LOGOI

Passage

Ammianus Marcellinus, Res Gestae 22.16.17

lat ammianus stoa001 perseus lat2

Et quamquam veteres cum his quorum memini floruere complures, tamen ne nunc nune quidem in eadem urbe doctrinae variae silent; nam et disciplinarum magistri quodam modo spirant, et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonia conticuit, et recalet apud quosdam adhuc (licet raros ), consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt alii numeros; pauci super his scientiam callent, quae fatorum vias ostendit.

Provenance