Mĕdĭtrīnālĭa — Lewis & Short
Mĕdĭtrīnālĭa, ĭum, n.Meditrina,
Octobri mense Meditrinalia dies dictus a medendo, quod Flaccus flamen Martialis dicebat, hoc die solitum vinum novum et vetus libari et degustari medicamenti causā: quod facere solent etiam nunc multi cum dicant: Novum vetus vinum libo: novo veteri vino morbo medeor,Varr. L. L. 6, § 21 Müll.: Meditrinalia dicta hac de causa. Mos erat Latinis populis, quo die quis primum gustaret mustum, dicere ominis gratiā: vetus novum vinum bibo, veteri novo morbo medeor. A quibus verbis etiam Meditrinae deae nomen conceptum ejusque sacra Meditrinalia dicta sunt, Paul. ex Fest. p. 123, 15 Müll.; v. also Calend. Maff. et Amit. in Inscr. Orell. 2, p. 400.