LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.11.1

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur—erat enim necesse, tamquam apparitorem, Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam—omnes qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti, recte consulta prospereque completa vertebant in deridiculum, talia sine modo strepentes insulse: In odium venit cum victoriis suis capella, non homo, ut hirsutum Iulianum carpentes, appellantesque loquacem talpam et purpuratam simiam et litterionem Graecum, et his congruentia plurima. Atque ut tintinnabula principi resonantes, audire haec taliaque gestienti, virtutes eius obruere verbis impudentibus conabantur ut segnem incessentes et timidum et umbratilem, gestaque secus verbis comptioribus exornantem; quod non tunc tune primitus accidit.

Provenance