Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 18.2.8
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Alamanni tamen omnes quos petebat exercitus, confine periculum cogitantes, Suomarium regem amicum nobis ex pactione praeterita monuerunt minaciter, ut a transitu Romanos arceret. Eius enim pagi Rheni ripis ulterioribus adhaerebant. Quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbara multitude venit prope Mogontiacum, prohibitura viribus magnis exercitum, ne transmitteret flumen. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable