LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.8.3

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis—hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir opulentus et nobilis —et Anazarbus auctoris vocabulum referens, et Mopsuestia Mobsuestia , vatis illius domicilium Mopsi Mobsi , quem a commilitio Argonautarum, cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum, delatumque ad Africae litus, mors repentina consumpsit, et ex eo caespite punico tecti, manes eius heroici, dolorum varietati medentur plerumque sospitales.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable