Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.4.8
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Qui cum suscepisset Caesaris litteras, monentis petentisque ut venire acceleraret, rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat, hac ratione pavore mente confusa, quod aperte scripta significabant, ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum, in ardore terribilium rerum. Adiectumque est quod si procurare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei provinciarum interitum assignari. Sed vicit praefecti propositum pertinax, his quae rationabiliter poscebantur, parere, contentione maxima reluctantis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable