","non","possum","inquam","sic","ego","ago","tamquam","cuni","alienus","ut","dico","quis","tu","cum","ille","qui","sum","tu","qui","intestas","filius","tuus","heres","sum","sum","qui","demo","alligo","sum","quidam","ius","non","lex","sed","natura","nos","adtribuo","nepos","suus","auus","pecco","aliquis","et","inter","puerilis","iocus","petulans","lasciuientem","ferio","neque","iniuriaris","quisquam","cum","ille","ago"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.16","citation":null,"language":"lat","text":"GLYCON dixit: ou)x e)/stin eu)kanonisto\\n u(po\\ klai/ontos prope/mpesqai. AESCHINES, non ille orator — tunc enim non declamandi studium erat — sed hic ex declamatoribus nouis dixit, cum denuntiaret filio periculum et praesagiis tangi se diceret: e)/stin h( patro/s pou yuxh\\ mantikw/taton. DIOCLES CARYSTIVS dixit sententiam quae non in declamatione tantum posset placere., sed etiam in solidiore aliquo scripti genere, cum de fortunae uarietate locum diceret: mi/a ga/r e)stin pro\\s tu/xhn a)sfa/leia to\\ mh\\ polla/kis au)th\\n peira=sai. DORION dixit rem paulo quidem elatiorem quam pressa et ciuilis oratio recipit, sed qua egregie attonitos patris adfectus exprimeret: ti/s e)piqumi/a, te/knon, h(|magme/na piei=n, h(|magme/na fagei=n; fobou=mai mh/ pou para/tacis, mh/ pou desmo\\s, mh/ pou paraskeuh/. fobou=mai peri\\ th=s oi)koume/nhs. ti/, te/knon, e)ruqria=|s;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":158,"lemmas":["glycon","dico","ou","decem","e","stin","eu","kanonisto","n","quintus","other","klai","ontos","prope","mpesqai","aeschines","non","ille","orator","tunc","enim","non","declamo","studium","sum","sed","hic","ex","declamator","nouus","dico","cum","denuntio","filius","periculum","et","praesagium","tango","sui","dico","e","stin","h","patro","senatus","pou","yuxh","mantikw","taton","diocles","carystivs","dico","sententia","qui","non","in","declamatio","tantus","possum","placeo","sed","etiam","in","solidus","aliquis","scribo","genus","cum","de","fortuna","uarietas","locus","dico","ego","ab","ga","romanus","e","stin","pro","senatus","tu","xhn","ab","sfa","leia","to","mh","polla","kis","au","th","n","peira","sai","dorion","dico","res","paulus","quidem","effero","quam","premo","et","ciuilis","oratio","recipio","sed","qui","egregius","attono","pater","affectus","exprimo","tiberius","senatus","e","piqumi","ab","tu","knon","h","magme","no","piei","n","h","magme","no","fageus","n","fobou","mai","mh","pou","paro","tacis","mh","pou","desmo","senatus","mh","pou","paraskeuh","fobou","mai","other","th","senatus","oi","koume","nhs","tiberius","tu","knon","e","ruqria","senatus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.17","citation":null,"language":"lat","text":"quod rogante meretrice. SILO POMPEIVS has adiecit quaestiones: an si quod facere ei licuit fecit, non possit maiestatis lege accusari. Potest, inquit; haec enim lex quid oporteat quaerit, aliae quid liceat. Licet ire in lupanar; si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem laedet, et quod licet fecerit. Licet qua quis uelit ueste uti; si praetor ius in ueste seruili uel muliebri dixerit, uiolabit maiestatem. Deinde illam fecit quaestionem: an hoc facere ei licuerit. Non licuit, inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa occidere. quaedam quae licent, tempore et loco mutato non licent.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":96,"lemmas":["qui","rogo","meretrix","silus","pompeivs","hic","adiicio","quaestio","an","si","qui","facio","is","licet","facio","non","possum","maiestas","lex","accusaris","possum","inquam","hic","enim","lex","quis","oportet","quaero","alius","quis","licet","licet","eo","in","lupanar","si","praecedo","fascis","praetor","deduco","in","lupanar","maiestas","laedo","et","qui","licet","facio","licet","qui","quis","uolo","uestis","uti","si","praetor","ius","in","uestis","seruilis","uel","muliebris","dico","uiolo","maiestas","deinde","ille","facio","quaestio","an","hic","facio","is","liceo","non","licet","inquam","ille","locus","aut","ille","tempus","aut","ex","ille","causa","occaedes","quidam","qui","liceo","tempus","et","locus","muto","non","liceo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.11","citation":null,"language":"lat","text":"O maria iustiora iudiciis! o mitiores procellae patre, quam eiecit ille seruauistis animam! Nec hoc tantum diuinitus gestum est quod peruenit tutus in portum, excipitur classe praedonum; habeat pater mentem nauigandi: capietur iudex, ut illum paeniteat sententiae suae. “Damnare me nouerca parricidii potuit; parricidam facere ne damnando quidem potuit. cognosce innocentiam meam in mari quam domi noluisti.” Complexu, osculis prosecutus est: sic patrem parricida dimisit?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":65,"lemmas":["o","mare","justus","iudicium","o","mitis","procella","pater","quam","eicio","ille","seruauistis","anima","neque","hic","tantus","divinitus","gero","sum","qui","peruenio","tueor","in","portus","excipio","classis","praedo","habeo","pater","mens","navigo","capio","iudex","ut","ille","paeniteo","sententia","suus","damnaris","ego","noverca","parricidium","possum","parricida","facio","ne","damno","quidem","possum","cognosco","innocentia","meus","in","mare","quam","domus","nolo","complexus","osculis","prosequor","sum","sic","pater","parricida","dimitto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.13","citation":null,"language":"lat","text":"HISPO ROMANIVS uehementi colore usus est et duro: patronum enim dedit Popillio et dixit aliter se causam acturum Popilli, aliter Antoni; pro Popillio dicturum: occidere nolui, coactus sum; pro Antonio dicturum: occidi Ciceronem oportuit. et dixit locum, aliter non potuisse pacari rempublicam, quam si ille turbator oti e republica sublatus esset. Solus ex declamatoribus in Ciceronem inuectus est. Quid ille, inquit, cum Antonium hostem iudicaret et omnis Antoni milites, non intellegebat se et Popillium proscripsisse? Hic color prima specie asperior est, sed ab illo egregie tractatus est. VARIVS GEMINVS dixit: cum imperasset mihi Antonius, passus sum, ne aliquis P. Clodi cliens mitteretur, qui contumeliis adficeret antequam occideret, qui uiuum laniaret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":110,"lemmas":["hispo","romanivs","vehemens","color","utor","sum","et","durus","patronus","enim","do","popilius","et","dico","aliter","sui","causa","ago","popilius","aliter","antonius","pro","popilius","dico","occaedes","nolo","cogo","sum","pro","antonius","dico","occido","cicero","oportet","et","dico","locus","aliter","non","possum","pacaris","rempublicam","quam","si","ille","turbator","otium","e","republico","tollo","sum","solus","ex","declamator","in","cicero","inveho","sum","quis","ille","inquam","cum","antonius","hostis","iudico","et","omnis","antonius","miles","non","intellego","sui","et","popilius","proscribo","hic","color","primus","species","asper","sum","sed","ab","ille","egregius","tracto","sum","varivs","geminvs","dico","cum","impero","ego","antonius","patior","sum","ne","aliquis","p","claudius","cliens","mitto","qui","contumelia","afficio","antequam","occaedes","qui","uiuus","lanio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.16","citation":null,"language":"lat","text":"uisus sum propter hoc ipsum praemio dignus. SILO GAVIVS ait: solebas mihi, pater, insignium uirorum exempla narrare, quaedam etiam domestica; aiebas: auom fortem uirum habuisti; uide ut sis fortior. processi tecum in aciem nec illic ubi rediimus omnis gloria in una domo erat. uolebat respublica fortes uiros recognoscere. o quantam ego cupiditatem gloriae in patre meo uidi, quam iuuenilem! contendere me uetabat imperio, iubebat exemplo. Ventum est in iudicium: omnium quas ego noui res inuidiosissima quaerebatur de patre meo: utrum fortior esset an felicior.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["uideo","sum","propter","hic","ipse","praemium","dignus","silus","gavivs","aio","soleo","ego","pater","insignis","uir","exemplum","narro","quidam","etiam","domesticus","aio","auom","fortis","uir","habeo","uideo","ut","sum","fortis","procedo","tu","in","acies","neque","illic","ubi","redeo","omnis","gloria","in","unus","domus","sum","uolo","respublica","fortis","uir","recognosco","o","quantus","ego","cupiditas","gloria","in","pater","meus","uideo","quam","iuuenilis","contendo","ego","veto","imperium","jubeo","exemplum","venio","sum","in","iudicium","omnis","qui","ego","nouus","res","invidiosus","quaero","de","pater","meus","utrum","fortis","sum","an","felix"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.20","citation":null,"language":"lat","text":"De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est utrumne aliquid deberet dici in nouercam an nihil. PASSIENVS et ALBVCIVS et praeter oratores magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transierunt; fuerunt et qui in nouercam inueherentur; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus et aiebat minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare. Quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. Latro illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. et cum descripsisset ingenti spiritu titubantem et inter cogitationem fratris occidendi concidentem, dixit: nouerca, aliut quaere in priuignum tuum crimen; hic parricidium non potest facere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":128,"lemmas":["de","color","inter","magnus","et","orator","et","declamator","disputas","sum","uter","aliquis","debeo","dico","in","noverca","an","nihil","passienvs","et","albvcivs","et","praeter","orator","magnus","novum","rhetor","manus","in","hic","pars","transeo","sum","et","qui","in","noverca","inveho","sum","et","ille","qui","non","quidem","palam","dico","sed","per","suspicio","et","figura","quam","res","non","probo","passienus","et","aio","paruus","verecundus","sum","aut","tolerabilis","infamaris","noverca","quam","accuso","quidam","principia","tantus","habeo","in","suus","potestas","deinde","aufero","sum","impetus","excuso","sum","autem","in","malus","color","incido","quam","transeo","latro","ille","introduco","color","recingo","in","narratio","quo","per","totus","actio","utor","sum","non","possum","occaedes","et","cum","describo","ingens","spiritus","titubo","et","inter","cogitatio","frater","occaedes","concaedes","dico","noverca","aliut","quaero","in","priuignus","tuus","crimen","hic","parricidium","non","possum","facio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.6.5","citation":null,"language":"lat","text":"Misereri illius oportet quia orba est. attamen habet propinquos, habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae tutorem fortissimum. Omnes uxores diuites seruitutem exigunt. crede mihi, uolet in suis regnare diuitiis; et tamen aequum est eam me possidere domum † quam me agnouerit. Si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet: et tunc est tormentum carere diuitiis, cum illas iam senseris. Vides quid inter duas uxores intersit: ista si nos reliquerit, repetet sua, haec quod dedit dimissa non auferet. Multi duxere sine dotibus mulieres, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis et cum possent accipere diuitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam uendere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["misereo","ille","oportet","quia","orbo","sum","attamen","habeo","propinquus","habeo","amicus","paternus","habeo","tu","inbecillitas","suus","tutor","fortis","omnis","uxor","diues","seruitus","exigo","credo","ego","uolo","in","suus","regno","diuitiae","et","tamen","aequus","sum","is","ego","possideo","domus","quam","ego","anosco","si","coepio","sum","magis","liber","si","paulus","speciosus","animus","is","affulgeo","domus","si","parum","blandus","facio","relinquo","et","tunc","sum","tormentum","careo","diuitiae","cum","ille","iam","sentio","video","quis","inter","duo","uxor","intersum","iste","si","nos","relinquo","repeto","suus","hic","qui","do","dimitto","non","aufero","multus","duco","sine","dos","mulier","quidam","dico","non","accipio","doto","quidam","etiam","emo","contendo","sum","mancipium","et","cum","possum","accipio","diuitiae","emo","qui","libertas","do","malo","quam","suus","uendo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.6.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.13","citation":null,"language":"lat","text":"SILO POMPEIVS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum diceret non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio uoluisset, sed a priuatis causis transiit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum reipublicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui uindicaret; et negauit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis: quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. Et illud in hac parte laudatum est Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus fauentibus illum fame necandum; et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDVS hunc sensum cum postero die declamaret in ironiam uertit et, cum obiecisset quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum auersari;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":150,"lemmas":["silus","pompeivs","non","is","tantus","utor","sum","qui","ceterus","cum","dico","non","debeo","hic","pater","al","qui","non","reemo","filius","et","qui","praecido","manus","filius","uolo","sed","ab","priuo","causa","transeo","ad","publicus","causa","dico","enim","non","debeo","al","homo","perniciosus","reipublicae","qui","tyrannus","filius","habeo","qui","non","occido","qui","desidero","amitto","qui","vindico","et","nego","ullus","alius","ille","causa","sum","persequor","tyrannicida","nisi","libertas","publicus","et","describo","mos","homo","impius","cruentus","quia","per","liber","non","possum","per","pirata","tyrannis","exerceo","qui","ut","liber","dico","patronus","filius","do","et","ille","in","hic","pars","laudo","sum","silo","declamo","coepio","hic","tractaris","non","debeo","al","tyrannus","pater","omnis","faueo","ille","fames","neco","et","cum","diu","premo","ille","tyrannus","pater","sum","adiicio","audeo","postulo","ut","ille","tu","prosum","qui","tyrannicida","pater","sum","blandvs","hic","sensus","cum","posterus","dies","declamo","in","ironia","uerto","et","cum","objacio","qui","tyrannus","pater","sum","adiicio","nolo","ille","auersaris"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.20","citation":null,"language":"lat","text":"Colorem FVSCVS ARELLIVS hunc introduxit: ebrium fuisse nec scisse quid fecerit. SILO POMPEIVS hoc colore usus est: non putauit, inquit, in rem pertinere ubi aut quando periret qui perire deberet. TRIARIVS ineptum introduxit colorem: sermo erat, inquit, in conuiuio contemni nimiam praetoris lenitatem; alios fuisse proconsules qui cotidie animaduerterent, huius anno nullum esse occisum. Dixit aliquis ex conuiuis: “ego numquam ” dixit et mulier: “et ego numquam.” Iratus, quod clementia sua contemptui esset, “curabo,” inquit, “sciant non deesse mihi seueritatem.” adducitur sceleratus quem uidere lucem ultra non oportet. occisus est quis? damnatus; ubi? in praetorio; quo tempore? est enim ullum quo nocens perire non debeat?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":104,"lemmas":["color","fvscvs","arellivs","hic","introduco","ebrius","sum","neque","scio","quis","facio","silus","pompeivs","hic","color","utor","sum","non","puto","inquam","in","res","pertineo","ubi","aut","quando","pereo","qui","pereo","debeo","triarivs","ineptus","introduco","color","sermo","sum","inquam","in","conuiuium","contemno","nimius","praetor","lenitas","alius","sum","proconsulis","qui","cottidie","animaduerterent","hic","annus","nullus","sum","occido","dico","aliquis","ex","conuiua","ego","numquam","dico","et","mulier","et","ego","numquam","irascor","qui","clemens","suus","contemptus","sum","curo","inquam","scio","non","desum","ego","seueritas","adduco","scelero","qui","uideo","lux","ultra","non","oportet","occido","sum","quis","damno","ubi","in","praetorius","quo","tempus","sum","enim","ullus","quo","noceo","pereo","non","debeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.20"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.6.8","citation":null,"language":"lat","text":"Divisio. In hac controuersia nihil litium fuit: fere omnes consentiunt. LATRO primam quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. GALLIO subiecit huic: etiamsi potest imperare filio ut uxorem ducat, an ei, qui iam habet. Latro secundam fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium abdicandi, an huic liberum non fuerit parere, cum iurasset. Hoc in haec diuisit: an nemo iureiurando teneatur quo per necessitatem adactus est; an expleuerit iusiurandum ducendo illam uxorem; an etiamsi non expleuit, non teneatur religione qui coactus aliquid contra iusiurandum facit: hunc autem cogi a patre. Si per iusiurandum potest parere patri, an debeat. hic de meritis puellae et moribus. Colore hoc usus est Latro pro patre:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":120,"lemmas":["divisio","in","hic","controuersia","nihil","lis","sum","fere","omnis","consentio","latro","primus","quaestio","facio","an","pater","propter","matrimonium","abdicaris","filius","possum","cum","liber","quisque","hic","res","arbitrium","sum","gallio","subicio","hic","etiamsi","possum","impero","filius","ut","uxor","duco","an","is","qui","iam","habeo","latro","secundus","facio","si","ius","sum","pater","etiam","propter","matrimonium","abdico","an","hic","liber","non","sum","pareo","cum","juro","hic","in","hic","diuido","an","nemo","jurejuro","teneo","quo","per","necessitas","adigo","sum","an","expleo","iusiurandum","duco","ille","uxor","an","etiamsi","non","expleo","non","teneo","religio","qui","cogo","aliquis","contra","iusiurandum","facio","hic","autem","cogo","ab","pater","si","per","iusiurandum","possum","pareo","pater","an","debeo","hic","de","meritum","puella","et","mos","color","hic","utor","sum","latro","pro","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.6.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.10","citation":null,"language":"lat","text":"Pro educatore GALLIO hunc colorem secutus est, se misericordia motum. Cum uiderem, inquit, orbum sine herede, dixi mihi ipse: quid auidus es? possumus duo patres esse. et dixit illam amabilem sententiam: do itaque nunc poenas misericors. MONTANVS VOTIENVS sic coepit: si quis me uidet, iudices, modo duorum liberorum patrem, nunc sollicitudine periclitantem, certum habeo dicit crudelem indicem. et .summisse cum aduersario egit: rogauit ut altero contentus esset; et illam sumpsit contradictionem: nescio, inquit, utrum; et dixit: mihicrede qui illos optume noui: utrumuis elige; ideo sic pactus sum, quia nihil intererat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":90,"lemmas":["pro","educator","gallio","hic","color","sequor","sum","sui","misericordia","motus","cos","uideo","inquam","orbus","sine","heres","dico","ego","ipse","quis","auidus","sum","possum","duo","pater","sum","et","dico","ille","amabilis","sententia","do","itaque","nunc","poena","misericors","montanvs","votienvs","sic","coepio","si","quis","ego","uideo","iudex","modo","duo","liberi","pater","nunc","sollicitudo","periclitor","certus","habeo","dico","crudelis","index","et","summitto","cum","adversarius","ago","rogo","ut","alter","contineo","sum","et","ille","sumo","contradictio","nescio","inquam","utrum","et","dico","mihicrede","qui","ille","bonus","nouus","utrum","eligo","ideo","sic","paciscor","sum","quia","nihil","intersum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.9","citation":null,"language":"lat","text":"A parte adulescentis non unus omnibus color placuit. Quidam personam eius qualem acceperant introduxerunt duram et asperam, ex quibus fuit et Hispo ROMANIVS : hoc unum aiebat efficiendum, ut non durus uideretur, sed seuerus. in hac parte dixit nobilem illam sententiam, quam Fabius Maximus circumferebat: uenit adsidue in domum meretrix, non recedit, paulum abest quin nouerca sit. CESTIVS bella figura egit: “dementia,” inquit, “res est sanitati contraria. non quaeram extra exemplum sani hominis ad quod patrem exigam: ipsum sibi comparabo. fuit aliquando sanus: tunc quid faciebat? oderat luxuriam, uitia castigabat. hunc tam seuerum senem putabitis sanum si uobis in lupanari ostendero?” Sic declamauit ut fratri accusatorem patrem daret et illum argueret sibi ipsi conparando.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":113,"lemmas":["ab","pars","adulescens","non","unus","omnis","color","placeo","quidam","persona","is","qual","accipio","introduco","durus","et","asper","ex","qui","sum","et","hispo","romanivs","hic","unus","aio","efficio","ut","non","durus","uideo","sed","severus","in","hic","pars","dico","nobilis","ille","sententia","quam","fabius","magnus","circumfero","uenio","assiduus","in","domus","meretrix","non","recedo","paulus","absum","quin","noverca","sum","cestivs","bellum","figuro","ago","dementia","inquam","res","sum","sanitas","contrarius","non","quaero","extra","exemplum","sanus","homo","ad","qui","pater","exigo","ipse","sui","comparo","sum","aliquando","sanus","tunc","quis","facio","odi","luxuria","uitium","castigo","hic","tam","severus","senex","puto","sanus","si","tu","in","lupanaris","ostendo","sic","declamo","ut","frater","accusator","pater","do","et","ille","arguo","sui","ipse","conparo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.25","citation":null,"language":"lat","text":"P. VINICIVS summus amator Ouidi hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ouidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum. occiso Achille hoc epiphonema poni: quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit. CASSIVS SEVERVS dixerat: ostende nobis captiuos tuos. IVLIVS BASSVS dixerat: ostende mercedarios tuos. LABIENVS commodius uidebatur dixisse: ostende nobis alumnos tuos. P. Asprenas dixit cum induxisset stipem porrigentem mendico: “o infelicem patrem!” et hoc qui dicit ipse fortassis pater est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":76,"lemmas":["p","vinicivs","summus","amator","ovidius","hic","aio","sensus","dissero","apud","naso","ovidius","sum","pono","qui","ad","fingo","similis","sententia","aio","memoria","teneo","occido","achilles","hic","epiphonema","pono","qui","priamus","gaudeo","senex","post","hector","possum","hic","sum","cassivs","severvs","dico","ostendo","nos","captiuus","tuus","ivlivs","bassvs","dico","ostendo","mercedarius","tuus","labienvs","commodus","uideo","dico","ostendo","nos","alumnus","tuus","p","asprenas","dico","cum","induco","stips","porrigo","mendico","o","infelix","pater","et","hic","qui","dico","ipse","fortassis","pater","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.25"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.3.2","citation":null,"language":"lat","text":"si nihil aliud, loco incestarum stetisti. CESTI PII narratio. Quid agam? exponam quando stuprum commiserit, cum quo, quibus consciis? ista quia probaui damnata est. quid postea accessit quod illam uirginem faceret? quod iacuit in carcere, quod ducta est ad saxum, quod inde proiecta? Ait se innocentem quia perire non potuit. ita lex de sacerdote inpura in iudicio quaeri uoluit, de iudicibus in supplicio? ampliatur a iudicibus in poenam ? Postulat ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit. Non putas legem cauisse ut perires, quae cauit quemadmodum perires? Exoremus te, mulier, ut iterum absoluaris? Aut tu sacerdotium uiolasti, aut hi sacerdotem. Male de diis existimas, si sacerdoti suae tam sero succurrunt. lata est sententia; pronuntiatum est; damnata es: interrogo de hoc loco, mulier, responde mihi:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":129,"lemmas":["si","nihil","alius","locus","incestaris","sto","cestus","pius","narratio","quis","ago","expono","quando","stuprum","committo","cum","quo","qui","conscius","iste","quia","probo","damno","sum","quis","postea","accedo","qui","ille","uirgo","facio","qui","iaceo","in","carcer","qui","duco","sum","ad","saxum","qui","inde","projectum","aio","sui","innocens","quia","pereo","non","possum","ita","lex","de","sacerdos","impurus","in","iudicium","quaero","uolo","de","judex","in","supplicium","amplio","ab","judex","in","poena","postulo","ut","cum","contra","poena","causa","tueor","non","sum","contra","causa","tueor","poena","sum","non","puto","lex","caveo","ut","pereo","qui","caveo","quemadmodum","pereo","exoro","tu","mulier","ut","iterum","absoluaris","aut","tu","sacerdotium","violo","aut","hic","sacerdos","mal","de","diuus","existimo","si","sacerdos","suus","tam","serus","succurro","fero","sum","sententia","pronuntio","sum","damno","sum","interrogo","de","hic","locus","mulier","respondeo","ego"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.3.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.8","citation":null,"language":"lat","text":"IVNI GALLIONIS. Beneficium, inquit, tibi dedi quod filiam tibi collocaui. Nunc uere, Miltiade, grauiorem fortunam carcere sustines: Callias tecum communicare dignatus est. Ego me redemptum putabam; filiae istius emptus sum. Steterunt ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum meas inuocauit manus. IVLI BASSI. Calliae filiam uxorem duxi: hanc tibi, pater, iniuriam feci dum ingratus esse nolo. Placeas tibi licet et istas iactes diuitias: tantidem tamen redemi patrem, quanti a te redemptus sum.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":79,"lemmas":["ivni","gallio","beneficium","inquam","tu","do","qui","filia","tu","colloco","nunc","uerus","miltiades","gravis","fortuna","carcer","sustineo","callias","tu","communicaris","dignor","sum","ego","ego","reemo","puto","filia","iste","emo","sum","sto","ante","oculus","meus","magnus","imago","emitto","sedes","suus","miltiades","maiestas","imperatorius","refulgeo","et","iterum","meus","invoco","manus","ivli","bassi","calliae","filia","uxor","duco","hic","tu","pater","iniuria","facio","dum","ingratus","sum","nolo","placeo","tu","licet","et","iste","jacto","diuitiae","tantus","tamen","redemo","pater","quantus","ab","tu","reemo","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.5","citation":null,"language":"lat","text":"CLODI TVRRINI. Tu Mucio diceres: “non est quod ostendas istam manum?” tu Scipioni post deletam Carthaginem: “tace?” loquax est uirtus nec ostendit se tantum, sed ingerit. Aiunt ecce nunc quidam: cessit pater filio et in hoc abdicat, ut uideatur uerum fuisse certamen. Opta, pater, ut et a nepote uincaris. “Postea, inquit, pugnare fortiter poteris.” unde scio? uulneribus me senem feci. Quis te felicior? tu omnes uicisti, te filius. Quanto honestius modo pater et filius inter se contenderunt, honestiorem facturus uictum uter uicisset. Dubito quid faciam. taceam ?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":86,"lemmas":["claudus","tvrrini","tu","mucius","dico","non","sum","qui","ostendo","iste","manus","tu","scipio","post","deleo","carthago","taceo","loquax","sum","uirtus","neque","ostendo","sui","tantus","sed","ingero","aio","ecce","nunc","quidam","cedo","pater","filius","et","in","hic","abdico","ut","uideo","uerus","sum","certamen","opto","pater","ut","et","ab","nepos","uincaris","postea","inquam","pugno","fortis","possum","unde","scio","uulnus","ego","senex","facio","quis","tu","felix","tu","omnis","vinco","tu","filius","quantus","honestus","modo","pater","et","filius","inter","sui","contendo","honestus","facio","uictus","uter","vinco","dubito","quis","facio","taceo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.23","citation":null,"language":"lat","text":"† tacitam nescio quam BROCCO cuidam non malo rhetori uisum erat, qui dixerat adulescentem uideri sibi habere capitalia quaedam uitia; male de se existimare eum qui ire ad iudicem strictum innocentiae nollet. ARGENTARIVS omnes priores transiit partes, statim ad hoc uenit: debueritne patri parere an non debuerit; et in figuram contulit declamationem. “uolo, inquit, aliquis filium abdicet, qui petiit a patre paupere, ut in adoptionem diuiti daretur; quam bonam, inquit, causam pater habebit! dicet hic.” deinde sic transiit, cum declamasset eam controuersiam quae posita non erat: “si ille filius malam causam haberet, ego bonam habeo.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":94,"lemmas":["taceo","nescio","quam","brocco","quidam","non","malus","rhetor","uideo","sum","qui","dico","adulescens","uideo","sui","habeo","capitalis","quidam","uitium","malus","de","sui","existimaris","is","qui","eo","ad","judico","stringo","innocentia","nolo","argentarivs","omnis","prior","transeo","pars","statim","ad","hic","uenio","debeo","pater","pareo","an","non","debeo","et","in","figura","confero","declamatio","uolo","inquam","aliquis","filius","abdico","qui","peto","ab","pater","pauper","ut","in","adoptio","dives","do","quam","bonus","inquam","causa","pater","habeo","dico","hic","deinde","sic","transeo","cum","declamo","is","controuersia","qui","pono","non","sum","si","ille","filius","malus","causa","habeo","ego","bonus","habeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.23"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.16","citation":null,"language":"lat","text":"VARIVS GEMINVS dixit maluisse solum ire; hostes enim auctoritate legatorum non moueri, ad lacrimis patrum saepe flecti. SILO POMPEIVS ait: putaui utilius esse priuata illum pecunia redimi: minoris enim posse aestimari quam si tamquam imperator redimeretur. ARGENTARIVS ait: nihil tam iniquom erat quam legatos ad redemptionem mitti; numquam enim reddidissent quem sic desiderari publice iudicassent. itaque praecucurri rogaturus et hoc dicturus: exercitus contemnit illum, respublica relinquit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":66,"lemmas":["varivs","geminvs","dico","malo","solus","eo","hostis","enim","auctoritas","legatus","non","moueo","ad","lacrima","pater","saepe","flecto","silus","pompeivs","aio","puto","utilis","sum","priuo","ille","pecunia","redimo","paruus","enim","possum","aestimaris","quam","si","tamquam","imperator","redimo","argentarivs","aio","nihil","tam","iniquus","sum","quam","legatus","ad","redemptio","mitto","numquam","enim","reddo","qui","sic","desidero","publicus","judico","itaque","praecurro","rogo","et","hic","dico","exercitus","contemno","ille","respublica","relinquo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.12","citation":null,"language":"lat","text":"nouissime: an praecidi uoluerit. Hispo ROMANIVS separatim quasi iuris quaestionem fecit: an qui non redemit filium, non possit ab eo alimenta petere. sed hoc utraque quaestio continet, ut aiebat GALLIO, et prior in qua quaeritur, an omnis pater alendus sit; dicitur enim: quid si quis filium excaecauerit? quid si quis non redemerit? et cum ad alteram quaestionem uentum est in qua quaeritur, an hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici quare non alatur, quam quod non redemit, quam quod duplam promisit, ut manus praeciderentur. Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controuersiis semel aut iterum adnotare: an in tyrannicidam uti pater hac lege possit. quasi sacras et publicas manus esse, in quas sibi ne piratae quidem licere quicquam putent. nostri hoc genus quaestionis submouerunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":125,"lemmas":["nouus","an","praecido","uolo","hispo","romanivs","separatim","quasi","ius","quaestio","facio","an","qui","non","redimo","filius","non","possum","ab","is","alimentum","peto","sed","hic","uter","quaestio","contineo","ut","aio","gallio","et","prior","in","qui","quaero","an","omnis","pater","alo","sum","dico","enim","quis","si","quis","filius","excaecauerit","quis","si","quis","non","reemo","et","cum","ad","alter","quaestio","uenio","sum","in","qui","quaero","an","hic","pater","alo","sum","nihil","alius","possum","dico","quare","non","alo","quam","qui","non","redimo","quam","qui","dupla","promitto","ut","manus","praecido","graecum","improbus","quaestio","satis","sum","in","eiusmodi","controversia","semel","aut","iterum","adnotaris","an","in","tyrannicida","uti","pater","hic","lex","possum","quasi","sacer","et","publicus","manus","sum","in","qui","sui","ne","pirata","quidem","licet","quisquam","puto","noster","hic","genus","quaestio","submoveo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.12","citation":null,"language":"lat","text":"Color et GALLIONI et Latroni et Montano placuit, ut nihil in Callian diceretur contumeliose, et redemptorem et socerum et infelicem. CESTIVS multa in auarum et feneratorem et mensularium et lenonem dixit, dum uult illud probare, reddidisse se beneficium, quod talem socerum habere sustinuisset. Latro dixit: filiam tuam dimittam; quid adultero faciam? pro uno rogas, duos eripis. Hanc HYBREAS aliter dixit sententiam: soi\\ de\\, moixe\\, ti/ poih/sw; mh\\ kai\\ sou= *kalli/as path/r e)stin; Haec tota diuersa sententia est a priore, etiamsi ex eadem est petita materia. Illa non est similis sed eadem, quam dixit prior ADAEVS rhetor, ex Asianis non proiecti nominis, deinde ARELLIVS FVSCVS: a)xa/risto/s SOI dokw=, *kalli/a; ou)k oi)=das pou= MOI th\\n xa/rin e)/dwkas;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":128,"lemmas":["color","et","gallio","et","latro","et","montanus","placeo","ut","nihil","in","callion","dico","contumeliosus","et","redemptor","et","socer","et","infelix","cestivs","multus","in","auaris","et","fenerator","et","mensularius","et","leno","dico","dum","uolo","ille","probaris","reddo","sui","beneficium","qui","talis","socer","habeo","sustineo","latro","dico","filia","tuus","dimitto","quis","adultero","facio","pro","unus","rogo","duo","eripio","hic","hybreas","aliter","dico","sententia","soi","de","moixe","tiberius","poih","sw","mh","kai","sou","kalli","as","path","romanus","e","stin","hic","totus","diuerto","sententia","sum","ab","prior","etiamsi","ex","idem","sum","peto","materia","ille","non","sum","similis","sed","idem","quam","dico","prior","adaevs","rhetor","ex","asianus","non","projectum","nomen","deinde","arellivs","fvscvs","ab","xa","risto","senatus","soi","dokw","kalli","ab","ou","k","oi","do","pou","moi","th","n","xa","rus","e","dwkas"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.6","citation":null,"language":"lat","text":"MENTONIS. Non misereris huius? miserior est quam frater: ille habuit sine dubio nouercam. “Conscia, inquit, est filia.” ego torqueri coepi, nouerca torquere. Consecuta es, mulier, quod uoluisti: solus omnium magis sensi nouercam cum perdidi. Porci Latronis. Habui filium tam bonum ut illum amare posset etiam nouerca, nisi in eam incidisset quae posset etiam filiam odisse. Hucine saecula recciderunt, ut parricidium puellare sit? Ita si magnitudinem rei non intellegit est idonea parricidio ? “Sed ueneficae, inquit, filia est.” Si parentes inspiciuntur, cur non potius patri uideatur similis cui placet, quam matri cui displicet? Denique non recuso quo minus in illa uel matris exigatur imitatio: illa cum huius aetatis esset nec nouerca erat nec uenefica.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":112,"lemmas":["mento","non","misero","hic","miser","sum","quam","frater","ille","habeo","sine","dubius","noverca","conscius","inquam","sum","filia","ego","torqueo","coepio","noverca","torqueo","consequor","sum","mulier","qui","uolo","solus","omnis","magis","sentio","noverca","cum","perdo","porcius","latro","habeo","filius","tam","bonus","ut","ille","amo","possum","etiam","noverca","nisi","in","is","incido","qui","possum","etiam","filia","odi","hucine","saeculum","recido","ut","parricidium","puellaris","sum","ita","si","magnitudo","res","non","intellego","sum","idoneus","parricidium","sed","venefica","inquam","filia","sum","si","parens","inspicio","cur","non","potis","pater","uideo","similis","qui","placeo","quam","mater","qui","displiceo","denique","non","recuso","quo","paruus","in","ille","uel","mater","exigo","imitatio","ille","cum","hic","aetas","sum","neque","noverca","sum","neque","veneficus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.1","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. Non est quod putetis has lacrimas aut filiae esse aut reae: fratrem flet. Non prodesset tibi, puella, ne hoc quidem quod te frater amauit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti, nouerca, quod scisti consciam eligere poenae. Dixit: anteactam eius uitam excutiamus. FVLVI Sparsi. Nefaria mulier, filiae quoque nouerca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret. Inter gladiatores quoque uictoris condicio pessuma est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":78,"lemmas":["cestus","pius","non","sum","qui","puteo","hic","lacrima","aut","filia","sum","aut","rea","frater","fleo","non","prosum","tu","puella","ne","hic","quidem","qui","tu","frater","amo","nisi","mater","odi","hic","ego","occido","noverca","qui","scio","conscio","eligo","poena","dico","anteactam","is","uita","excutio","fvlvi","spargo","nefarius","mulier","filia","quoque","noverca","ne","morior","quidem","possum","nisi","ut","occaedes","inter","gladiator","quoque","uictor","condicio","malus","sum","cum","morior","pugno","nullus","magis","adversarius","timeo","quam","qui","uiuo","non","possum","occaedes","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.pr.4","citation":null,"language":"lat","text":"ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. Vsque eo ingenia in scolasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant. Non est autem utilis exercitatio, nisi quae operi simillima est in quod exercet; itaque durior solet esse uero certamine. Gladiatores grauioribus armis discunt quam pugnant; diutius illos magister armatos quam aduersarius retinet. athletae binos simul ac ternos fatigant, ut facilius singulis resistant. cursores, quom intra exiguum spatium de uelocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine. multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut leuetur quo decernimus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":95,"lemmas":["ut","iudicium","ex","forum","in","basilica","transfero","vsque","is","ingenium","in","scolasticis","exercitatio","delicatus","nutrio","ut","clamor","silentium","risus","caelum","denique","patior","nescio","non","sum","autem","utilis","exercitatio","nisi","qui","operio","similis","sum","in","qui","exerceo","itaque","durus","soleo","sum","uerus","certamen","gladiator","gravis","arma","disco","quam","pugno","diu","ille","magister","armatus","quam","aduersarius","retineo","athleta","bini","simul","atque","terni","fatigo","ut","facilis","singuli","resisto","cursor","cum","intra","exiguus","spatium","de","uelocitas","is","judico","is","saepe","in","exercitatio","decurro","qui","semel","decurro","sum","in","certamen","multiplico","ex","industria","labor","quo","condisco","ut","levo","quo","decerno"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.pr.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.1","citation":null,"language":"lat","text":"Hancne meam esse fortunam? eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista uidelicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit. Quietiora tempora pauperes habuimus; bella ciuilia aurato Capitolio gessimus. Diuitias putas aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis ueneunt? denuntio tibi, diues: etiamsi uenero dabo operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putaui, ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret. Non desidero patrimonium: fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa saepe fouit et sine ratione destituit. Vidi ego magni exercitus ducem sine comite fugientem; uidi ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore uenalia. nam quid ex summis opibus ad egestatem deuolutos loquar? multa tibi succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":137,"lemmas":["hic","meus","sum","fortuna","idem","tempus","et","abdico","et","adopto","iste","uidelicet","domus","adulescens","ego","non","capio","qui","tu","senex","facio","quiesco","tempus","pauper","habeo","bellum","ciuilis","auro","capitolium","gero","diuitiae","puto","aurum","et","argentum","ludibrium","fortuna","qui","interim","cum","ipse","dominus","ueneo","denuntio","tu","diues","etiamsi","venio","do","opera","qui","in","tuus","domus","facilis","sum","ut","abdico","etiamsi","multus","contra","expectatio","accido","numquam","tamen","sum","puto","ut","aut","pater","meus","liber","odi","aut","diues","concupisco","non","desidero","patrimonium","fragilis","et","caducus","felicitas","sum","et","omnis","blandio","fortuna","speciosus","cum","periculum","nitor","et","sine","causa","saepe","foveo","et","sine","ratio","destituo","video","ego","magnus","exercitus","dux","sine","comes","fugio","uideo","ambitiosus","turba","cliens","limen","desero","sub","dominus","sector","uenalis","nam","quis","ex","summus","ops","ad","egestas","deuolutos","loquor","multus","tu","succurro","exemplum","etiamsi","in","unus","domus","quaero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.5.6","citation":null,"language":"lat","text":"Tertiam fecit: cum quod utraque optat fieri non possit, an ea eligenda sit optio, qua ultio ad utramque perueniat. Ait quae mortem optat: mea optio et te uindicat, tua me non uindicat; nec hoc tibi mea optio praestat quod mihi: ex occiso raptore inuidiam. Illa respondet: optio tua me non uindicat. uindictam tu meam putas, non fieri quod uolo, fieri quod nolo ? etiam contumeliosum mihi erit, te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur. isto modo et mea te uindicat: nempe lex duas poenas scripsit uitiatori: alteram passurus est; non eris inulta, nam raptor non erit inpunitus: habebit poenam, indotatam uxorem. Respondet: non eodem modo: morietur, sed utrique; seruabitur, sed non mihi. Quartam ibi fecit quaestionem: si non potest utriusque rata esse optio, utra dignior sit. Vltimam non quaestionem, sed tractationem: neminem non raptorem impunitum futurum, si haec via impunitatis monstraretur, ut qui plures rapuisset tutior esset; neminem non inuenturum aliquam humilem quae se in optionem commodaret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":165,"lemmas":["tertia","facio","cum","qui","uter","opto","fio","non","possum","an","is","eligo","sum","optio","qui","ultio","ad","uter","pervenio","aio","qui","mors","opto","meus","optio","et","tu","vindico","tuus","ego","non","vindico","neque","hic","tu","meus","optio","praesto","qui","ego","ex","occido","raptor","inuidia","ille","respondeo","optio","tuus","ego","non","vindico","vindicta","tu","meus","puto","non","fio","qui","uolo","fio","qui","nolo","etiam","contumeliosus","ego","sum","tu","dignus","uideo","in","qui","honor","homo","occaedes","ego","dignus","non","uideo","in","qui","honor","servo","iste","modo","et","meus","tu","vindico","nempe","lex","duo","poena","scribo","uitiator","alter","patior","sum","non","sum","inultus","nam","raptor","non","sum","impunis","habeo","poena","indotatus","uxor","respondeo","non","idem","modo","morior","sed","uterque","servo","sed","non","ego","quartus","ibi","facio","quaestio","si","non","possum","uterque","reor","sum","optio","uter","dignus","sum","vltimam","non","quaestio","sed","tractatio","nemo","non","raptor","impunis","sum","si","hic","via","impunitas","monstro","ut","qui","multus","rapio","tueor","sum","nemo","non","invenio","aliqui","humilis","qui","sui","in","optio","commodo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.5.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.5.7","citation":null,"language":"lat","text":"FVSCVS ARELLIVS primam quaestionem hanc fecit: an qui duas rapuit perire utique debeat. Lex, inquit, quae dicit: “rapta raptoris aut mortem optet aut nuptias,” de eis loquitur qui singulas rapuerunt; non putauit quenquam futurum qui una nocte raperet duas. Non quaero quid optetis; quod seuerissime optare potestis occupo. necesse est raptorem mori. quare? utrique raptae ultio debet contingere. utramque non potes ducere, utrique mori potes. Vna pars legis ad hunc raptorem pertinet in qua mors est. Putate enim utramque nuptias optasse: quid futurum est? in raptoris matrimonium ambitus erit. Putate illum plures rapuisse quam duas: quid fiet? una nubet. nuptiae ad unam pertinebunt, mors ad omnes. Qui duas rapuit utrique debet mori. quare? dicam. quod uult eligat: si aut nuptias optabunt, aut altera mortem, altera nuptias, optabunt, non poterit fieri quod utraque uolet; uno modo poterit fieri quod utraque uolet, si utraque mortem optauerit: ergo fiat quo uno duae uindicari possunt. Hic tractauit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":153,"lemmas":["fvscvs","arellivs","primus","quaestio","hic","facio","an","qui","duo","rapio","pereo","utique","debeo","lex","inquam","qui","dico","rapio","raptor","aut","mors","opto","aut","nuptiae","de","is","loquor","qui","singulus","rapio","non","puto","quenquam","sum","qui","unus","nox","rapio","duo","non","quaero","quis","opto","qui","seuerus","optaris","possum","occupo","necesse","sum","raptor","morior","quare","uterque","rapio","ultio","debeo","contingo","uter","non","possum","duco","uterque","morior","possum","vna","pars","lex","ad","hic","raptor","pertineo","in","qui","mors","sum","putas","enim","uter","nuptiae","opto","quis","sum","sum","in","raptor","matrimonium","ambitus","sum","putas","ille","multus","rapio","quam","duo","quis","fio","unus","nubo","nuptiae","ad","unus","pertineo","mors","ad","omnis","qui","duo","rapio","uterque","debeo","morior","quare","dico","qui","uolo","eligo","si","aut","nuptiae","opto","aut","alter","mors","alter","nuptiae","opto","non","possum","fio","qui","uter","uolo","unus","modo","possum","fio","qui","uter","uolo","si","uter","mors","opto","ergo","fio","quo","unus","duo","uindico","possum","hic","tracto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.5.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.4","citation":null,"language":"lat","text":"a quo? si permittitis nescio. IVNI GALLIONIS. “Sordidatus es, inquit; fles.” Quid aliud facere possum occisi pauperis filius? Pater meus in media ciuitate saluis legibus occisus est. quis hoc sine lacrimis narrare possit? non deponam has sordes, nisi inuenero cui induam. Quis occidit patrem meum? nescio. nihil amplius testari potes quam hanc uocem meam: adhuc nescio. Delibero interim et illam induam uestem quam patri meo reliquit percussor. “Cur me sequeris?” magistratus pos terga sua non summouent.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":76,"lemmas":["ab","quo","si","permitto","nescio","ivni","gallio","sordido","sum","inquam","fleo","quis","alius","facio","possum","occido","pauper","filius","pater","meus","in","medius","ciuitas","salvus","lex","occido","sum","quis","hic","sine","lacrima","narro","possum","non","depono","hic","sordeo","nisi","invenio","qui","induo","quis","occido","pater","meus","nescio","nihil","amplus","testaris","possum","quam","hic","uox","meus","adhuc","nescio","delibero","interim","et","ille","induo","uestis","quam","pater","meus","relinquo","percussor","cur","ego","sequor","magistratus","pos","tergum","suus","non","summoveo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.29","citation":null,"language":"lat","text":"Et ad hanc controuersiam Graeci porrexerunt manum. dixit in hac NICETES : w(s d' h)/kousen o(/ti sumpo/sio/n e)stin, h)/lpizen. EVCTEMON dixit: pa/ntes e)no/mizon o(/ti *EC*L*A*T*O. GLAVCIPPVS CAPPADOX cum cenam luxuriosam descripsisset indignam maiestate praetoris adiecit: nu=n kai\\ to\\n kw=mon. Hoc idem elegantius dixit ADAEVS cum descripsisset cenam nocturnam: w(s e)rwtiko\\s o( kw=mos! NICETES dixit: ou)de/pote teqe/amai a)nairou/menon. a)\\n h( po/lis eu)tuxh=| ou)de\\ o)/yh|. ARTEMON eodem loco aliam dixit sententiam: ou)de/pote teqe/amai a)nairou/menon. gu/nai, ou) kw/mou de/hsis. GLYCON dixit: w(s de\\ a)phgge/lqh toi=s e)n tw=| desmwthri/w|: po/tos e)sti\\ kai\\ e(tai/ras klh=sis: a)ne/krage/ TIS ta/las: e)me\\ a)/page, e)gw\\ ga\\r a)di/kws katekri/qhn.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":159,"lemmas":["et","ad","hic","controuersia","graecum","porrigo","manus","dico","in","hic","nicetes","w","senatus","d","h","kousen","o","tiberius","sumpo","sio","n","e","stin","h","lpizen","evctemon","dico","pa","ntes","e","no","mizon","o","tiberius","ec","l","ab","t","o","glavcippvs","cappadox","cum","cena","luxuriosus","describo","indignus","maiestas","praetor","adiicio","nu","n","kai","to","n","kw","mos","hic","idem","elego","dico","adaevs","cum","describo","cena","nocturnus","w","senatus","e","rwtiko","senatus","o","kw","mos","nicetes","dico","ou","de","potis","teqe","amai","ab","nairou","menon","ab","n","h","other","lis","eu","tuxh","ou","de","o","yh","artemon","idem","locus","alius","dico","sententia","ou","de","potis","teqe","amai","ab","nairou","menon","gu","nautilus","ou","kw","mou","de","hsis","glycon","dico","w","senatus","de","ab","phgge","lqh","toi","senatus","e","n","tw","desmwthri","w","other","tos","e","sti","kai","e","taos","ras","klh","sum","ab","ne","krage","tis","ta","las","e","ego","ab","pagus","e","gw","ga","romanus","ab","deus","kws","katekri","qhn"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.29"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.15","citation":null,"language":"lat","text":"Deinde: an ob id accusari possit laesae reipublicae quod illi facere licuit. Ea lege persequere quae non licuit. dicis mihi: “hoc facere non oportet.” huic rei aestimatio inmensa est. itaque nulla uindicta est; et id tantum punitur quod non licet. satis abundeque est si opifex rerum imperitus ad legem innocens est. An hoc ei facere licuerit. hoc in illa diuiditur: an Olynthius apud Atheniensem etiam antequam fieret decretum seruus esse non potuerit. Seruus, inquit, est meus quem ego belli iure possideo. rata autem esse quae parta sunt belli iure. uobis, Athenienses, expedit: alioqui imperium uestrum in antiquos fines redigitur; quidquid est bello partum est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":104,"lemmas":["deinde","an","ob","is","accusaris","possum","laedo","reipublicae","qui","ille","facio","licet","is","lex","persequor","qui","non","licet","dico","ego","hic","facio","non","oportet","hic","res","aestimatio","immensus","sum","itaque","nullus","uindicta","sum","et","is","tantus","punior","qui","non","licet","satis","abundus","sum","si","opifex","res","imperitus","ad","lex","innocens","sum","an","hic","is","facio","liceo","hic","in","ille","divido","an","olynthius","apud","atheniensis","etiam","antequam","fio","decretum","seruus","sum","non","possum","seruus","inquam","sum","meus","qui","ego","bellum","ius","possideo","reor","autem","sum","qui","pario","sum","bellum","ius","tu","atheniensis","expedio","alioqui","imperium","uester","in","antiqui","finis","redigo","quisquis","sum","bellum","pario","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.2","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. Plus accepit auri, quam quod posset abscondi. nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. “Cauete proditionem.” iam comitiis cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. Cum de redemptione ageretur, omnes in curia fuerunt praeter competitorem. “Cauete proditionem.” indicium fuit morientis breue, fili uerecundum. Blandi. Quomodo te dimiserunt? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti. Si non decreueramus, consilium nostrum expectare debuisti; si decreueramus, officium. ARELLI FVSCI patris. Vnde tam graues paterni sinus? numquid ossa fili reportant? Expectat uidelicet iudicia uestra reus: tamquam nesciat quid de illo sentiatis. Non tu semel apud hostem fuisti, sed nos semel legatos misimus. Imperator non audet nominare te, tamquam patrem. IVNI GALLIONIS.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":112,"lemmas":["cestus","pius","multus","accipio","aurum","quam","qui","possum","abscondo","nolo","miror","et","imperator","et","filius","vendo","caueo","proditio","iam","comitium","caveo","aufero","tu","aurum","hostis","nisi","do","cos","de","redemptio","ago","omnis","in","curia","sum","praeter","competitor","caueo","proditio","indicium","sum","morior","breuis","filis","verecundus","blandio","quomodo","tu","dimitto","si","nihil","alius","et","dux","gigno","et","dux","sum","uolo","si","non","decreueramus","consilium","nos","expecto","debeo","si","decreueramus","officium","arelli","fvsci","pater","vnde","tam","grauis","paternus","sinus","numquid","os","filis","reporto","expecto","uidelicet","iudicium","uester","reus","tamquam","nescio","quis","de","ille","sentio","non","tu","semel","apud","hostis","sum","sed","nos","semel","legatus","mitto","imperator","non","audeo","nominaris","tu","tamquam","pater","ivni","gallio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.11","citation":null,"language":"lat","text":"SILO POMPEIVS temptauit et in hac controuersia illam quaestionem, quam in omnibus uirorum fortium abdicationibus putabat esse temptandam: an uir fortis abdicari possit; aiebat in nulla magis controuersia illam posse tractari. Non potes, inquit, eum abdicare qui te potest uincere. miraris si patri hac lege subducitur qui ei et comparatur et praefertur?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":52,"lemmas":["silus","pompeivs","tento","et","in","hic","controuersia","ille","quaestio","quam","in","omnis","uir","fors","abdicatio","puto","sum","tento","an","uir","fortis","abdicaris","possum","aio","in","nullus","magis","controuersia","ille","possum","tractaris","non","possum","inquam","is","abdicaris","qui","tu","possum","uinco","miror","si","pater","hic","lex","subduco","qui","is","et","comparo","et","praefero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.10","citation":null,"language":"lat","text":"In hac controuersia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio. Latro semper contrahebat et quidquid poterat tuto relinquere, praeterierat. itaque et quaestionum numerum minuebat et locos numquam adtrahebat; illos quoque quos occupauerat non diu dicebat, sed ualenter. Hoc erat utique praeceptum eius, quaedam declamatorem tamquam praetorem facere debere minuendae litis causa. quod in hac controuersia fecit; non enim curauit dicere nullam factam esse proditionem, sed se proditorem non esse. et suspectus, inquit, iudici est qui plus quam se defendit, et nolo, inquit, cum fili uoce pugnare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, praesertim cum odium aduersus filium obiciatur patri. ALBVCIVS in duas partes declamationem diuisit: primum negauit ullam esse proditionem, deinde:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":119,"lemmas":["in","hic","controuersia","etiamsi","coniectural","sum","et","habeo","quasi","certus","tero","iter","sum","tamen","aliqui","inter","declamo","dissensio","latro","semper","contraho","et","quisquis","possum","tueor","relinquo","praetereo","itaque","et","quaestio","numerus","minuo","et","locus","numquam","adtrahebat","ille","quoque","qui","occupo","non","diu","dico","sed","valenter","hic","sum","utique","praeceptum","is","quidam","declamator","tamquam","praetor","facio","debeo","minuo","lis","causa","qui","in","hic","controuersia","facio","non","enim","curo","dico","nullus","facio","sum","proditio","sed","sui","proditor","non","sum","et","suspicio","inquam","judicium","sum","qui","multus","quam","sui","defendo","et","nolo","inquam","cum","filis","uox","pugno","ut","imperator","et","filius","mentior","dico","praesertim","cum","odium","aduersus","filius","obicio","pater","albvcivs","in","duo","pars","declamatio","diuido","primus","nego","ullus","sum","proditio","deinde"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.3","citation":null,"language":"lat","text":"VOTIENI MONTANI. Dum filium uindico ubi grauissime mihi nocere posset ostendi. Veneficio simile mendacium! Sicine credibile esse parricidium in sorore creditis? non timeo ne quis hoc in sorore credat quod ego uix probaui in nouerca. Natam mihi filiam quasi futuram pacis obsidem sustuli; aiebam: dum matris meminit obliuiscetur nouercae. at illa dum nouercae meminit matris oblita est. “Filia, inquit, mihi conscia est.” post hanc uocem remissa putares tormenta: similis facta torquenti est. Soror fratri uenenum dedit? quamdiu luetati sumus ut crederetur nouerca priuigno dedisse ? Nouerca, quod uolueras consecuta es: damnasse iam poenitet. ARGENTARI.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["votieni","montanus","dum","filius","vindico","ubi","gravis","ego","noceo","possum","ostendo","veneficium","similis","mendacium","sicine","credibilis","sum","parricidium","in","soror","credo","non","timeo","ne","quis","hic","in","soror","credo","qui","ego","uix","probo","in","noverca","nata","ego","filia","quasi","sum","pax","obsidem","tollo","aio","dum","mater","memini","obliuiscetur","nouerca","at","ille","dum","nouerca","memini","mater","obliviscor","sum","filia","inquam","ego","conscius","sum","post","hic","uox","remitto","puto","tormentum","similis","facio","torqueo","sum","soror","frater","uenenum","do","quamdiu","luetas","sum","ut","credo","noverca","privignus","do","noverca","qui","uolueras","consequor","sum","damno","iam","poenitet","argentaris"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.19","citation":null,"language":"lat","text":"GAVIVS SABINVS hoc colore usus est, ut in quantum posset dignitatem suam destrueret et humilitatem confiteretur. et ideo, inquit, facilius potuit non uitiari quia nemo in domum nostram oculos dirigebat. et cogitaueram, inquit, quid facerem, cui conlocarem, quaerendus mihi erat gener aliquis libertinus. quid ergo? alieno potius liberto? hunc iam noui; scio cuius in nos adfectus sit; si moriar, scio me meam filiam apud hunc tuto relicturum. Et hanc sententiam adiecit, quae ualde excepta est:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":75,"lemmas":["gavivs","sabinvs","hic","color","utor","sum","ut","in","quantus","possum","dignitas","suus","destruo","et","humilitas","confiteor","et","ideo","inquam","facilis","possum","non","uitiaris","quia","nemo","in","domus","noster","oculus","dirigo","et","cogitaueram","inquam","quis","facio","qui","conlocaris","quaero","ego","sum","gener","aliquis","libertinus","quis","ergo","alienus","potis","libertus","hic","iam","nouus","scio","qui","in","nos","affectus","sum","si","morior","scio","ego","meus","filia","apud","hic","tueor","relinquo","et","hic","sententia","adiicio","qui","ualidus","excipio","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.3.4","citation":null,"language":"lat","text":"VIBI RVFI. Cum tantum sit quod fateris, quantum est quod negas? Tu uenenum quaesisti, tu uenenum emisti, tu uenenum intulisti in eam domum in qua habebas inimicum patrem. Recte uitam odisses, si iam tum tibi parricidium obiecissem. Vis scire quid peccaueris? indica quis tibi uendiderit; dicetur illi: tu ulli uenenum uendebas? tu ter abdicato uendebas? sine dubio nesciebas cui daturus esset. Ita hoc ego iudicio fili mortem moror? Si me cum isto includitis moriar, ut hanc uobis faciam inuidiam quam iste mihi facere uoluit. Vari Gemini. Quaeritis filius meus uenenum cui parauerit? non bibit. Pompei SILONIS. “Mihi, inquit, paraui.” et hoc est patri parare. Absolutus mori uolt, reus uiuit. MVSAE. “Habuit malum medicamentum Mithridates.” quis enim alius debebat habere quam parricida? “habuit, inquit, Demosthenes uenenum et bibit.” idem ego tibi pater quod Demostheni Philippus? Porci Latronis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":136,"lemmas":["vibi","rvfi","cos","tantus","sum","qui","fateor","quantus","sum","qui","nego","tu","uenenum","quaero","tu","uenenum","emo","tu","uenenum","infero","in","is","domus","in","qui","habeo","inimicus","pater","rectus","uita","odi","si","iam","tum","tu","parricidium","objacio","volo","scio","quis","pecco","indico","quis","tu","vendo","dico","ille","tu","ullus","uenenum","uendebas","tu","ter","abdico","uendebas","sine","dubius","nescio","qui","do","sum","ita","hic","ego","iudicium","filis","mors","moror","si","ego","cum","iste","includo","morior","ut","hic","tu","facio","inuidia","quam","iste","ego","facio","uolo","varis","geminus","quaero","filius","meus","uenenum","qui","paro","non","bibo","pompejus","silo","ego","inquam","paro","et","hic","sum","pater","paro","absolvo","morior","uolo","reus","uiuo","mvsae","habeo","malus","medicamentum","mithridates","quis","enim","alius","debeo","habeo","quam","parricida","habeo","inquam","demosthenes","uenenum","et","bibo","idem","ego","tu","pater","qui","demosthenes","philippus","porcius","latro"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.3.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.6","citation":null,"language":"lat","text":"ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris: otium imperas animo non otioso. Quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me omnium ciuium diriguntur oculi, meas spectant manus; et adhuc — uerum dicendum est — nihil patria debet mihi: numquam pugnaui nisi coactus. Credisne quicquam referre ubi simus, quem uitae cursum agamus? eadem pericula nos ubique circumstant et totidem ad mortem uiae sunt. interdum continuatus labor firmiores facit: saepe quod corroborauerat, desidia consumpsit. MARVLLI. Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea legis munus est. Pugnabo et abdicatus, nec uerebor ne inutilis sit opera mea patriae. et Athenienses abdicato uicerunt duce. quantum inter me et illum interest?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":111,"lemmas":["ad","obsideo","hostis","ad","occupo","castrum","locus","ad","intercipio","hostis","commeatus","eo","jubeo","otium","impero","animus","non","otiosus","quotienscumque","tumultus","aliquis","exorior","sum","in","ego","omnis","ciuis","dirigo","oculus","meus","specto","manus","et","adhuc","uerus","dico","sum","nihil","patria","debeo","ego","numquam","pugno","nisi","cogo","credo","quisquam","refero","ubi","sum","qui","uita","cursus","ago","idem","periculum","nos","ubique","circumsto","et","totidem","ad","mors","uia","sum","interdum","continuo","labor","firmus","facio","saepe","qui","corroborauerat","desidia","consumo","marvlli","sinis","ego","aliqui","mereo","in","patria","confero","adhuc","militia","meus","lex","munus","sum","pugno","et","abdico","neque","uereor","ne","inutilis","sum","opus","meus","patria","et","atheniensis","abdico","uinco","dux","quantus","inter","ego","et","ille","intersum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.14","citation":null,"language":"lat","text":"Aiebat APOLLODOREIS quidem placere fixa esse themata et tuta, sed hic non repugnare controuersiam huic suspicioni; non enim ponitur adhuc uirginem esse, et multa sunt, propter quae credibile sit non esse. Illud adiciebat: denique etiamsi non effecero, ut credant iudices non esse uirginem, consequar tamen, ut non putent dignam sacerdotio, de qua dubitari potest an uirgo sit. An pura sit in haec diuisit: an etiamsi merito occiderit hominem, pura tamen non sit homicidio coinquinata; deinde: an merito occiderit hominem innocentem uti corpore prostituto uolentem. Absoluta est: ostendit non puram se esse, sed tutam. An idonea sit in tractationes quas quisque uult diuidit: an idonea sit tam infelix, ut caperetur, ut ueniret, ut lenoni potissimum, ut prostitueretur, ut occidere hominem cogeretur, ut causam diceret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":123,"lemmas":["aio","apollodoreis","quidem","placeo","figo","sum","thema","et","tueor","sed","hic","non","repugnaris","controuersia","hic","suspicio","non","enim","pono","adhuc","uirgo","sum","et","multus","sum","propter","qui","credibilis","sum","non","sum","ille","adicio","denique","etiamsi","non","efficio","ut","credo","iudex","non","sum","uirgo","consequor","tamen","ut","non","puto","dignus","sacerdotium","de","qui","dubitaris","possum","an","uirgo","sum","an","purus","sum","in","hic","diuido","an","etiamsi","mereo","occido","homo","purus","tamen","non","sum","homicidium","coinquino","deinde","an","mereo","occido","homo","innocens","uti","corpus","prostituo","volo","absolvo","sum","ostendo","non","purus","sui","sum","sed","tueor","an","idoneus","sum","in","tractatio","qui","quisque","uolo","diuido","an","idoneus","sum","tam","infelix","ut","capio","ut","venio","ut","leno","potis","ut","prostituo","ut","occaedes","homo","cogo","ut","causa","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.2","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. Non potest generosus animus contumeliam pati. Merito tu ex Cimone habere nepotes concupisti. Quid magis in me probasti quam carcerem ? non sum innocentior quam pater, ne felicior quidem; hoc unum interest inter parentis et fili fortunam quod illius calamitatium exitium fuit carcer, mearum initium. Exponam uobis quam in neminem meorum ingratus sim. unus Miltiadis census inuentus est Cimon filius; ne hic quidem quicquam habuit quod daret pro patre praeter se. Poteram in Cynegiri domo sperare nuptias, poteram in Callimachi, nec uerebar ne Cynegirus suas pluris aestimaret manus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":89,"lemmas":["cestus","pius","non","possum","generosus","animus","contumelia","patior","mereo","tu","ex","cimon","habeo","nepos","concupio","quis","magis","in","ego","probo","quam","carcer","non","sum","innocens","quam","pater","ne","felix","quidem","hic","unus","intersum","inter","parens","et","filis","fortuna","qui","ille","calamitas","exitium","sum","carcer","meus","initium","expono","tu","quam","in","nemo","meus","ingratus","sum","unus","miltiades","census","inuenio","sum","cimon","filius","ne","hic","quidem","quisquam","habeo","qui","do","pro","pater","praeter","sui","possum","in","cynegiri","domus","spero","nuptiae","possum","in","callimachus","neque","vereor","ne","cynegirus","suus","multus","aestimo","manus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.10","citation":null,"language":"lat","text":"De colore quaesitum est: quidam aperte inuecti sunt in diuitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam uiam. Cum praeter haec nihil sit, Latro uolebat uideri inuenisse quartum genus, ut hoc modo in diuitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inuentus est, et cetera. Hoc est autem medium illud genus nec dimittendi diuitem nec accusandi: nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet quia distulit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["de","color","quaero","sum","quidam","apertus","inveho","sum","in","dives","quidam","ex","totus","nihil","dico","quidam","sequor","sum","medius","uia","cos","praeter","hic","nihil","sum","latro","uolo","uideo","invenio","quartus","genus","ut","hic","modo","in","dives","dico","tu","quidem","non","facio","sed","tamen","ego","habeo","causa","propter","qui","possum","decipio","et","de","tu","aliquis","frustra","suspicaris","quia","inimicus","sum","quia","inspoliatus","pater","inuenio","sum","et","ceterus","hic","sum","autem","medius","ille","genus","neque","dimitto","dives","neque","accuso","nam","et","dimitto","non","debeo","qui","differo","et","accuso","propter","hic","ipse","non","debeo","quia","differo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.13","citation":null,"language":"lat","text":"HISPO RROMANIVS palam accusauit et dixit non causam sibi deesse, sed uires; et hanc sententiam in prohoemio magno cum adsensu hominum dixit: eum accusatorem habeo qui se reum non esse miratur. BASSVS IVLIVS in hac controuersia dixit: “quare me sequeris per publicum?” facinus indignum, iudices, factum est: pauper et diues eandem terram calcauimus. Consectari autem solebat res sordidas et inueniebat qui illas unice suspicerent. Memini illum declamantem controuersiam de lenone qui decem iuuenibus denuntiauit in lupanar accederent et foueam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur reipublicae laesae. Audiuit illum declamantem ALBVCIVS, fastidiosus auditor eorum quibus inuidere poterat; admirabatur hanc BASSI sententiam: non mehercules te ferrem, si canem ad ostium alligasses.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":116,"lemmas":["hispo","rromanivs","palam","accuso","et","dico","non","causa","sui","desum","sed","uis","et","hic","sententia","in","prohoemio","magnus","cum","assensus","homo","dico","is","accusator","habeo","qui","sui","reus","non","sum","miro","bassvs","ivlivs","in","hic","controuersia","dico","quare","ego","sequor","per","publicus","facinus","indignus","iudex","facio","sum","pauper","et","diues","idem","terra","calcauimus","consectaris","autem","soleo","res","sordidus","et","inuenio","qui","ille","unicus","suspicio","memini","ille","declamo","controuersia","de","leno","qui","decem","juvenis","denuntio","in","lupanar","accedo","et","fouea","ignis","repletam","terra","superjacio","obruo","in","quam","adulescens","labor","et","consumo","accuso","reipublicae","laedo","audio","ille","declamo","albvcivs","fastidiosus","auditor","is","qui","inuideo","possum","admiror","hic","bassi","sententia","non","hercules","tu","fero","si","canis","ad","ostium","alligo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.19","citation":null,"language":"lat","text":"MONTANVS cum diceret illum locum: quamuis sceleratos parentes uelle tamen innocentes liberos suos esse, dixit: potest ista filiam ueneficam fingere, si potest facere; difficilius est liberos inquinare quam perdere. et illud: fauete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat, ne etiam inmatura tulerit; fauete ut nullum scelus commissum sit nisi quod solet; fauete ut potius nouerca non desierit parricidium facere quam soror coeperit. Damnare illam potui, effugere non potui. Sero fecisti, nouerca: si hoc ante dixisses potuisti praeuaricationem pacisci; non recte cum damnareris animosa eras. recte nihil potes facere. Si qua est fides, accusator insidias reae timui; nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes praegustaui cibos. incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem perduxi nouercam timere de filia desii.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":118,"lemmas":["montanvs","cum","dico","ille","locus","quamuis","scelero","parens","uolo","tamen","innocens","liber","suus","sum","dico","possum","iste","filia","venefica","fingo","si","possum","facio","difficilis","sum","liber","inquinaris","quam","perdo","et","ille","faveo","saeculum","iudex","cum","ingens","scelus","fero","ne","etiam","immaturus","fero","faveo","ut","nullus","scelus","committo","sum","nisi","qui","soleo","faveo","ut","potis","noverca","non","desino","parricidium","facio","quam","soror","coepio","damnaris","ille","possum","effugio","non","possum","serus","facio","noverca","si","hic","ante","dico","possum","praeuaricatio","pacisco","non","rectus","cum","damno","animosus","sum","rectus","nihil","possum","facio","si","qui","sum","fides","accusator","insidiae","rea","timeo","nusquam","ab","sinus","meus","dimitto","puella","ipse","omnis","praegustaui","cibus","incautus","sum","mortalitas","postquam","ad","tortor","perduco","noverca","timeo","de","filia","desino"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.2","citation":null,"language":"lat","text":"CLODI TVRRINI patris. “Morere.” quid aliud meruerat, si satisfacere nollet? Nisi occupasses, soror, fortasse pater sibi satisfecisset. Hoc, certum habeo, unusquisque uestrum suadebat puellae: “ad iratum patrem uenis; in quas potes te compone blanditias; roga, deprecare; si nihil proficies, habes quemadmodum cogas: morituram te denuntia.” Hoc quod ignouisti, uictor, ad uiros pertinet: illi tibi gratias agunt; nam feminas ne si irascereris quidem proscripsisses. “Quare secuta est uirum?” adeo tibi uetera exempla exciderunt bonarum coniugum, in quae filiam tuam solebas sanus hortari? aliqua spiritum uiri redemit suo, aliqua se super ardentis rogum misit. inpendisset se puella uiro, nisi seruasset patri.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":99,"lemmas":["claudus","tvrrini","pater","morior","quis","alius","mereo","si","satisfacere","nolo","nisus","occupo","soror","fortasse","pater","sui","satisfecisset","hic","certus","habeo","unusquisque","uester","suadeo","puella","ad","irascor","pater","uena","in","qui","possum","tu","compono","blanditia","rogo","deprecaris","si","nihil","proficio","habeo","quemadmodum","cogo","morior","tu","denuntio","hic","qui","ignouisti","uictor","ad","uir","pertineo","ille","tu","gratia","ago","nam","femina","ne","si","irasco","quidem","proscribo","quaris","sequor","sum","uir","adeo","tu","uetus","exemplum","excido","bonus","conjunx","in","qui","filia","tuus","soleo","sanus","hortor","aliqui","spiritus","uir","redimo","suus","aliqui","sui","super","ardeo","rogus","mitto","inpendisset","sui","puella","uir","nisi","servo","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.23","citation":null,"language":"lat","text":"Illud SPARSVS dixit quod non corruptum tantum sed contrarium dicebat esse Montanus: “solus plura habes membra quam tot hominibus reliquisti.” ita enim hic potest uideri laesisse rempublicam, si multi sunt debilitati; apparet autem non esse multos, si plura habet membra quam debilitatis reliquit. et illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: prodierunt plures mendici quam membra. Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus sit et quam omne quod bene dici potest commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis non minus habere, licentiae minus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":100,"lemmas":["ille","sparsvs","dico","qui","non","corrumpo","tantus","sed","contrarius","dico","sum","montanus","solus","multus","habeo","membrum","quam","tot","homo","relinquo","ita","enim","hic","possum","uideo","laedo","rempublicam","si","multus","sum","debilito","appareo","autem","non","sum","multus","si","multus","habeo","membrum","quam","debilitas","relinquo","et","ille","aequus","aio","ab","ille","corrumpo","dico","prodeo","multus","mendicus","quam","membrum","graece","sententia","in","hic","refero","ut","possum","aestimaris","primus","quam","facilis","e","graecum","eloquentia","in","latinus","transitus","sum","et","quam","omnis","qui","bene","dico","possum","communis","omnis","gens","sum","deinde","ut","ingenium","ingenium","confero","et","cogito","latinus","lingua","facultas","non","paruus","habeo","licentia","paruus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.23"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.2","citation":null,"language":"lat","text":"Aliquis Olynthius parum tristis est, nisi qui Atheniensem dominum sortitus est? Vis, Parrhasi, tristem uidere? indicabo tibi, maiora tormenta: duc illum ad iacentem Olynthum, duc illo ubi liberos, ubi domum perdidit; scis certe quam tristem illum emeris. Olynthiis urbem aperuimus, templa praeclusimus ? Certe nemo Olynthius tortus esset, si omnes illos Macedones emissent. “Torquetor:” hoc nec sub Philippo factum est. “moritor:” hoc nec sub Ioue.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":64,"lemmas":["aliquis","olynthius","parum","tristis","sum","nisi","qui","atheniensis","dominus","sortior","sum","volo","parrhasius","tristis","uideo","indico","tu","magnus","tormentum","duco","ille","ad","iaceo","olynthum","duco","ille","ubi","liber","ubi","domus","perdo","scio","certus","quam","tristis","ille","emo","olynthius","urbs","aperio","templum","praecludo","certus","nemo","olynthius","torqueo","sum","si","omnis","ille","macedones","emo","torquetor","hic","neque","sub","philippus","facio","sum","moritor","hic","neque","sub","iuppiter"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.10","citation":null,"language":"lat","text":"Proclama ingenuam esse te; quid expectas cum in lupanar ueneris? iam tibi omnia templa praeclusa sunt. Conseruarum osculis inquinatur, inter ebriorum conuiuarum iocos iactatur, modo in puerilem, modo in muliebrem habitum conposita: istinc ne patri quidem redimenda es. Nulla satis pudica est de qua quaeritur. Non legerem te sacerdotem, etiamsi sacerdoti seruisses. Virginem esse sacerdotem nostram cui credimus? meretrici, lenoni, piratis; haec enim testium summa est. Castigationem pontificis maximi meruerat sacerdos, si te e lupanari redemisset. Conuenit omnis libidinosorum turba et concurrit ad meretricem nouam. illud certe fateberis, pudicitia tua precaria est: tot intrauerunt cellam tuam gladiatores, tot iuuenes, tot ebrii: et omnes ante militem inermes? Ego illam dico prostitisse: illa se dicit etiam mendicasse. Pudicitiam sacerdotis meae etiam carnifici debeo.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":121,"lemmas":["proclamo","ingenua","sum","tu","quis","expecto","cum","in","lupanar","uenus","iam","tu","omnis","templum","praecludo","sum","conseruaris","osculis","inquino","inter","ebrius","conuiua","iocus","jacto","modo","in","puerilis","modo","in","muliebris","habitus","compositum","istinc","ne","pater","quidem","redimo","sum","nullus","satis","pudicus","sum","de","qui","quaero","non","lego","tu","sacerdos","etiamsi","sacerdos","servio","virgo","sum","sacerdos","noster","qui","credo","meretrix","leno","pirata","hic","enim","testis","summus","sum","castigatio","pontifex","magnus","mereo","sacerdos","si","tu","e","lupanaris","reemo","conuenio","omnis","libidinosor","turba","et","concurro","ad","meretrix","nouus","ille","certus","fateor","pudicitia","tuus","precarius","sum","tot","intro","cella","tuus","gladiator","tot","iuuenis","tot","ebrius","et","omnis","ante","miles","inermis","ego","ille","dico","prosto","ille","sui","dico","etiam","mendico","pudicitia","sacerdos","meus","etiam","carnifex","debeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.5","citation":null,"language":"lat","text":"Labieni. Hoc obsequio consequatur denique, ut intra domum moriatur. M. Cato, quo uiro nihil speciosius ciuilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris uiuere, si ullius uoluisset. Optima ciuilis belli defensio obliuio est. MVSAE. Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar auertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti. CORNELI HISPANI. Peruagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem, usque in infimae plebis supplicia descendit: nihil in ciuitate nostra immune a uictoris ira praeter feminas fuit: hanc laudem miserae urbi seruare licuit. Aut pater noster aut uictor insanit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":89,"lemmas":["labienus","hic","obsequium","consequor","denique","ut","intra","domus","morior","m","cato","quo","uir","nihil","speciosus","ciuilis","tempestas","aufero","possum","beneficium","caesar","uiuo","si","ullus","uolo","bonus","ciuilis","bellum","defensio","oblivio","sum","mvsae","affero","ad","sui","caput","cn","pompejus","caesar","averto","oculus","dico","qui","tu","ne","in","mors","filia","quidem","facio","cornelis","hispani","pervagor","sum","ille","crudelis","bellum","fortuna","omnis","ordo","usque","in","infimae","plebs","supplicium","descendo","nihil","in","ciuitas","noster","immunis","ab","uictor","ira","praeter","femina","sum","hic","laus","miser","urbs","seruo","licet","aut","pater","noster","aut","uictor","insanio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.4.5","citation":null,"language":"lat","text":"VARIVS GEMINVS sic diuisit: an non semper filius cogi possit, ut matrem alat; deinde an nunc cogendus non sit. Non semper, inquit, filius cogitur. transeo illos qui non possunt, aegros inutiles; aliquis ad propellendum hostem proficiscitur in cuius unius militia posita est salus publica: hunc retinebit mater? puta legatum de summa reipublicae, puta foederis: huic mater manum iniciet? Et per partes comparando utrumque officium, ille, inquit, peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter ciuis; ille alligatus, tu soluta es. at tu caeca es: ille hoc infelicior quod uidet; quid enim uidet? notas captiuitatis suae et caedes et uolnera et cruces eorum qui non redimuntur. At periculosum est. nihil non; et domi manere et flere.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":120,"lemmas":["varivs","geminvs","sic","diuido","an","non","semper","filius","cogo","possum","ut","mater","alo","deinde","an","nunc","cogo","non","sum","non","semper","inquam","filius","cogo","transeo","ille","qui","non","possum","aeger","inutilis","aliquis","ad","propello","hostis","proficisco","in","qui","unus","militia","pono","sum","salus","publicus","hic","retineo","mater","puto","legatus","de","summus","reipublicae","puto","foedo","hic","mater","manus","inicio","et","per","pars","comparo","uterque","officium","ille","inquam","peregre","sum","tu","domus","ille","capio","tu","liber","ille","inter","pirata","tu","inter","ciuis","ille","alligo","tu","solvo","sum","at","tu","caecus","sum","ille","hic","infelix","qui","uideo","quis","enim","uideo","nosco","captiuitas","suus","et","caedes","et","vulnero","et","crux","is","qui","non","redimo","at","periculosus","sum","nihil","non","et","domus","maneo","et","fleo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.4.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.9","citation":null,"language":"lat","text":"Porci Latronis. Qui omnia tuleramus, hoc fugimus. Vocat seruum et quia crucem non meruerat, mereri iubet. Itane, furcifer, tu potuisti dominam complecti? putasti aut semper tyrannum uicturum aut semper clementem futurum patrem? Felicissimi uidebuntur quibus contigerat raptus tyrannicus. Ita sine dubio beneficium dedit, quod custodiuit dominam a stupro, se a cruce ? Cum infelice face ad dotalem suum noua nupta deduceretur, si qua fides est, exhorrui quasi repositum esset edictum. Cogitabam quem sorori uirum eligerem. simpliciter fatebor: fastidiebam iam eas condiciones quae ante profectionem fuerant; aiebam: illo tempore et aliae uirgines erant. “Non uitiauit, inquit, sub tyrannide.” O nos felices, si ne nunc quidem!","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":103,"lemmas":["porcius","latro","qui","omnis","fero","hic","fugio","voco","seruus","et","quia","crux","non","mereo","mereo","iubeo","ito","furcifer","tu","possum","domina","complector","puto","aut","semper","tyrannus","vinco","aut","semper","clemens","sum","pater","felix","video","qui","contingo","rapio","tyrannicus","ita","sine","dubius","beneficium","do","qui","custodio","domina","ab","stuprum","sui","ab","crux","cos","infelix","fax","ad","dotal","suus","nouus","nubo","deduco","si","qui","fides","sum","exhorresco","quasi","repono","sum","edictum","cogito","qui","soror","uir","eligo","simplex","fateor","fastidio","iam","is","condicio","qui","ante","profectio","sum","aio","ille","tempus","et","alius","uirgo","sum","non","vitio","inquam","sub","tyrannis","o","nos","felix","si","ne","nunc","quidem"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.7","citation":null,"language":"lat","text":"POMPEI SILONIS. Gaudeo in subselliis istius esse patrem. quomodo enim aliter efficere potuissem ut uulnera eius uideretis? non multum refert mea ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostenditur. grauior esse testis solet qui a reo surgit. Talis prorsus pater quem nemo alius posset caedere, nisi qui amicus esse posset tyranni. Frater periit, ne parricidium aut faceret aut uideret:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":61,"lemmas":["pompeius","silo","gaudeo","in","subsellium","iste","sum","pater","quomodo","enim","aliter","efficio","possum","ut","uulnus","is","uideo","non","multus","refero","meus","ubi","sum","ab","hic","pars","crimen","obicio","ab","ille","ostendo","gravis","sum","testis","soleo","qui","ab","reor","surgo","tal","prorsus","pater","qui","nemo","alius","possum","caedo","nisi","qui","amicus","sum","possum","tyrannus","frater","pereo","ne","parricidium","aut","facio","aut","video"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.8","citation":null,"language":"lat","text":"Vt ignoscam tibi quod tam cito isti, obiciam quod tam cito redisti. Dic quid dixerit tibi. an nihil cum patre uoluit loqui? “Cauete proditionem.” hoc dixit: uidete ne quis nocte insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur. Nihil deest indicio. si quid de proditione quaeritis, imperator uobis dicet; si quid de proditore, legati.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":64,"lemmas":["vt","ignosco","tu","qui","tam","cito","iste","obicio","qui","tam","cito","redeo","dico","quis","dico","tu","an","nihil","cum","pater","uolo","loquor","caueo","proditio","hic","dico","uideo","ne","quis","nox","inscius","custos","exeo","ne","quis","ignoro","republico","ad","hostis","pervenio","ne","quis","ex","hostis","castrum","grauis","aurum","revorto","nihil","desum","indicium","si","quis","de","proditio","quaero","imperator","tu","dico","si","quis","de","proditor","legatus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.1","citation":null,"language":"lat","text":"MENTONIS. Iam etiam perituri dormiebant. Peragitur totus ordo supplici, ne quid se meretrix negaret uidisse. 0 miserum si quis meretricem offendit! o miseram matrem familiae si quoius formae meretrix inuidet! nihil petenti praetor negaturus est. MVSAE. Hic est Flamininus, qui exiturus in prouinciam uxorem a porta dimisit. ARGENTARI. Obicio luxuriam, obicio histrionum iocos? an uos : in conuiuio nihil aliud nisi occiditis? Qui in carcere uixerunt, in conuiuio perierunt. Blandi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":68,"lemmas":["mento","iam","etiam","pereo","dormio","perago","totus","ordo","supplicium","ne","quis","sui","meretrix","nego","uideo","miser","si","quis","meretrix","offendo","o","miser","mater","familia","si","qui","forma","meretrix","invideo","nihil","peto","praetor","nego","sum","mvsae","hic","sum","flamininus","qui","exeo","in","prouincia","uxor","ab","porto","dimitto","argentaris","obicio","luxuria","obicio","histrio","iocus","an","tu","in","conuiuium","nihil","alius","nisi","occaedes","qui","in","carcer","uiuo","in","conuiuium","pereo","blandio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.5.8","citation":null,"language":"lat","text":"ne exemplum quidem utile esse non utique perire eum qui duas rapuerit; ista ratione hunc morem perniciosissimum ciuitati introduci, ut aliquis propter hoc non pereat, quia perire saepius meruit. Reliquam partem controuersiae Fuscus in haec diuisit: utra optio honestior sit, utra iustior, utra utilior. CESTIVS hanc partem controuersiae sic diuisit: utra puellae optio dignior sit quae ualeat; utra optione raptor dignior sit. Cestius et coniecturalem quaestionem temptauit: an haec cum raptore conluserit et in hoc rapta sit, ut huic opponeretur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":80,"lemmas":["ne","exemplum","quidem","utilis","sum","non","utique","pereo","is","qui","duo","rapio","iste","ratio","hic","mos","perniciosus","ciuitas","introduco","ut","aliquis","propter","hic","non","pereo","quia","pereo","saepis","mereo","reliquus","pars","controversia","fuscus","in","hic","diuido","uter","optio","honestus","sum","uter","justus","uter","utilis","cestivs","hic","pars","controversia","sic","diuido","uter","puella","optio","dignus","sum","qui","ualeo","uter","optio","raptor","dignus","sum","cestius","et","coniectural","quaestio","tento","an","hic","cum","raptor","conludo","et","in","hic","rapio","sum","ut","hic","oppono"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.5.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.21","citation":null,"language":"lat","text":"Hanc sententiam Latro fortius et uirilius dixit qui non potest furti suspectus esse; Graecos enim et contemnebat et ignorabat. cum descripsisset debiles artus omnium et alios incuruatos, alios repentes, adiecit: pro di boni! ab his aliquis alitur integer? *D*A*M*A*S*S*K*O*M*B*R*O*S dixit: pa/lai me\\n e)kqe/tois ki/ndunos h)=n to\\ r(ifh=nai, nu=n de\\ to\\ trafh=nai. Hunc sensum CESTIVS transtulit: effecisti, inquit, ut maius esset periculum educari quam exponi. FVSCVS ARELLIVS aliter dixit: illa adhuc in miserae sortis infantia timebantur: ferae serpentesque et inimicus teneris artibus rigor et inopia; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":112,"lemmas":["hic","sententia","latro","fortis","et","virilis","dico","qui","non","possum","furtum","suspicio","sum","graeci","enim","et","contemno","et","ignoro","cum","describo","debilis","artus","omnis","et","alius","incuruatos","alius","repo","adiicio","pro","deus","bonus","ab","hic","aliquis","alo","integer","d","ab","m","ab","senatus","senatus","k","o","m","b","romanus","o","senatus","dico","pa","lai","ego","n","e","kqe","tois","ki","ndunos","h","n","to","romanus","ifh","nautilus","nu","n","de","to","trafh","nautilus","hic","sensus","cestivs","transfero","efficio","inquam","ut","magnus","sum","periculum","educaris","quam","expono","fvscvs","arellivs","aliter","dico","ille","adhuc","in","miser","sors","infer","timeo","fera","serpo","et","inimicus","teneo","ars","rigor","et","inopia","inter","expositor","periculum","non","numero","educator"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.21"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.28","citation":null,"language":"lat","text":"Ecce et illud genus cacozeliae est quod amaritudinem uerborum quasi adgrauaturam res petit; ut in hac controuersia LICINIVS NEPOS dixit: reus damnatus est legi, periit fornici. Et illud quod SENIANVS dixit habet sui generis insaniam, cum diceret nocte non debere sumi supplicium post longam descriptionem conclusit: noctu ne uictumae quidem occiduntur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":51,"lemmas":["ecce","et","ille","genus","cacozelia","sum","qui","amaritudo","uerbum","quasi","adgrauaturam","res","peto","ut","in","hic","controuersia","licinivs","nepos","dico","reus","damno","sum","lego","pereo","fornix","et","ille","qui","senianvs","dico","habeo","suus","genus","insanio","cum","dico","nox","non","debeo","sumo","supplicium","post","longus","descriptio","concludo","nox","ne","uictumae","quidem","occaedes"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.28"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.8","citation":null,"language":"lat","text":"Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio: declamatoribus placuit parricidi reum fuisse. Sic autem eum accusant tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolui, ut ne accusari quidem potuerit. Latroni non placebat illum sic accusari quomodo quidam accusauerunt: obicio tibi, quod occidisti hominem, quod ciuem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. hac enim ratione non adgrauari indignationem, sed fatigari. statim illo ueniendum est ad quod properat auditor; nam in reliquis adeo bonam causam habet Popillius, ut detracto eo quod patronum occidit, nihil negoti habiturus sit; patrocinium eius est ciuilis belli necessitas. itaque nolo per illos reum gradus ducere quos potest totiens euadere. licuit enim in bello et ciuem et senatorem et consularem occidere, ne in hoc quidem crimen est quod Ciceronem, sed quod patronum. Naturale est autem, ut quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit factum in Cicerone patrono.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":156,"lemmas":["popilius","paucus","ex","historicus","trado","interfector","cicero","et","hic","quoque","non","parricidium","reus","ab","cicero","defendo","sed","in","priuo","iudicium","declamator","placeo","parricidium","reus","sum","sic","autem","is","accuso","tamquam","defendo","non","possum","cum","adeo","possum","absolvo","ut","ne","accusaris","quidem","possum","latro","non","placeo","ille","sic","accusaris","quomodo","quidam","accuso","obicio","tu","qui","occido","homo","qui","ciuis","qui","senator","qui","consularis","qui","cicero","qui","patronus","tuus","hic","enim","ratio","non","adgrauaris","indignatio","sed","fatigo","statim","ille","venio","sum","ad","qui","propero","auditor","nam","in","reliquus","adeo","bonus","causa","habeo","popilius","ut","detraho","is","qui","patronus","occido","nihil","negotium","habeo","sum","patrocinium","is","sum","ciuilis","bellum","necessitas","itaque","nolo","per","ille","reus","gradus","duco","qui","possum","totiens","euado","licet","enim","in","bellum","et","ciuis","et","senator","et","consularis","occaedes","ne","in","hic","quidem","crimen","sum","qui","cicero","sed","qui","patronus","natural","sum","autem","ut","qui","in","nullus","patronus","fio","oportet","indignus","sum","facio","in","cicero","patronus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.17","citation":null,"language":"lat","text":"Nocens est iste, sed mihi frater est. naturae iura sacra sunt, etiam apud piratas. Quid de me iudicaturus es, si fecero? puto difficulter postea in me parricidium credes. Etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi si non potuit? Fatebor, inquit, quod fortasse offensurum est aures fratrum, offensurum est patris: uolui fratrem occidere, non potui. obortae sunt subito tenebrae, diriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. Non possum fratrem occidere. pone hoc loco piratam: non poterit. quidam occidere hominem tantum non possunt; quorundam aduersus hostes deficit manus. Fratris quoque beneficium non est tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit occidere, sed non potuit. Nouissimas illas partes fecit: quamuis non occiderit, si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat. Dicit enim pater: si non poteras, negasses et misisses ad me, non posse te.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":134,"lemmas":["noceo","sum","iste","sed","ego","frater","sum","natura","ius","sacer","sum","etiam","apud","pirata","quis","de","ego","judico","sum","si","facio","puto","difficilis","postea","in","ego","parricidium","credo","etiamsi","debeo","pareo","pater","an","ignosco","sum","ille","si","non","possum","fateor","inquam","qui","fortasse","offendo","sum","auris","frater","offendo","sum","pater","uolo","frater","occaedes","non","possum","oborior","sum","subeo","tenebra","disrigesco","animus","sublabor","sum","intercipio","spiritus","corpus","non","possum","frater","occaedes","pono","hic","locus","pirata","non","possum","quidam","occaedes","homo","tantus","non","possum","quidam","aduersus","hostis","deficio","manus","frater","quoque","beneficium","non","sum","tam","magnus","pater","quam","puto","non","ille","tu","nolo","occaedes","sed","non","possum","nouus","ille","pars","facio","quamuis","non","occido","si","tamen","punio","damno","an","abdicaris","non","debeo","dico","enim","pater","si","non","possum","nego","et","mitto","ad","ego","non","possum","tu"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.13","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCIVS hoc colore usus est ut diceret noluisse illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam fratres eius elati essent; ei qui postea decessit inter causas moriendi casum fratris fuisse. et seruauit hunc colorem, ne quid in nouercam, ne quid in patrem diceret; aiebat iustissimum futurum auum, si tantum defendere se uoluisset. Quid ergo? quare rapuisti? amabam; huic maxime ab initio animum meum addixeram. In domo uestra nihil praeter ipsam domum timui. Si apud me duo decessissent, ex domo illum mea transtulissem. MONTANVS VOTIENVS","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":86,"lemmas":["albvcivs","hic","color","utor","sum","ut","dico","nolo","ille","in","tam","infaustus","domus","educaris","ex","qui","duo","iam","frater","is","effero","sum","is","qui","postea","decedo","inter","causa","morior","casus","frater","sum","et","seruo","hic","color","ne","quis","in","noverca","ne","quis","in","pater","dico","aio","iustus","sum","auus","si","tantus","defendo","sui","uolo","quis","ergo","quare","rapio","amo","hic","magnus","ab","initium","animus","meus","addico","in","domus","uester","nihil","praeter","ipse","domus","timeo","si","apud","ego","duo","decedo","ex","domus","ille","meus","transfero","montanvs","votienvs"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.11","citation":null,"language":"lat","text":"sub hoc themate intellegere nos non hoc illi dictum: “nunc non potes,” sed “ex toto non potes.” GALLIO utrumque miscuit et hoc colore, qui uideri potest alioqui thema euertere, apertius usus est. Dictum est, inquit, illi: “quiescit puer, paulum commorare; medici uetuerunt quemquam admitti.” scitis solere illos dicere: “nec si pater uenerit.” Protinus iste clamare coepit: “testor me non admitti,” et tantum non tabellis signatis denuntiare. Auum distuleram, accusatorem exclusi. Iterum, inquit, uenit cum conuitio: “iam unum occidistis, alterum occiditis.” Nihil est miserius quam ubi aliquoi ex miseria sua inuidia quaeritur. Non est admissus cum diceret se nepotem suum non uidere uelle sed inspicere. Sic egit: ueni, non ut istum accusarem, set ut me defenderem. GALLIO hoc colore usus est: non admisi auum quia dictum erat mihi hoc illum animo uenire, ut raperet.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":133,"lemmas":["sub","hic","thema","intellego","nos","non","hic","ille","dico","nunc","non","possum","sed","ex","totus","non","possum","gallio","uterque","misceo","et","hic","color","qui","uideo","possum","alioqui","thema","euerto","aperio","utor","sum","dico","sum","inquam","ille","quiesco","puer","paulus","commoraris","medicus","uetuerunt","quisquam","admitto","scio","soleo","ille","dico","neque","si","pater","uenio","protinus","iste","clamo","coepio","testo","ego","non","admitto","et","tantus","non","tabella","signo","denuntiaris","auus","differo","accusator","excludo","iterum","inquam","uenio","cum","conuitio","iam","unus","occido","alter","occaedes","nihil","sum","miser","quam","ubi","aliquoi","ex","miseria","suus","inuidia","quaero","non","sum","admitto","cum","dico","sui","nepos","suus","non","uideo","uolo","sed","inspicio","sic","ago","uenio","non","ut","iste","accusaris","sed","ut","ego","defendo","gallio","hic","color","utor","sum","non","admitto","auus","quia","dico","sum","ego","hic","ille","animus","uenio","ut","rapio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.8.1","citation":null,"language":"lat","text":"PORCI LATRONIS. Miserrimus pater iam non uiderem filium, nisi abdicarem. fortis plus quam legi aut patriae sat est tertio mihi non rediit, sed relatus est. quod patriae superest, patri uindico. Fugit me filius et quidem ad hostem. Quousque pauidus praeliorum nuntios expectabo? fili, mihi uacationem peto. CESTI PII. Abdico filium ut habeam. Non minus uacatio mea reipublicae profuit quam militia: duxi uxorem. Sic descendit in narrationem. tertio audiui uelut denuntiantes deos, faceret adulescens iam felicitatis suae finem. ego aduocationem in unam pugnam petii: accidat, inquam, quidquid timeo, si illum amplius in aciem dimisero; cum diis pactus sum. “Non timeo,” inquit. hoc est cur timeam. Obicitur mihi quod me filius oderit. ARELLI FVSCI patris. 0 me filio pugnante iam lassum!","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":118,"lemmas":["porcus","latro","miser","pater","iam","non","uideo","filius","nisi","abdicaris","fortis","multus","quam","lego","aut","patria","satis","sum","tertius","ego","non","redeo","sed","refero","sum","qui","patria","supersum","pater","vindico","fugio","ego","filius","et","quidem","ad","hostis","quousque","pavidus","praeliorum","nuntius","expecto","filis","ego","uacatio","peto","cestus","pius","abdico","filius","ut","habeo","non","paruus","uacatio","meus","reipublicae","prosum","quam","militia","duco","uxor","sic","descendo","in","narratio","tertius","audio","uelut","denuntio","deus","facio","adulescens","iam","felicitas","suus","finis","ego","aduocatio","in","unus","pugna","peto","accido","inquam","quisquis","timeo","si","ille","amplus","in","acies","dimitto","cum","diuus","paciscor","sum","non","timeo","inquam","hic","sum","cur","timeo","obicio","ego","qui","ego","filius","odi","arelli","fvsci","pater","ego","filius","pugno","iam","lassus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.8.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.1","citation":null,"language":"lat","text":"Porci LATRONIS. Si cum liberis torta esset, indicasset. “Escende,” inquit, “occide tyrannum; nisi occideris, indicabo.” Subito iniecta manu satelles, quid moraris? inquit; iam exposita tormenta sunt. Bene est, inquit mulier, ad stuprum non uocor. Instabat cottidie uiro uxor, exigebat tyrannicidium: “tempus est; escende; si nihil aliud, ut liberos habeas: nisi tyrannicidae paritura non sum. miraris si eo tempore parere non potui, quo tyrannus torquere matronam potuit? escende, occide tyrannum; comes sequerer, nisi me inutilem dimisisset tyrannus. escende: ego iam feci tyrannicidium meum.” Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyrannus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":90,"lemmas":["porcius","latro","si","cum","liber","torqueo","sum","indico","escendo","inquam","occaedes","tyrannus","nisi","occaedes","indico","subeo","inicio","manus","satelles","quis","moraris","inquam","iam","expono","tormentum","sum","bene","sum","inquam","mulier","ad","stuprum","non","voco","insto","cottidie","uir","uxor","exigo","tyrannicidium","tempus","sum","escendo","si","nihil","alius","ut","liber","habeo","nisi","tyrannicida","pario","non","sum","miror","si","is","tempus","pareo","non","possum","quo","tyrannus","torqueo","matrona","possum","escendo","occaedes","tyrannus","comes","sequor","nisi","ego","inutilis","dimitto","tyrannus","escendo","ego","iam","facio","tyrannicidium","meus","is","nuptiae","tyrannicidium","diduco","qui","non","diduco","tyrannus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.22","citation":null,"language":"lat","text":"*G*L*U*K*W*N corruptam dixit sententiam: krousa/tw tis th\\n qu/ran tw=n e)xo/ntwn i(/na prosaga/gh| TIS. et illam: a)/ge, su\\ de\\ klai=e, su\\ de\\ qrh/nei. w)= kakw=n sumfwniw=n! Sed nostri quoque bene insanierunt. MVRREDIVS dixit: producitur miserorum longus ordo, maior pars se sine se trahit. et LICINIVS NEPOS: ut soluendo sis in poenas quotiens tibi renascendum est?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":72,"lemmas":["g","l","quintus","k","w","n","corrumpo","dico","sententia","krousa","tw","tis","th","n","qu","ran","tw","n","e","xo","ntwn","eo","no","prosaga","gh","tis","et","ille","ab","ge","su","de","klai","e","su","de","qrh","nei","w","kakw","n","sumfwniw","n","sed","noster","quoque","bene","insanio","mvrredivs","dico","produco","miserum","longus","ordo","magnus","pars","sui","sine","sui","traho","et","licinivs","nepos","ut","solvo","sum","in","poena","quotiens","tu","renascor","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.22"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.11","citation":null,"language":"lat","text":"offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar. “Non miror; Ciceronis cliens es: tanto magis occide Ciceronem tuum.” Et dixit non suae infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diuerso genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. MARVLLVS, praeceptor noster, sic narrauit: iussit, inquit, imperator, iussit uictor, iussit qui proscribebat: ego illi negare quicquam possem cui nihil poterat negare respublica? BLANDVS hoc colore: uolui, inquit, me excusare; dixi: “Cicero me defendit;” respondit: “scio; me accusauit. i ergo, ut sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam Popilli defensionem profuisse.” BVTEO hoc colore:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":90,"lemmas":["offendo","inquam","proscriptio","et","quidam","liber","loquor","non","miro","cicero","cliens","sum","tantus","magis","occaedes","cicero","tuus","et","dico","non","suus","infirmitas","sententia","uterque","inquam","sed","diuerto","genus","punior","sum","cicero","proscriptio","sum","occido","meus","occaedes","marvllvs","praeceptor","noster","sic","narro","iubeo","inquam","imperator","iubeo","uictor","iubeo","qui","proscribo","ego","ille","nego","quisquam","possum","qui","nihil","possum","nego","respublica","blandvs","hic","color","uolo","inquam","ego","excuso","dico","cicero","ego","defendo","respondeo","scio","ego","accuso","eo","ergo","ut","scio","multus","sui","antonius","accusatio","noceo","quam","popilius","defensio","prosum","bvteo","hic","color"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.11"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.15","citation":null,"language":"lat","text":"HISPO ROMANIVS hunc colorem secutus est: dixit adulescentem tumidum et nobilitatis suae cogitatione insolentem inuisa habuisse beneficia sua, moleste ferentem socerum suum dici Callian; itaque omnem operam dedisse, ut mores puellae in uitia non tantum labi pateretur, set ipse impelleret, ut haberet iustam dimittendi causam. Nanctum occasionem non interemisse, expectasse tamen dum superueniret pater. Hoc se cogitasse: expectat me; uult mecum pares rationes facere. fecisset, si non ostendisset patri adulteram filiam. GARGONIVS in hac controuersia foedo genere cacozeliae usus dixit: istud publicum adulterium est, sub Miltiadis tropaeis concumbere. DORION cum descripsisset, gloriae sibi fuisse carcerem, numquam non se illam fortunam ostentasse dixit: o(/te ei)sh=lqen *kalli/as, ta\\s pe/das a)peka/luya. HYBREAS dixit: suggnw/mhn e)/xw moi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":123,"lemmas":["hispo","romanivs","hic","color","sequor","sum","dico","adulescens","tumidus","et","nobilitas","suus","cogitatio","insolens","inuideo","habeo","beneficium","suus","molestus","fero","socer","suus","dico","callion","itaque","omnis","opera","do","ut","mos","puella","in","uitium","non","tantus","labor","pateo","sed","ipse","impello","ut","habeo","iustus","dimitto","causa","nanciscor","occasio","non","interimo","expectasse","tamen","dum","supervenio","pater","hic","sui","cogito","expecto","ego","uolo","ego","par","ratio","facio","facio","si","non","ostendo","pater","adulter","filia","gargonivs","in","hic","controuersia","foedo","genus","cacozelia","utor","dico","iste","publicus","adulterium","sum","sub","miltiades","tropaeum","concumbo","dorion","cum","describo","gloria","sui","sum","carcer","numquam","non","sui","ille","fortuna","ostento","dico","o","tu","is","sh","lqen","kalli","as","ta","senatus","pe","do","ab","peka","luya","hybreas","dico","suggnw","mhn","e","xw","moi"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.6.10","citation":null,"language":"lat","text":"si suo more emendare patrem uolo, luxuriandum est. SILO POMPEIVS patronum adulescenti dedit; quod non putabat in accusatoris persona Latro faciendum, ut aliquis per patronum accusaret patrem. RVFVS VIBIVS a parte adulescentis: festiuum senem! in honorem filii sui ebrius fit. In narratione hoc usus est colore: solutum patrem; iam mentem eius labentem laudare coepisse luxuriam; dicere eos felicius agere, qui usque sibi amare permitterent; necessarium tantum habere, quantum acceperant; obiurgare interim, quasi non † commorarent. “Rusticum,” inquit, “iuuenem! praematura,” inquit, “seueritas non est frugalitas set tristitia:o quid tu senex facies?” Non creditis haec illum dixisse, qui uitia etiam cum obiurgare uult,","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["si","suus","mos","emendo","pater","uolo","luxurio","sum","silus","pompeivs","patronus","adulescens","do","qui","non","puto","in","accusator","persono","latro","facio","ut","aliquis","per","patronus","accuso","pater","rvfvs","vibivs","ab","pars","adulescens","festivus","senex","in","honor","filius","suus","ebrius","fio","in","narratio","hic","utor","sum","color","soluo","pater","iam","mens","is","labor","laudo","coepio","luxuria","dico","is","felix","ago","qui","usque","sui","amo","permitto","necessarius","tantus","habeo","quantus","accipio","obiurgaris","interim","quasi","non","commorarent","rusticus","inquam","iuuenis","praematurus","inquam","seueritas","non","sum","frugalitas","sed","tristitia","o","quis","tu","senex","facies","non","credo","hic","ille","dico","qui","uitium","etiam","cum","obiurgaris","uolo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.6.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.2.12","citation":null,"language":"lat","text":"Colorem pro adulescente GALLIO illum induxit: circumsteterunt me, inquit, iuuenes: aetatis causa agi uidebatur. cum dubitarem exaudiui nescio quem dicentem: nihil agis; ego tibi cedo, illi non cedo. CESTIVS hoc colore usus est: putasse sese ipsi patri honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in foro inspici. MONTANVS VOTIENVS ait: cogitaui non quid imperares, sed quid praecepisses: dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Inuidiosa omnibus in illo iudicio fortuna tua uidebatur, cum quaereretur utrum pugnasses felicius an genuisses. Non est quod me putes uisum illis fortiorem: decepti sunt, pater; iudicauerunt non quod erat, sed quod te malle crediderunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":102,"lemmas":["color","pro","adulescens","gallio","ille","induco","circumsto","ego","inquam","iuuenis","aetas","causa","ago","uideo","cum","dubitaris","exaudiui","nescio","qui","dico","nihil","ago","ego","tu","cedo","ille","non","cedo","cestivs","hic","color","utor","sum","puto","sui","ipse","pater","honestus","hic","sum","certus","domo","laus","uterque","in","forum","inspicio","montanvs","votienvs","aio","cogito","non","quis","imperaris","sed","quis","praecipio","dico","semper","cum","ego","horto","ad","gloria","ut","nullus","cedo","invidiosus","omnis","in","ille","iudicium","fortuna","tuus","uideo","cum","quaero","utrum","pugno","felix","an","gigno","non","sum","qui","ego","puto","uideo","ille","fortis","decipio","sum","pater","judico","non","qui","sum","sed","qui","tu","malo","credo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.2.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.19","citation":null,"language":"lat","text":"HISPO ROMANIVS ignorantia illum excusauit: pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum uulgaria iura nouerat, in seruum nihil non domino licere, pictori nihil non pingere, mancipium suum operi suo impendit. “Non omnia, inquit, narras: Olynthius fuit ille qui periit.” Quid autem ad rem pertinet, cuius nationis seruos fuerit? Audes, inquit, seruum dicere Olynthium, etiam post bellum et ante decretum? alioqui quod uos illis beneficium dedistis nisi quod iam illos nec torquere licet nec occidere? Graeci nefas putauerunt pro Parrhasio dicere: omnes illum accusauerunt; in eosdem sensus incurrerunt.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":89,"lemmas":["hispo","romanivs","ignoro","ille","excuso","pictor","inquam","intra","officina","suus","claudo","qui","hic","tantus","vulgaris","ius","nosco","in","seruus","nihil","non","dominus","licet","pictor","nihil","non","pingo","mancipium","suus","operio","suus","impendo","non","omnis","inquam","narro","olynthius","sum","ille","qui","pereo","quis","autem","ad","res","pertineo","qui","natio","seruus","sum","audeo","inquam","seruus","dico","olynthius","etiam","post","bellum","et","ante","decretum","alioqui","qui","tu","ille","beneficium","do","nisi","qui","iam","ille","neque","torqueo","licet","neque","occaedes","graecum","nefas","puto","pro","parrhasius","dico","omnis","ille","accuso","in","idem","sensus","incurro"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.9","citation":null,"language":"lat","text":"Si necessest aliquem torqueri, eme nocentem seruum, ut eodem tempore et exemplum sumas et supplicium. Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis, eculeis. ista aut uidentem aut exspectantem, Parrhasi, parum tristem putas? Dicebat miser: “non prodidi patriam. Athenienses, si nihil merui, succurrite, si merui, reddite Philippo.” inter ista Parrhasius dubium est studiosius pingat, an ille saeuiat.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":62,"lemmas":["si","necesse","aliquis","torqueo","emo","noceo","seruus","ut","idem","tempus","et","exemplum","sumo","et","supplicium","statuo","ex","alter","pars","parrhasius","cum","color","ex","alter","tortor","cum","ignis","flagellum","equuleus","iste","aut","video","aut","exspecto","parrhasius","parum","tristis","puto","dico","miser","non","prodo","patria","atheniensis","si","nihil","mereo","succurro","si","mereo","reddo","philippus","inter","iste","parrhasius","dubius","sum","studiosus","pingo","an","ille","saevio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.1","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCI SILI. De fratre nec iudicare audeo nec loqui: uno nomine ei et gratias ago et gratulor, quod patrem seruare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui. Plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae uideris ipse nosse, indicabo. Solutum mihi fratrem tradideris an alligatum nescio: quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit; nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an nouerca mandasset, ministerium an poenam esse uoluisset, uindictam an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse, si quis tibi dixisset tyrannus: ueni, tuis manibus filium insue. in hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo ne innocentem damnaueris; si non potes, quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":137,"lemmas":["albvci","silis","de","frater","neque","iudicaris","audeo","neque","loquor","unus","nomen","is","et","gratia","ago","et","gratulor","qui","pater","seruo","possum","morior","iubeo","tantus","tempestas","confundo","neque","aestimaris","quisquam","neque","dispicio","possum","multus","tu","crimen","pater","fortuna","torqueo","quam","qui","uideo","ipse","nosco","indico","soluo","ego","frater","trado","an","alligo","nescio","quantus","ad","meus","stupor","attineo","etiam","fugio","possum","neque","satis","memini","talis","ministerium","ego","pater","an","noverca","mando","ministerium","an","poena","sum","uolo","vindicta","an","parricidium","insuo","culleus","frater","iubeo","non","possum","pater","non","ignosco","an","non","credo","ego","contendo","ne","tu","quidem","possum","si","quis","tu","dico","tyrannus","uenio","tuus","manus","filius","insuo","in","hic","opus","possum","oculus","tuus","possum","manus","uti","possum","audio","includo","filius","gemitus","si","possum","timeo","ne","innocens","damnaueris","si","non","possum","quis","frater","in","frater","non","possum","pater","testo","do"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.6","citation":null,"language":"lat","text":"Instabat tyrannus: torque: illa pars etiam potest; subice ignes: in illa parte iam exaruit cruor; seca, uerbera, oculos lancina, fac iam ne uiro placeat matrix. PAPIRI FABIANI. Describam nunc ego cruciatus et miseram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saeuientia: extincti sanguine refouebantur ignes; in hoc desinebatur torqueri aliquando, ut saepius posset. Exquisita uerbera, lamnae, eculeus, quidquid antiqua saeuitia inuenerat, quidquid et noua adiecerat— quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. 0 nos felices! quod nullis hausta puerperiis fuit, tacuit. tunc silentio tyrannicidium fecit, certe tyrannicidam. Conuolsis laceratisque membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex arce,","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":99,"lemmas":["insto","tyrannus","torquis","ille","pars","etiam","possum","subicio","ignis","in","ille","pars","iam","exaresco","cruor","seco","verbero","oculus","lancino","facio","iam","ne","uir","placeo","matrix","papiri","fabiani","describo","nunc","ego","cruciatus","et","miser","corpus","patientia","inter","tyrannicus","tormentum","saevio","extingo","sanguis","refouebantur","ignis","in","hic","desino","torqueo","aliquando","ut","saepis","possum","exquaero","verbero","lamina","equuleus","quisquis","antiquus","saeuitia","invenio","quisquis","et","nouus","adicio","quis","amplus","dico","et","tyrannus","torqueo","et","cum","de","tyrannicidium","quaero","nos","felix","qui","nullus","haurio","puerperium","sum","taceo","tunc","silentium","tyrannicidium","facio","certus","tyrannicida","convello","lacero","membrum","neque","adhuc","sufficio","non","dimitto","sum","ex","arx"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.14","citation":null,"language":"lat","text":"T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium uinci, si ante a Thucydide uincatur. CESTIVS colorem pro Callia hunc habuit: obiecit ultro Cimoni quod passus esset uxorem suam adulteram fieri, quod non custodisset, quod expectasset dum superueniret pater, ut spectator calamitatis suae fieret. iam, inquit, etiamsi dimiseris, ingratus es. ego non expectaueram dum rogarer.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":87,"lemmas":["t","autem","livius","tam","iniquus","sallustius","sum","ut","hic","ipse","sententia","et","tamquam","transfero","et","tamquam","corrumpo","dum","transfero","obicio","sallustius","neque","hic","amor","thucydides","facio","ut","ille","praefero","sed","laudo","qui","non","timeo","et","facilis","puto","possum","ab","sui","sallustius","vinco","si","ante","ab","thucydides","vinco","cestivs","color","pro","callion","hic","habeo","obiacio","ultro","cimon","qui","patior","sum","uxor","suus","adulter","fio","qui","non","custodio","qui","expectasset","dum","supervenio","pater","ut","spectator","calamitas","suus","fio","iam","inquam","etiamsi","dimitto","ingratus","sum","ego","non","expectaueram","dum","rogo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.1","citation":null,"language":"lat","text":"Felicior essem si plures reos defenderem. TRIARI. Haec uulnera quae in ore uidetis meo postea feci quam dimissus sum. IVNI GALLIONIS. Gratias ago filio, quod me non reliquit solum tyranno. Quod manus illius ausae sunt ego iussi, itaque crimini meo adsum. “Amicus, inquit, tyranni fuit.” an hoc tantum filius meus in arce simulauit? Procumbo ad genua uestra, iudices, ille contumax, qui cum uapularem non rogaui.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":65,"lemmas":["felix","sum","si","multus","reus","defendo","triaris","hic","uulnus","qui","in","os","uideo","meus","postea","facio","quam","dimitto","sum","ivni","gallio","gratia","ago","filius","qui","ego","non","relinquo","solus","tyrannus","qui","manus","ille","audeo","sum","ego","iubeo","itaque","crimen","meus","adsum","amicus","inquam","tyrannus","sum","an","hic","tantus","filius","meus","in","arx","simulo","procumbo","ad","genu","uester","iudex","ille","contumax","qui","cum","uapularis","non","rogo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.6","citation":null,"language":"lat","text":"Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit? “Accusa, inquit, me.” unde tam securus es? inuenisse uideris quis alius occiderit. Non erat in illo praeda quam grassator sequeretur, sed erat summa uirtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia: haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuuat et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat uiuo illo prouocare nos ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem. Si pauper accusandi diuitis animos non sumpsit miramini? quia tacet, reus est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":119,"lemmas":["qui","inter","necessarius","ita","crudeliter","interimo","pater","dolor","nihil","fortis","sum","quam","qui","gemo","accuso","inquam","ego","unde","tam","securus","sum","invenio","uideo","quis","alius","occido","non","sum","in","ille","praeda","quam","grassator","sequor","sed","sum","summus","uirtus","sed","sum","firmus","inopia","munimentum","contumax","aduersus","fastidium","diuitiae","innocens","hic","ab","inimicus","spolium","peto","sum","nescio","quomodo","miser","sum","inter","miseria","iuuo","et","plerusque","omnis","dolor","per","lacrima","effluo","nimium","funus","noster","exultat","non","soleo","uiuus","ille","prouoco","nos","ut","reus","fio","si","quis","omnis","mortalis","miser","inter","necessaria","super","occido","pater","lacrima","ita","credo","adhuc","inertia","miror","sum","in","hic","indignitas","praesum","periculum","omnis","suus","pono","admiratio","si","pauper","accuso","dives","animus","non","sumo","miro","quia","taceo","reus","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.6.10","citation":null,"language":"lat","text":"Divisio. Cestius in duas partes coniecturam diuisit et primum quaesiit, an illi conscia opus fuerit; deinde: si opus est aut fuit, an hanc habuerit. Non seruauit autem modum; nam et illum locum diu tractauit: non posse sororem in mortem fratris impelli, et interim tam puellam uoluit uideri ut nulli esset idonea ministerio. Itaque elegantissime deridebat MONTANVS Votienus in hac controuersia ineptias rhetorum, quod sic declamarent tamquam haec quae nominata est infans esset nec intellegerent, si talis esset ne futuram quidem ream. Itaque hoc debemus, inquit, nobis proponere: puellam eius aetatis in qua est fortasse credibile scelus. Illud quidem intolerabile esse aiebat quod induxerat STIVS: matrem dicentem filiae: “da fratri uenenum,” filiam respondentem: “mater, quid est uenenum?” .","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":116,"lemmas":["divisio","cestius","in","duo","pars","conicio","diuido","et","primus","quaero","an","ille","conscius","opus","sum","deinde","si","opus","sum","aut","sum","an","hic","habeo","non","seruo","autem","modus","nam","et","ille","locus","diu","tracto","non","possum","soror","in","mors","frater","impello","et","interim","tam","puella","uolo","uideo","ut","nullus","sum","idoneus","ministerium","itaque","elego","derideo","montanvs","votienus","in","hic","controuersia","ineptia","rhetor","qui","sic","declamo","tamquam","hic","qui","nomino","sum","infer","sum","neque","intellego","si","talis","sum","ne","sum","quidem","reor","itaque","hic","debeo","inquam","nos","propono","puella","is","aetas","in","qui","sum","fortasse","credibilis","scelus","ille","quidem","intolerabilis","sum","aio","qui","induco","stivs","mater","dico","filia","do","frater","uenenum","filia","respondeo","mater","quis","sum","uenenum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.6.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.17","citation":null,"language":"lat","text":"Omnes infamauerunt raptae patrem quasi cum raptore conludentem. GALLIO dixit: ingenuam uirginem rapuit, si tamen rapuit. SILO POMPEIVS eandem suspicionem in omnia contulit: “exoraui,” inquit, “raptae patrem.” ita tu, cum exorabilem haberet patrem, rapuisti? HISPANVS dixit: omnia cito facta sunt: iste cito rapuit, ille cito ignouit. nisi demens sum, aliquid suspicandum. ARGENTARIVS dixit: rapta est et statim exorata; immo nescio an exorata, deinde rapta. Spero te innocentiorem fuisse quam uis uideri. tu exorasse te dicis, ego te exoratum puto. dic, quid tibi cum socero conuenit? RVFVS VIBIVS dixit: dic mihi, quid tibi conuenerit, quanto tibi nuptias promiserit. non uis?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":99,"lemmas":["omnis","infamo","rapio","pater","quasi","cum","raptor","conludo","gallio","dico","ingenua","uirgo","rapio","si","tamen","rapio","silus","pompeivs","idem","suspicio","in","omnis","confero","exoraui","inquam","rapio","pater","ita","tu","cum","exorabilis","habeo","pater","rapio","hispanvs","dico","omnis","cito","facio","sum","iste","cito","rapio","ille","cito","ignosco","nisi","demens","sum","aliquis","suspicor","argentarivs","dico","rapio","sum","et","statim","exoro","immo","nescio","an","exoro","deinde","rapio","spero","tu","innocens","sum","quam","uolo","uideo","tu","exoro","tu","dico","ego","tu","exoro","puto","dico","quis","tu","cum","socer","conuenio","rvfvs","vibivs","dico","dico","ego","quis","tu","convenio","quantus","tu","nuptiae","promitto","non","uolo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.18","citation":null,"language":"lat","text":"Illi qui scripta sua torquent, qui de singulis uerbis in consilium euut, necesse est quae totiens animo suo admouent nouissime adfigant: at quorumcumque stilus uelox est, tardior memoria est. In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad conprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas quascumque dixerat teneret etiam. itaque superuacues sibi fecerat codices: aiebat se in animo scribere. Cogitata dicebat ita, ut in nullo umquam uerbo eum memoria deceperit. Historiarum omnium summa notitia: iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta cursu reddebat; adeo quaecumque semel in animum eius descenderant in promptu erant.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":103,"lemmas":["ille","qui","scribo","suus","torqueo","qui","de","singuli","uerbum","in","consilium","euut","necesse","sum","qui","totiens","animus","suus","admoveo","nouus","affigo","at","quicumque","stilus","uelox","sum","tardus","memoria","sum","in","ille","non","tantus","natural","memoria","felicitas","sum","sed","ars","summus","et","ad","comprehendo","qui","teneo","debeo","et","ad","custodio","adeo","ut","omnis","declamatio","suus","quicumque","dico","teneo","etiam","itaque","superuacues","sui","facio","codico","aio","sui","in","animus","scribo","cogito","dico","ita","ut","in","nullus","umquam","uerbum","is","memoria","decipio","historiaris","omnis","summus","notitia","jubeo","aliquis","nominaris","dux","et","statim","is","ago","cursus","reddo","adeo","quicumque","semel","in","animus","is","descendo","in","promptus","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.7","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII narratio: Ita domi custodita est, ut rapi posset; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae, ut lenoni uenderent; sic emit leno, ut prostitueret; sic uenientes deprecata est, ut ferro opus esset. Coniectum in urnam nomen eius non exiit, sed eiectum est. tempus erat nunc sortiri: urna purgata est. Stetisti puella in lupanari: iam te ut nemo uiolauerit locus ipse uiolauit. stetisti cum meretricibus, stetisti sic ornata, ut populo placere posses, ea ueste quam leno dederat; nomen tuum pependit in fronte; pretia stupri accepisti et manus quae dis datura erat sacra lenoni capturas tulit; cum deprecareris intrantis amplexus, ut alia omnia impetraris, osculo rogasti. Ancillae ex lupanaribus sacerdoti non emuntur; coram sacerdote obscenis homines abstinent. Non sine causa sacerdoti lictor apparet: occurrentem te illi meretricem summouisset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":132,"lemmas":["cestus","pius","narratio","ita","domus","custodio","sum","ut","rapio","possum","ita","carus","sum","suus","ut","rapio","non","redimo","ita","rapio","parco","pirata","ut","leno","vendo","sic","emo","leno","ut","prostituo","sic","venio","deprecor","sum","ut","ferrum","opus","sum","conicio","in","urna","nomen","is","non","exeo","sed","eicio","sum","tempus","sum","nunc","sortior","urna","purgo","sum","sto","puella","in","lupanaris","iam","tu","ut","nemo","violo","locus","ipse","violo","sto","cum","meretrix","sto","sic","orno","ut","populus","placeo","possum","is","uestis","quam","leno","do","nomen","tuus","pendeo","in","frons","pretium","stuprum","accipio","et","manus","qui","deus","do","sum","sacer","leno","capio","fero","cum","deprecor","intro","amplector","ut","alius","omnis","impetraris","osculo","rogo","ancilla","ex","lupanaris","sacerdos","non","emo","coram","sacerdos","obscenus","homo","abstineo","non","sine","causa","sacerdos","lictor","appareo","occurro","tu","ille","meretrix","summoveo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.1","citation":null,"language":"lat","text":"interrogate si qua uultis et sinite me ab istis iuuenalibus studiis ad senectutem meam reuerti. Fatebor uobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui uelut optimam uitae meae partem mihi reducturus: deinde iam me pudet, tamquam diu non seriam rem agam. hoc habent scholasticorum studia: leuiter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. Sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite uel adactum iureiurando, quo adfirmem dixisse me quae sciui quaeque audiui quaeque ad hanc rem pertinere iudicaui.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":80,"lemmas":["interrogo","si","qui","uolo","et","sino","ego","ab","iste","iuuenal","studium","ad","senectus","meus","revorto","fateor","tu","iam","res","taedium","sum","primus","libet","adsileo","uelut","bonus","uita","meus","pars","ego","reduco","deinde","iam","ego","pudeo","tamquam","diu","non","seria","res","ago","hic","habeo","scholasticus","studium","leuis","tango","delecto","contrecto","et","propius","admoueo","fastidium","sum","sino","ergo","ego","semel","exhaurio","memoria","meus","et","dimitto","uel","adigo","jurejuro","quo","adfirmo","dico","ego","qui","scio","quisque","audio","quisque","ad","hic","res","pertineo","judico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.17","citation":null,"language":"lat","text":"PASSIENVS, uir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc subtilitatem actionis non probabat: Latroni se adsentiri dicebat ideo, quia ista omnia semper tractanda per se essent, si haec mulier iniusti repudi ageret; nunc ingrati agit: ita non quaeritur an legitime, sed an ingrate dimissa sit; itaque in aequitatis tractationem cadunt etiam quae iuris sunt. Nam cum quaeratur, an non oportuerit hanc dimitti etiamsi licuit, apparet, quam utique non oportuerit, si ne licuit quidem. ALBVCIVS itaque decentissime fecit — solebat enim fere in aliquas figuras declamationem describere — et prius egit iniusti repudii, deinde ingrati: † inquit putat emet an ullum beneficium a quo tamquam inique dimissa. Hinc omnes quaestiones ad sterilitatem et aestimationem quinquenni pertinentis libere tractauit, deinde transiit in ingrati accusationem. CESTIVS simplicem pro uiro introduxit colorem:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":125,"lemmas":["passienvs","uir","eloquens","et","tempus","suus","primus","orator","hic","subtilitas","actio","non","probo","latro","sui","adsentio","dico","ideo","quia","iste","omnis","semper","tracto","per","sui","sum","si","hic","mulier","injustus","repudium","ago","nunc","ingratus","ago","ita","non","quaero","an","legitimus","sed","an","ingratus","dimitto","sum","itaque","in","aequitas","tractatio","cado","etiam","qui","ius","sum","nam","cum","quaero","an","non","oportet","hic","dimitto","etiamsi","licet","appareo","quam","utique","non","oportet","si","ne","licet","quidem","albvcivs","itaque","decet","facio","soleo","enim","fere","in","aliqui","figura","declamatio","describo","et","prior","ago","injustus","repudium","deinde","ingratus","inquam","puto","emeo","an","ullus","beneficium","ab","quo","tamquam","iniquus","dimitto","hinc","omnis","quaestio","ad","sterilitas","et","aestimatio","quinquennis","pertineo","libo","tracto","deinde","transeo","in","ingratus","accusatio","cestivs","simplex","pro","uir","introduco","color"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.7","citation":null,"language":"lat","text":"Porci Latronis. Quid ab ista proditione securum est quae peruenit iam usque ad ducem? uereor ne tam sero caueamus quam imperator noster, qui non ante intellexit proditionem quam proditus est; nec umquam praesentius periculum fuit: respublica sine imperatore est, proditor sine custode. Quid enim est quare tibi hostes pepercerint? et imperatoris nostri pater es et aurum habes et legatus non es. Si tibi dicam: “expecta dum legati mittantur; filius tibi publice remittitur,” dices: “paternus adfectus non sustinet moram; rapit me desiderium fili; etiamsi redimere uiuum non potero, saltim mortuum redimam; numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":100,"lemmas":["porcius","latro","quis","ab","iste","proditio","securus","sum","qui","peruenio","iam","usque","ad","dux","uereor","ne","tam","serus","caueamus","quam","imperator","noster","qui","non","ante","intellego","proditio","quam","prodeo","sum","neque","umquam","praesens","periculum","sum","respublica","sine","imperator","sum","proditor","sine","custos","quis","enim","sum","quare","tu","hostis","parco","et","imperator","noster","pater","sum","et","aurum","habeo","et","legatus","non","sum","si","tu","dico","expecta","dum","legatus","mitto","filius","tu","publicus","remitto","dico","paternus","affectus","non","sustineo","mora","rapio","ego","desiderium","filis","etiamsi","redimo","uiuus","non","possum","saltem","mortuus","redimo","numquam","tam","durus","hostis","sum","ut","paternus","lacrima","non","flecto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.pr.12","citation":null,"language":"lat","text":"Declamabat autem Cicero non quales nunc controuersias dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem dicebautur, quas thesis uocabant. hoc enim genus materiae quo nos exercemur adeo nouum est, ut nomen quoque eius nouum sit. controuersias nos dicimus: Cicero causas uocabat. Hoc uero alterum nomen Graecum quidem sed in Latinum ita translatum ut pro Latino sit, scolastica, controuersia multo recentius est, sicut ipsa declamatio apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Caluum inueniri potest qui declamationem distinguit; ait enim: “declamare est domi non mediocriter dicere.” bene alterum putat domesticae exercitationis esse, alterum uerae actionis. Modo nomen hoc prodiit; nam et studium ipsum nuper celebrari coepit: ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":115,"lemmas":["declamo","autem","cicero","non","qualis","nunc","controversia","dico","ne","talis","quidem","qualis","ante","cicero","dicebautur","qui","thesis","uoco","hic","enim","genus","materia","quo","nos","exerceo","adeo","nouus","sum","ut","nomen","quoque","is","nouus","sum","controversia","nos","dico","cicero","causa","uoco","hic","uerus","alter","nomen","graecus","quidem","sed","in","latinus","ita","transfero","ut","pro","latinum","sum","scolastica","controuersia","multus","recens","sum","sicut","ipse","declamatio","apud","nullus","antiquus","auctor","ante","cicero","et","calvus","inuenio","possum","qui","declamatio","distinguo","aio","enim","declamaris","sum","domus","non","mediocris","dico","bene","alter","puto","domesticus","exercitatio","sum","alter","uerus","actio","modo","nomen","hic","prodeo","nam","et","studium","ipse","nuper","celebraris","coepio","ideo","facilis","sum","ego","ab","incunabulis","nosco","res","post","ego","nata"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.pr.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.10","citation":null,"language":"lat","text":"Ergo tu, cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti? “Proxima,” inquit, “die hic plurimum retulit: faciendus est huic similis alter; hic satis retulit: fiat et alius miser ad hoc exemplum. ite nunc, inquit, et alimenta mihi quaerite. tu, inquit, qui oculos non habes, per oculos rogato; tu, inquit, qui manus perdidisti, per manus rogato; tu per illa membra quae trahis debilia; per ea quisque quae non habet ambiat.” O miseros qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! ecce nescio quis: meus, inquit, filius si uiueret, huic fortassis similis esset. numquid ego meum transeo? alius: potuit, inquit, meus in eundem incidere dominum. quid si incidit? omnes omnibus congerunt, dum unusquisque timet ne suo neget. Pars altera. ARELLI FVSCI. “Debilitasti,” inquit. plus illis patres nocuerant. LATRO sic diuisit: an laesa sit respublica.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":132,"lemmas":["ergo","tu","cum","de","publicus","misericordia","cogitaris","tam","crudelis","sum","possum","propior","inquam","dies","hic","multus","refero","facio","sum","hic","similis","alter","hic","satis","refero","fio","et","alius","miser","ad","hic","exemplum","eo","nunc","inquam","et","alimentum","ego","quaero","tu","inquam","qui","oculus","non","habeo","per","oculus","rogo","tu","inquam","qui","manus","perdo","per","manus","rogo","tu","per","ille","membrum","qui","traho","debilis","per","is","quisque","qui","non","habeo","ambiat","o","miser","qui","sic","rogo","miser","qui","sic","rogo","ecce","nescio","quis","meus","inquam","filius","si","vivo","hic","fortassis","similis","sum","numquid","ego","meus","transeo","alius","possum","inquam","meus","in","idem","incido","dominus","quis","si","incido","omnis","omnis","congero","dum","unusquisque","timeo","ne","suus","nego","pars","alter","arelli","fvsci","debilito","inquam","multus","ille","pater","noceo","latro","sic","diuido","an","laedo","sum","respublica"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.14","citation":null,"language":"lat","text":"Singula, inquit, aestima quae obicis. si tantum amicam habuisset, numquid accusares? si animaduertisset in aliquem nullo rogante numquid accusari posset? Si non omne non recte factum hac lege uindicari potest, an id quod sub auctoritate publica geritur. Nam cum adulterium committit, cum ueneficium, tamquam ciuis peccat, cum animaduertit, auctoritate publica utitur. in eo autem quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione uindicandum est. Dic enim mihi, si cum animaduertere debeat non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si cum classicum canere debeat, synphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem? atqui quod fecit foedius est:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["singulus","inquam","aestimo","qui","obicio","si","tantus","amica","habeo","numquid","accusaris","si","animaduerto","in","aliquis","nullus","rogo","numquid","accusaris","possum","si","non","omnis","non","rectus","facio","hic","lex","uindico","possum","an","is","qui","sub","auctoritas","publicus","gero","nam","cum","adulterium","committo","cum","veneficium","tamquam","ciuis","pecco","cum","animaduerto","auctoritas","publicus","uto","in","is","autem","qui","sub","praetexo","publicus","maiestas","ago","quisquis","pecco","maiestas","actio","uindico","sum","dico","enim","ego","si","cum","animaduertere","debeo","non","legitimus","cultus","atque","mos","sollemnis","utor","interdiu","tribunal","conscendo","conuiual","uestis","si","cum","classicus","cano","debeo","synphoniam","cano","iubeo","non","laedo","maiestas","atqui","qui","facio","foedus","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.14"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.8","citation":null,"language":"lat","text":"scires, si mecum fuisses. ALBVCIVS ethicos, ut multi putant, dixit: — certe laudatum est cum diceret — exeuntem me puer secutus est. Non probabat hanc Messala sententiam: non habet, inquit, fiduciam, si mauult uider recepisse puerum quam adduxisse; ex qua ratione est adoptatum esse non quia debuerit, sed quia secutus sit. Fuit autem Messala exactissimi ingenii quidem in omnis studiorum partes, Latini utique sermonis obseruator diligentissimus; itaque cum audisset Latronem declamantem, dixit: sua lingua disertus est. ingenium illi concessit, sermonem obiecit. Non tulit hanc contumeliam Latro et pro Pythodoro in Messalae orationem disertissimam recitauit aeque compositam atque suasoriam (de) Theodoto declamauit per triduum. quae dixerit suo loco reddam, cum ad suasorias uenero.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":110,"lemmas":["scio","si","ego","sum","albvcivs","ethicus","ut","multus","puto","dico","certus","laudo","sum","cum","dico","exeo","ego","puer","sequor","sum","non","probo","hic","messalla","sententia","non","habeo","inquam","fiducia","si","malo","uider","recipio","puer","quam","adduco","ex","qui","ratio","sum","adoptas","sum","non","quia","debeo","sed","quia","sequor","sum","sum","autem","messalla","exigo","ingenium","quidem","in","omnis","studium","pars","latinum","utique","sermo","obseruator","diligens","itaque","cum","audio","latro","declamo","dico","suus","lingua","dissero","sum","ingenium","ille","concedo","sermo","obiacio","non","fero","hic","contumelia","latro","et","pro","pythodoro","in","messalla","oratio","dissero","recito","aequus","compono","atque","suasoria","de","theodoto","declamo","per","triduum","qui","dico","suus","locus","reddo","cum","ad","suasoria","venio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.6.6","citation":null,"language":"lat","text":"Aliquis in adoptionem iuuenis petitur: si uolet ire quaerat, senex ille qui petit quales et quos habeat maiores, quanta bona, an satis magno se possit addicere. aliquis capere orbos senes uult et suas spes in alienas mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur census; ubi uero quaeret uxorem, uideat an nuptias suas amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid uiro inciderit, mala una tolerare: si bis bonis fuerit instructa, dotata est. Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. Fac, inquit, quod imperat; nolo propter me patrem tuum offendas. ibo, inquit, sola. Tu ibis? quo, infelix? quas petitura regiones? est enim tibi aliquis locus? pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":120,"lemmas":["aliquis","in","adoptio","iuuenis","peto","si","uolo","eo","quaero","senex","ille","qui","peto","qualis","et","qui","habeo","magnus","quantus","bonus","an","satis","magnus","sui","possum","addico","aliquis","capio","orbus","senex","uolo","et","suus","spes","in","alienus","mors","diffundo","excutio","testamentum","scrutor","census","ubi","uerus","quaero","uxor","uideo","an","nuptiae","suus","amo","an","nihil","multus","facio","marito","an","misericors","sum","an","fortis","sum","an","possum","si","quis","uir","incido","malus","unus","tolero","si","bis","bonus","sum","instruo","doto","sum","non","possum","unus","felix","sum","qui","solo","unus","infelix","sum","facio","inquam","qui","impero","nolo","propter","ego","pater","tuus","offendo","eo","inquam","solus","tu","eo","quo","infelix","qui","peto","regio","sum","enim","tu","aliquis","locus","pater","tuus","nos","mare","praecludo","meus","terra"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.6.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.23","citation":null,"language":"lat","text":"HYBREAS, inquit, cum diceret controuersiam de illo qui tribadas deprehendit et occidit, describere coepit mariti adfectum, in quo non deberet exigi inhonesta inquisitio: e)gw\\ d' e)sko/phs' a)\\n pro/teron to\\n a)/ndra ei) gege/nnhtai/ tis h)\\ prose/rraptai. GRANDAVS, Asianus aeque declamator, cum diceret in eadem controuersia, num ideo occidi ut adulteros non paterentur? dixit: ei) de\\ fhla/rrena moixo\\n e)/labon; In hac controuersia de sacerdote non minus obscene dixit MVRREDIVS: fortasse dum repellit libidinem, manibus excepit. Longe recedendum est ab omni obscenitate et uerborum et sensuum. quaedam satius est causae detrimento tacere quam uerecundiae dicere. VIBIVS RVFVS uidebatur cotidianis uerbis usus non male dixisse: ista sacerdos quantum militi abstulit!","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":118,"lemmas":["hybreas","inquam","cum","dico","controuersia","de","ille","qui","tribadas","deprehendo","et","occido","describo","coepio","maritus","afficio","in","quo","non","debeo","exigo","inhonestus","inquisitio","e","gw","d","e","sko","phs","ab","n","pro","tero","to","n","ab","ndra","is","gege","nnhtai","tis","h","prose","rraptai","grandavs","asianus","aequus","declamator","cum","dico","in","idem","controuersia","num","ideo","occido","ut","adulter","non","pateo","dico","is","de","fhla","rrena","moixo","n","e","labo","in","hic","controuersia","de","sacerdos","non","paruus","obscenus","dico","mvrredivs","fortasse","dum","repello","libido","manus","excipio","longus","recedo","sum","ab","omnis","obscenitas","et","uerbum","et","sensus","quidam","sero","sum","causa","detrimentum","taceo","quam","verecundia","dico","vibivs","rvfvs","uideo","cottidianus","uerbum","utor","non","malus","dico","iste","sacerdos","quantus","miles","aufero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.23"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.5.10","citation":null,"language":"lat","text":"Ex illis qui res ineptas dixerant, primus ibi ante omnis MVSA uoster, qui cum uulnus nouercae descripsisset adiecit: at, hercules, pater meus tanquam paries perfossus est. MVRREDIVS: patrocinium putat esse causae suae quod sanguinem misit. NEPOS LICINIVS ait: non est istud uulnus, sed ludentis adulteri morsus. SENIANVS ex illa stultorum nota sententiam protulit: non uulnerauit, inquit, nouercam, sed uiri sui sanguine aspersit; cum illa uulnerata ponatur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":66,"lemmas":["ex","ille","qui","res","ineptus","dico","primus","ibi","ante","omnis","mvsa","uoster","qui","cum","uulnus","nouerca","describo","adiicio","at","herculis","pater","meus","tamquam","pario","perfodio","sum","mvrredivs","patrocinium","puto","sum","causa","suus","qui","sanguis","mitto","nepos","licinivs","aio","non","sum","iste","uulnus","sed","ludo","adulter","mordeo","senianvs","ex","ille","stultor","nosco","sententia","profero","non","vulnero","inquam","noverca","sed","uir","suus","sanguis","aspersit","cum","ille","vulnero","pono"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.5.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.4.10","citation":null,"language":"lat","text":"Si quisquis patrem pulsauit non puniri debet, an hic debeat. Hanc quaestionem in partes plures diuisit: an tutus sit qui tyranno iubente fecit. Cogitate quam multa tyrannus exegerit. pro publica innocentia est non licere hoc quoque tyrannis, ut nos faciant nocentes. Hoc qui cogente tyranno fecit, miserior fuit ipso uapulante. Illa non est inpudica quae arcessita est a tyranno; ille non dicitur sacrilegus qui deorum immortalium dona manibus suis tulit ad tyrannum aut qui funestas tyranni imagines inter effigies deorum immortalium consecrauit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":82,"lemmas":["si","quisquis","pater","pulso","non","punior","debeo","an","hic","debeo","hic","quaestio","in","pars","multus","diuido","an","tueor","sum","qui","tyrannus","jubeo","facio","cogitas","quam","multus","tyrannus","exigo","pro","publicus","innocens","sum","non","licet","hic","quoque","tyrannus","ut","nos","facio","noceo","hic","qui","cogo","tyrannus","facio","miser","sum","ipse","uapulante","ille","non","sum","impudicus","qui","arcesso","sum","ab","tyrannus","ille","non","dico","sacrilegus","qui","deus","immortalis","donum","manus","suus","fero","ad","tyrannus","aut","qui","funestus","tyrannus","imago","inter","effigio","deus","immortalis","consecro"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.4.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.7.9","citation":null,"language":"lat","text":"at ego, si hunc iam morem scribendi recipitis, in conspectu uestro ita scribam: “uxor mea heres esto quod peregrinante me adamata est, quod heres ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod tam infamem hereditatem adiit.” a duobus uos testamentis in consilium mitto: utrum secuturi estis? quo ab adultero absoluitur, an quo damnatur a uiro? Vnus pudicitiae fructus est pudicam credi, et aduersus omnes inlecebras atque omnia delenimenta muliebribus ingeniis est ueluti solum firmamentum in nullam incidisse fabulam. nouum fortasse non in omnium existimationem occurrere et horrendum † multa deinde ab uariae daturis experimenta. femina quidam unum pudicita equus est atqui curandus est, esse ad uideri pudicam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":106,"lemmas":["at","ego","si","hic","iam","mos","scribo","recipio","in","conspectus","uester","ita","scribo","uxor","meus","heres","sum","qui","peregrinor","ego","adamo","sum","qui","heres","ab","adulescens","alienus","atque","libidinosus","relinquo","sum","qui","tam","infamo","hereditas","adeo","ab","duo","tu","testamentum","in","consilium","mitto","utrum","sequor","sum","quo","ab","adultero","absolvo","an","quo","damno","ab","uir","vnus","pudicitia","fructus","sum","pudicus","credo","et","aduersus","omnis","illecebra","atque","omnis","delenimentum","muliebris","ingenium","sum","ueluti","solus","firmamentum","in","nullus","incido","fabula","nouus","fortasse","non","in","omnis","existimatio","occurro","et","horreo","multus","deinde","ab","varia","do","experimentum","femina","quidam","unus","pudicita","equus","sum","atqui","curo","sum","sum","ad","uideo","pudicus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.7.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.13","citation":null,"language":"lat","text":"GALLIO dixit: nondum mihi uidebatur scire quid meruisset. scire quid meruisset. uolui illam intellegere crimen suum. CESTIVS hoc colore: contumaciter, inquit, rogauit, sic quomodo periit, non uultu demisso, non summissioribus uerbis, nondum tamquam uicta: nihil agnoui filiae, nihil uictae. Primum quare ad me non fratrem suum mittit? an etiamnunc fratri irascitur?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":51,"lemmas":["gallio","dico","nondum","ego","uideo","scio","quis","mereo","scio","quis","mereo","uolo","ille","intellego","crimen","suus","cestivs","hic","color","contumax","inquam","rogo","sic","quomodo","pereo","non","uultus","demitto","non","summitto","uerbum","nondum","tamquam","uiuo","nihil","anosco","filia","nihil","vinco","primus","quare","ad","ego","non","frater","suus","mitto","an","etiamnum","frater","irascor"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.23","citation":null,"language":"lat","text":"ARTEMON dixit: le/ge, ti/ soi pro\\s to\\n pate/ra th=s e)fqarme/nhs sumpefw/nhtai; le/ge, pw=s pe/peikas; siwpa=|s; fwra=|. GLYCON dixit: ei) brade/ws e)leei=s ME pw=s r(u/sh|; ou)ke/ti *F*T*I*N*M kruerote/ran qana/tou me/rimnan, ou) perimenw= SOU to\\n e)/leon. Hunc sensum commodius dixit LEPIDVS, Neronis praeceptor: non misereris, nisi ultimo die? ego mei ante miserebor. DIOCLES CARYSTIVS a parte patris ethicos dixit: e)gw\\ ou)=n a)poqa/nw; qa/ne: ei)s ti/ ga\\r h(/rpazes; ei)s ti/ ga\\r *E*O*E*O*U; ei)s ti/ ga\\r e)mai/nou; kai\\ tau=ta de\\ h)\\ sth/sas e)ne/dras h)/ TI o(/moion.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":134,"lemmas":["artemon","dico","le","ge","tiberius","soi","pro","senatus","to","n","pateo","ra","th","senatus","e","fqarme","nhs","sumpefw","nhtai","le","ge","pw","senatus","pe","peikas","siwpa","senatus","fwra","glycon","dico","is","brade","ws","e","leei","senatus","ego","pw","senatus","romanus","quintus","sh","ou","ke","tiberius","f","t","eo","n","m","kruerote","ran","qana","tou","ego","rimnan","ou","perimenw","sou","to","n","e","leo","hic","sensus","commodus","dico","lepidvs","nero","praeceptor","non","misero","nisi","ultimo","dies","ego","meus","ante","misereo","diocles","carystivs","ab","pars","pater","ethicus","dico","e","gw","ou","n","ab","poqa","nw","qa","ne","is","senatus","tiberius","ga","romanus","h","rpazes","is","senatus","tiberius","ga","romanus","e","o","e","o","quintus","is","senatus","tiberius","ga","romanus","e","mai","nou","kai","tau","ta","de","h","sth","sas","e","ne","dras","h","tiberius","o","moion"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.23"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.6","citation":null,"language":"lat","text":"redderem, si pater quaereret. DIVISIO. MONTANVS VOTIENVS in has quaestiones diuisit: an in re uis sit. Nulla, inquit, uis est: quae arma, quam pugnam, quae uulnera habet ? Volo mihi describi comitatum istius tumultus: quae turba est unus puer et unus senex? Rapuisti, inquit, filium meum: immo nepotem suum sustulit, immo uenientem non potuit excludere. An si pro illo fuit fieri uim quoi facta dicitur, non teneatur qui fecit. Vis iniuriosa damnatur; solet enim esse et salutaris. cum latrones aliquem obsiderent, si perfodissem uillam et armata manu coniugem liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium meum? Et medici alligant et corporibus nostris ut medeantur uim adferunt. An pro illo fuerit rapi. Hoc loco accusatio nouercae et insectatio patris tam patienter suos perdentis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":120,"lemmas":["reddo","si","pater","quaero","divisio","montanvs","votienvs","in","hic","quaestio","diuido","an","in","res","uolo","sum","nullus","inquam","uolo","sum","qui","arma","quam","pugna","qui","uulnus","habeo","volo","ego","describo","comitas","iste","tumultus","qui","turba","sum","unus","puer","et","unus","senex","rapio","inquam","filius","meus","immo","nepos","suus","tollo","immo","venio","non","possum","excludo","an","si","pro","ille","sum","fio","uis","qui","facio","dico","non","teneo","qui","facio","volo","injuriosus","damno","soleo","enim","sum","et","salutaris","cum","latro","aliquis","obsido","si","perfodio","uilla","et","armo","manus","coniunx","liber","is","rapio","accusaris","possum","beneficium","meus","et","medicus","alligo","et","corpus","noster","ut","medeor","uis","affero","an","pro","ille","sum","rapio","hic","locus","accusatio","nouerca","et","insectatio","pater","tam","patienter","suus","perdo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.2","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. Subito infelicis nuptias tyrannus oppressit. Trahebantur matronae, rapiebantur uirgines; nihil tutum erat; nulli feliciores tunc uidebantur quam qui liberos non habebant. quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt. Quod ad hanc pertinet, agisne Fortunae gratias, quod illo tempore nihil peperit? Tyrannus suspicatus est nescio quid istum de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit, siue magna consilia non bene uoltus texit. utique de uxoris garrulitate queri non potes, cum scias quemadmodum taceat. Misit satellites: “attrahite,” inquit, “uxorem et,” adiecit, “si quos filios habet.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":86,"lemmas":["cestus","pius","subeo","infelix","nuptiae","tyrannus","opprimo","traho","matrona","rapio","uirgo","nihil","tueor","sum","nullus","felix","tunc","uideo","quam","qui","liber","non","habeo","quidam","itaque","elido","concipio","quidam","fecunditas","suus","moror","sum","qui","ad","hic","pertineo","agisne","fortuna","gratia","qui","ille","tempus","nihil","pario","tyrannus","suspicor","sum","nescio","quis","iste","de","tyrannicidium","cogito","siue","iste","aliquis","excido","siue","magnus","consilium","non","bene","uultus","tego","utique","de","uxor","garrulitas","queror","non","possum","cum","scio","quemadmodum","taceo","mitto","satelles","attraho","inquam","uxor","et","adiicio","si","qui","filius","habeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.27","citation":null,"language":"lat","text":"Set ne hoc genus furoris protegere uidear, in Flaminino tumidissime dixit MVRREDIVS: praetorem nostrum in illa ferali cena saginatum meretricis sinu excitauit securis. Et illud tetracolon: seruiebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti. Nouissima pars sine sensu dicta est, ut impleretur numerus; quem enim sensum habet: “seruiebat dies nocti?” Hanc ideo sententiam rettuli quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus ut numerus constet, non curamus an sensus. Omnia autem genera corruptarum quoque sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid uitandum sit docemur exemplo.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["sed","ne","hic","genus","furor","protego","uideo","in","flamininus","tumidus","dico","mvrredivs","praetor","nos","in","ille","feral","cena","sagino","meretrix","sinus","excito","securis","et","ille","tetracolon","servio","forum","cubiculum","praetor","meretrix","carcer","conuiuium","dies","nox","nouus","pars","sine","sentio","dictum","sum","ut","impleo","numerus","qui","enim","sensus","habeo","servio","dies","nox","hic","ideo","sententia","rettulis","quia","et","in","tricolum","et","in","omnis","hic","genus","sententia","curo","ut","numerus","consto","non","curo","an","sensus","omnis","autem","genus","corruptaris","quoque","sententiaris","de","industria","pono","quia","facilis","et","quis","imito","et","quis","vito","sum","doceo","exemplum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.27"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.5.4","citation":null,"language":"lat","text":"FVLVi Sparsi. Vnus perit, alter perit: totiens fortunam accusas, numquam nouercam. Facinus indignum! puer ad supplicium indicina patris quaeritur. Ad aegrotantem nepotem ueni, non sum admissus: haec uera uis fuit. ARGENTARI. “Puer quos conscios habuit?” nescio; domi non fui. Amissa filia uolui quem adoptare ex nepotibus, sed aiebam: quid necesse est? quotiens uidere uolam domum ueniam, quotiens uolam domum abducam; agamus tamquam adfines: tres habes filios, diuidamus; et uide quam non inprobam diuisionem desiderem:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":74,"lemmas":["fvlvi","spargo","vnus","pereo","alter","pereo","totiens","fortuna","accuso","numquam","noverca","facinus","indignus","puer","ad","supplicium","indicina","pater","quaero","ad","aegroto","nepos","uenio","non","sum","admitto","hic","uerus","uolo","sum","argentaris","puer","qui","conscius","habeo","nescio","domus","non","sum","amitto","filia","uolo","qui","adoptaris","ex","nepos","sed","aio","quis","necesse","sum","quotiens","uideo","volo","domus","uenia","quotiens","volo","domus","abduco","ago","tamquam","affinis","tres","habeo","filius","divido","et","uideo","quam","non","improbus","diuisio","desidero"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.5.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.7","citation":null,"language":"lat","text":"Latro sic diuisit: an pater ob ullam adoptionem accusari possit, an ob hanc debeat. Omnes infamauerunt adulescentem, quasi illius criminationibus factum sit ut frater abdicaretur; et ideo sententia laudatur FABIANI : nihil tecum locutus sum. Et cum hoc unum puero noceat quod ex meretrice natus est, omnes operam dederunt, ut quantuni controuersia licebat huic uitio mederentur efficerentque ne quicquam in illa uideretur meretricis fuisse nisi nomen. MARVLLVS decenter hoc disits simul obiciens fratri impietatem: nihil, inquit, in illa domo meretricium fuit:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":80,"lemmas":["latro","sic","diuido","an","pater","ob","ullus","adoptio","accusaris","possum","an","ob","hic","debeo","omnis","infamo","adulescens","quasi","ille","criminatio","facio","sum","ut","frater","abdico","et","ideo","sententia","laudo","fabiani","nihil","tu","loquor","sum","et","cum","hic","unus","puer","noceo","qui","ex","meretrix","nascor","sum","omnis","opera","do","ut","quantuni","controuersia","licet","hic","vitio","medeor","efficio","ne","quisquam","in","ille","uideo","meretrix","sum","nisi","nomen","marvllvs","decenter","hic","disits","simul","obicio","frater","impietas","nihil","inquam","in","ille","domus","meretricius","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.4","citation":null,"language":"lat","text":"VIBI GALLI. Nullo mihi felicior uideor quam quod Miltiauis pretium fui. Alligatus iacebat Persicae potentiae uindex, libertatis publicae adsertor, alligatus iacebat crimen ingratae ciuitatis. Adulteram dimittam patri? adulteram qui non tam glorior quod filius sum Miltiadis quam quod uicarius? Quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Si alterum solum occidero, exulandum est. quid faciam? occidam? plus quam praestitisti exigis: pro carcere exilium. non occidam? plus quam praestitisti exigis: unum beneficium dedisti, duo petis. Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me turba fremere dicentium: ubi sunt illae manus quae soluere Miltiadem? Non mihi occurrit indulgentia uxoris, non Callias socer, non ullius aut rei aut benefici memoria;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":105,"lemmas":["vibi","gallus","nullus","ego","felix","uideo","quam","qui","miltiauis","pretium","sum","alligo","iaceo","persice","potentia","uindex","libertas","publicus","assertor","alligo","iaceo","crimen","ingratus","ciuitas","adulter","dimitto","pater","adulter","qui","non","tam","glorior","qui","filius","sum","miltiades","quam","qui","vicarius","quis","tu","poena","puto","pro","miltiades","alligaris","si","alter","solus","occido","exulandum","sum","quis","facio","occaedes","multus","quam","praesto","exigo","pro","carcer","exsilium","non","occaedes","multus","quam","praesto","exigo","unus","beneficium","do","duo","peto","video","ego","omnis","magnus","meus","circa","ego","turba","fremo","dico","ubi","sum","ille","manus","qui","soluo","miltiades","non","ego","occurro","indulgeo","uxor","non","callias","socer","non","ullus","aut","res","aut","beneficus","memoria"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.29","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCIVS et ipse diuitias insecutus est et dixit pulchram de Fabricio sententiam: “munera,” inquit, “regia respuit: cum auro dominum etiam acciperet.” et illum locum egregie tractauit: omnes cibos habebo suspectos, omnes potiones; trium paedagogi illic sunt; occidere me uolet quisquis frugalissimus fuerit. Non uenenum pauperes timent, non heredem; adhuc nec abdicationem timebamus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":52,"lemmas":["albvcivs","et","ipse","diuitiae","insequor","sum","et","dico","pulcher","de","fabricius","sententia","munus","inquam","regius","respuo","cum","aurum","dominus","etiam","accipio","et","ille","locus","egregius","tracto","omnis","cibus","habeo","suspicio","omnis","potio","tres","paedagogus","illic","sum","occaedes","ego","uolo","quisquis","frugalis","sum","non","uenenum","pauper","timeo","non","heres","adhuc","neque","abdicatio","timeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.29"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.3","citation":null,"language":"lat","text":"Sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignauus Scaurus sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neclectique ingeni uestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. Eo illum longa immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare uellet, nihil posset. Orationes septem edidit quae deinde ex senatusconsulto combustae sunt. Bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim cum destitueret cura, calor adiuubat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. Declamantem audiuimus et nouissime quidem M.' Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":103,"lemmas":["sed","ex","hic","omnis","scio","possum","non","quantus","orator","praesto","ignavus","scaurus","sed","quantus","desero","plerus","actio","malus","in","omnis","tamen","aliqui","magnus","neclectique","ingenium","vestigium","exsto","rarus","aliqui","actium","bonus","sed","quam","fortuna","imputaris","eos","ille","longus","immo","perpetuus","desidia","perduco","ut","nihil","curo","uolo","nihil","possum","oratio","septem","edo","qui","deinde","ex","senatusconsulto","comburo","sum","bene","cum","ille","ignis","ago","sed","extant","libellus","qui","cum","fama","is","pugno","multus","quidem","solvo","ipse","actio","ille","enim","cum","destituo","cura","calor","adiuubat","hic","calor","paruus","habeo","neglegentia","non","paruus","declamo","audio","et","nouus","quidem","m","lepidus","ita","ut","qui","difficilis","sum","sui","displiceo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.1","citation":null,"language":"lat","text":"PORCI LATRONIS. Qualem uidi! ipsa fungebatur officiis, sedula circa aegrotantis lectum in omnia discurrebat ministeria, non inpulsis tantum, sed laniatis capillis. Vbi est, inquam, meretrix? Venit ad me subito qui diceret: filius antequam moritur rogat uenias. non expectaui dum iste permitteret: amens cucurri. Cetera quemadmodum narrem nescio: steterim an sederim, quid locutus sim, quid audierim nescio; hoc unum scio, iacuisse me inter duos filios. Accede huc, puer, depositum, crimen meum; non habeo miser cui te moriturus commendem. CESTI PII. Recepi in sinum nepotem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["porcus","latro","qual","uideo","ipse","fungor","officium","sedulus","circa","aegroto","lectus","in","omnis","discurro","ministerium","non","inpulsis","tantus","sed","lanio","capillus","vbi","sum","inquam","meretrix","venio","ad","ego","subeo","qui","dico","filius","antequam","morior","rogo","uenio","non","expectaui","dum","iste","permitto","amens","curro","ceterus","quemadmodum","narro","nescio","sto","an","sedeo","quis","loquor","sum","quis","audio","nescio","hic","unus","scio","jaceo","ego","inter","duo","filius","accedo","huc","puer","depono","crimen","meus","non","habeo","miser","qui","tu","morior","commendo","cestus","pius","recipio","in","sinum","nepos"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.3.4","citation":null,"language":"lat","text":"IVLII BASSI. Nihil putaueram amplius adici posse audaciae istius, quam quod in illa cruce Vestam nominauerat: at enim ab ipso supplicio in templum usque reuoluta quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam reuerti fas est nisi ad saxum, quanto minus quam in templum resiliuit? huc potius ueni ubi damnatur, quam illo ubi absoluitur. ALBVCII SILI. Si quis adhuc dubitabat de deiecta, ueniat et sibi ipse credat. haec inpudentia uirginis est? In urbe tam beata cum tot superfluant uirgines, cum tot principum filiae sint, postulat ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. “Quare ergo si incesta sum uiuo ?” nescio; hoc unum scio: nec fieri quod non potest nec portentum esse quod potest. Absit nefas ut id saxum absoluat quod tantum damnatas accipit. ARGENTARII narratio.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":130,"lemmas":["ivlii","bassi","nihil","putaueram","amplus","adicio","possum","audacia","iste","quam","qui","in","ille","crux","vesta","nomino","at","enim","ab","ipse","supplicium","in","templum","usque","revolvo","quisquis","secundus","deus","sancio","sum","contactus","suus","polluo","et","quam","ab","saxum","nusquam","revorto","fas","sum","nisi","ad","saxum","quantus","paruus","quam","in","templum","resiliuit","huc","potis","uenio","ubi","damno","quam","ille","ubi","absolvo","albvcii","silis","si","quis","adhuc","dubito","de","deicio","uenio","et","sui","ipse","credo","hic","impudens","uirgo","sum","in","urbs","tam","beatus","cum","tot","superfluo","uirgo","cum","tot","princeps","filia","sum","postulo","ut","praetereo","hic","potis","ab","inferi","eruo","sacerdos","quaris","ergo","si","incesto","sum","uiuus","nescio","hic","unus","scio","neque","fio","qui","non","possum","neque","portendo","sum","qui","possum","absum","nefas","ut","is","saxum","absolvo","qui","tantus","damno","accipio","argentarius","narratio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.3.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.9","citation":null,"language":"lat","text":"An si in re uis et necessitas est, ita tantum rescindantur quae per uim et necessitatem gesta sunt, si uis et necessitas a paciscente adhibita est. Nihil, inquit, refert mea an tu cogaris, si non a me cogeris; meam culpam esse oportet, ut mea poena sit. Non, inquit; neque enim lex adhibenti uim irascitur, sed passo succurrit et iniquum illi uidetur id ratum esse quod aliquis non quia uoluit pactus est, sed quia coactus est. nihil autem refert, inquam, per quem illi necesse fuit; iniquum enim quod rescinditur facit fortuna eius qui passus est, non persona facientis. Deinde an ab hoc uis admota sit. Tu, inquit, mihi uim admouisti qui non aliter indicabas quam si pactus essem. Non est, inquit, admouere uim aliquid sub certa condicione promittere. si qua uis est, a te tibi adhibita est, quod exponere et ad exorandum se uenisse ut tantum patri redderet quantum educatori superfuisset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":150,"lemmas":["an","si","in","res","uolo","et","necessitas","sum","ita","tantus","rescindo","qui","per","uis","et","necessitas","gero","sum","si","uolo","et","necessitas","ab","pacisco","adhibeo","sum","nihil","inquam","refero","meus","an","tu","cogaris","si","non","ab","ego","cogo","meus","culpa","sum","oportet","ut","meus","poena","sum","non","inquam","neque","enim","lex","adhibeo","uis","irascor","sed","patior","succurro","et","iniquus","ille","uideo","is","reor","sum","qui","aliquis","non","quia","uolo","paciscor","sum","sed","quia","cogo","sum","nihil","autem","refero","inquam","per","qui","ille","necesse","sum","iniquus","enim","qui","rescindo","facio","fortuna","is","qui","patior","sum","non","persono","facio","deinde","an","ab","hic","uolo","admoueo","sum","tu","inquam","ego","uis","admouisti","qui","non","aliter","indico","quam","si","paciscor","sum","non","sum","inquam","admoueo","uis","aliquis","sub","certus","condicio","promitto","si","qui","uolo","sum","ab","tu","tu","adhibeo","sum","qui","expono","et","ad","exoro","sui","uenio","ut","tantus","pater","reddo","quantus","educator","supersum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.3","citation":null,"language":"lat","text":"Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; fortuna ipsa quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. “Moriendum est mihi, inquit; pater iussit: neque ego te deprecor ne moriar nec tibi licet non facere quod iussus es. inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte; uolo mori, sed pura manu tua; hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.”","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["ego","ille","terra","ego","lucus","conspectus","ego","etiam","mors","humanus","facultas","abstulis","fortuna","ipse","qui","misereo","is","sum","nihil","tamen","ille","praeter","mare","relinquo","morior","sum","ego","inquam","pater","iubeo","neque","ego","tu","deprecor","ne","morior","neque","tu","licet","non","facio","qui","iubeo","sum","inter","pater","irascor","et","frater","morior","arbitrium","pietas","tuus","necessarius","suscipio","sanguis","meus","pater","refero","culleus","ego","remitto","uolo","morior","sed","purus","manus","tuus","hic","pietas","tuus","munus","ad","inferi","perfero","liceo","ego","per","frater","aliter","quam","parricida","morior"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.2","citation":null,"language":"lat","text":"“Ipse,” inquit, “me ali uetuit.” imitationem alienae culpae innocentiam uocas? ne eo quidem aestimas, quanta ista crudelitas sit, quod si quis fratrem non alit, ne a filio quidem alendus est? Quid adoptionem iactas? tunc ad te ueni, cum haberem diuitem patrem. Parcius, quaeso, pater: praesentes habemus deos. Scis tuto te facere: etiamsi abdicaueris, alam. Fatendum est crimen meum: tardius miseritus sum; itaque do poenas: egeo.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":65,"lemmas":["ipse","inquam","ego","al","ueto","imitatio","alienus","culpa","innocentia","uoco","ne","is","quidem","aestimo","quantus","iste","crudelitas","sum","qui","si","quis","frater","non","alo","ne","ab","filius","quidem","alo","sum","quis","adoptio","jacto","tunc","ad","tu","uenio","cum","habeo","dives","pater","parcus","quaeso","pater","praesens","habeo","deus","scio","tueor","tu","facio","etiamsi","abdicaueris","alo","fateor","sum","crimen","meus","tardus","misereo","sum","itaque","do","poena","egeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.2"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.17","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater, nec summissis uerbis locutus est; non rogauit, set, quomodo agendum est cum filio, alere me iussit; recitauit legem, quam ego semper scriptam etiam patruo putaui. Et deinde dixit: praestiti non quantum patri praestare debui, set quantum uetanti subripere potui. BLANDVS colore diuerso: uenit subito deformis squalore, lacrimis. O graues, Fortuna, uices tuas! ille diues modo superbus rogauit alimenta, rogauit filium suum, rogauit abdicatum suum. interrogas quam diu rogauerit? ne di istud nefas patiantur ut diu rogauerit; diutius tamen quam tu. Quaeritis quid fecerim? quod solebam.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["albvcivs","hic","color","accedo","inquam","ad","ego","pater","neque","summitto","uerbum","loquor","sum","non","rogo","sed","quomodo","ago","sum","cum","filius","alo","ego","iubeo","recito","lex","quam","ego","semper","scribo","etiam","patruus","puto","et","deinde","dico","praesto","non","quantus","pater","praesto","debeo","sed","quantus","veto","surripio","possum","blandvs","color","diuerto","uenio","subeo","deformis","squalor","lacrima","o","grauis","fortuna","uicis","tuus","ille","diues","modo","superbus","rogo","alimentum","rogo","filius","suus","rogo","abdico","suus","interrogo","quam","diu","rogo","ne","deus","iste","nefas","patior","ut","diu","rogo","diu","tamen","quam","tu","quaero","quis","facio","qui","soleo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.7","citation":null,"language":"lat","text":"Blandi. Obiciat licet uincula, numquam tamen efficiet ut non magis carcere glorier quam matrimonio. Diuersi sunt hominum adfectus: tu fortasse, Callia, uincula non potes ferre, ego adulteram uxorem. Effugient ergo adulteri tamquam alligatas Cimonis manus? ARGENTARI. Redemptum me protinus appellare coepit de filiae nuptiis. Statim, inquam, Callias experitur an gratus sim: † habes in Gallias sine Cimone. Pro uno rogat, duos eripit. FVLVI SPARSI. Dic nunc: “ego te carceri exemi,” dum ego respondeam “ego me carceri tradidi.” Numquam effici poterit ut melius actum putem quod a Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. Filia tua abstulit tibi generum Cimonem. Ductus est pater meus in carcerem etiamnunc captiuis suis plenum.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":109,"lemmas":["blandio","obicio","licet","uinculum","numquam","tamen","efficio","ut","non","magis","carcer","glorior","quam","matrimonium","diverto","sum","homo","affectus","tu","fortasse","callion","uinculum","non","possum","fero","ego","adulter","uxor","effugio","ergo","adulter","tamquam","alligo","cimon","manus","argentaris","reemo","ego","protinus","appello","coepio","de","filia","nuptiae","statim","inquam","callias","experior","an","gratus","sum","habeo","in","gallia","sine","cimon","pro","unus","rogo","duo","eripio","fvlvi","spargo","dico","nunc","ego","tu","carcer","eximo","dum","ego","respondeo","ego","ego","carcer","trado","numquam","efficio","possum","ut","bonus","ago","puto","qui","ab","callion","reemo","sum","quam","qui","pro","miltiades","alligo","filia","tuus","aufero","tu","gener","cimon","duco","sum","pater","meus","in","carcer","etiamnum","captiuus","suus","plenus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.18","citation":null,"language":"lat","text":"quam eo magis desidero, quod adeo diu ab illa afui. Deinde factum liberti laudauit. ALBVCIVS et philosophatus est; dixit neminem natum liberum esse, neminem seruum; haec postea nomina singulis inposuisse fortunam. Denique, inquit, scis et nos nuper seruos fuisse. Retulit Seruium regem. SILO POMPEIVS hoc colore usus dixit: exhaustum tyrannidis iniuriis patrimonium; non habuisse se dotem quam daret. ARGENTARIVS uoluit uideri, puella uolente se fecisse. uisa est, inquit, indulgere illi; certe debuit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":72,"lemmas":["quam","is","magis","desidero","qui","adeo","diu","ab","ille","asum","deinde","facio","libertus","laudo","albvcivs","et","philosophor","sum","dico","nemo","natus","liber","sum","nemo","seruus","hic","postea","nomen","singuli","inpono","fortuna","denique","inquam","scio","et","nos","nuper","seruus","sum","refero","servius","rex","silus","pompeivs","hic","color","utor","dico","exhaurio","tyrannis","iniuria","patrimonium","non","habeo","sui","doto","quam","do","argentarivs","uolo","uideo","puella","volo","sui","facio","uideo","sum","inquam","indulgeo","ille","certus","debeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.18"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.6.7","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. Solent qui coguntur a patribus ut uxores ducant illa dicere: “non sumus etiam nunc apti nuptiis.” ego contra refugio uxorem quia uxorius sum. ARELLI FVSCI patris. Inpotens malum est beata uxor. cum inmensum pondus auri orba attulerit, cum pecunia arcas nostras onerauerit, quid aliud quam beati seruiemus? Altera filium dat tibi, altera patrimonium: pater, utra magis diues est? Locuples est, pater, quam mihi concilias: o si scires, quam diues et haec fuisset! “Orba, inquit, est:” et haec orba est; inter duas orbas ea mihi curanda est magis quam orbam ego feci.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":93,"lemmas":["cestus","pius","soleo","qui","cogo","ab","pater","ut","uxor","duco","ille","dico","non","sum","etiam","nunc","aptus","nuptiae","ego","contra","refugio","uxor","quia","uxorius","sum","arelli","fvsci","pater","impotens","malus","sum","beatus","uxor","cum","immensus","pondus","aurum","orbo","affero","cum","pecunia","arca","noster","onero","quis","alius","quam","beati","seruiemus","alter","filius","do","tu","alter","patrimonium","pater","uter","magis","diues","sum","locuples","sum","pater","quam","ego","concilio","o","si","scio","quam","diues","et","hic","sum","orbo","inquam","sum","et","hic","orbo","sum","inter","duo","orbo","is","ego","curo","sum","magis","quam","orbus","ego","facio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.6.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.17","citation":null,"language":"lat","text":"A parte patris magis defensione opus esse dicebat Latro quam colore. VARIVS GEMINVS factum ipsum defendit: magnos uiros fecisse, ut libertinas uxores ducerent. M. Cato, inquit, coloni sui filiam duxit uxorem. “sed ingenuam.” respondeo: sed Cato: plus interest inter me et Catonem quam inter libertum et colonum. Quam multa commoda haberet subiectus et obsequens maritus. non petulantiam timebit, non uerborum contumeliam, non paelicem, non repudium. filiam meam domi semper habebo;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":70,"lemmas":["ab","pars","pater","magis","defensio","opus","sum","dico","latro","quam","color","varivs","geminvs","facio","ipse","defendo","magnus","uir","facio","ut","libertina","uxor","duco","m","cato","inquam","colonus","suus","filia","duco","uxor","sed","ingenua","respondeo","sed","cato","multus","intersum","inter","ego","et","cato","quam","inter","libertus","et","colonus","quam","multus","commodus","habeo","subicio","et","obsequor","maritus","non","petulantia","timeo","non","uerbum","contumelia","non","paelicem","non","repudium","filia","meus","domus","semper","habeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.17"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.12","citation":null,"language":"lat","text":"IVNI GALLIONIS. Multa non adgnosco: frater domi damnatus est, ego in publico; illi obiectum est quod parricidium fecerit, mihi quod non fecerim; ille negabat, mihi nouo patrocinio utendum est: “fratrem occidi;” in ea domo in qua parricidia damnantur, haec innocentia est. Video, iudices, inuitosuosaudire hoc genus defensionis: malo itaque me uobis innocentem probare quam patri. fratrem non occidi, non potui fratrem occidere; idem timuimus, idem doluimus, idem fleuimus, eundem patrem habuimus, eandem matrem, eandem nouercam;","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":75,"lemmas":["ivni","gallio","multus","non","agnosco","frater","domus","damno","sum","ego","in","publicus","ille","obicio","sum","qui","parricidium","facio","ego","qui","non","facio","ille","nego","ego","nouus","patrocinium","utor","sum","frater","occido","in","is","domus","in","qui","parricidium","damno","hic","innocens","sum","video","iudex","inuitosuosaudire","hic","genus","defensio","malus","itaque","ego","tu","innocens","probaris","quam","pater","frater","non","occido","non","possum","frater","occaedes","idem","timeo","idem","doleo","idem","fleuimus","idem","pater","habeo","idem","mater","idem","noverca"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.12"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.4","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. “Emi,” inquit. immo si Atheniensis es, redemisti. si nescis, Parrhasi, in isto templo pro Olynthiis uota suscepimus: sic soluentur? Crudelis ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam uendidit. Producitur nobilis senex, longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset. ut admoueri sibi catenas uidit: superuacuae sunt, inquit; si ad alium dominum peruenissem, Athenas fugerem. Istud tibi in nullo Olynthio permitto, nisi si Lasthenen emeris.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":73,"lemmas":["cestus","pius","emo","inquam","immo","si","atheniensis","sum","reemo","si","nescio","parrhasius","in","iste","templum","pro","olynthius","uotum","suscipio","sic","solvo","crudelis","ille","graecia","carnifex","iste","tamen","nihil","amplus","quam","uendo","produco","nobilis","senex","longus","miseriaris","tabeo","conficio","reduco","introrsum","oculus","tam","tristis","quam","si","iam","torqueo","sum","ut","admoveo","sui","cateno","uideo","superuacuae","sum","inquam","si","ad","alius","dominus","peruenissem","athenae","fugio","iste","tu","in","nullus","olynthius","permitto","nisi","si","lasthenen","emo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.4.7","citation":null,"language":"lat","text":"Color pro adulescente unus ab omnibus qui declamauerunt introductus est: “non potui occidere,” ex illa Ciceronis sententia tractus, quam in simili controuersia dixit, cum abdicaretur is qui adulteram matrem occidendam acceperat et dimiserat: ter non Latro descripsit stuporem totius corporis in tam inopinati flagitii spectaculo et dixit: pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. et cum oculorum caliginem, animi defectionem, membrorum omnium torporem descripsisset, adiecit: antequam ad me redeo, exierunt. GORGIAS inepto colore, sed dulci PAMMENES ex nouis declamatoribus","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":78,"lemmas":["color","pro","adulescens","unus","ab","omnis","qui","declamauerunt","introduco","sum","non","possum","occaedes","ex","ille","cicero","sententia","traho","quam","in","similis","controuersia","dico","cum","abdico","is","qui","adulter","mater","occaedes","accipio","et","dimitto","ter","non","latro","describo","stupor","totus","corpus","in","tam","inopinor","flagitium","spectaculum","et","dico","pater","tu","manus","desum","ego","omnis","et","cum","oculus","caligo","animus","defectio","membrum","omnis","torpor","describo","adiicio","antequam","ad","ego","redeo","exeo","gorgias","ineptus","color","sed","dulcis","pammenes","ex","nouus","declamator"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.4.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.1.8","citation":null,"language":"lat","text":"Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. TRIARI. In naufragio nauigabat. Parum est quod non occidit patrem, immo etiam integra naue dimisit etiam pirata dicitur: iterum falso crimine male audit. CESTI Pii. Erat nauigium, immo fuerat, sed hoc putre, resolutis compagibus, infelix omen nauigationis. “Insue me culleo: certe sentiam maria, non etiam uidebo.” Scissa quoque uela fecerant sinus et armatas classes naufraga praecesserat ratis: scires nauigare qui seruaturus esset patrem. Crudelis et pertinax nouerca post omnia deuicta nihilominus saeuit. maria iam quiescunt, praedones iam miserentur, piratae iam parcunt. Ibamus praeter sepulcrum matris, ille mortem timens, ego scelus: expectate, iudices; iam fortuna nobis obiciet scelus.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":103,"lemmas":["pereo","pater","nisi","in","parricida","incido","triaris","in","naufragium","navigo","paris","sum","qui","non","occido","pater","immo","etiam","integer","nauis","dimitto","etiam","pirata","dico","iterum","fallo","crimen","malus","audio","cestus","pius","sum","navigium","immo","sum","sed","hic","putreo","resolvo","compages","infelix","omen","nauigatio","insuo","ego","culleus","certus","sentio","mare","non","etiam","uideo","scissa","quoque","uelum","facio","sinus","et","armo","classis","naufragus","praecedo","ratis","scio","nauigaris","qui","seruaturus","sum","pater","crudelis","et","pertinax","noverca","post","omnis","devinco","nihilominus","saeuio","mare","iam","quiesco","praedo","iam","misereor","pirata","iam","parco","eo","praeter","sepulcrum","mater","ille","mors","timeo","ego","scelus","expectas","iudex","iam","fortuna","nos","obicio","scelus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.1.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.4.1","citation":null,"language":"lat","text":"Porci Latronis. Adulteros meos tantum excitaui. me miserum! quamdiu iacuerunt postquam deprehenderam? Ego te non abdicem quem possem occidere? O acerbam mihi uirtutis meae recordationem! o tristem uictoriae memoriam! ille onustus modo hostilibus spoliis uir militaris adulteris meis tantum maledixi: solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. Quid ridetis? inquam, habeo manus. uocaui filium. Tu uiri fortis filius, qui stringere ferrum non potes? ne truncus quidem capi potui nisi domi; utcumque tamen potui obluctatus sum et truncum corpus opposui. exierunt adulteri tantum meo sanguine cruenti. Cornelii Hispani: o me dignum, cui aut pudica contingat uxor, aut inpudica dum armatus est! Te, respublica, inuoco, quae manus meas possides. Quis non putet aut me sine filio fuisse, aut filium sine manibus?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":122,"lemmas":["porcius","latro","adulter","meus","tantus","excitaui","ego","miser","quamdiu","jaceo","postquam","deprehendo","ego","tu","non","abdico","qui","possum","occaedes","o","acerbus","ego","uirtus","meus","recordatio","o","tristis","uictoria","memoria","ille","onustus","modo","hostilis","spolium","uir","militaris","adulter","meus","tantus","maledixi","solus","ego","ex","omnis","maritus","neque","dimitto","adulter","neque","occido","quis","rideo","inquam","habeo","manus","voco","filius","tu","uir","fortis","filius","qui","stringo","ferrum","non","possum","ne","truncus","quidem","capio","possum","nisi","domus","utcumque","tamen","possum","obluctor","sum","et","truncus","corpus","oppono","exeo","adulter","tantus","meus","sanguis","cruentus","cornelius","hispanus","o","ego","dignus","qui","aut","pudicus","contingo","uxor","aut","impudicus","dum","armo","sum","tu","respublica","invoco","qui","manus","meus","possideo","quis","non","puto","aut","ego","sine","filius","sum","aut","filius","sine","manus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.4.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.8","citation":null,"language":"lat","text":"Memini aliquando cum recitaret historiam, magnam partem illum libri conuoluisse et dixisse: haec quae transeo post mortem meam legentur. Quanta in illis libertas fuit quam etiam Labienus extimuit? CASSI SEVERI, hominis Labieno inuisissimi, belle dicta res ferebatur illo tempore quo libri Labieni ex senatus consulto comburebantur: nunc me, inquit, uiuum uri oportet qui illos edidici. Monstrabo bellum uobis libellum quem a Gallione uestro petatis. recitauit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum prouocantis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":80,"lemmas":["memini","aliquando","cum","recito","historia","magnus","pars","ille","liber","conuoluisse","et","dico","hic","qui","transeo","post","mors","meus","lego","quantus","in","ille","libertas","sum","quam","etiam","labienus","extimesco","cassus","severus","homo","labienus","invideo","bellus","dictum","res","fero","ille","tempus","quo","liber","labienus","ex","senatus","consultum","comburebantur","nunc","ego","inquam","uiuus","uro","oportet","qui","ille","edisco","monstro","bellum","tu","libellus","qui","ab","gallio","uester","petas","recito","rescribo","labienus","pro","bathyllus","maecenas","in","quo","suspicio","adulescens","animus","ille","dens","ad","mordeo","provoco"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.7.7","citation":null,"language":"lat","text":"ALFI FLAVI. Adhuc qualem optem patrem nescio. diuitem? debilitat. egentem? adligat. neutrum manibus meis expedit. “Duplam dabo, ut manus praecidatis.” filium minus crudelem habuisti. MARVLLI. Vt adlata est epistola, coeperunt iam me piratae soluere; ut recitata dupla in epistola pecunia est, “hic est;” inquam, “pater quem uobis laudaueram.” TRIARII. Vbi est patrimonium tuum illud quod tyrannos instruit, quod adulteros facit? ubi est? certe in me nil inpendisti.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":67,"lemmas":["alfi","flo","adhuc","qual","opto","pater","nescio","dives","debilito","egeo","adligo","neuter","manus","meus","expedio","dupla","do","ut","manus","praecido","filius","paruus","crudelis","habeo","marvlli","vt","affero","sum","epistula","coepio","iam","ego","pirata","soluo","ut","recito","duplo","in","epistula","pecunia","sum","hic","sum","inquam","pater","qui","tu","laudaueram","triarii","vbi","sum","patrimonium","tuus","ille","qui","tyrannus","instruo","qui","adulter","facio","ubi","sum","certus","in","ego","nihil","inpendisti"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.7.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.5","citation":null,"language":"lat","text":"Fortunae lex est praestare quae exegeris. Miserere: mutabilis est casus; dederunt uictis terga uictores et quos prouexerat fortuna destituit. Quid referam Marium sexto consulatu Carthagini mendicantem, septimo Romae imperantem? ne circa plura instabilis fortunae exempla te mittam, uide quis alimenta rogetur et quis roget. IVNI Othonis patris. Time mutationem: et ille nihil prius ex bonis quam filium perdidit. ARELLI FVSCI patris.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":61,"lemmas":["fortuna","lex","sum","praesto","qui","exigo","misereor","mutabilis","sum","casus","do","uinco","tergum","uictor","et","qui","proveho","fortuna","destituo","quis","refero","marius","sextus","consulatus","carthago","mendico","septimus","roma","impero","ne","circa","multus","instabilis","fortuna","exemplum","tu","mitto","uideo","quis","alimentum","rogo","et","quis","rogo","ivni","otho","pater","timeo","mutatio","et","ille","nihil","prior","ex","bonus","quam","filius","perdo","arelli","fvsci","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.3.7","citation":null,"language":"lat","text":"ego sustuli, ego educaui, ego reddidi; iste eligat. VIBI RVFI. Salui sunt, inquam, liberi tui. post hanc uim meam iste me osculatus est. PASSIENI. Cedo mihi tabulas testamenti: plures in testamento habeo quam in pacto. hoc testamentum delere non cogito; si meos filios heredes facere non possum, tuos faciam. preces meas ad filios transferam: hoc enim nomen licebit, puto, mihi usurpare dum litigo. ARELLI FVSCI patris. Fertis hoc, optimi iuuenes? ego uos expositos sustuli, ego educaui, ego aegrotantibus adsedi, senem me fecistis et relinquitis? ARGENTARI. In ista ui duos filios perdidi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":91,"lemmas":["ego","tollo","ego","educo","ego","reddo","iste","eligo","vibi","rvfi","salvius","sum","inquam","liber","tuus","post","hic","uis","meus","iste","ego","osculo","sum","passieni","cedo","ego","tabula","testamentum","multus","in","testamentum","habeo","quam","in","pacisco","hic","testamentum","deleo","non","cogo","si","meus","filius","heres","facio","non","possum","tuus","facio","prex","meus","ad","filius","transfero","hic","enim","nomen","liceo","puto","ego","usurparis","dum","litigo","arelli","fvsci","pater","fero","hic","bonus","iuuenis","ego","tu","expono","tollo","ego","educo","ego","aegroto","adsedeo","senex","ego","facio","et","relinquo","argentaris","in","iste","uis","duo","filius","perdo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.3.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.32","citation":null,"language":"lat","text":"“amicus,” inquit, “abdicatorum sum.” quid ergo ? mauis inimicum adoptet? si intraueris domum, uidebis an aliqui animum patris a filiis auertant. “si reduxerit,” inquit, “illos, quid me fiet?” capit diuitis domus et quattuor liberos. si te illi fratrem grauabuntur, libentissime recipiam. sic de me diues meruit, ut illi et dare filium paratus sim et commodare. BLANDVS hoc colore egit, ut diceret diuitem inexorabilem liberis esse. omnia se fecisse, ut illum placaret; uideri esse magnas causas et graues; itaque certam futuram adoptionem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":80,"lemmas":["amicus","inquam","abdicator","sum","quis","ergo","malo","inimicus","adopto","si","intraueris","domus","uideo","an","aliqui","animus","pater","ab","filius","averto","si","reduco","inquam","ille","quis","ego","fio","capio","dives","domus","et","quattuor","liber","si","tu","ille","frater","grauabuntur","libet","recipio","sic","de","ego","diues","mereo","ut","ille","et","do","filius","paro","sum","et","commodo","blandvs","hic","color","ago","ut","dico","dives","inexorabilis","liber","sum","omnis","sui","facio","ut","ille","placo","uideo","sum","magnus","causa","et","grauis","itaque","certus","sum","adoptio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.32"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.pr.10","citation":null,"language":"lat","text":"Non ergo, etiamsi iam manumissus erat, debuit de corio eius nobis satisfieri? nec sum ex iudicibus seuerissimis qui omnia ad exactam regulam derigam: multa donanda ingeniis puto; sed donanda uitia, non portenta sunt. Si qua tamen tolerabiliter dicta sunt non subtraham, licet non plura uideantur: uos subiciatis. OSCVS non incommode dixit, sed sibi ipse nocuit; nam dum nihil non schemate dicere cupit oratio eius non figurata erat sed praua. Itaque non inurbane PACATVS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutauit: “poteram,” inquit, “dicere, aue Osce.” Ipse ab eloquentia multum aberat, natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas. nulli non inpressit aliquid quod effugere non posset.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":106,"lemmas":["non","ergo","etiamsi","iam","manumitto","sum","debeo","de","corius","is","nos","satisfieri","neque","sum","ex","judex","severus","qui","omnis","ad","exigo","regula","derego","multus","dono","ingenium","puto","sed","dono","uitium","non","portentum","sum","si","qui","tamen","tolerabilis","dictum","sum","non","subtraho","licet","non","multus","uideo","tu","subicio","oscvs","non","incommodus","dico","sed","sui","ipse","noceo","nam","dum","nihil","non","schema","dico","cupio","oratio","is","non","figuro","sum","sed","prauus","itaque","non","inurbanus","pacatvs","rhetor","cum","ille","massilia","mane","occurro","schema","ille","saluto","possum","inquam","dico","aueo","osce","ipse","ab","eloquentia","multus","absum","nascor","ad","contumelia","omnis","ingenium","inuro","nullus","non","inpremo","aliquis","qui","effugio","non","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.pr.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.24","citation":null,"language":"lat","text":"CESTIVS hunc colorem tam strictum non probauit, sed dixit temperandum esse, et ipse hoc colore usus est quem statim a principio induxit: miratur aliquis, quod cum duo grauissimam a fratre meo acceperimus iniuriam, ego et filius, ego solus irascor? non est quod miretur: iam filio satisfactum est. Debuisti, inquit, me rogare ut ipse praestarem, debuisti illum ad me perducere, debuisti reconciliationem temptare, non famam pietatis ex nostra captare discordia. Fortasse ego cum egerem fratrem rogassem, si tu non fuisses; fortasse ille me rogasset, si tu non fuisses; poterit nobis conuenire, si non fuerit in medio quem potius miseri contumaces rogent.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":100,"lemmas":["cestivs","hic","color","tam","stringo","non","probo","sed","dico","tempero","sum","et","ipse","hic","color","utor","sum","qui","statim","ab","principium","induco","miro","aliquis","qui","cum","duo","gravis","ab","frater","meus","accipio","iniuria","ego","et","filius","ego","solus","irasco","non","sum","qui","miro","iam","filius","satisfactum","sum","debeo","inquam","ego","rogo","ut","ipse","praestaris","debeo","ille","ad","ego","perduco","debeo","reconciliatio","tento","non","fama","pietas","ex","noster","captaris","discordia","fortasse","ego","cum","egeo","frater","rogo","si","tu","non","sum","fortasse","ille","ego","rogo","si","tu","non","sum","possum","nos","conuenio","si","non","sum","in","medium","qui","potis","miser","contumax","rogo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.24"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.5.4","citation":null,"language":"lat","text":"Divisio. In hac controuersia de prima quaestione nulli cum altero conuenit. Lateo primam fecit quaestionem: non eum posse raptorem qui ab rapta mori iussus esset seruariSi legatus, inquit, exire debet peribit; si militare debet peribit; si lege ducere debet peribit; si raptam ducere debet aeque peribit. Si is te ante rapuisset et nuptias optasses, interposito deinde tempore, antequam nuberes, hanc uitiasset, negares illum debere mori rapta iubente? atqui nil interest, nisi quod dignior est raptor morte, cuius inter duos raptus ne una quidem nox interest. Si rapta nupsisses, deinde post tertium diem rapuisset aliam, negares illum mori debere? atqui quid interest, nisi quod honestius tunc maritum defenderes quam nunc raptorem defendis?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":111,"lemmas":["divisio","in","hic","controuersia","de","primus","quaestio","nullus","cum","alter","conuenio","lateo","primus","facio","quaestio","non","is","possum","raptor","qui","ab","rapio","morior","iubeo","sum","seruarisi","legatus","inquam","exeo","debeo","pereo","si","militaris","debeo","pereo","si","lex","duco","debeo","pereo","si","rapio","duco","debeo","aequus","pereo","si","is","tu","ante","rapio","et","nuptiae","opto","interpono","deinde","tempus","antequam","nubo","hic","vitio","negaris","ille","debeo","morior","rapio","jubeo","atqui","nihil","intersum","nisi","qui","dignus","sum","raptor","mors","qui","inter","duo","rapio","ne","unus","quidem","nox","intersum","si","rapio","nubo","deinde","post","tertius","dies","rapio","alius","negaris","ille","morior","debeo","atqui","quis","intersum","nisi","qui","honestus","tunc","maritus","defendo","quam","nunc","raptor","defendo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.5.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.1.16","citation":null,"language":"lat","text":"Quantumcumque est, satis mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam feram; hoc non mihi primum accidit. unicus sum filius et iam abdicor. Quid uideri me uelis, nescio: innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. utcumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum abdicat, adoptio tres abdicatura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicatis: “in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidisses patrem;” etiamsi non abdicarer, perditurus fui.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":66,"lemmas":["quantus","sum","satis","ego","sum","unicus","sum","fortis","fortuna","meus","fero","hic","non","ego","primus","accido","unicus","sum","filius","et","iam","abdico","quis","uideo","ego","uelum","nescio","innocens","sed","abdico","noceo","sed","adopto","utcumque","tamen","abdicatio","tolerabilis","sum","unus","abdico","adoptio","tres","abdico","sum","non","possum","ego","dico","qui","ceterus","abdico","in","tuus","potestas","sum","si","pareo","pater","non","perdo","pater","etiamsi","non","abdico","perdo","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.1.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.15","citation":null,"language":"lat","text":"Latro illud uehementer pressit: non feci ratione, adfectu uictus sum. cum uidissem patrem egentem mens non constitit mihi; quid uetueris nescio. Hoc aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem; esse tamen potentius quam ullam quaestionem. FVSCVS ARELLIVS pater hoc mouit in ultimo tamquam quaestionem: putaui te, quamuis uetares, nihilominus uelle ali fratrem: eo uultu uetabas aut mihi ita uidebaris. CESTIVS audacius; non fuit contentus dicere: “putaui uelle te” adiecit: “uoluisti et hodieque uis.” et sua figura dixit omnia propter quae uelle deberet. “quare ergo abdicas?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["latro","ille","uehementer","premo","non","facio","ratio","affectus","uinco","sum","cum","uideo","pater","egeo","mens","non","consto","ego","quis","uetueris","nescio","hic","aio","non","sum","tracto","tamquam","quaestio","sum","tamen","potens","quam","ullus","quaestio","fvscvs","arellivs","pater","hic","moueo","in","ultimo","tamquam","quaestio","puto","tu","quamuis","uetaris","nihilominus","uolo","al","frater","is","uultus","uetabas","aut","ego","ita","uidebaris","cestivs","audax","non","sum","contineo","dico","puto","uolo","tu","adiicio","uolo","et","hodie","uolo","et","suus","figuro","dico","omnis","propter","qui","uolo","debeo","quare","ergo","abdico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.10","citation":null,"language":"lat","text":"CESTI PII. Timeo mortem nec iam habeo cui peream. MARVLLI. Si tibi tam pertinax aduersus me odium est, audacter quid sis facturus pronuntia; dic exorari te non posse. quid me incerta mortis expectatione suspendis? sollicitus inter somnos quoque uelut admotam ceruicibus meis securem expauesco. si non inpetro ut uiuam, hoc certe inpetrem ne diu moriar. Non est quod putetis legem in numero dierum angustam fuisse: est lex illius diu mori. Responde, pater: si seruaturus es filium, iam tempus fuit; si occisurus, iam tempus est. non possum metum sustinere ultra nec tormenta triginta diebus pati: et in me mihi aliquid licet. Blandi. Ita parum tibi contigit, quod solus periclitante filio non rogas?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":111,"lemmas":["cestus","pius","timeo","mors","neque","iam","habeo","qui","pereo","marvlli","si","tu","tam","pertinax","aduersus","ego","odium","sum","audacter","quis","sum","facio","pronuntio","dico","exoraris","tu","non","possum","quis","ego","incertus","mors","expectatio","suspendo","sollicitus","inter","somnus","quoque","uelut","admoveo","ceruix","meus","securis","expavesco","si","non","impetro","ut","vivo","hic","certus","impetro","ne","diu","morior","non","sum","qui","puteo","lex","in","numerus","dies","angustus","sum","sum","lex","ille","diu","morior","respondeo","pater","si","seruaturus","sum","filius","iam","tempus","sum","si","occaedes","iam","tempus","sum","non","possum","metus","sustineo","ultra","neque","tormentum","triginta","dies","patior","et","in","ego","ego","aliquis","licet","blandio","ita","parum","tu","contingo","qui","solus","periclitor","filius","non","rogo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.10"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.8.6","citation":null,"language":"lat","text":"Pars altera. P. Asprenatis. Nescio utro iudicio aduersarius fuerit inprobior. priore id egit, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet, ex duobus ab lege constitutis suppliciis utrum uelit pendere. fatetur enim se inpune habere maluisse quam ducere uxorem, uxorem ducere malle quam mori. antea legem uitiationis euertere conatus est, nunc transferre uolt: aduocatos rogat, non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae clementiam nouit. clamabat se innocentem esse: si quid peccasset, mori non recusare. aderat raptori populus nec quicquam magis suspectam faciebat uitiatae causam quam lenitas optionis. Si iam tibi de stupro tuo liquet, est quaedam proxima innocentiae uerecundia, praebere se legibus: tu uero ne meruisti quidem mortem illa infitiatione. ignorasti, an peccasses ? innocens esse uoluisti. causam habes: reuertere ad parentes, puella, quoniam quidem totiens iam rogas, quae rogari ipsa debueras.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":136,"lemmas":["pars","alter","p","asprenatis","nescio","uter","iudicium","aduersarius","sum","improbus","prior","is","ago","ne","quam","omnino","poena","stuprum","pendeo","hic","is","ago","ut","ipse","opto","ex","duo","ab","lex","constitus","supplicium","utrum","uolo","pendeo","fateor","enim","sui","impunis","habeo","malo","quam","duco","uxor","uxor","duco","malo","quam","morior","antea","lex","uitiatio","euerto","conor","sum","nunc","transfero","uolo","advoco","rogo","non","hic","ille","libero","metus","qui","judex","suus","clementia","nosco","clamo","sui","innocens","sum","si","quis","pecco","morior","non","recusaris","adsum","raptor","populus","neque","quisquam","magis","suspicio","facio","vitio","causa","quam","lenio","optio","si","iam","tu","de","stuprum","tuus","liquo","sum","quidam","propior","innocentia","verecundia","praebeo","sui","lex","tu","uerus","ne","mereo","quidem","mors","ille","infitiatio","ignoro","an","pecco","innocens","sum","uolo","causa","habeo","revorto","ad","parens","puella","quoniam","quidem","totiens","iam","rogo","qui","rogaris","ipse","debeo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.8.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.4.9","citation":null,"language":"lat","text":"Non is est qui rogare nesciat; etiam docere solet. Quos adfectus uestros optare debeam nescio: si misericordiae propiores fueritis, crimina rei uobis ostendam; si seueritati, reum. Hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non potest: non habes totidem membra quot debes. Lupa expositis infantibus oblita feritatis, placida uelut fetibus suis ubera praebuisse fertur. sic lupa uenit ad infantes; expectemus hominem. Gratulor tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non incidit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":71,"lemmas":["non","is","sum","qui","rogo","nescio","etiam","doceo","soleo","qui","affectus","uester","optaris","debeo","nescio","si","misericordia","propiores","sum","crimen","res","tu","ostendo","si","seueritas","reus","hic","nos","publicus","pasco","exigo","ab","tu","talio","non","possum","non","habeo","totidem","membrum","quot","debeo","lupa","expono","infer","obliviscor","feritas","placidus","uelut","fetus","suus","uber","praebeo","fero","sic","lupa","uenio","ad","infer","expecto","homo","gratulor","tu","roma","qui","in","conditor","tuus","homo","non","incido"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.4.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.6","citation":null,"language":"lat","text":"MVSAE. Narraturus sum Olynthii senis ignes, uerbera, tormenta: aliquis nunc me queri de Philippo putat. Dii deaeque te perdant! misericordem Philippum fecisti. Si isti creditis, iratum Iouem imitatus est, si nobis, iratum uicit Philippum. Pinge Philippum crure debili, oculo effosso, iugulo fracto, per dot damna a dis immortalibus tortum. CORNELI HISPANI. Vltima membrorum tabe tormentis inmoritur. Parrhasi, quid agis? non sernas propositum; hoc supra Promethea est. tantum patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Ioue.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":74,"lemmas":["mvsae","narro","sum","olynthius","senex","ignis","verbero","tormentum","aliquis","nunc","ego","queror","de","philippus","puto","dius","defervesco","tu","perdo","misericordem","philippus","facio","si","iste","credo","irascor","iuppiter","imitor","sum","si","nos","irascor","uinco","philippus","pingo","philippus","crus","debilis","oculus","effodio","jugulo","frango","per","dot","damno","ab","deus","immortalis","torqueo","cornelis","hispani","vltima","membrum","tabeo","tormentum","inmorior","parrhasius","quis","ago","non","sernas","propono","hic","supra","prometheus","sum","tantus","patior","sum","pingo","parrhasius","quantus","irascor","iuppiter"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.7.3","citation":null,"language":"lat","text":"Tempus est, iudices, de uxore marito credi, mulierem tam formosam amari potuisse: pudica forte sic amari, ne sollicitaretur, potuit; neque est quod dicat: non in meo istud arbitrio positum erat. Erratis uos, iudices, si non maius ad sollicitandam matronam putatis inritamentum spem corrumpendi, quam faciem quamuis amabilem et uenustam. Si tantum in formosa sperari posset quantum placere potest, omnes formosae in se uniuersos oculos conuerterent. Matrona quae tuta esse aduersus sollicitatoris lasciuiam uolet, prodeat in tantum ornata tis qui inpudica, si nihil aliud, uerecundia annorum remouere possint; ferat iacentis in terram oculos; aduersus officiosum salutatorem inhumana potius quam inuerecunda sit; etiam in necessaria resalutandi uice multo rubore confusa sit. sic se in uerecundiam pignoret; longe ante inpudicitiam neget suam ore quam uerbo. in has seruandae integritatis custodias nulla libido inrumpet.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":130,"lemmas":["tempus","sum","iudex","de","uxor","marito","credo","mulier","tam","formosus","amo","possum","pudicus","fors","sic","amo","ne","sollicito","possum","neque","sum","qui","dico","non","in","meus","iste","arbitrium","pono","sum","erro","tu","iudex","si","non","magnus","ad","sollicito","matrona","puto","irritamentum","spes","corrumpo","quam","facies","quamuis","amabilis","et","uenustam","si","tantus","in","formosus","speraris","possum","quantus","placeo","possum","omnis","formosus","in","sui","uniuersus","oculus","converto","matrona","qui","tueor","sum","aduersus","sollicitator","lascivia","uolo","proeo","in","tantus","orno","tis","qui","impudicus","si","nihil","alius","verecundia","annus","removeo","possum","fero","iaceo","in","terra","oculus","aduersus","officiosus","salutator","inhumanus","potis","quam","inverecundus","sum","etiam","in","necessarius","resaluto","vicus","multus","rubor","confundo","sum","sic","sui","in","uerecundia","pignoret","longus","ante","impudicitia","nego","suus","os","quam","uerbum","in","hic","servo","integritas","custodio","nullus","libido","irrumpo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.7.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.5.7","citation":null,"language":"lat","text":"ARELLI FVSCI patris. Pinge Promethea, sed homines facientem, sed ignis diuidentem; pinge, sed inter munera potius quam inter tormenta. Inter altaria Olynthii senis crucem posuit. Miserrime senex, aliquis fortassis ex seruis tuis felicius seruit; utique felicior est quisquis Macedoni seruit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":40,"lemmas":["arelli","fvsci","pater","pingo","prometheus","sed","homo","facio","sed","ignis","divido","pingo","sed","inter","munus","potis","quam","inter","tormentum","inter","altare","olynthius","senex","crux","pono","miser","senex","aliquis","fortassis","ex","seruus","tuus","felix","seruio","utique","felix","sum","quisquis","macedonius","seruio"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.5.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.2.1","citation":null,"language":"lat","text":"Sacerdos uestra adhuc in lupanari uiueret nisi hominem occidisset. Inter barbaros quid passa sit nescio: quid pati potuerit scio. sacerdoti ne purus quidem contigit dominus. absint ex hoc foro lenones, absint meretrices, ne quid parum sanctum occurrat, dum sacerdos legitur. Si nihil aliud certe osculatus est te quisquis spurcam putauit. O egregium pudicitiae patrocinium: militem occidit; at hercule lenonem non occidisti. Deducta es in lupanar, accepisti locum, pretium constitutum est, titulus inscriptus est: hactenus in te inquiri potest; cetera nescio. quid in cellulam me et obscenum lectulum uocas ? de pudicitia sacerdotis hic quaeritur. “Nemo,” inquit, “mihi uirginitatem eripuit:” sed omnes quasi erepturi uenerunt: sed omnes quasi eripuissent recesserunt. Quo mihi sacerdotem cuius precaria est castitas? Cum ex illo lupanari cruenta fugeres, si qua tibi occurrisset Si mater tua prostitisset, tibi noceret. propter te liberis tuis sacerdotium non daretur. FVLVI Sparsi.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":140,"lemmas":["sacerdos","uester","adhuc","in","lupanaris","vivo","nisi","homo","occido","inter","barbarus","quis","patior","sum","nescio","quis","patior","possum","scio","sacerdos","ne","purus","quidem","contingo","dominus","absum","ex","hic","forum","leno","absum","meretrix","ne","quis","parum","sancio","occurro","dum","sacerdos","lego","si","nihil","alius","certus","osculo","sum","tu","quisquis","spurcus","puto","o","egregius","pudicitia","patrocinium","miles","occido","at","herculis","leno","non","occido","deduco","sum","in","lupanar","accipio","locus","pretium","constituo","sum","titulus","inscribo","sum","hactenus","in","tu","inquiro","possum","ceterus","nescio","quis","in","cellula","ego","et","obscenus","lectulis","uoco","de","pudicitia","sacerdos","hic","quaero","nemo","inquam","ego","uirginitas","eripio","sed","omnis","quasi","eripio","uenio","sed","omnis","quasi","eripio","recedo","quo","ego","sacerdos","qui","precarius","sum","castitas","cos","ex","ille","lupanaris","cruento","fugio","si","qui","tu","occurro","si","mater","tuus","prosto","tu","noceo","propter","tu","liber","tuus","sacerdotium","non","do","fvlvi","spargo"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.2.1"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.8","citation":null,"language":"lat","text":"ARGENTARI. Caede uentrem ne tyrannicidas pariat. TRIARI. Non ex formula natura respondet nec ad praescriptum casus obsequitur; semper expectari fortuna mauult quam regi. aliubi offenditur inprouisa segetum maturitas, aliubi seram magno fenore moram redemit. licet lex dies finiat, natura non recipit. . Aiebat tyrannus: indica; nulla tua culpa est: tacet. caeditur: tacet; uritur: tacet. utrum putas mirandum esse, tuum tyrannicidium an huius silentium? Expectasse aliqua per longum tempus. maritum dicitur: quanta laus est seruasse, cum expectasse tanta sit? alia desiderio uiri attonita in ardentem rogum se misisse: haec non cum uiro arsisset, quae pro uiro arsit? alia pro incolumitate mariti uicaria morte occidit: creditisne hanc in tormentis oppressam ? mortem amplius pro uiro praestitisset, si quid amplius exegisset tyrannus. MARCELLI.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":118,"lemmas":["argentaris","caedes","uenter","ne","tyrannicida","pario","triaris","non","ex","formula","natura","respondeo","neque","ad","praescribo","casus","obsequor","semper","expecto","fortuna","malo","quam","rex","aliubi","offendo","improvide","seges","maturitas","aliubi","sero","magnus","fenore","mora","redimo","licet","lex","dies","finio","natura","non","recipio","aio","tyrannus","indico","nullus","tuus","culpa","sum","taceo","caedo","taceo","uro","taceo","utrum","puto","miror","sum","tuus","tyrannicidium","an","hic","silentium","expectasse","aliqui","per","longus","tempus","maritus","dico","quantus","laus","sum","servo","cum","expectasse","tantus","sum","alius","desiderium","uir","attono","in","ardeo","rogus","sui","mitto","hic","non","cum","uir","ardeo","qui","pro","uir","ardeo","alius","pro","incolumitas","maritus","vicarius","mors","occido","credo","hic","in","tormentum","opprimo","mors","amplus","pro","uir","praesto","si","quis","amplus","exigo","tyrannus","marcellus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.13","citation":null,"language":"lat","text":"MONTANVS VOTIENVS has putabat quaestiones esse: an quidquid in magistratu peccauit proconsul uindicari possit maiestatis lege. Reus enim qui tueri se facto non potest, ad ius confugit et dicit hac se lege non teneri. Non quidquid peccauit aliquis in magistratu maiestatem laedit. Puta aliquem, dum magistratus est, patrem suum occidere, ueneno uxorem suam necare: puto, non hac lege causam dicet sed illis, parricidii et ueneficii. Vis scire non a quo fiat ad rem pertinere, sed quid fiat? priuatus potest accusari maiestatis laesae, si quid fecit quo maiestatem populi Romani laederet. Puta amicam habet proconsul: ideo maiestatis damnabitur? quod amplius est dico, puta matronam corrumpit, dum proconsul est: adulterii causam dicet, non maiestatis.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":112,"lemmas":["montanvs","votienvs","hic","puto","quaestio","sum","an","quisquis","in","magistratus","pecco","proconsul","uindico","possum","maiestas","lex","reus","enim","qui","tueor","sui","facio","non","possum","ad","ius","confugio","et","dico","hic","sui","lex","non","teneo","non","quisquis","pecco","aliquis","in","magistratus","maiestas","laedo","puta","aliquis","dum","magistratus","sum","pater","suus","occaedes","uenenum","uxor","suus","neco","puto","non","hic","lex","causa","dico","sed","ille","parricidium","et","veneficium","volo","scio","non","ab","quo","fio","ad","res","pertineo","sed","quis","fio","priuo","possum","accusaris","maiestas","laedo","si","quis","facio","quo","maiestas","populus","romanus","laedo","puta","amica","habeo","proconsul","ideo","maiestas","damno","qui","amplus","sum","dico","puto","matrona","corrumpo","dum","proconsul","sum","adulterium","causa","dico","non","maiestas"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.13"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.19","citation":null,"language":"lat","text":"bonum se animum habere pro reo in quo libido omnis intra meretricem esset, crudelitas intra carcerem. Ipse Montanus illum locum pulcherrime tractauit, quam multa populus Romanus in suis imperatoribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio inpotentiam cui non nocuit et filium et uictorem occidere, in Sylla crudelitatem, in Lucullo auaritiam. In praetore, inquit, cum illi constiterit abstinentia, diligentia, ne excutiatis, quomodo una nocte cenauerit. Vtrum tamen, inquit, iniquius est? quod obiciunt, quod damnatus perierit meretrici, an quod postulant proconsulem perire damnato ?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":81,"lemmas":["bonus","sui","animus","habeo","pro","reor","in","quo","libido","omnis","intra","meretrix","sum","crudelitas","intra","carcer","ipse","montanus","ille","locus","pulcher","tracto","quam","multus","populus","romanus","in","suus","imperator","fero","in","gurges","luxuria","in","manlius","impotentia","qui","non","noceo","et","filius","et","uictor","occaedes","in","sulla","crudelitas","in","lucullus","auaritia","in","praetor","inquam","cum","ille","consto","abstinentia","diligentia","ne","excutio","quomodo","unus","nox","cenauerit","vtrum","tamen","inquam","iniquus","sum","qui","obicio","qui","damno","pereo","meretrix","an","qui","postulo","proconsulis","pereo","damno"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.19"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.4.7","citation":null,"language":"lat","text":"Idem postea cum uideret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumuentum in foro caedi, inponi se supra cippum iussit — erat enim paruolus statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis uocat illum “salaputtium disertum” — et iurauit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam; nec umquam postea Pollio a Catone aduocatisque eius aut re aut uerbo uiolatus est Solebat praeterea excedere subsellia sua et inpetu latus usque in aduersariorum partem transcurrere. Et carmina quoque eius, quamuis iocosa sint, plena sunt ingentis animi. dicit de Pompeio: digito caput uno Scalpit. quid credas hunc sibi uelle? uirum.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":101,"lemmas":["idem","postea","cum","video","ab","cliens","cato","res","suus","pollio","asinius","circumuenio","in","forum","caedo","inpono","sui","supra","cippi","iubeo","sum","enim","paruolus","sto","propter","qui","etiam","catullus","in","hendecasyllo","uoco","ille","salaputtium","dissero","et","iuro","si","quam","iniuria","cato","pollio","asinius","accusator","suus","facio","sui","in","is","juro","calumnia","neque","umquam","postea","pollio","ab","cato","advoco","is","aut","res","aut","uerbum","violo","sum","soleo","praeterea","excedo","subsellium","suus","et","impetus","latus","usque","in","adversarius","pars","transcurro","et","carmen","quoque","is","quamuis","jocosus","sum","plenus","sum","ingens","animus","dico","de","pompejus","digitus","caput","unus","scalpo","quis","credo","hic","sui","uolo","uir"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.4.7"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.15","citation":null,"language":"lat","text":"BVTEO, aridus quidem declamator, sed prudens diuisor controuersiarum, contra Latronem sentiebat, Blando accedebat. aliud enim esse aiebat: “quae intra quinquennium non peperit, non utique sterilis est;” aliud: “quae intra quinquennium non peperit, non statim dimitti potest sterilitatis nomine.” hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. Sed Blandum quoque arguebat; aiebat non sic fuisse quaerendum: an tyrannidis tempus excipi deberet? deinde, etiamsi non in aliis, an in hac † gradus esset? ipse sic in hac parte quaestionem diuidebat: an quaecumque quinquennio non peperit, tamquam sterilis dimitti possit.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":87,"lemmas":["bvteo","aridus","quidem","declamator","sed","prudens","divisor","controuersiaris","contra","latro","sentio","blandus","accedo","alius","enim","sum","aio","qui","intra","quinquennium","non","pario","non","utique","sterilis","sum","alius","qui","intra","quinquennium","non","pario","non","statim","dimitto","possum","sterilitas","nomen","hic","quaero","de","condicio","ius","illic","de","spes","fecunditas","sed","blandus","quoque","arguo","aio","non","sic","sum","quaero","an","tyrannis","tempus","excipio","debeo","deinde","etiamsi","non","in","alius","an","in","hic","gradus","sum","ipse","sic","in","hic","pars","quaestio","diuido","an","quicumque","quinquennium","non","pario","tamquam","sterilis","dimitto","possum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.1.8","citation":null,"language":"lat","text":"Ciuitates plerumque finitimae inter repentinam discordiam bello tument: inter ciuilia certamina tantum in ultionem satis est quantum quisque ad maledicendum occupauit. Macerio qua uiolentia in absentiam Metelli strepit! M. Cato Pulchro obiciente furtorum crimina audiuit. quae maior indignitas illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato? In Cn. Pompeium terra marique uictorem fuit qui carmen conponeret, uno, ut ait, digito caput scalpentem. fuit aliquis qui licentia carminis tres auratos currus contemneret. M. Bruti sacratissimi uaniloquentia laceret, cum quidem eius ciuili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait; atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit ne esset reus, ut etiam disertus esse curauerit. Solus hic est in nostra ciuitate innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior, .","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":124,"lemmas":["ciuitas","plerusque","finitimus","inter","repentinus","discordia","bellum","tumeo","inter","ciuilis","certamen","tantus","in","ultio","satis","sum","quantus","quisque","ad","maledico","occupo","macerio","qui","uiolentia","in","absentia","metellus","strepit","m","cato","pulcher","obicio","furtor","crimen","audio","qui","magnus","indignitas","ille","saeculis","sum","possum","quam","aut","pulcher","accusator","aut","reus","cato","in","cn","pompejus","terra","mare","uictor","sum","qui","carmen","conpono","unus","ut","aio","digitus","caput","scalpo","sum","aliquis","qui","licentia","carmen","tres","auro","currus","contemno","m","brutus","sacro","uaniloquentia","lacero","cum","quidem","is","ciuilis","sanguis","non","inquino","solus","manus","sed","inficio","aio","atque","ille","tamen","cum","tres","consulatus","atque","tres","triumphus","scindo","adeo","non","timeo","ne","sum","reus","ut","etiam","dissero","sum","curo","solus","hic","sum","in","noster","ciuitas","innocens","cato","nobilior","metellus","pompejus","fortis"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.1.8"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.2.5","citation":null,"language":"lat","text":"Et haec controuersia non eget diuisione; nam praeter illam quaestionem, an pater abdicare possit propter matrimonium, reliqua, cum ad aequitatem pertineant, tractationis sunt. optimam tamen quaestionem coniecturalem Lateo fecit; proposuit illam: an etiamsi non malo aduersus uxorem animo maritus fecit, tamen tam temerarius et inconsultus relinquendus sit; deinde: an etiam malo aduersus uxorem animo fecerit. FVSCVS ARELLIVS iuris quaestioni subiecit, non posse illam discedere a uiro: nam et hoc illam iureiurando obligauit. hunc enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":90,"lemmas":["et","hic","controuersia","non","egeo","diuisio","nam","praeter","ille","quaestio","an","pater","abdicaris","possum","propter","matrimonium","reliquus","cum","ad","aequitas","pertineo","tractatio","sum","bonus","tamen","quaestio","coniectural","lateo","facio","propono","ille","an","etiamsi","non","malus","aduersus","uxor","animus","maritus","facio","tamen","tam","temerarius","et","inconsultus","relinquo","sum","deinde","an","etiam","malus","aduersus","uxor","animus","facio","fvscvs","arellivs","ius","quaestio","subicio","non","possum","ille","discedo","ab","uir","nam","et","hic","ille","jurejuro","obligo","hic","enim","animus","sine","dubius","sum","juro","ut","uiuus","non","diduco","cum","ille","quoque","caveo","ne","mors","divido"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.2.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.3.16","citation":null,"language":"lat","text":"inbecillum putabat. adparet enim non exigere legem ab eo ut exoret patrem, qui non habet quem exoret. puta enim patrem alicuius esse tam palam furiosum, ut nihils intellegat: hunc exorari a filio uult? atqui eodem loco est manifestus demens. FVSCVS parum hoc putabat ualens esse tamquam quaestionem, satis ualens tamquam argumentum; et illam alteram quaestionem, non posse cum patre agi eo nomine quod non peccauerit sed peccaturus sit, in aequitatis tractatione ponebat, cum diceret: agere mecum dementiae etiamsi potes non debes. quid enim peccaui? non sum exoratus: nondum transiit tempus, etiamnunc exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum!","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":103,"lemmas":["imbecillus","puto","appareo","enim","non","exigo","lex","ab","is","ut","exoro","pater","qui","non","habeo","qui","exoro","puto","enim","pater","aliquis","sum","tam","palam","furiosus","ut","nihils","intellego","hic","exoraris","ab","filius","uolo","atqui","idem","locus","sum","manifestus","demens","fvscvs","parum","hic","puto","ualens","sum","tamquam","quaestio","satis","ualens","tamquam","argumentum","et","ille","alter","quaestio","non","possum","cum","pater","ago","is","nomen","qui","non","pecco","sed","pecco","sum","in","aequitas","tractatio","pono","cum","dico","ago","ego","dementia","etiamsi","possum","non","debeo","quis","enim","pecco","non","sum","exoro","nondum","transeo","tempus","etiamnum","exoraris","possum","quam","iniquus","sum","nondum","sum","ego","noceo","et","iam","reus"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.3.16"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.1.5","citation":null,"language":"lat","text":"feci quod soleo, nihil aliud respexi quam patrem. MENTONIS. Cogita adulteros esse pro quibus rogas, cogita qualium misereri soleas: turpe est ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum qui referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi ueros habere liberos contingat; quod quantum esset Miltiades expertus est. Porci Latronis. Ego adulteros dimittam?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":54,"lemmas":["facio","qui","soleo","nihil","alius","respicio","quam","pater","mento","cogito","adulter","sum","pro","qui","rogo","cogito","qualis","misereo","soleo","turpis","sum","ab","idem","dimitto","et","adulter","et","cimon","ego","sum","qui","refero","gratia","ne","morior","quidem","desino","ita","ego","verus","habeo","liber","contingo","qui","quantus","sum","miltiades","experior","sum","porcius","latro","ego","adulter","dimitto"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.1.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:1.1.9","citation":null,"language":"lat","text":"alui. quomodo, quaeritis ? quomodo istum. Cornelii Hispani. Puta me hodie non abdicari sed adoptari. uolo quaedam futuro praedicere patri: hic quem uis adoptare inimicum patris sui inuito patre aluit. reliquit aequo animo beatam domum, ut cum mendico uiueret. noueris oportet hoc eius uitium: ad praestandam calamitosis misericordiam contumax est. nec tamen habeo quod de hoc uitio meo queri possim: hoc inueni patrem, hoc perdidi. Quam multi patres optant similem filium! ab his abdicor. Homo est: non uis alam hominem? ciuis est: non uis alam ciuem? amicus est: non uis alam amicum? propinquus est: non uis alam propinquum? sic peruenitur ad patrem. homo est, ciuis est, amicus est, propinquus est. ea condicione ergo non erit uitium porrexisse stipem nisi dixero:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":119,"lemmas":["alo","quomodo","quaero","quomodo","iste","cornelius","hispanus","puta","ego","hodie","non","abdicaris","sed","adopto","uolo","quidam","sum","praedico","pater","hic","qui","uolo","adoptaris","inimicus","pater","suus","inuitus","pater","alo","relinquo","aequus","animus","beatus","domus","ut","cum","mendico","vivo","nosco","oportet","hic","is","uitium","ad","praesto","calamitosus","misericordia","contumax","sum","neque","tamen","habeo","qui","de","hic","vitio","meus","queror","possum","hic","inuenio","pater","hic","perdo","quam","multus","pater","opto","similis","filius","ab","hic","abdico","homo","sum","non","uolo","alo","homo","ciuis","sum","non","uolo","alo","ciuis","amicus","sum","non","uolo","alo","amicus","propinquus","sum","non","uolo","alo","propinquus","sic","pervenio","ad","pater","homo","sum","ciuis","sum","amicus","sum","propinquus","sum","is","condicio","ergo","non","sum","uitium","porrigo","stips","nisi","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A1.1.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.4","citation":null,"language":"lat","text":"IVLI BASSI. Inter temulentas reliquias sumtuosissimae cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos modo excisum humanum caput fertur; inter purgamenta et iactus cenantium et sparsam in conuiuio scobem humanus sanguis euerritur. Gratulor sorti tuae, prouincia, quod desiderante tale spectaculum meretrice plenum carcerem damnatis habuisti. Seruum si uerberari uoluisses extra conuiuium abduxisses. Romani Hisponis. Quis ferret te, si in triclinio tuo iudicium coegisses? Scelus est in conuiuio damnare hominem: quid occidere? Ad arbitrium meretricis de reis pronuntiasti: nisi forte facilius in honorem eius decollas quam iudicas.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":84,"lemmas":["ivli","bassi","inter","temulentus","reliquiae","sumtuosissimae","cena","et","fastidiosus","ob","ebrietas","cibus","modo","excido","humanus","caput","fero","inter","purgamentum","et","jacio","ceno","et","spargo","in","conuiuium","scobis","humanus","sanguis","everro","gratulor","sortio","tuus","prouincia","qui","desidero","talis","spectaculum","meretrix","plenus","carcer","damno","habeo","seruus","si","uerbero","uoluisses","extra","conuiuium","abduco","romanus","hisponis","quis","fero","tu","si","in","triclinium","tuus","iudicium","cogo","scelus","sum","in","conuiuium","damnaris","homo","quis","occaedes","ad","arbitrium","meretrix","de","redeo","pronuntio","nisi","fors","facilis","in","honor","is","decollo","quam","iudico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.4"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.4.6","citation":null,"language":"lat","text":"ALBVCI Sili. Sine ueniant illuc amici, sine propinqui: nunc erubescunt in domum meretricis accedere. Mulier, quae sine praefatione honeste nominari non potes, cedo istum uernam nulli agnoscendum; sed mater adserat. Seuerissimus pater abdicauit etiam quem sciebat suum. Erat in domo puer qui omnes uocabat patres. Adoptauit eius filium, propter quam etiam suum eiecerat. CESTI PII. Nullum genus iudicum recuso: si seueri erunt, nocebit isti quod recepit meretricis filium; si clementes, quod abdicauit suum. Clamauit pater: in domum ergo meam meretrix ueniet aut, quod turpius est, eius filius? ad illam iuit, misit in domum nostram publicum puerum. Quis illis nuptiis interfuit nisi abdicatus aut abdicandus?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":104,"lemmas":["albvci","silis","sinis","uenio","illic","amicus","sine","propinquus","nunc","erubesco","in","domus","meretrix","accedo","mulier","qui","sine","praefatio","honestus","nominaris","non","possum","cedo","iste","vernus","nullus","agnosco","sed","mater","assero","severus","pater","abdico","etiam","qui","scio","suus","sum","in","domus","puer","qui","omnis","uoco","pater","adopto","is","filius","propter","quam","etiam","suus","eicio","cestus","pius","nullus","genus","iudex","recuso","si","severus","sum","noceo","iste","qui","recipio","meretrix","filius","si","clemens","qui","abdico","suus","clamo","pater","in","domus","ergo","meus","meretrix","uenio","aut","qui","turpis","sum","is","filius","ad","ille","eo","mitto","in","domus","noster","publicus","puer","quis","ille","nuptiae","intersum","nisi","abdico","aut","abdico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.4.6"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.2.5","citation":null,"language":"lat","text":"HATERI. Qui modo Italiae umeris relatus est nunc sic a Popillio refertur? proposito in rostris capite Ciceronis, quamuis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit. IVLI BASSI. “Proscriptus, inquit, erat Cicero.” pater certe tuus proscriptus non fuit. Blandi. Di manes Popilli senis et inultae te patris, Cicero, persecuntur animae, ut quem negasti parricidam sentias. Capitonis. Deduxi ad uos reum omnium quos terra sustinet nocentissimum, ingratum, inpium, percussorem, bis parricidam; nec tamen timeo; patroni uiderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. Ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. Timeo ne causae non satisfaciam. maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":112,"lemmas":["hateri","qui","modo","italia","umerus","refero","sum","nunc","sic","ab","popilius","refero","propono","in","rostrum","caput","cicero","quamuis","omnis","metus","teneo","gemitus","tamen","populus","liber","sum","ivli","bassi","proscribo","inquam","sum","cicero","pater","certus","tuus","proscribo","non","sum","blandio","deus","manes","popilius","senex","et","inultus","tu","pater","cicero","persecuntur","anima","ut","qui","nego","parricida","sentio","capito","deduco","ad","tu","reus","omnis","qui","terra","sustineo","noceo","ingratus","impius","percussor","bis","parricida","neque","tamen","timeo","patronus","uideo","nemo","ab","popilius","nisi","post","beneficium","occaedes","ne","damnatio","quidem","iste","despero","non","enim","ab","cicero","defendo","timeo","ne","causa","non","satisfaciam","magnus","causa","sum","occido","ab","popilius","cicero","queror","quam","sum","aliquando","probaris","non","occido","pater"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.2.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:2.5.3","citation":null,"language":"lat","text":"Veniunt in domum crudelissimi carnifices in quorum uultibus tormenta erant: iactatur misera inter satellitum manus et toto itinere non ducitur, sed trahitur. Hanc aliquis etiamsi torta non sit mirabitur non peperisse, cum cogitauerit iste de tyrannicidio ? audacter iam consilium indicamus; iam enim, puto, licet. Nupsit isti propter liberos, sed infelices nuptias cito tyrannus oppressit; hoc publicum diuortium fuit. Rapitur in arcem mulier, inter satellitum manus uexatur atque distrahitur. hanc aliquis, etiamsi non torqueatur, non parere miretur? Exposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum. Quam multas matres audiui illo tempore: quidnam uolui quae peperi?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":98,"lemmas":["venio","in","domus","crudelis","carnifex","in","qui","vultus","tormentum","sum","jacto","misero","inter","satelles","manus","et","totus","iter","non","duco","sed","traho","hic","aliquis","etiamsi","torqueo","non","sum","miro","non","pario","cum","cogito","iste","de","tyrannicidium","audacter","iam","consilium","indico","iam","enim","puto","licet","nubo","iste","propter","liber","sed","infelix","nuptiae","cito","tyrannus","opprimo","hic","publicus","divortium","sum","rapio","in","arx","mulier","inter","satelles","manus","vexo","atque","distraho","hic","aliquis","etiamsi","non","torqueo","non","pareo","miro","expono","in","equuleus","saepis","ad","absum","uir","respicio","quam","ad","praesens","tyrannus","quam","multus","mater","audio","ille","tempus","quisnam","uolo","qui","pario"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A2.5.3"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:8.2.9","citation":null,"language":"lat","text":"Capitonis. Exsurgite nunc Bruti, Horatii, Decii et cetera imperi decora: uestri fasces, uestrae secures in quantum, pro bone Iuppiter, dedecus recciderunt! istis obscenae puellae iocantur. Quodsi, per deos inmortales, nullo sollemni die populo inspectante in foro conuiuium habuisses, non minuisses maiestatem imperii nostri? atqui quid interest conuiuium in forum an forum in conuiuium adtrahas?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":54,"lemmas":["capito","exsurgo","nunc","brutus","horatius","decius","et","ceterus","imperium","decus","vester","fascis","uester","securis","in","quantus","pro","bonus","iuppiter","dedecus","recido","iste","obscenus","puella","jocor","quodsi","per","deus","inmortal","nullus","sollemnis","dies","populus","inspecto","in","forum","conuiuium","habeo","non","minuo","maiestas","imperium","noster","atqui","quis","intersum","conuiuium","in","forum","an","forum","in","conuiuium","adtraho"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A8.2.9"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.7.5","citation":null,"language":"lat","text":"Intellego quanto istum .periculo offendam. quemadmodum enim iste accusationem uindicabit? cruce. Omnibus argumentis premitur: dabo qui uiderint, dabo qui audierint, dabo aurum, dabo testem et, ne quid de dignitate dubitari possit, imperatorem. de hoc utcumque uolet dicat: “inimicus est,” hunc indicauit. Vtrum tantum auri erat, ut appareret etiam non quaerentibus, an tam suspectus eras, ut quemuis tui admoneret proditio caueri iussa? Optimus adulescens, optimus imperator, qui reipublicae curam agere ne in cruce quidem desiit, dignum te non putauit filius cui diceret:","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":81,"lemmas":["intellego","quantus","iste","periculum","offendo","quemadmodum","enim","iste","accusatio","uindico","crux","omnis","argumentum","premo","do","qui","uideo","do","qui","audio","do","aurum","do","testo","et","ne","quis","de","dignitas","dubitaris","possum","imperator","de","hic","utcumque","uolo","dico","inimicus","sum","hic","indico","vtrum","tantus","aurum","sum","ut","appareo","etiam","non","quaero","an","tam","suspicio","sum","ut","quiuis","tuus","admoneo","proditio","caueri","iubeo","bonus","adulescens","bonus","imperator","qui","reipublicae","cura","ago","ne","in","crux","quidem","desino","dignus","tu","non","puto","filius","qui","dico"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.7.5"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:7.6.15","citation":null,"language":"lat","text":"CESTIVS dixit: ego plane non sum detracturus seruo suam laudem: habuit bonam mentem; sperauit posse fieri, ut, si uirginem seruasset, nuptiis dominae manumitteretur. VARIVS GEMINVS ait: fortasse amicam habebat: hac delectatus est; nam quidam uirginum concubitum refugiunt. fortasse sciuit illam non esse passuram et, illud quod nequam quoque seruos interdum frugi facit, malam fortunam timuit. Et hanc sententiam quae ualde circumlata est adiecit: an enim furcifer auderet cum domina concumbere, nisi illi pater permisisset? et illud dixit: ad hoc, pater, ab exilio redieras?","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":83,"lemmas":["cestivs","dico","ego","planus","non","sum","detraho","seruus","suus","laus","habeo","bonus","mens","spero","possum","fio","ut","si","uirgo","servo","nuptiae","domina","manumitto","varivs","geminvs","aio","fortasse","amica","habeo","hic","delector","sum","nam","quidam","uirgo","concubo","refugio","fortasse","scio","ille","non","sum","patior","et","ille","qui","nequam","quoque","seruus","interdum","frugi","facio","malus","fortuna","timeo","et","hic","sententia","qui","ualidus","circumfero","sum","adiicio","an","enim","furcifer","audeo","cum","domina","concumbo","nisi","ille","pater","permitto","et","ille","dico","ad","hic","pater","ab","exsilium","redieras"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A7.6.15"}
{"type":"passage","stable_id":"seneca-elder:phi001-perseus-lat1:10.3.10","citation":null,"language":"lat","text":"GALLIO et illam quaestionem fecit: an non ob hoc puella perierit, quod pater illi tam dure responderit. Periit, inquit, propter desiderium uiri; alioqui unius uerbi amaritudinem morte pensasset? immo mulier praeceps, temeraria, insano flagrans amore et attonita, quem uirum patre relicto secuta fuerat, patre uiso consecuta est.","license_id":"cc-by-sa-4.0","edition_id":"perseus-perseus-lat1","source_id":"src:lat:perseus-seneca-elder-phi001-perseus-lat1","token_count":47,"lemmas":["gallio","et","ille","quaestio","facio","an","non","ob","hic","puella","pereo","qui","pater","ille","tam","durus","respondeo","pereo","inquam","propter","desiderium","uir","alioqui","unus","verbum","amaritudo","mors","penso","immo","mulier","praeceps","temerarius","insanus","flagro","amor","et","attono","qui","uir","pater","relinquo","sequor","sum","pater","uideo","consequor","sum"],"url":"https://logoi.health/passages/seneca-elder%3Aphi001-perseus-lat1%3A10.3.10"}
