Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 21.2.2
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Territisque ut omine diro praesentibus cunctis, Nemo inquit vereatur: habeo firmiter quod tenebam. Item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore medio noctis, imago quaedam visa splendidior, hos ei versus heroes modo non vigilanti aperte edixit, eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi superesse existimabat Ζεὺς ὅταν εἰς πλατὺ τέρμα μόλῃ κλυτοῦ ὑδροχόοιο, Παρθενικῆς δὲ Κρόνος μοίρῃ βαίνῃ ἐπὶ πέμπτῃ εἰκοστῇ, βασιλεὺς Κωνστάντιος Ἀσίδος αἴης τέρμα φίλου βιοτοῦ στυγερὸν καὶ ἐπώδυνον ἕξει. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable