LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.7.11

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Accidunt autem, (ut opiniones aestimant inter quas Aristoteles aestuat et laborat), aut in cavernis minutis terrarum, quas Graece σύριγγας appellamus, impulsu crebriore aquis undabundis; aut certe (ut Anaxagoras affirmat,) ventorum vi subeuntium ima terrarum; qui cum soliditatibus concrustatis inciderint, eruptiones nullas reperientes, eas partes soli convibrant, quas subrepserint tumidi. Unde plerumque observatur, terra tremente, ventorum apud nos spiramina nulla sentiri, quod in ultimis eius secessibus occupantur.

Provenance