tantus-dem — Lewis & Short
tantus-dem, tantădem, tantundem, adj.,
I just so great or large, as great (as an adj. rare, but freq. and class. in the neutr. as a subst.).
I Adj.:
malo bene facere tantundem est periculum, Quantum bono male facere,Plaut. Poen. 3, 3, 20:
cum ita legatum esset: Titia uxor mea tantandem partem habeat, quantulam unus heres,Dig. 32, 1, 29:
quia forte tantandem pecuniam Titio debuit,ib. 2, 14, 30; so,
si postea tantandem summam a domino mutuatus sit,ib. 15, 3, 10 fin.:
tantidem ponderis petitio est,ib. 19, 5, 26 init.—
II Neutr. absol.
A tantundem (tantumdem), just so much, just as much:
magistratibus tantundem detur in cellam, quantum semper datum est,Cic. Verr. 2, 3, 87, § 201:
deinde qui morte ejus tantundem capiat, quantum omnes heredes,id. Leg. 2, 19, 48:
fossam pedum XX. directis lateribus duxit, ut ejus solum tantundem pateret, quantum summa labra distabant,Caes. B. G. 7, 72:
ego tantundem scio, quantum tu,Plaut. Pers. 4, 3, 48:
si tibi subiti nihil est, tantundem'st mihi,id. ib. 4, 4, 36:
tantundem argenti, quantum miles debuit, Dedit huic,id. Ps. 4, 7, 64; 4, 7, 109:
tantundem apud posteros meruit bonae famae, quantum malae,Tac. H. 2, 50:
aquae tantundem,Plin. 32, 9, 37, § 112:
nam pol hinc tantundem accipies,Plaut. Ps. 4, 2, 14; Cic. Att. 12, 35, 2:
erat vallus in altitudinem pedum decem: tantundem ejus valli agger in latitudinem patebat,Caes. B. C. 3, 63:
dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,Hor. S. 1, 1, 52; cf. id. ib. 1, 1, 56;
2, 3, 237: nec vincet ratio, tantundem ut peccet idemque, Qui teneros caules alieni fregerit horti, Et qui, etc.,id. ib. 1, 3, 115:
undique ad inferos tantundem viae est,Cic. Tusc. 1, 43, 104:
non tamen interpres tantundem juveris,Hor. S. 2, 4, 91:
virium atque impetus non tantundem exigunt,Quint. 6, 2, 10:
tantundem valent,id. 1, 5, 4:
tantumdem in utrosque licere fortunae,Sen. Ep. 47, 1:
tantundem praetor facit et de his,Dig. 26, 7, 3.—
B Gen. (of price) tantīdem (i scanned short, Varr. ap. Non. 480, 31):
tantidem emptum postulat sibi tradier,Ter. Ad. 2, 1, 45:
voluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem, quanti fidem suam, fecit,Cic. Rosc. Am. 39, 115: tantidem quasi feta canes sine dentibu' latrat, Enn. ap. Varr. L. L. 7, § 32 Müll. (Ann. v. 518 Vahl.); cf.:
decrepitus senex tantidem est, quasi sit signum pictum in pariete,Plaut. Merc. 2, 2, 4:
tantidem ille illi rursus iniciat manum,id. Pers. 1, 2, 18.