Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 21.13.4
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Dumque collimitia iussa custodiunt duces, et occulta fallacissimae gentis observantur, agens ipse cum parte validiori exercitus, curabat urgentia (velut pugnaturus) oppidaque tuebatur excursu. Speculatores vero et transfugae subinde venientes, repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius, praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos Silentii quoque colitur numen.