Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 21.3.5
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Quibus (si dignum est credere) obtemperans Vadomarius haec et similia perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit. Sed re ipsa convictus abstinuit. Capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua praeter alia multa, id quoque scripserat: Caesar tuus disciplinam non habet. Iulianum autem assidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.