Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 16.11.12
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Nec sane hoc solo contentus, sibi quoque viginti dierum alimenta parata collegit. Libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur, admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt, quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit; residuumque quod superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat, usque in id temporis latuit.