LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 16.8.8

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Tune illud apud Aquitanos evenit, quod latior fama vulgarat. Veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium purpureos clavos ita latissimos, ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus, structuram omnem ut amictus adornaverat principalis; quae res patrimonium dives evertit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable