Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.1.10
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Thalassius vero ea tempestate praefectus praetorio praesens, ipse quoque arrogantis ingenii, considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina, non maturitate vel consiliis mitigabat, ut aliquotiens celsae potestates iras principum molliverunt, sed adversando iurgandoque cum parum congrueret, eum ad rabiem potius evibrabat, Augustum actus eius exaggerando creberrime docens, idque (incertum qua mente) ne lateret affectans. Quibus mox Caesar acrius efferatus, velut contumaciae quoddam vexillum altius erigens, sine respectu respect salutis alienae vel suae, ad vertenda opposita, instar rapidi fluminis, irrevocabili impetu ferebatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable