Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 15.2.9
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae diceres secundis avibus contigisse, dum punirentur ex iure, vel tamquam irrita diffluebant et vana. Sed accidebat non numquam, ut opulenti pulsantes praesidia potiorum, eisdemque tamquam ederae celsis arboribus adhaerentes, absolutionem pretiis mercarentur immensis; tenues vero, quibus exiguae vires erant ad redimendam salutem aut nullae, damnabantur abrupte. Ideoque et veritas mendaciis velabatur, et valuere pro veris aliquotiens falsa.