LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.11.11

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum inferior cuncta maerore compleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae quondam, Antiochia pulsibus eius excisa, relatam reliquerant apud Carras. Quae subito visa, aptataque faberrime, clausorum hebetaverat mentes, ad usque deditionis remedia paene prolapsas, ni resumptis viribus opponenda minaci machinae praeparassent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable