Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 22.15.28
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Multa in illis tractibus pretium est operae ac maxima cernere; e quibus pauca conveniet explicari. Templa ubique molibus magnis exstructa. Pyramides ad miracula septem provectae, quarum diuturnas surgendi difficultates scriptor Herodotus docet, ultra omnem altitudinem, quae humana manu confici potest, erectae sunt turres, ab imo latissimae in summitates acutissimas desinentes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable