Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 15.4.8
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Namque improvisi e latebris hostes exsiliunt, et sine parsimonia quicquid offendi poterat telorum genere multiplici configebant; nec enim resistere nostrorum quisquam potuit, nec aliud vitae subsidium, nisi discessu sperare veloci. Quocirca vulneribus declinandis intenti, incomposito agmine milites huc et illuc dispalantes, terga ferienda dederunt. Plerique tamen per angustas semitas sparsi, periculoque praesidio tenebrosae noctis extracti, revoluta iam luce, redintegratis viribus agmini quisque proprio sese consociavit. In quo casu ita tristi et inopino, abundans numerus armatorum, et tribuni desiderati sunt decem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable