Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.2.4
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Qua iniquitate percitus qui audiebatur, Etsi me inquit despicit imperator, negotii tamen ea est magnitudo magnitude , ut non nisi iudicio principis nosci possit et vindicari; sciat tamen velut quodam praesagio, quod dum maeret super his quae apud Amidam gesta emendata amendata didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni, opitulari poterit praesens. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable