Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.5.10
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Nocte tamen, quae declarationis Augustae praecesserat diem, iunctioribus proximis rettulerat imperator, per quietem aliquem visum, ut formari Genius publicus solet, haec obiurgando dixisse: Olim Iuliane vestibulum aedium tuarum observo latenter, augere tuam gestiens dignitatem, et aliquotiens tamquam repudiatus abscessi : si ne nunc quidem recipior, sententia concordante multorum, ibo demissus et maestus. Id tamen retineto imo corde quod tecum non diutius habitabo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable