Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.4.12
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant, quod cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab Heliopolitana Heliupolitana civitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in Circo Maximo alter in Campo locatus est Martio, hunc recens advectum, difficultate magnitudinis territus, nec contrectare ausus est nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus, fixusque intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium eminebat.