LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 16.5.7

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam tractans (ut ostendit orationum epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta) et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem. Super his aderat Latine quoque disserendi sufficiens sermo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable