LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 15.7.2

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Prima igitur causa seditionis in eum concitandae vilissima fuit et levis. Philoromum enim aurigam rapi praeceptum, secuta plebs omnis, velut defensura proprium pignus, terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus, immissis apparitoribus, correptos aliquos vexatosque tormentis, nec strepente ullo nec obsistente, insulari poena multavit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable