Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.7.20
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum. Ideoque rector provinciae tunc pater Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est, aliique congregati sunt ex diversis civitatibus multi, qui atrocium criminum ponderibus urgebantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable