Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 15.13.2
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Constantinus enim cum limatius superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum et similium, nec interpres inveniretur idoneus, hunc sibi commendatum ut sufficientem elegit; quem, officio functum perite, Musonianum voluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis, ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis, et mitis et blandus, sed ex qualibet occasione, maximeque ex controversis litibus (quod nefandum est) et in totum lucrandi aviditate sordescens, ut inter alia multa, evidenter apparuit in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris exutis patrimoniis absoluti sunt divites. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable