LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 20.8.13.p2

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Quae necesse sit fieri in compendium redigam breue. Equos praebebo currules Hispanos, et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis, qui ad nostra desciscunt. Et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo, verum cupido quoque facturum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable