LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.5.8

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae indutum est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc defensantem dfensantem , ad sortem periculorum communium traxit. Et instabat ut eum quoque cum tribunis et aliis pluribus, ad comitatum imperatoris vinctum perduceret; quo percitus ille, exitio urgente abrupto, ferro eundem adoritur Paulum. Et quia languente dextera letaliter ferire non potuit, iam destrictum mucronem in proprium latus impegit. hocque Hoccque deformi genere mortis, excessit e vita iustissimus rector, ausus miserabiles casus levare multorum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable