Passage
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 22.15.6
lat ammianus stoa001 perseus lat2
Ex Aethiopicis imbribus, qui abundanter in tractibus illis per aestus torridos cadere memorantur, exundationes eius erigi anni temporibus asserunt alii praestitutis: quod utrumque dissonare videtur a veritate. Imbres enim apud Aethiopas aut numquam aut per intervalla temporum longa cadere memorantur.