Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 21.12.21
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum, curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. Formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino assultu, obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable