Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 21.12.20
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Paucis denique post diebus, exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante, praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor, exustus est vivus. Romulus vero post eum et Sabostius curiales, convicti, sine respectu periculi studia sevisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. Residui omnes abierunt innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non voluntas. Id enim aequitate pensata, statuerat placabilis imperator et clemens.