LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.3.5

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Nihilo minus tamen, diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec subnotare perpessus, humi proiecit. Litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe, ut videretur parum Florentio credi, rescripsit, gratandum esse si provincialis, hinc inde vastatus, saltem sollemnia praebeat nedum incrementa quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere. Factumque est tunc tune et deinde, unius animi firmitate, ut praeter solita nemo Gallis quicquam exprimere conaretur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable