Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.1.14
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Hoc memorabili bello, comparando quidem Punicis et Teutonicis, sed dispendiis rei Romanae peracto levissimis, ut faustus Caesar exultabat et felix; credique obtrectatoribus potuit, ideo fortiter eum ubique fecisse fingentibus, quod oppetere dimicando gloriose magis optabat, quam damnatorum sorte (sicut sperabat,) ut frater Gallus occidi, ni pari proposito post excessum quoque Constanti actibus mirandis inclaruisset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable