Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.13.4
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Has enim terras Parthiscus irruens obliquatis meatibus, Histro miscetur. Sed dum solus licentius fluit, spatia longa et lata sensim praelabens, et ea coartans prope exitum in angustias, accolas ab impetu Romanorum alveo Danubii defendit, a barbaricis vero excursibus suo tutos praestat obstaculo, ubi pleraque umidioris soli natura, et incrementis fluminum redundantia, stagnosa sunt et referta salicibus, ideoque invia, nisi perquam gnaris; et super his insularem anfractum, aditu Parthisci paene contiguum, amnis potior ambiens, terrae consortio separavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable