Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.8.1
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphraten. Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, expeditiones metuens Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens, impensiore cura limitem instruebat eoum omni apparatu bellorum, armaque et tirocinia cogens, legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuere procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat, mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis, loca suspecta protinus occuparet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable