LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 22.15.12

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Inter quas duae sunt clarae, Meroe et Delta, a triquetrae litterae forma hoc vocabulo signatius appellata. Cum autem sol per Cancri sidus coeperit vehi, augescens ad usque transitum eius in Libram, diebusque centum sublatius fluens, minuitur postea, et mitigatis ponderibus aquarum, navibus antea pervios equitabiles campos ostendit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable