LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.7.1

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Exciso itaque oppido, rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine illectis defensoribus retenturus, munimentum impendio validum in colle mediocriter edito positum, vergensque in margines Tigridis, atque ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum. Ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flavia secundaque Armeniaca, et Parthica itidem secunda cum sagittariis pluribus Zabdicenis, in quorum solo tunc tune nobis obtemperantium hoc est municipium positum.

Provenance