Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 21.16.13
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Ut Tullius quoque docet, crudelitatis increpans Caesarem, in quadam ad Nepotem epistula: Neque enim quicquam aliud est felicitas inquit nisi honestarum rerum prosperitas. Vel ut alio modo definiam: felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest. Ergo in perditis impiisque consiliis, quibus Caesar usus est, nulla potuit esse felicitas. Feliciorque meo iudicio Camillus exsulans quam temporibus eisdem Manlius, etiam si (id quod cupierat) regnare potuisset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable