LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 16.5.5

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Iulianus vero absque instrumento, quotiens voluit evigilavit, et nocte dimidiata semper exsurgens, non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra , quam vulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte Mercurio supplicabat, quem mundi velociorem sensum esse motum mentium suscitantem, theologicae prodidere doctrinae; atque in tanto rerum defectu, explorate rei publicae munera cuncta curabat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable