LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 15.1.2

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo, Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor, raptos eius calceos vehens, equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam exstingueret, praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam, ante pedes proiecit Constantii, velut spolia regis occisi Parthorum; et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam totam total facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more collato, virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum (licet diversis temporibus) duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable