LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.1.13

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores. Quod utrumque, metu perfidiam frenante, fecerunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable