Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 22.10.3
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Iudicium enim hoc est optandum et rectum, ubi per varia negotiorum examina, iustum distinguitur et iniustum; a quo ille ne aberraret, tamquam scopulos cavebat abruptos. Hoc autem ideo assequi potuit, quod levitatem agnoscens commotioris ingenii sui, praefectis proximisque permittebat, ut fidenter impetus sues aliorsum tendentes atque decebat, monitu opportune frenarent; monstrabatque subinde se dolere delictis et gaudere correctione.