LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.11.5

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Cuius cum prope venisset moenia favillis oppleta, collustrans, flebat cum gemitu, reputans qualis miseranda civitas pertulerat clades. Ibi tunc tune forte Ursulus praesens, qui aerarium tuebatur, dolore percitus exclamavit: En quibus animis urbes a milite defenduntur, cui ut abundare stipendium possit, imperii opes iam fatiscunt! Quod dictum ita amarum militaris multitudo postea apud Chalcedona recordata, ad eius exitium consurrexit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable