Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 21.1.8
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum praesentiendi motu semper et ubique vigens, ex his, quae per disciplinas varias affectamus, participat nobiscum munera divinandi: et substantiales potestates ritu diverso placatae, velut ex perpetuis fontium venis, vaticina mortalitati suppeditant verba, quibus numen praeesse dicitur Themidis, quam ex eo quod fixa fatali lege decreta, praescire facit in posterum, quae τεθειμένα sermo Graecus appellat, ita cognominatam, in cubili solioque Iovis louis , vigoris vivifici, theologi veteres collocarunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable