LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.2.10

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur, et dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare temere contextis cratibus parant, effusae legiones quae hiemabant tunc tune apud Siden, eisdem impetu occurrere veloci. Et signis prope ripam locatis, ad manus comminus conserendas, denseta scutorum compage, semet scientissime praestruebant, ausos quoque aliquos fiducia nandi, vel cavatis arborum truncis, amnem permeare latenter, facillime trucidarunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable