LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.5.14

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam.

Provenance