Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.7.9
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum (ut opinor), licet asseveratione vulgata multorum, quod clandestine colloquio Saporem docuerat, quae moenium appeteret membra, ut fragilia intrinsecus et invalida. Hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca carieque nutantia, cum exsultatione exultatione maligna, velut regentibus penetralium callidis, contemplabiliter machinae feriebant hostiles. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable