LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.7.13

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Fiunt autem terrarum motus modis quattuor: aut enim brasmatiae sunt, qui humum more aestus imitus suscitantes, sursum propellunt immanissimas moles, ut in Asia Delos emersit, et Hiera et Anaphe et Rhodus, Ophiusa et Pelagia, prioribus saeculis dictitata, aureo quondam imbri perfusa, et Eleusin in Boeotia, et apud Tyrrenos Vulcanus, insulaeque plures; aut climatiae qui limes ruentes atque obliqui, urbes aedificia montesque complanant; aut chasmatiae qui grandiore motu patefactis subito voratrinis, terrarum partes absorbent, ut in Atlantico mari, Europaeo orbe spatiosior insula, et in Crisaeo sinu Helice et Bura, et in Ciminia Italiae parte, oppidum Saccumum, ad Erebi profundos hiatus abactae, aeternis tenebris occultantur.

Provenance