Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 16.3.3
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Quibus vincendi primitiis laetus, per Treveros hiematurus, apud Senonas oppidum tune opportunum abscessit. Ubi bellorum inundantium molem umeris suis (quod dicitur) vehens, scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis reducerentur ad loca suspecta, et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret, ac provideret ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable