Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 16.12.63
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Ceciderunt autem in hac pugna Romani quidem CCXL et III, rectores vero III: Bainobaudes Cornutorum tribunus, adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens, et vacans quidam tribunus, cuius non suppetit nomen; ex Alamannis vero sex milia corporum numerata sunt, in campo constrata, et alii inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable